Dissertation inauguralis medica de Medicinae Sectae empiricae veteris atque hodiernae diversitate quam preaside Laurentio Heistero...pro gradu Doctoris...submittit...Michael Anthon. Kayser

발행: 1741년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

DISSERT. INAUG. MEDICAvariis excitari possit causias, & maxime inter se dis

versis, pro varia scit. requisiitorum ad functiones partium laesione quis inde non videt, etiam Medicamenta & remedia debere esse varia & diversa prout causa morbi hoc requirat. Quomodo autem Medicamenta indicata pro diversa temperamenti, aetatis, sexus, habitus corporis, vitae generis, causesarum , victus, consuetudinis, idiosyncrasiae, aeris, anni temporis, excretionum & virium adhuc prae sentium ratione , nec non qua conditione, dosi, tempore, ordine, quocum regimine & quibus cautelis sint applicanda, hoc docent, & Methodus medendi in genere et, & regulae therapeucleae speciales 3 inprimis autem Medici iudicium & ratione & experientia, si non propria, tamen aliorum , probe subactum. Haec autem iam supponunt Medicamentorum, ratione materiei, praeparationis, & virium cognitionem : vel Materiae Medicae, Pharmaciae, &Chymiae scientiam: quorum omnium autem empirici

nostri hodierni vel prorsus sunt ignari, vel saltem non satis, ut par est, ea intelligunt.

s. III.

Quisquis igitur est, si iam iam memorata, probe perpendit, & cum Sectione huius Differt. Il. confert, qui non videat, quanto cum periculo & quamia cum incertitudine empirici hodierni morbum CVrent 2 & an arcanis, quae semper crepant, & de quibus tam impudenter gloriantur, licet ex auro vel quibusvis aliis pretiosis multo atque anxio labO

42쪽

DE MEDICINAE SECTAE EMPIRICAE &c., are ac sudore essent confecta, unico tantum morbo

certe, & semper, omnibus in subiectis, & omni posthabita causarum & circumstantiarum consideratione, mederi valeant quod impudentes illi medi castri, & aegrorum tam divitum quam pauperum crumenae expilatores, nefarie, & magno verborum strepitu de suis arcanis, & medicamentis fraudulenter pretiosis, semper iactitare solent, & inde satis magno pretio, etsi ne unicum quidem auri vel alius rei pretiosae granum illa fraudulenta, facile parabilia, &haud raro satis foetida, inegrediatur Medicamenta,& divitibus & rerum necessariarum inopibus vendunt; non quaerentes aegrotantium sanitatem, sed eorum pecuniam. Verum nihil magis Medici ignorantiam indicat, quam medicamentOTUm arcanorum & praetiosorum, quae omnibus mederi debent morbis, iacitatio, & crebra illorum mutatio ; uti hoc venerandus ille senex HORRMANNus in suis Medicinae fundamentis seq. adfirmat verbis: qui panaceas Si medicinas universales crepunt, plerumque indocti, Dei deceptores sunt. Nihilo autem minus non vulgus solum , sed eruditorum etiam plurimi hanc fovent opinionem, certa dari Medicamenta vel arcana, quae absolutam huic vel illi morbo, sine conditione, medendi haberent essicaciam: & hoc est, cur illis impudentibus facile fidem addicant, imo hisce permoti, in suis experimenta faciendi co oribus, illis concedunt potestatem.

43쪽

DISSERT. INAUG. MEDICAs. IV.

Verum nullum esse in rerum natura, nec dari posese medicamentum, quam artificiose sit concinnatum, anxieque elaboratUm, imo Optimum, quod in omnibus

stibiectis sine discrimine,uvum eundemq; praestet effectum,

illi mecum facile consentient, si modo consiuerant, inter viginti imo centum aegros, uno morbo laborantes, ViX ac ne ViX quidem tres Vel quatuor reperbri, in quibus eaedem morbi causae, eadem symptom ta, eaedemque semper adsint circumstantiae et, quae

tamen in omnibus eaedem, & perfecte fere similes adesse deberent, sit idem semper pari modo sequi

deberet effectus: etenim Medicamenta non agere ratione activitatis, sed receptivitatis, inter omnes constat Medicos rationales: e. gr. si idem medicamentum , cuiuscUnque virtutis sit, propinas & cho-

Ierico & phlegmatico sub iisdem, quoad sensum, ci cumstantiis, tum in utroque tamen satis diversum deprehendes essectum, & quidem in cholerico celeriorem atque evidentiorem , in phlegmatico autem debiliorem & tardiorem et qui tamen , si medic mentum secundum suam activitatem ageret, vel absolutam possideret effcaciam, in ambobus par &idem esse deberet, & nulla adesset ratio, cur in alio alius sequeretur essectus. Ergo non dari Medicamemia,quae De discrimine omnibus in subiectis , certo cuidam morbo mederi queunt, satis inde liquet. Prudens autem morbi cuiusvis tractatio, verum ac summum moecificum o arcanum; de qua pluribus legi meretur

44쪽

DE MEDICINAE SECTAE EMplRICAE ete. sDissertatio illa, de prudenti morborum tractatione, sub decanatu Illustr. Dom. PRAEsinis quondam hie habita. Et haecce, ne dissertationis limites transgrediar, pro tempore, de diversitate Medicinae sectae empiricae veteris atque hodiernae diversitate dixisse sussiciant. Sed cum permulta, eaque gravissima mihi adhuc de perniciosa reipublicae Medicastrorum conditione, & arcanorum vanitate, supersunt argumenta, atque tristia ab illis facta euperimenta, haud parum ante exposita, illustrantia atque adfirmantia, quae ex parte ab aliis viris fide dignis mihi relata ; ex parie etiam a me ipso sunt observata, quae omnia tamen ob nimiam prolixitatem, in praesenti certas ob causas mihi evitandam, hic omitto. Si autem Deus T. O. M., cui pro viribus clementer hunc usque in diem mihi largitis, gratias ago,' quas possum, maXimas, vitam vires atque sanitatem porro quoque benigniter mihi concedet, tum me haec omnia, & alia , quae in hisce dictis fortasse desiderari adhuc possent, 'olixius atqUe Uberius deducta, intra anni spatium typis exscribenda,

prelo subiicere publice promitto: sicque huic imponam labori finem.

45쪽

PRAENOBILI DOCTISSIMOQUE CANDIDATO

PRAESES.

Iuamvis quidem multi iam inesta de empiricis Medicis eorumque in Republica maximis damnis scripserint, tamen tantum abest, ut tuum novum studium in hoc argumento repetendo, atque uberius expouendo, no xasque in rempublicam inde redundantes demonstrando damnem , quin potius, cum illi, qui perniciosissmae huic pesti mederi debeant, illud Dero non faciant, nova, eaque prudenti F e caci admonitione oculi forte eis recte aperiantur, O ex damno, quod cidibus inferunt, ad genus hoc hominum pessimorum e Republica exterminandum denuo excitentur, comprobem Flaude dignum esse censeam, quia quod Reipublicae diadesalutare, dici satis non potest. Duo sere nunc praetoriere secula, cum Iori. LANGIus, Medicus profecto, se quis alius, ct artis Uu O facundia clarus ac gradis, eum variis in epistolis eius, tum adhuc magis in Symposio suo, iam publice inclicaverit, quod, licet a Mognatibus egregia contra pessivum hocce Medicastrorum genus mandata promulgata sint, tamen a Magistratibus inferioribus plerorumque locorum hac in re graviter peccetur: dum quidam vel ex imprudentia Si negligentia , vel ex metu, dum odium horum hominum editare sudent, vel ex turpis lucri cupiditate, iis eorumque peccatis Dei indulgent, det eos omnino modo clam, modo aperte, fovent ac tuentur; paucissimi et ero eorum

met piratuum sunt, qui gravi huic Reipublicae malo

46쪽

ferio mederi cupiant. Tu itaque, Clari me Domiuo Canditate, quam rectissime facis, ut hanc rem, quae adeo, proh dolori vulgo negligitur, Magi ratibus, ct qui tu itiam administrare debent, rursus in animum

revocare, O gradibus argumentis denuo inculcare, earumque artes O fraudes, quibus Iubditos Principum deludunt, ob oculos ponere studes, ut tandem sorte aliquando maiori cura cy studio, huic Rei publicae pestse opponant, eamque tandem aliquando extinguant. Dum vero in hac, proprio marte elaborata, disertatione simul quam egregie demonstras , quid ad verum ac genuinum Medicum rationalem requiratur, ct quomodo ac quantopere hi a rudibus illis empiricis atque

imposioribus, qui nobilissimam atque dissicillimam artem medicam nunquam didicerunt, diserant, etiam

semper, quod testari possim, dum hic apud nos per quadriennium studio Medico diligenter incubuisti,

eo omnibus diribus annisus es, ut quam minime aliquando turpem aliquem empiricum ageres, sed potius omnes Medicinae partes cy theoreticas O praeticas quam diligenti me apud nos audidissi, atque dies noctesque ita excoluisti, ut nullam, quae ad verum Medicum formandum necessariae sunt, negligere vel vilipendere volueris; sed in omnibus potius, ut par est, excellere allabor aderis, probe obsereans verssimum illud atque praestantissimum CEL si dictum, quod scilicet omnes Medicinae partes ita inter se sint nexae, ut a se invicem recte separari nequeant et, hoc est, ut nulla carere sine noxa queamus, dum semper altera alteri succurrere, altera alteram iuuare debete atquesic omnibus an, mum tuum rite non modo imbuere, sed satis potius ad -

47쪽

feliciter aliquando Medicinam faciendam quam planissime inmere voluisti ' bis, postquam haec per

quatuor annos laudabiliter hic ecisti, nondum animum tuum discendi cupidum exsultasti, verum ut, cumprimis in reuuatomica, chirurgica F practica, adhuc maiore aceres progressus, atqVe uberires in arte medica te persiceres,

Berotinum hbi Ii, atque res has summa diligentia perpD- res menses, ibidem quoque iis prolecutus es, ut ad praxinmedicam faciendam, quam postea etiam in patria per aliquod tempus cum laude oe applausu fecim, legitimo

modo accedere, ct honores ac privilegia Dosorum rite suscipere possis. Vt vero hoc more maiorum legitime feret, ad nos nuper rediisti, Fi risus a collegio nostro, ut ad comsuta examina Medicinae candidatorum admittereris, modeste petiisti. In his vero Te ita deprehendimus, ut icuti rationalem y prudentem Medicum decet, nunc Medicinam rite, h. e. Dida conscientia iacere possis. Gratulo, Tibi de tam feliciter absolutis quiliis academicis, gratulor illi urbi , regioni, quae Te Medicum suum habebit e dum non empiricum aut temerarium, sed, quod praefiscine dixerim , Medicum doctum , prudentem, modestum, diligentem obtinebunt, cui scinitatem, quam Principes iam

concrediderunt, tuto etiam committere queant clara:

nam certa spes me alit, quod nihil temere nihil timide sed omnia cum prudentia necessaria semper sis actimis. ala itaque F rem tuam cum Deo age feliciter,

quae

48쪽

Quaenam sit fallax methodus, quae certa medendi Arte in apollinea, suavis Amice, doces. Nosse modum, est: aliquid, doctrinae asserta adhibendi; Selectum sapiens exhibuisse studet. Omnino haec praesens Tu A dissertatio docta Monstrat, quodque modos examinare scias. Doctrinam ergo Tini, medici & Doctoris honores Grator promeritos, ct bona cuncta precor l. Hisce paucis Praenobilissimo ac DoctissimoDomino Doctorando, Amico suo suavissimo de insigni eruditionis specimine sincero ex animo gratulari, simulque a Deo feliciae Medici

fortunam apprecari voluit

J. C. ST. S. C. B. Is demum excellit, longo qui exercitus usu

Ad fixas leges quaelibet acta refert. In T E ars conspirant atque experientia rerum: Hinc Medicos inter nobile Nomen habes. Hisce applaudere voluit honoribus lenemeri.tis Dostissimi Domini Dosiorandi cum voto perpetuae prosperitatis

deditissimus

Acad. Jul. Quaestor.

49쪽

Opponens.

SEARCH

MENU NAVIGATION