Marcelli Malpighii ... Anatome plantarum. Cui subjungitur Appendix, iteratas & auctas ejusdem authoris de ovo incubato observationes continens. Regiae Societati, Londini ad scientiam naturalem promovendam institutae, dicata

발행: 1675년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

De Plantis quie in aliis vegetant. 63jusmodi insitae, ut ita dicam, plantae; ut subjecti rami exhausta alimonii, vitiataque structura; vel monstruos reddantur, vel temporis diuturnitate exsiccentur. Ita Pomi ramus P, in quo geminae Visti quercini plantae e radicantur, in tumorem excrescit, impedito humoris ulteriori progressu; unde pars R,

quae in ramum adolestere consuevit; plicis eXasperata, marasmo contabestit. Planta haec foecunda semine, sui propagationem promovet; copiosos etenim fructus S gignit magnitudine ciceres parum eXcedentes. Externus color subalbus est,& diaphanus; ita ut appareant ligneae fibrae T per peri carpium dispersae, quod utriculis componitur lento & vi os o succo resertis. In centro semen V custoditur; ita tamen ut plantulae bini apices X emergant. Semen in geminas dividitur partes, quae utriculis viri A succo turgidis congestae, seminalem plantulam fovent, quae in geminos expansa surculos Z, in crasti soli a solvitur. Frequentissima est vegetatio Pulmonariae arboreae Io6. supra corticem Pyri, Vitis, Pomi & Prunt: est enim selium laciniatum A, quod inserius ei stilicet parte, qua subjectae hae

rei plantae) libras quasi radiculas B copiolas emittit, a superiis ori ejusdem parte sungos C promit, inaequalis magnitudinis: inter quos nonnulli corallorum specie D vegetant. Hujus plantulae color prinid cinereus est, & subalbus: tractu temporis subviridis, & postremo vhellinus essicitur. Ena itur praecipue iis in locis, qui septentrionalem plagam respiciunt. Eius

exortus talis est, ut non semel contemplari licuit in putrescente Pomi cortice: primo namque minimum soliolum emergit; interdum viride; quandoque caeruleum subrotundum Ε, &crassum, quod Telephii substantiam aemulatur: postmodum ab hoc globoso corpore alia erumpunt; ita ut fiant augmenta F: donec tandem Hlii latitudo habeatur. Exaratum solium non raro in mustum coralloidem attollitur. Caulis hic G tubulosus est, colore margaritas referens; intermixtis quibusdam subviridibus particulis. Ramificatur in minores surculos α& interdum promere videtur quasi solia I. Extremi surculorum apices fungo Κ cond&orantur mellei coloris: hi autem

inaequali gaudent magnitudine, & quandoque tres sungi L in

unum concurrunt. Qua ratione suiusmodi plantulae propagentur, adhuc obscurum. iii Observavi frequenter in . solio hujusi di Pulmonariat A excitari rimulas M a quibus cinerei

322쪽

ό De Plantis quae tu aliis vegetant. globuli effunduntur ; unde conjectari licet, hujusmodi semina esse. In inpatica humi serpente semina evidentius observavi. Haec crasso pollet folio, viridi & laciniato: a pronaque ejus parte capillares radiculae subalbae promuntur, quae per selum disperguntur. In superiori solii parte prominent minimi tumores M, veluti glandulae, foramine perviae. Ab hac pariter parte semilunaris quaedam fastia N attollitur, qua concha excitatur, varia semina ct custodiens; haec minima simi & coma pressa, Vimique semina aemulantur.

Nec multum ab expositis plantulis dissert Musius io .

qui varius serpit, & in arboribus enaseitur. Hic igitur minores primo promit ramulos A, a communi eXortos trunco B, qui oblonga radice C firmantur, in fibras D tauta. Enarratirami surculos emittunt, eorumque structura tot globulis aqua diaphana turgidis, seu nodis excitari videtur. Ramorum

structura ex contento succo Varia est. Interdum unicus turget globulus F, qui viridi concluse liquore, pediculoque assii git: quandoque oblongi fiunt tubuli G, invicem hiantes, eodem Ricco reserti: reliqui rami corallum aemulantur. Eadem quoque varietas in Vegetantibus adhuc tenellis Musti plantulis

occurrit; nam frequenter orbiculi H seriatim positi, plantam excitant; aliquando conica vesicula I, vel ovalis I , vel tandem rotunda L Mustum constituit. Circa hujusinodi plantulas procerior Mustus, Polvtricum stilicet aureum Apulei, asssurgit, qui diversis nodis excitatur, a quibus pixidatim solia Merumpunt. Ab his stylus Ν effertur, capitulo O donatus: loculus hic operculo P tegitur, quo avulse, flos P apparet, solium scilicet molle, in filamenta laciniatum : subjecta vero capsula pulvere subviridi repletur. An hujus nodi sint simina, quae plantulae generationem perpetuent, probabile est; sicut &m reliquis exaratis Mustis, cum simina non appareant, rationi consenum est, radicibus per humum, vel per plantarum corticem dispersis, regenerationem, & vegetationem succedere. Inter plantas, quae aliis interdum insunt MMedo occurrit, jus natura adeo obscura est ob sui eriguitatem, & varias quas subit formas; ut pene sensuum Jc mentis aciem estugiat: quae tamen rudibus meis opticis instrumentis observavi in diversis rebus, Mucorem contrahentibus, exponam. In secundario casto post plures dies, exterior superficies tota io 8J quasi ingens sylva plantulis cooperitur : hae minimae sunt, & candidae,

inter

Di ligo

323쪽

De Plantis quae in aliis vegetant. inter quas primo eminent fungi A, longo assurgentes pediculo, qui quasi tot nodis, vel saltem orbiculis componi videntur. Horum extremitatem tenet capitulum B diaphanum ; deinde viride, & postremo nigrum. Interseruntur minimae quoque plantulae; quarum aliae C ramos, sunt, tenues, & duphanae,& veluti florem D emittunt, vel quasi muscum pixidatis foliolis conflatum.

In Cucurbitae putrescente pericarpio easdem Mucedinis plantulas observavi : diu enim Cucurbitae frustula in fictili vase plano servavi, quae temporis tractu innumeris Mucedinis plantis erumpentibus, obscurata sunt. Circa hujusinodi frustula corrupta & mucida non longe a superficie vasis, fungi assurgebant ab elongatis sortasse radicibus plantarum, in frustulis corrupti pericarpit vegetantium; vel a seminibus orti: hujusmodi autem plantulae elegantissimae; modo quinque, interdum tres, & non raro geminae attollebantur, sub fungi serma a communi nodo E erumpentes: Firmabantur autem radicibus minimis, horigonialiter supra vasis extimam superficiem productis: curvo pariter pediculo F assurgebant, & semisphaerico capitulo G terminabantur. '

In Limonio, & Aurantio pomo post aliquot dies rotundus sensim eminet in cortice tumor H, a quo echini instar, pili, seu minimae plantulae erumpunt. Progrediente Vegetatione, veluti pratum floret, & nonnulla exposita filamenta tandem capitulo I donantur, & in sungos immutantur. Quaedam quasi flores X laxantur in apice; interdum ut obscure mihi licuit observare, minimae plantulae tres surculos seu propagines L promunt ; tribus ovalibus capitulis, seu flosculis ditatos. Interdum

septem crystallini & lucidi globuli M pendent, & horum qui

libet minimis ulterius orbiculis N coagmentari videtur. Ue- lineatae plantulae caule firmantur, qui utriculorum seriebus scomponitur. Exarati fungi hiante capitulo P tandem donantur, quod ex cinereo subviride, & postremo caeruleum redditur ; 8c exsiccatum in tot lacinias, seu minima frustula et solvitur. Interea luxuriante vegetatione, fit fibrosum rete R, cum angularibus areis; & extremi filamentorum apices, flores, seu crystallinos globulos S emittunt. Hujusinodi reticularis plexus sebiectos fungos, reliquarumque plantarum sylvam circum- ambit, & lateraliter obtruncatos quasi ramos promit. Elegantem pariter Mucedinis plantulam intra lignorum, &S caullum

324쪽

De Flauiis quae in aliis vegeιant. caulium medullam ; in pane quoque intra rimulas, & spatia non raro observavimus. Haec communi caule T attollitur, &ramulos hinc inde emittit, qui surculos pariter promunt; quorum aliqui mutua facta anastomos V implicantur, & interdum circa globulos ludunt ramorum extremitates. P

tulae color violaceus est, & interdum crystallinus. Haec sunt, quae rudibus instrumentis circa Mucedinem contemplari potuimus, quae aliorum silertiam, & industriam expostunt. Quoniam inter Mucedinis plantulas ringi copiosi num rantur ; ideo de Fungis, qui ex arboribus, tum viridibus, tum arefactis, maceratisque frustulis enascuntur, sermo hic esset habendus; tam varia tamen est Fungorum species, & forma; ut

distincta, & peculiari potius egeat historia, quam brevi &transeunti recitatione. Obsturissimus mihi est ipsorum exortus, & adhuc post multos conatus ignotus: ut pauca tantum cursim enunciare possim ad excitandam aliorum potius se-lertiam; quam ad certa & vera aperienda. A putrido igitur ligno io90 nascentes minimos Fungos adnotavimus ; hi colore primo pollent subalbo; in apice capitulo A decorantur, nondum tamen hiante; exteritas pilis, seu papillis B cooperbuntur diaphanis, & sere Pyramidalibus, quarum extremus apex rotunda quadam guttul inornatur. Crasso firmatur pediculo C, qui radices non emittit; stat gracili principio ortum trahit a filamentosa quadam membrana D, cujus laciniae intra terrae, vel ligni frustula producuntur. Eandem speciem, minimam tamen, in eodem ligno observavi, quae ultra capitulum E sub- rotundum, latumque pediculi exortum F habet, & filamen iis firmatur. Hujusmodi Fungi citum Brtiuntur augmentum.

Capitulum itaque striatum G, interdum pilis gracilibus, &crisipis cingitur. Pediculus procerior factus; candido pollens

colore, pilos jam arefactos exhibet: in exortu appendices H, quasi exiguae radices, erumpunt, quae per lutum, seu corrupta ligni stagmenta, propagantur. Plantulas igitur, e diversis vegetantibus assurgentes, lustravimus. Hae quas insitione unitae, a contiguis vasculis, & intriculis communem materiam exhauriunt, & in propriam Uertunt. alimoniam. Inter has quaedam editis ovis, seu seminibus diutinam sui propagationem extendunt, ut in Visto quercino admirati sumus: reliquae vero ignota adhuc nobis via multiplicantur, & enascuntur ; inter quas praecipue sunt Fungi, &

325쪽

De Plantis quae in aliis vegetant. 67Mucedo. Varia est materies, a qua palsm Fungi oriuntur:& ut videre potui, vel a ligno, vel ab ejus frustulis, utplurimum elevantur; & in eXortu, filamentorum ingens contextus luxuriat, a quibus tandem in fasciculum unitis, fit caulis; Quare vel Fungi, Mucedo, & Muscus propriis seminibus gaudent, quibus 4puprum species perpetuatur; vel ex frustulorum vegetatione pullulant, ue ini aliis plantis contingit: etenim contentus in utriculis transiser alibus adhuc succus; superveniente interiori humiditate sermentatur, & e raturgendo quasi netur; effuvia namque, Pilorum instar concreta, contextum probabilitet efficiunt; unde ulteriori subsequente fermentatione, & quasi vegetatione urgente exterioris aeris elastica vi congesta sursum in caulem eriguntur; & deficiente vi Muvio. Tum, prementeque aeris graVitate, quasi reflexa, in capitulum desinunt. Plantularum igitur haec frustula ventis deferuntur,& in locis septentri usi orae expositis vegetant: in opposito autem situ dissiculter radicantur; nam sola radiis fovens hu

326쪽

PLANTARUM.

borum, herbarumque genus, cum debitam partium

auctionem, & nutritionem eXigat, cumque loco minueri nequeat, non miguam sui partem in alimenti capturam,

quasi tot manus emittit, quae per subjectum solum alimoniam quaeritant & immobilitatem plantae stabiliunt; haeque Raduerappellantur. Parent itaque, singulisque innotescunt Radices; sunt enim caulis, Vel caudicis utplurimum productio, & elongatio in subiectum solum ; ita ut lignea trunci substantiis, comtice circumdata, in majores frequenter quasi ramos dividatur; qui ulterius minores progerminantes surculos, tandem in rad culas, & capillamenta desinunt, A solvuntur. In quibusdam vero herbis solet Natura materiam, quam in caule, vel caudice custodire consuevit, in radice varie protuberante artificiose condere, novosque foetus ibidem promere, & alere, quorum omnium indaginem, prout tenuitati meae licebit, pro quar. Interim facilioris intelligentiae gratia, arborum Radices primo lustrabimus. Hae itaque Varie a trunco terrae affixo producuntur; nam in aliquibus perpendiculariter elongata radiculas hinc inde promunt; quod pluribus herbarum generibus familiare est: in plerisque verb productus truncus in multiplices dividitur insignes Radices, quae fere horizontaliter ; deorsum

tamen propagatae, in ulteriores radiculas solutae, rotundam peripheriam, non absimilem ei, quae ab miremitate ramorum describitur, graphice efformant. In nonnullis divi. Radices, varias aemulantur formas, Glandium, Olivarum, & similium; quorum omnium rudis delineatio per potiora capita inferius habebitur. Arborum igitur Radices, & praecipue truncus, iisdem vasorum generibus implicatis constat, ut in caudice; ita ut superfluum sit eosdem icones iterum eringere; quare surculos tantum rimabimur. in Moro itaque Do. surculum, annularem digitum crassitie aequantem, observavi, & horizontale se

327쪽

De Radicibus Plantarum. midiametrum ruditer delineavi. Hujus exterior superficies coolorem vitellinum prae se seri, & copiose membranae utriculorum transversalibus ordinibus eXcitatae, exteriorem Corticis reagionem occupant; in quibus hori Zontales tumores, quasi Eoanae eminent ,' quibus laceratis, minimus quidam pulvis, crocum metallorum aemulatus, erumpit. Sub his alia pariter succedunt tenuia involucra, δc postremo lignearum fibrarum reticularis contextura, a quibus utriculorum ordines pendent, & tandem prope lignum liber luxuriat. Crassus valde cortex est, & laiactifera vasa A, en unisdiate samo, patent. Ligni contextura transversaliuini utriculorum' seriebus B a cortice versus medullam deductis, primi, excitatur ς' intercepta Vero spatia trachearum tubis C, & ligneis fistuli 4 cum minoribus utriculorum seriebus horigontalibus incruciaris replenturi; Hoc tamen videtur quasi perpetuum, tracheas majores esse, & magis patentes, ac in trunco, ac ramis eXistant, Loo Pariter' medullae tru chearum congeries D Observatur, quae transactialium utriculo rum centrum extat. Lignea igitur portio E, quae crassior est, realem resipicit regionem, opposita aurem meridionalem plas

Arborum Radices in capillamenta & minimas radiculaglaciniari diximus, quarum speciem a popalo nigra I i id de sumptam delineavi. Ab exigua itaque Radice A, quae crassitiem auricularis unguis non attingit, exoritur; hujus colox hcinereo in subvitellinum tendit - varicosa est, & hinc inde ciri ros, & radiculas B emittit, quae copiosis pilis contegunturi Tenui & crispo, laceroque miredum cortice cooperiuntur : 8e intus fibrae & tracheae clistodiuntur. Ab exaratis Radicibus adhuc tenellis appendices quaedam eminent, quae racematim interdum pendent; hasque gemmas esse futurarum Radicum probabiliter censeo. Occurrunt

rem in singulis arboribus, plerisque plantis, & praecipue in Ut d

II a. Extremae namque Radicum propaginey A hinc inde globosa corpora B parum, & in apice inteidum acuminata

promunt; quae quandoque alba, frequenter siubluteul nocl radrb situratum charabem aemulantia, luκutiant; partimque dix- phana sunt. Pilis exterius minimis coopetiunturi intus fi-hrarum fasticuli molles conduntur, affuis glutinosis humore.

Saepe, ubi externorum occurrit obstaculum, proceriores red

duntur, & chirvantur; ipsortimque quasi racemi pendent; &

328쪽

7 De Radicibus Plantarum extremitas subrubro, vel intense vitellino succo inficitur. Interior gemmarum structura mollis est, & insertas; selusque

mucosus occurrit succus: hyeme autem nonnullae contab

seunt; reliquae proceriores redditae, ligneae sensim redduntur; ipsarum etenim cortex exsiccatus oblongis solvitur rimulis; intus vect candidus cylindrus custoditur, qui eXterius albo, utriculis congesto coriice, cooperitur : sub hoc lignea portio latitat fistulis contexta, a quibus nonnulli tubuli excavantur,

pro excurrentibus tracheis.

Expositae radiculae,seu gemmaeinion a selis minimis Radicibus terra conditis erumpunt; sed frequenter ab extremis quibusdam arbustorum surculis, & ramis pullulant; consimilem speciem reserentes. Ita observamus in repente extremo Rubi surculo ii 30 Hic humi haerens, in ovale corpus A protuberat, &copiosas radiculas emittit: turgidior namque cortex B redditus, & laxatus, erumpentibus radiculis C exitum permittit. Hae conicam servantes figuram, tenui cortice excitantur; imius vero medulla, & lignea portio luxuriat: unde in secta hujusinodi appendice utriculorum series, medullam D constituentes, Occurrum, quam lignein fibrae E amplerantur, in radi- eulas F elongatae. iMirabilior est Radicum exortus in ramo Salicis II .

trium annorum ; hic a trunco primo vere ab issus, & crassi ri parte perpendiculariter in foveas aqua resertas, quas plantatus, elegantes emittit Radices. In parte igitur humata nullas utplurimum promit Radices; sed in ea tantum portione, quae proxima est superficiei ambientis aquae. In hac itaque tumores in cortice primo eminent, & tandem Essurae excitantur, macerata cuticula, & su ectis corticis utriculis : unde fit ulcus circumassurgente cortice, quasi obducto labio; quod rumpentibus ligneis fibris, & medulla n Radices congestis, aditum permittit. Perpendicularem interea sectionem delimavi, ut facilius singula pateant. In hac exterior corteX A occurrit, qui labium B efformat; interius tenuior ejusdem corticis posetio C custoditur, quae & ipsa ad extra derivata, Radicum evortum custodit. Succedunt fibrae ligneae, & tracteae tortuosae, '& varicosie redditae D, quae in tres diviis cylindros, totidem

efformant radiculas; quarum centrum medulla, seu transversales utriculorum ordines occupant. Hoc tamen notatu dignum Occurrit, quod horizontalium utriculorum ordines E, O rumpentibus

329쪽

De Ralcibus Plautarum. rumpentibus Radicibus continuati,turgidiores redduntur : unde superequitantes fibrae rectae F necessario obliquantur; & hujusmodi tumor versus medullam propagatur ; insigniter tamen est prope corticem.

Frequens pariter est Radicum emanatio in Gramiae ii 3.)non in selo radicum trunco, & appensis propaginibus; sed

in caule, & continuatis ramis, ubi nodus excitatur, quotiescunque subjecti soli humore madenti Nodus itaque geminis soliis intercipitur, quorum inferius A detruncatum hic indicatur ; alterum verb B sursum attollitur, caulem C ambiens, &ab ipso Radices D emergunt. Interdum a basi novellae gemmae radix E erumpit: harum primaevus exortus minimos eX-hibet tumores F.

Consimilem Radicum eruptionem miramur in Pentapbllo, Fragaria, & Ranunculo repente 116. cujus caesis horigontaliter productae portiones, humique serpentes, radiculas prinmunt. In primo igitur nodo gemma prominet, cujus inserius solium, seu pediculus A tantum cum erumpentibus pilis Boccurrit; reliquum vero C sersum attollitur ; a subjecto autem

nodo perpendiculariter prodiadEx Radices D pendent. Aliae

insuper Radices supra nodum, laceratis gemmae soliis, maniῆ- stantur. In subsequenti pariter nodo geminae tenellaeque Radices E infra erumpunt, supra quas solium F exortum trahit :& gemma quoque V, cujus sella mutila delineavi, effertur, &ab hac lacerata novae Radices H prosiliunt.

In Radicibus ultra radicularum, & pilorum eruptione , gemmae quoque singulo anno observantur, quae in caudices, vel caules excrescunt; & harum icones sparum inserius dabimus :pro nunc autem sussicient illae, quae a Convolvulo II70 erumcnt; tres enim contiguae, lacerato albo cortice Λ, eminent

ciniatis soliis L contextae: unde quaelibet ipsarum secta, ligneas fibras, & tracteas, in cylindrum congestas C, exhibet; quem cortex D in solia divisus circumdat, & ambit. Lustratis his, quae in Arboribus ad Radicum compagem attinent, & quibusdam phaenomenis circa Radicum in Plantis vegetationem; fas est prosequi varias Radicum formas. In quibusdam itaque herbis, Radicem non multum ab exarata in arboribus specie excitat Natura: ita patet praecipue in Boragine ii 8.) cujus Radicis truncus perpendiculariter sectus, eX-

teriorem

330쪽

De Rudicibus Plantarum.

teriorem exhibet corticem A Valde crastum, qui horigontalium utriculorum seriebus, cum ligneis fibris per longum ductis, de more implicitis, componitur: peculiare quoque aderit vasculum, quod ob succi inconspicuitatem adhuc nos latet. Succedit lignea portio in cylindrum congesta, cujus potiorem molem eκcitant tracheae B varicola, & quasi reticulariter perlongum ductae. Inter has fibrae ligneae rectae, Sc horigontali um utriculorum stim C locantur; & in centro medulla ultra medietatem, inferiora versus, minima custoditur. Tota haec lignea portio identidem minores R adices promit D; quae &ipsae cortice cooperiuntur, a quibus pili postremo erumpunt. Prope terrae superficiem, ubi caulis assurgit; lignea portio dilatatur, 3c interius tubulosa redditur; ita ut transversalium utriculorum ordinibus, qui medullam constituunt, locum praestet. Varia est utriculorum forma, dc situs; nam nonnulli ordines ab horizontali declinant; alii curvati attolluntur. In plerisque tenellis caulibus continua adhuc est medulla : in provectioribus autem hoc est inclinante anno) concavitas 'E α-

citatur, corrupta utriculorum continuitate: reliquum autem gracileismis ligni F in fistuli, mxorpus compacti, una cum ambiente cortice G in caulem, δc ramos Hiabsumitur.

In Cichoreo 119 consimilis emergit structum : hujus secta per longum Radix, gemmam A in apice cum erumpentibus soliis offert, quae a subjecto cortice B, dc ligneis propaginibus

C exortum ducunt. Non longe a soliorum eruptione, ligneus cylindrus concavus redditus, medullam continet D utriculis albis congestam, quae deisndendo fere obliteratur: lignea tamen portio t*cheis E, Sc transversalibus utriculis cum ligneis fistulis F implicitis, componitur; δc hinc inde ligneas propagines emittendo, in radiculas selvitur. Crassus pariter cortex horizontalium utriculorum ordinibus, δc fistulis completur ; inter quas lactea vasa, in senescente Cichoreo, eviden

ter obserUantur.

Mos quoque Naturae est plantarum, dc praecipue quarumdam herbarum Radicis truncum fere horizontaliter elongare, a quo radiculae, quasi perpendiculariter productae, emanant. Placuit autem in Consolida majori lao.) in qua secta per longum tracteae mirabilis contextura propagatur. Tota igitur Radicis portio non valde crasso cortice A circumdata fistulis rectis, dc transversalibus utriculis B conflatur: interseruntur

tracheae,

SEARCH

MENU NAVIGATION