Dissertation inauguralis medica de Medicinae Sectae empiricae veteris atque hodiernae diversitate quam preaside Laurentio Heistero...pro gradu Doctoris...submittit...Michael Anthon. Kayser

발행: 1741년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

DISSERT. INAUG. MEDICA

possit. Sed quis certum morbum inde divinare velconcludere audet cum dicta urina non solum variis in morbis,praesertim febribus emittitur, sed a multis aliis quoque causis, sic. liquorum maxime spirituosorum largo potu, medicamentis calidioribus,aromaticis,stimulantibus, atque aliis sanguinem VehementiUs commoVentibus, uti externe motu corporis fortiori,item parciori liquidorum assumtione, inprimis in calidioris temperamenti subiectis, in statu alias sano facile excitari possse, satis liquet. Et sic ex reliquis quoque urinae *m volgario nil certi sine curiose eXplorato vel iam noto subiecti statu, ratione temperamenti, aetatis, sexus victus, vitaeque generis cognosci potest. Urina enim cholerico propria, in phlegmaticis iam morbos adesse indicat, & vice versa ; item urina limpida , tenuis & sanae fere umilis, in febribus acutis praesertim malignis, sit emittitur, ut plurimum lethale est gnum , uti de his HIPPOCRATEs dixit: pulseus bonus urina bona ct aeger moritur. Quem ergo haecce secum perpendentem fugit, quid certi ex sola urinae inspectione cognoscere possint Medicastri' quicquid vero procaci ex illa divinant lingua, hoc non ex urbna, sed potius ex adferentibus per callidas, vel per se ipsos, vel per alios expiscari sciunt quaesiones: de quibbus, pluribus Videri potest, Thom. BRI AN in Lib. de fraudulenta multorum empiricorum urinae divinatione.

Tertio tales Medicostri se habere panaceam & --

32쪽

cana, in quovis morbo e cacissima, & plebis & eri ditorum vulgo persuadere tentant, & quidem vel coram vel per alios ebuccinatores, Vel quoque per unam alteramve plagulam typis exscriptam, vel e iam novis publicis insertum, & tum nullus superest morbus, quantumVis inVeteratus, quem non iis certe, facile ,& brevi curare sciunt, & aliquot centum iis iam curarunt. Et hae iactationes stupidum non solum vulgus, sed & alios, qui tamen prudentioribus& eruditis adnumerari volunt, inescare sussiciunt: ut

vero pharmaca fraudulenta eo maiorem nanciscantur fidem, tum illa in exteris regionibus ut AS , Africa, Des ab Aeraptis Det Indis O nescio, quibus aliis

barbaris & mutomedicis, multo auro emisse & comperisse scelesti nugantur impostores, .& quoniam illa ex omnibus fere terrarum locis per multa, ut dicunt, itinera, eum in finem instituta, conquisita sunt, ideo non vulgarem, sed divinum fere praestare debent effectum.

s. VII.

Si igitur a quibusdam in rexilium vocantur, tum, ut magis, se aliis Medicis genuinis esse doctiores .m ob multa itinera O arcana in arte longe peritiores, confirment , omnes alios medicos, omni data occasione & inprimis coram aegrotis calumniari, illorumque eruditionem nihili facere, imo tum hoc, tum aliud in illis vituperare haud erubescunt : & hic est quartus, quo UtuntUr, emergendi modus. Aegri vero hasce e lumniaS esse veras credentes, adhuc impostoris iud eium, de Medico priori vel eius praescriptis medica-

33쪽

DISSERT. IN AV G. MEDICA

mentis sibi expetunt. Si igitur iunior adhuc est M dicus, illius responsio in promptu est: Iunior adhuc ille est Medicus, nullasque exteras regioues, atque urbes celebres, praeter unam vel alteram, & quidem vicinam , adhuc didit, inde ergos satis constat, illum perpauca modo scire, & haud multa gaudere posse experientia: lingua vero nostra vernacula ita

ers stren haben. Senior autem si est Medicus practscus, ct magnum nominis splendorem, per felicem morborum curationem sibi apud omnes fere iam comparaVit, tum sequens, ut nihilo minus ea videatur praestantior & doctior, exhibet iudicium rum Plur, mi illum doctissimum, & in arte longe peritUm crederent virum; verum quibus ex indiciis hoc illi comcluderent, se nescire, nec ullo modo videre posse, publice se profiteri necesse haberet: nam haecce ab illo Braescripta medicamenta essent vulgaria, atque haud satis hic essicacia; & hoc in pluribus aliis se obsedivasse casibus: pronuntiat; ubi ille per sat longum tempus quidem eiusmodi medicamenta inertia, sed sine ullo fruistia, . adhibuisset, usque se ipse tandem, ab aegrotis effagitatus, per sua arcana, ex parte qui dem praetiosa, e contrario vero semper satis effc cia medicamenta, morbum infregisset; Sc iisdem hisce iam aliquot centum aegrotos a morbis (scilicet

per mortem illatum) feliciter liberasset: Tibur biel te

34쪽

DE MEDICINAE SECTAE EMPIRICAE &e. sv

uemlia: in die andere assest. Sed hic merito quaerendum ; qui quales y quanti verum pares , ne

inferiores videantur , cum illisa volvunt cogitationes, dicentes: nos poma natamus; & quis nos esse credet medicos , si ipsi quoque verbis speciem sabiem illorum non praebemus t

neri humano damna, isti inferunt medicastri, multis satisque tristibus exemplis copiose exposuit, Doctiss. En REICII in Dissert. de damnis ex empiria medica oriundis. Quis autem nebulonum Desiimus, non faceret medicinam cum omnibus in hominum corpus grassari est licitum , nullaque poena praeter ignominiam illos manet y verum quod ignominiae genus, illos, ex mendaciis fraude ac ignominia compositos adficere, atque ab illo temerario ausu deterrere valet y ideo doctiss. Io R. LANGIus in Epist. I. L. I. p. 6. talem scelerum licentiam, corruptumque Medicinae statum sequentibus dolet verbis: quis non ab imo pectore ingemisceret. mediciuam, tam

35쪽

DISSERT. INAUG. MEDICAfacrosanctum Dei donum, avaritia ct ignorantia pseudomedicorum in hominum perniciem conderit: suis pius bonusque aequo feret animo P certe nullus; nisi praefecti aut magistratus piseo*ά ei, qui accepta turpi pecuniola, haec Medicinae monstra, ε' Iudaeos perfidos, in perniciem subditorum alunt, fodent Oiuentur : quibus silis fas es, subditorum marsupia foenore exhaurire et O corpora christianorum per medicamenta inexperta, vita, vel sanitate saltem spoliare:& in Ep. II. p. 13. dicit: Magistratus oe proceres, accepta a ludaeis reliquis medicis δοξοσοc it parda pecunia, libere in corpora subditorum grassari, eosque non tondere, sed deglubere permittant: hac magistra tuum indulgentia effectum est, ut nulla sit lex, tesse PLINIO, quae cupitalem medicorum inscitiam puniat: nullum exemplum Dindictae : Alique medico hominem

occidere, O iudaeis in corporibus chrisianorum experis menta per mortes agere, impune liceat. Hac impunitate freti monachi, apostatae, oram, ambubaiarum collegia,balatrones,anus incantatrices, denique carnifices,

O qui paterna obligurierint bona , instar Asthinis S eratici ex arte M resca alimoniam qiuerentes, in hanc sacram Medicinae professionem, gregatim irrepserunt.

Paria quoque fere Cl. Bori Naus in Lib. supro cit. p. m.38. Cum Ah. FRITSCIIIo proponit, dicens: in cu paautem sunt magi ratus, qui vagam ac publico perniciosam licentiam medicandi non coercent, ex coti&υτου , ac Derae artis protinus ignaros imposiores e republicae pellunt: utrum et ero hi ulcus tetigerint, nec ne, aliis

diiudicandum relinquo. Imperii quoque principes

36쪽

DE MEDICINAE SECTAE EMPIRICAE &e. 'diversi variis edictis, ac legibus provincialibus satis

caverunt, ne quis Medicus ad praXin admitteretur, qui in Universitate quadam gradum ad munus licentiae non sit adeptus. Rationes autem , qUae principem, de suorurn subditorum salute vigilantem, movere sat valeant, legibus severe ut coerceat istam medicastrorum malitiam , doctiss. varioque eruditionis genere versiatissimus, maXimo nunc vero & venerandi parentis, & orbis eruditi, dolore ac detrimento superiori anno praemature nimis e vi

cus atque Praeceptor meUS, dum viveret, integerrismus, in Dissere. sua inaugur. de Principum curaeirca sanitatem subditorum inscripta, pro more suo, h.. e. perspicue ac solide pag. di. ct eum primis p. SS. indicavit ad quae ergo ibi legenda, brevitati dens B. L. scire illa cupientem, remitto. s. VIIII. Si igitur de hodiernis medicastris dicta conferantur cum illis, quae Se st. I. de Veterum empiricis proposui, tum sponte apparebit, quae sit inter hos is illas convenientia, quae disserentia, & quo iure illi hodie, empirici , cum 'metas i, sive omnis experientiae verae ac solidae expertes , potius essent dicendi, appellentur. Sed haec omnia denique, quae de Medicastris viris dixi, etiam de illis stolidis, sciolis atque loquacibus, ut doctiss. s YDENII AMIVS p. m. I88. dicit, mulierculis, in singulis ferme aedibus reperi-E uri

37쪽

DISSERT. INAUG. MEDICAundis, quae in hominum perniciem , qUam non didicerunt, artem, eXercent, intellectum velim est quod hic moneam: cum hae nonnunqUam per teneram nimis, & intempestivam commiserationem, ossiciose ineptientes, aliquid commendent aut porrigant, quod corporis statum pravum longe saepius facit deteriorem, & magnum infert damnum, quod haud facile emendare semper licet , & interdum satis funestum evadit.

SECTIO III.

PROPONENs QUAESTIONEM, AN EMPIRICVs CUM CEM TITUDINE MORBUM QUENDAM CURARE

s. I. I ius autem quaestionis conditionem unus Uisque eo melius ut perspicere possit, optimum esse duco, si prius in quo morbi curatio consistat, & quid ad illam requiratur, exponam: quo tum sponte se dabit , utrum illa sit assirmanda, an potitas neganda. amdiu igitur omnes partes, nostrUm corpUS co stituentes, & solidae & fluidae in amicabili consensu, & mutua proportione sunt constitutae, ut suas expedite, ad quas a summo Architecto sunt conditae, praestare possint functiones, tamdiu homo esse sanus dicitur; e contrario autem, quam primum illarum consensus, ct mutua proportio labascit, & una vel plures partes a suis deflectere incipiunt functionibus,tum in toto statim corpore contingit mutatio, quam

38쪽

DE MEDICINAE SECTAE EMPIRICAE &c. 3squam morbi nomine appellamUs. Morbus ergo consistit in aberratione vel recessu unius vel plurium partium a suis functionibus, vel quod idem, in laesione actionum, homini sano alias competentium. Illud vero quod talem functionum mutationem vel laesionem inducit, vel impedit, quo minuupartes suas functiones naturales effcere, possint, causam morbi dicimus. Ex quibus ergo sponte patere opinor, illum qui morbum curare intendit, causam eius auferre debere, vel illud removere,

quod naturales partium prohibet functiones: nam sublata causa, ut vulgo diris let, tollitur essectus. Morborum igitur curatio consistit in illius, functiones partium impedientis, vel laedentis, ablatione. Quem ergo , haecce sequa iudicii lance ponderantem fugit, illum, qui morbos curare suscipit, illos prius quales sint, & quaenam earum caussie, cognoscere debere t ignoti enim , uti nulla cupido, ita ignoti morbi quoque nulla iudicatio, nulla, nisi forte fortuita & temeraria, est curatio. Sine verae autem

Theoriae Medicae, vel Anatomiae, Physiologiae, Pa- thologiae & Semiologiae scientia, nulla cum detur, Vera aut exacta morborum cognitio, tum ex ipsius rei natura fluit, illum qui morbos cognoscere velit, dictarum Theoriae Medicar partium dogmata, pensetus callere debere et etenim qui vult finem, etiam velle debet media, quorum ope illum assequi liceat.

Quis enim morbos, quatenus a mUtata & p. n. paditium constitutione dependent, cognoscere Valet, nisi omnium partium functiones physicas, quales, sic.

39쪽

DISSERT. INAUG. MEDICA fiant in statu sano, & conditiones ad tales requisitas, prius habeat probe cognitas ut ex illarum comparatione, cum praesentibus functionibus laesis, defectum, & a qua parte morbus suam trahat originem, iudicare & perspicere possit. Quis vero physicam sive naturalem partium functionem recte intelligere aptus est, qui illarum situm structuram, cum aliis partibus conneXionem, usum & harmoniam, quae anatomia docet, ignorat ' & quis est, qui ad pedi sectam morborum cognitionem pervenire possit, qui nunquam operam & diligentiam in studio p thologico addiscendo collocavit Z quod unice t men morbos, illorumque causas, disterentias atque effectus generatim docet & explicat: & nullus certe

morbum integrum, sine causae recta cognitione, pernoscere potest, cum scire sit rem per causas cognoscere. Quis porro negare audebit, illam Medicinae

partem,quam Semiologiam Vocant, prae reliquis omnibus, morbos curaturo, maxime esse necessariam

quae morbum eiusque indolem in singulo individuo, vel quovis subiecto, ostendit, &signa, pathognomonica dicta, disserentiasque, quibus hunc vel illum modibum ab alio, quocum ratione symptomatum sis militudinis, & invasionis modi, maximam alit comvenientiam , esse distinctum iudicas, docet ac tradit & quae de statu morbi, di praesenti & futuro

vel eventu, ex functionum vitalium, animalium,ta naturalium, vel maiori vel minori a statu sano, recessu vel destructione, ferre iudicium, medentem instruit. Nullus enim uisi casu&m

40쪽

mito curabit morbum, cuius neque naturam& indolem , neque causas illarumque origines s iis prius cognovit. Nam quis suam parti cuidam restituere pollet functionem, si quae illa sit, & quibus illa fiat mediis, dc a quibus rebus vel caussis laedatur, ignorat & hoc Empiricis olim iam opposuerunt Dogmatici, uti C E L s V S a) enarrat, neminem posse scire quomodo morbos curare condeuiat, qui, uncte ii sint, ignoret et eum Vero recte CUraitarum,

quem prima caulae origo non fefellerit. Qui ergo bene cognoscit & distinguit, ille bene & feliciter curat ; nisi vel ex oscitantia vel negligentia curam negligere Velit, aut aeger ipse curam admittere aut debita ratione se gerere nolit: uti hoc Doctiss Eoxnu A A v I v s in suis Institui. Med. s. 88o. seq. adfirmat:

Amiologiae se Fignorim tanta est Dis ad bene cognoscendum y curanaeum, ut vix aliud sit, quod plus em lumenti in praxi asserat: unde etiam summa nocumenta, his neglectis, OriuntUr. s. II.

Felix itaque Sc certa morborum curatio cons-stit, in eius causae, bene prius cognitae, correctione vel ablatione : medicamenta ergo propinanda destruere vel removere debent causiam, morbum prodUcen tem. Qualia autem sint adhibenda, ipsa morbi causa, eiusque indoles prudenti Medico indicat uni ceque determinat. Cum morbus igitur a multis &

SEARCH

MENU NAVIGATION