Marcelli Malpighii ... Anatome plantarum. Cui subjungitur Appendix, iteratas & auctas ejusdem authoris de ovo incubato observationes continens. Regiae Societati, Londini ad scientiam naturalem promovendam institutae, dicata

발행: 1675년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

O Excrescentiis.

in Framenti culmo, per longum tumor eminei,' turgenti

bus utriculis atro, & aeruginoso intus contento pulVere, qui tandem lacerata cuticula foras dispergitur; interdum in ejusdem culmo tubercula eXcitantur, & gemina quasi vulnerum labia, parum distantia, & secundum rectitudinem sibi correspondentb erumpunt, intermedia vero fistulae pars, non parum gracilestit. Tanta est soliorum mollities, ut vigente vegetatione, de facili alienam induant sormam, & extraneis tententur eruptionibus. Ita passim in Populo 78. a prona solii parte frequenter, & quandoque ab opposita, levis quaedam attollitur eXcrestentia lutei coloris, quae in breves pilos A solvitur, & fit quasi seri cum villosum. Haec solii formam deturpat, quod frequentis sine concavum ibi redditur, colorque remittitur. Irregularis est hujusmodi tumorum forma, & eruptio; indiscriminatim enim ortum trahit: modo a costulis, sicut & a reliquis solii partibus. Quoniam tamen non omnibus contingit, &temporis diuturnitate affecta solii pars contabescit; ideo probabiliter a morbo contingere reor.

Quid simile in Vite 79. contemplamur. In hujus soliis

non raro tumores eminent, & commitates Variae eXcitantur,

indiscriminatim locatae. Ab inferiori namque solii parte, pilorum seu flamentorum) congeries A erumpit. Hi colore Vitrum aemulantur, & a lateribus ramosas quasi appendices B promunt. Molles sunt, & crispi; unde invicem implicantur. Mira est in Salice 8o. morbosa quaedam germinatio, &quasi luxuries, seu eXcrescentia, quam interdum miramur; aramo etenim crassior surculus, longitudinem palmarem aequans,

striatus attollitur. Ab hoc e qualibet solii axilla tres, vel quatuor novelli surculi, breves tamen, emergunt, in quibus innodorum situ, solia varias habentia appendices, cum minimis excrescentiis subrubicund1s observantur Quodlibet solium haC, vel , saltem , naloga constat forma Crasso pollet pediculo A, a quo. quatuor, utplurimum, appendices B erumpunt, rubicund/ coloris, cinereis coopertae pilis, quae & ipse ulterius novas excrescentias C quasi soliorum inchoamenta proserunt. Non hiant autem hujusmodi appendices L; sed intro conVulis, cum reliquo folii conglobantur. . cedit laciniatum solium D, quod in partes E divisum, novas promit appendiculas F, rubicundas: reliquum Vero G pilis hirtum, vi

312쪽

De variis Plantarum Tumoribus, &c. ridem refert colorem. Exarata species non in omnibus eadem

elucetat; sed quid analogum producitur; nam frequentissime excrestentiar, vel cristatae appendiculae a diversis sosi panibugerumpunt. In his igitur, licet turgentem vegetationis impetum, & turbatam quasi oeconomiam manifesto deprehenderim ; conditos tamen Vermes, vel Ova nunquam adi eni. Flores quoque, & uteri morbosis excrescentiis interdum tentantur; in Rosa enim 810 loco calicis, quinque sella A pendent, quae proprio mortu concham B efirmant: hoc tribus itidem completur soliis, quorum gemina C minora sunt; reliquum vero D amplum. Intra calicem de more flos in BD E copiosa aperitur, quae rubicundo colore praedita, nativum seibrant odorem ; ab horum medio, stylorum loco ligneus camex F, tenellus tamen assurgit, a quo molle solium G emanat eodem colore infectum, quo reliqua floris sella. Ab apice prodeunt soliola & gemmae V rubore sessuis; in hoc itaque flore nec stamina, nec styli adsunt; in aliis verb Rosis consimilis occurrit flos, in quo callu, solia sebalba, stamina cum capitulis, styli copiosi absque semine insent, & ab horum medio astendit surcusus, cum soliis, gemmisque insignibus.

Plantarum igitur alimentitius s.ccus interdum in transve salibus utriculis coercetur; nam ab enemo Vinculo non raro impeditus, ulteriori propagatione per propria vasa non gaudet; vel turbata compage, vitiataque fluiditate haeret. Ex qua in variis plantarum partibus tumores enatantur: ab opposito autem exaratus humor liberiori via per propria refluit vasi, &copiosius derivatur a transversalibus utriculis: unde facta irruptione, novae gignuntur excrestentiae, ut accidit in mustulis animalium, ulcere tentatis; in quibus, vaserum meatibus adhuc hiantibus, ex appellente copiis alimento, carneae seccedunt appendices ; quae tandem medicam exigunt manum. Et

sicut in animalibus, constrictis, vel obstructis ab acidis, venis& glandularum cribris, hujusinodi viseera in tumorem extuberant; ita se uenter ex tartari rato, concret ue plantarum Boeo in propriis fistulis corticem, vel tenellam alburni partem constituentibus collectiones fiunt, quae quasi abstessus excitant.

313쪽

P Lurimae plantarum partes in ipse praecipue vegetationis

limine Pilorum copia condecorantur, & emergentibus a culeis armantur; unde videtur Natura, pro conciliando decore , comata reddidisse plura vegetantia, ipsisque ad robur Spinas addidisse. Horum igitur indago nos rapit; unde a Pi lis exorientes, ad Spinas eXercitationem producemus.

In herbaceis itaque prae caeteris luxuriant Pili, ut patet in Salvia 8α. cuius humilior, & prona soliorum portio copi ossiῆmis Pilis referta est. Horum aliqui A breves sunt & curvi, & quasi nodis distingui videntur: inter hos albi quidam minimique fungi conduntur. A costulis pariter & soliorum pediculo 'oblongi attolluntur pili B, qui contorti, ita vario

flectuntur, ut lanuginem prae se ferant. In Cichorea quoque 83. ab humiliori soliorum superficie, ipsisque costulis candidi erumpunt Pili A, lato exortu in mucronem desinentes: horum compages mollibus utriculis L excitatur ; a primordiis autem ipserum extremitas terebinthinae capsula condecoratur, quae statim contabescit. In floris calice ejusdem Cichoreae, & alibi etiam, tenelli pullulant Pili C, qui in rubicundam terebinthinae capsulam D terminantur. Amentaceus cucurbitae flos 8 .) interius praecipue, pluribus elegantibus conspergitur Pilis; inaequalis tamen magnitudinis. At itaque utriculis A componuntur, non unam Perpetuo servantibus formam, & croceo quodam secco replentur: in apice pariter, dum adhuc molles Vegetant; subrotunda eminet terebinthinae capsula B, luteo quoque succo referta, quM

evanescente humore obliteratur. '

Nec arboribus ipsis, & seuticibus desunt comae; sed passim in ipsarum partibus luxuriant. Ita in Virga sanguinea 830 miramur; huius foliorum superior portio brevibus, & minimis condecoratur Pilis : prona vero oblongis, & mollibus A. His insuper pediculus & surculus ornantur; & temporis diuturnitate, i rum, candidus olim color, in cervinum Uertitur.

Avellanae 86. tenelli sirculi, & solia copioses promunt Pilos

314쪽

- De Pisis Spinis. Pilos A; inter quos alii pariter rubicundi eminent, quorum apex B semisphaerica concha, terebinthina turgida ornatur ;adaucto autem serculo, brevi omnia contabescunt. In Vite 87. Hlia praecipue copiosissimos Pilos candidos &crispos A exerunt ab humiliori ipsorum parte. A costulis autem breves, & aculeati Pili B prorumpunt, Spinarum natu

ram aemulantes.

In Uvae Spinae surculis, & praecipue in seliorum pediculis 88. elegantes, & quasi arborescentes Pili eminent, qui lato exortu A, veluti trunco assurgunt; & hinc inde ramulos B proserunt candidos, & molles, qui sensim arescunt: his adstant minimi Pili & fungi C. Pilorum productio in Cicerbita 89.) prae caeteris patet;

hyeme etenim, circa vegetantia seliola, orbiculorum series Λsensim erumpit humore turgida; progrediente autem Uegetatione orbiculares utriculi pedetentim elongantur, & hanc acquirunt Armam B, C, & postremo evanescente humore oblite

rantur.

Pilorum hucusque exarata consormatio adeo Spinis ipsis assinis est; ut in plerisque plantis pili rigescentes in Spinas facessant, velut & in Boraginis caule 9o. ac superiori praecipue liorum portione observare est. Quaelibet Spina basi constat

A, quae oblongis conglobatur utriculis, qui in tenello caule rubicundi sunt; in reliquis vero virorem reserunt. Spinae ha-stula B tubulosa est, & diaphano humore turgida, qui lacerato apice erumpit. Aliae pariter adstant circumlocatae Spinae C, quae curvatae parum attolluntur. Cucurbitae quoque caulis, flores, & selia 91. suis muni untur Spinis. Utriculorum minimorum congeries A Spinae basim excitat, a qua sensim gracilescens, acuminata moritur Spina B, quae quasi internoΘiis distinguitur; intus diaphanus luxuriat humor, qui in uno, vel altero internodio flavescit: aliae quoque minimae interseruntur Spinae, quarum aliquae Cdiaphano coronantur capitulo. Ab Urtica multipleκ erumpit Spinarum genus : mollis etenim, nullamque adepta soliditatem in urticis vulgo mortuis 920 adhuc tenellis a statis, caule, & floribus eminet Spina. Haec horizontaliter stuata nodosa, & quasi articulata A conspicitur: utriculi namque, quibus primo coagmentatur, eX

in varia

315쪽

Dὸ Pili Spinis. Varia contenti humoris turgentia, & copia, diversimode figu

rantur.

Solidiorem substantiam, & ad seriendum aptiorem eXperimur in Urtica aculeata 93. haec enim a cauliculo hinc inde plures profert Spinas, molles tamen, & inertes, inter quas quidam aculei A proceriores eminent, diversam inclinationem sortiti; nam sursum apicem respiciunt frequenter ; quandoque horizontaliter diriguntur. Inseruntur in solida quadam basi B ligneam caulis naturam reserente, & .sursum erecti sensim in styli sormam gracilescendo desinunt, quasi in infundibulum. lntus cava est haec Spina, & succo referta; inducta cicatrice, penetrando, uriginem, & tumorem fermentatione media, velut infusa aqua regia, CXcitat. Veneris labrum, & Dardana 9 .) recurvis quoque stipantur Spinis : horum folia in superiori superficie, & in pronis costulis, Spinis horrida redduntur, quae latiori exortae basi Α, recurUo muniuntur. pice B : soliorum vero pediculus, & caulis ipse minoribus conspergitur Spinis C, quae hori Zontaliter erumpentes, deorsum curvantur, & pertractantium manus seriunt, Vestibusque haerent.

In Hieracio flore facie Taraxui 93. circa caulem & Ω-lia copiosae luxuriant Spinae A prae inaequali magnitudine, g minis finibus B, hisque recurvis, muniuntur. Temporis tractu contabescentibus spinis, unci eXolvuntur& exsiccantur. Amnis quoque 96. suis itipatur Spinis, quae aculei nomen potius merentur; cum spiculorum more, vulnera infligant. Ab huius caule A hinc inde a soliorum axilla n germen, &quasi surculus erumpit, qui & consimilem C producere solet. Ulteriori progressu a solii hic detruncati axilla semen D prominet ; reliquum surculi hinc inde solia E emittit, quae circalpitus apicem contabeseunt, & postremo obliterata vegetati

one, in aculeum pene osseum acuminatur

Ab herbis ad frutices & arbores transitum faciamus. In sii 9 7. tenellis solia, & surculi multiplicibus Spinis muniuntur; moores etenim A molles pyramidaliter assurgentes, capitulo pollent, a quo terebinthina funditur: reliquae solidiores,& ligneae B curvantur. In svacantba 98J Spinae prae caeteris eminent: hae surculorum more, ab annotino erumpunt surculo A supra delapsi solii situm B, & diu sub gemmae specie soliolis contextae C la- 1 titant.

316쪽

titant. Vegetatione autem in aculeum excrescunt, a quo hinc inde soliola Α brevi casura emergunt. Exterius mollis obducitur cortex sanguineis, & diaphanis contratus utriculis : contenta vero lignea portio solida redditur, & in osseum fere mincronem occallescit: in bas Spinae sub caudicis foliolis F, non raro altera conditur Spina, quae consimile sertitur augmentum.

Mulus quoque limonia & ainantia 99d suas promunt Spinas. In apioe igitur tenelli surculi, gemina insurgunt solia A, gemmas custodientia, a quorum basi conici sese efferunt tumores B, qui in Spinas excrescunt. In eorum pariter surculo, in axilla 1 oo. avulsi solii A a latere cubantis gemmae Spina insuper B eminet : haec tractu temporis, in basi C latior reddita;

' sursum erecta incrementum capit.

Tenellas igitur vegetantium partes, pilis hirtas, ita mirati sumus ; ut adhuc nos lateat, an plantas tutelae gratia pilosas reddiderit Natura; an vero turgentis alimoniae incongrua portio, sub harum forma erumpat, & digeratur. Gemmarum

itaque soliola ut alias observavimus ita mollibus pilis cooperiuntur; ut probabile sit, ipsorum formam de facili custodiri;

dum autem vegetando auctiora fiunt, pili quoque proceriores redditi, utplurimun contabescunt; unde satius videtur, plures huiusmodi pilos foliorum vegetationi inservire. Perdurant autem sortasse in nonnullis plantis exarati pili; ob materiae con- ditionem, qua excitantur. Cum enim probabile sit, pilos esse appendices transversalium utricillorum, cumque ipsorum quasi catena videantur; ideo contentus in his humor, aeri expositus, cum libere pateat, si natura sua volatilis sit, vel aquosus; facillime exhalat, & digeritur: unde membranae utriculorum superstites laxam, & mollem compagem relinquunt. Ubi vero lentus, & acidus extat humor, in pilos rigescit, vel in Spinas obdurescit, diuque aeris injuriam sustinet. Quare pili, & analogae Spinae vegetantis materiae copiam, & energiam indicare videntur : idem de Spinis rigentibus, & aculeis philosophari licet: horum namque plures a gemmarum Dasi, vel circa nodum erumpunt: materia etenim, quae gemmarum & sit culorum auctionem promovere debet, cum debitam volatilitatem & sementationem in transversalibus utriculis non acquirat, nec Consequenter in proceriores ramos vegetando absumatur; necessarid a gemmarum basi, & ab axilla, utpote vegetationis nativo situ, emergit, & in surculi speciem germinat:unde

317쪽

De Pilis O Spinis.

unde cum merum sit diverticulum ; deficiente alimonia, sensim gracilescit, & ita fit ligneus aculeus. Quare si longa cultura ut aiunt) hujusinodi seccus excoquatur, & attenuetur; ita ut debita partium transpiratio continsat, & laXatis cana- libus procerior reddatur plantulae moles; singulis taliciter germinantibus surculis, postremo obliterantur Spinae. Hanc pariter conjecturam firmat soliorum & surculorum angustia, &parvitas, quae nutritii succi inertiam, & hebetem, tardamque

fermentationem indicant, & fructibus, qui exigua possent molle austeritas, & stiplicitas dominantur, quae volatilium parti um inopiam indicant.

318쪽

CAPREOLIS

CONSi MILIBUS UINCULIS.

T Lantae, quibus non multum i roboris inest, sed proceri. res redditae alieno egent auxilio ; Vel in crebros contortae ampleXus, ita consigente Natura, proximis fiunantur arboribus, ut passim in Conis usi, Fastolis, Nasturtio, & Clematiis admiramur; vel ejusdem Naturae munere Capreolis,& consimilibus vinculis in hunc finem donantur : de quibus praesens occurrit investigatio. Capreoli igitur flagella, coliculi, seu cincinni intorti frequentes in plantis observantur, in quibus-vegetatio plurimum luxuriat : unde infirmiores redditae externis quasi pedaminibus fulciri exigunt. Ita in Vite, Clematide, & CMArbita sol. contingit; in qua a nodis inter soliorum exortus erumpunt et pediculo A rotundo & fir mo constant, a quo hinc inde pili, & sungi promuntur. Hujusmodi pediculus stylisormes appendices, seu flagella B exerit

modo tria, frequenter quatuor & non raro etiam sex. Haec a primordiis tenella & parum Obliqua producuntur; temporis tractu solidiora reddita, in spiram C contorquentur, unde o currentes plantarum ramos arcte amplexantur. Capreolorum color viridis est & fistulis, tracheis & interpositis utriculorum ordinibus compaginantur.

Quid simile in Clymeno mitiosi Ioa. molitur Natura, in

quo frequentes sunt a ramis emergentes Capreoli, qui pediculo A constant; tres autem emittit processus, seu cincinnos B, in quorum eXOrtu cinereae quaedam protuberantiae C eminent. Appendix media ulterius in tres solvitur cincinnos D, seu flagella, quibus tota fulcitur planta. Analogam structuram in Vitis Capreolis rimamur : hi a nodo contra foliorum eruptionem frequentem seniuntur exortum, per totum surculorum tractum, & praecipue circa apicem ; ubi crebriores sunt, nec ita facile contabestunt; sed temporis diuturnitate, lignei redduntur & spirales: unde iisdem compaginantur partibus, quas possidet lignum. Eadem

319쪽

De Capreolis consinulibus vinculis. 61 Eadem solicitudine nonnullas firmavit Natura plantas; mira elargiendo mechanica In Hedera Io 3. surculi, & rami A hinc inde claviculos, quasi radiculas B emittunt, quae parietibus, vel occurrentibus arboribus veluti digitis firmantur;& in altum suspenduntur. Huiusnodi radiculae subrotundae sunt,& pilis cooperiuntur; & quod mirum est, glutinosum fundunt humorem, seu terebinthinam, qua arcte lapidibus iis ctuntur, & agglutinantur. Expositae rassiculae fistulas & tracheas in fasciculum C congestas, sertiuntur, quae a lignea portione surculi medullam D ambiente derivantur : a cortice vero utriculorum Orinnes communicantur, quibus omnibus cylindrica radix constituitur.

Non minori industria Natura utitur in Vite Canadensi quinquefolia io . Capreolos elargiendo,quibus firmata eXcelsa poetit. A ramis igituro surculis A in nodo contra folii eruptionem capreolus exoritur; Hic quasi trunco B constat, cujus color rubescit & longa vegetatione lignescit. A trunco, hinc inde, appendices C, & quasi digiti, mediis nodis erumpunt, qui diuturnitate temporis, circinia instar in spiram contorquentur. Horum extremitas, dum tenelli sunt, a minata D extat r sin sim curvatur, &reflectitur; tandem Vero laxatur in corpus E,

quod papillis, seu minimis siphonibus resertum, terebinthinam fundit: unde parietibus haerens, concretam quasi cuticulam Fefformat, quae nisi summa cum vi, a muro, vel subjecto ligno evelli nequit.

320쪽

Quae in aliis Vegetant.

VIventium ossicia adeo ex Naturae legibus sibi invicem mutua fiant; ut non selum animalia diversi animalcinti alant, & foveant; sed & plantae im alias quoque extraneas enutriant, & quasi sui mutilatione vivificent. id passim in

Visio armercino Io 3. occurrit, cujus anatome e Onenda Venit. Hic igitur, utplurimum, a Pomi ramis A ortum trahit. Varias det meavi plantulas, & primo tenellam adhuc, quae a minimo trunco geminas gemmas B promit concavo solio C olim custoditas; Huic proxima adest minima gemma, binis soliis D conglobata. Succedit grandior plantula, quae ab unico trunco duplices ramos rotundos E emittit, a quibus gemina pendent crassa ina F --, et utriculis coagmentata. Exarati rami H ulterius surculos G edunt, quibus pariter aliae adnascuntur gemmae H ei Hujus plantae ferax est fruticatio: nam a radicibus brevis assurgit, rotundus caudex, qui stequem ter in nodo geminos dat ramos; quorum quilibet binas, interdum tres emittit propagines: hae medio nodo quandoque sex ramos proferunt, quorum nonnulli septem gignunt surculos, horumque extremi apices seminis soliis, vel floribus condecorantur. Planta haec in altera vegetat, altasque inserit radices :ita in Pomi ramo, hic horizontaliter siluato, caudeX emergens I observatur, in quo per transversum secto, patet utriculosus cortex; lignea quoque compages fistulis, & tracheis excitata, quas transversales ordines a cortice in medullam producti, veluti rotarum radii intersecant. Expositus truncus suis radicibus firmatur ; sub cortice enim per longum inter libri involucra radices L disseminantur, quae horizontales hic de ineantur. Hae cortice conteguntur, & tracheis, ligneisque fistulis M excitantur : ab his minores aliae exoriuntur radices, lignum penetrantes; & una cum transversalium utriculorum ordinibus N in medullam deducuntur, quae fistulis O, orbiciniorum serie coagmentatis, componuntur. Tanta est vis hu-

SEARCH

MENU NAVIGATION