Marcelli Malpighii ... Anatome plantarum. Cui subjungitur Appendix, iteratas & auctas ejusdem authoris de ovo incubato observationes continens. Regiae Societati, Londini ad scientiam naturalem promovendam institutae, dicata

발행: 1675년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

De Rudicibus Plantarum.

tracheae, quae flexuota, & varicos, redditae, insignes areas Cessiormant: & frequenter in fasciculum recollectae, iterum separantur ; moX ulteriori unione aliis associantur. In Arundine i ai. Radicis truncus horizontaliter fertur, multisque propaginibus coagmentatur; simpliciorem tamenstructuram exponere placuit: in hac curvatus Radicis truncus A occurrit frequentibus quasi annulis, seu internodiis B coagmentatus ; in Diu enim C avulsi folii cicatrix adhuc subest, &ligneae fibrae interdum supersunt a gemmarum basi, crasso, luteoque cortice conteguntur ; intus Vero cylindrus ligneus, multiplices continens tracheas, conditur. Radix A elongatis internodiis, caudicem E attollit, a quo gemmae F pullulant. Idem pariter Radicis truncus A, sub terra conditus, copiosas gemmas G emittit, quae pluribus contextae soliis, tandem

in caudices excrescunt. Radicis truncus A exterius cortice

ambitur, qui utriculis, & ligneis fistulis constat: multis per ditur foraminibus, quibus soras Radicum exitus admittitur ;reliquum fasciculis fistulosis coagmentatur, qui ligneis fibris con

fati, tracheas continent, modo unam, interdum duplicem,& quandoque tres deprelieridiaritvr, lata & spirati Zona constantes : saepe prope tracheas Vidi aliud vas hians, forte peciliarem succum continens. Fibrosi fasticuli non paralleli dicuntur ; sed flexuose progredientes implicantur: identidem promunt ramos, qui ad latera declinantes, contiguis per super- equitationem impliciti fasciculis, tandem manipulo quasi facto) in Radices perforato cortice absumuntur ; raliter implicantur, ut delineatam olim in nodo grani Tumici speciem praese serant. In Radicum bifurcationibus, & gemmarum eruptionibus eadem declinatio fasciculorum observatur, horizontali facta cum rectis incruciatione. Circa fasciculos hujusmodi medullae sacculi ampli locantur, quibus interstitia replentur : unde ex his videtur Radicis truncus continuatus, & humatus caudex ; ita tamen, ut in caudice fibrosi fasciculi tubum ericiant, rariores excitando nodos ; in Radice autem Iuxurianti bus medullae utriculis, integrum corpus, frequentibus nodis

illicitum, constituant. . . - .

Consuevit insuper Natura emanantes a Radicis trunco propagines, turgidas, & globosas reddere; ut trunci gracilitas harum crassitie compensetur. Ita in Filipendula ia a. a producto pene horizontaliter trunco A Radices B hinc inde pen- V dent,

332쪽

De Radicibus Plantarum. dent, quae nodosas, seu tu rosas appendices C promunt, olivares a forma dictas. Hae itaque per longum sectae, dispersos lignearum fistularum, & trachearum fakiculos D exhibent:

reliquum appensis utriculis E completur. Non longe a terrae superficie, in autumno novae erumpunt Radices F horletontaliter ductae. Analogam quoque structuram miramur in aliis herbactis, quorum radicales trunci utplurimum horizontaliter locati, non longe a terrae superficie humantur, a quibus caules, & Radices exordium capiunt: Eriguae tamen magnitudinis extant

hujusmodi trunci, si cum appensis Radicibus comparentur:

unde quasi nodi dici missunt. Hoc in 1 lvestri ADurago

ia3. occurrit, cujus truncus gracilis A cortice circumdatus, luteis fistulis & tracteis B interitis conditis, coagmentatur. Ab hoc gemmae si erumpunt, quae plurium foliorum conteκ- tura conflantur. Inserius pendent crassae, & oblongae Radices

D subrotundae, & turgidae, crispis pilis conspersae; minimas

ulterius radiculas E promentes. EXaratae Radices, denso satis cortice exterius ambiuntur; succedens vero portio in secta perpendiculariter Radice grandioribus utriculis F excitatur;& centrum a ligneo fasciculo in in radiculas diviso, occupatur; qui ad Radicis extremum deductus, nullo obducto cortice coeoperitur ; sed diaphanus tantum ichor, cuticula contentus, apicem optet.

In Chelidonio minori, seu Scrofularia Iag.) truncus, siuRadicum nodus A minimus est, sursum solia eructans, quibus corruptis, ligneae fibrae B supersunt; inserius autem producuntur tuberois Radices C, Uiversis constantes figuris, a quibus pili erumpunt. Harum medium ligneus cylindrus L cum tracheis & fistulis perreptat, & utriculorum stiriae E reliquum explent. Circa Septembris finem gemmae F manifestantur;& tenellae, novaeque Radices G, pilis conspersae a gemmae basi erumpunt. In principio Maii elongatus caulis humi repens non rard in singulis nodis novas quoque emittit tu rosas Radices. In axilla etenim ex lato solio F gemina frequente.erumpit R adix G, quarum altera solet etiam folii implantationem lacerare. Subsequitur nodus H, a quo solia & cauliculi elonganturo ab horum axilla copiosae quoque Radices I emergunt, tandem ab ulteriori nodo K supra solii L implantationem geminae radiculae pullulant. Consimilem

333쪽

De Rudicibus Plantarum. Consimilem structuram deprehendimus in hortensii Ravunculo 123. a cuius minimo trunci nodo tres emergunt gemmae A, suas pariter emittentes albas radiculas B. Deorsum pendulae protuberant tuberois Radices c, racematim collecta di Varias festiuntur serinas, & magnitudines, ligneoque cylindro ipsirum centrum excurrente & utriculis conflantur.

Palmis Christi Radix ia 60 pari proportione vegetat.

Haec caulem A a trunci nodo attollit, cujus basi haeret gemma B: non longe erumpunt sex vermiculares R adices C, pilis conspersae; inserius Vero pendet tuber antiquum D, quod jam tabescendo in novum bulbum E absumitur : hic in geminas desinit Radices F pilosas. Totum tuberosum corpus fistularum lignearum, & trachearum contextura investitur; intus vero candidis utriculis repletur. in Anemone Ia7. appendices pariter trunco continuatae, quasi ejusdem laciniationes videntur. Huius Varia est magnitudo, &species; trium autem annorum Radicem non inelegantem delineavi. A siremitate gemma A erumpit multiplicibus soliolis contexta ; reliquum B coloris aeruginosi asperum, & suria Ceiam, Parramque deprcssum, Radices emittit Cyaciles. Singulae exaratae appendices novis Radicibus in r centem Vegetant plantam.

Elegantissima prae caeteris est Aperis Attici P viani Farnesunt Radix 128. Haec lignea est,& perpendiculariter elongatur ; unde lateraliter minores germinat Radices, quae non admodum durae sunt, a quibus gemmae prominent, & in tam vastas excrescunt appendices; ut monstruois reddantur. Placuit autem simpliciorem delineare Radicem. Haec a ligneo Radicis trunco A eκoriens horizontaliter productas gemmas B hinc inde germinat; & interdum minores radiculas C. Gemmarum magnitudo varia est, ut intuenti patet: prope enim eXortum elongata gemma, seu altera Radicis propago D occurrit, quae in apice tuberosa reddita, latentes quoque gemmas E custodit; in hac soliorum exortus, seu fines F, quibus olim gemma compaginabatur, adhuc supersunt, & si per longum secetur, trachearum progressum G manifestat; reliquum vetb rectis fibris mollibus, & transversalium utriculorum ordinibus completur. Eandem structuram in extremo R adicis observamus : haec in monstruosam adaucta molem, turgentes hinc inde gemmas II emittit, quarum aliquae I, ramorum in-

334쪽

De Nudicibus Plantarum.

star, novas pariter gemmas pullulant: ipsius color cinereus est,& cicatrices K caducorum tollorum adhuc servaris gemmae vero mitralibus excitatae seliolis, rubicundo sessunduntur co

lore. .

Aeontii pardeliancte 129. quoque Radix mira est, quae circa finem Maii examinata, antiquum tuber, seu bulbum A, jam tabe entem exhibet; hic enim sensim gracilior redditur, vegetante nova bulbosa gemma B. Viridis est,& seliorum adhuc vestigia C supersunt; radiculae iam corruptae delite unt. Ab hoc Radicis serculus D elongatus in gemmam B desinit:

haec primo gracillima est, turgente materno tubere A ' paulatim autem vegetatione, emissis Radicibus Ε, & serculis Flu berosa redditur : caulemque & sella G promit. Exterius viridis est, ligneoque involucro ambitur: intus subalbis scatet utriculis. Ceparum ingens genus, quibus multiplices herbae donantur; analo i hac pollent structura: harum enim infimam basim, sinlidum quoddam corpus occupat, quod trunci vices gerit his que irT dc caulem attollitur,' hi 'inde verti appendices ih varias fi liorum sermas emittit. Hoc apprime in Lilio ul-

M 13o occurrit. A bulbi inseriori parte A plerumque in

autumno pendent sella, seu laciniatae appendices sebluteae, quae concepto succo contabestunt. Succedunt varii quoque sol orum ordines B, quae eXterius gibba sunt; interius autem parum concava: ita ut invicem adaptata, bulbum ei ment. Exortum trahunt a radicati trunco C, a cujus basi Radices D sebluteae promuntur, quae ulterius radiculas emittunt Ε,

candidis conspersas pilis. A radicali cylindro C Lb diversis planis sella oriuntur, inter quae novae quoque Radices Fmanifestantur, & in apice sella G germinant, caulem H ambientia, qui intra gemmam pluribus contextam seliolis, florem I vet, & stamina prae reliquis manifestantur. Exarata solia utriculis, lacco turgidis, conflantur & ligneis fasticulis tracheas

continentibus. Brevior, minorque truncus in reliquis bulbosis occurrit, ut

patet in macintho Mattioli 132. cujus Radix crassis foliis,

seu involucris A a communi trunco B exortis, conglobatur. Crassa haec Hlia exterius non undequaque sebjecta ambiunt involucra, sed relicto angulari spatio hiant, quod interioribus

a non

335쪽

De Rudicibus Plautarum.

non accidit, quae ex toto subjecta investiunt solia. A trunci basi plura solia circa finem aestatis tabida collabuntur; unde cicatrices C supersunt. Exaratus truncus, a quo singula solia A exortum trahunt, superius rotundus est, & in summitate gemmam 2 9 custodit, a latere antiqui caulis emergentem: haec viridibus constat soliolis, florem in centro custodientibus; hisque avulsis, florum congeries, seu racemus pini fiuctum ae

mulatus) E occurrit; & quilibet laceratis foliolis F, stamina insignia G, & stylum H offert. Truncus B a lateribus novas fovet radices L fibrisque, tracheis, & utriculis constat. Parem structuram in hortensibus Cepis i 33. deprehendi

mus: basis enim A coronae instar loco trunci est; unde infe rius Radices L erumpunt: circumcirca vero solia, hic aVulsa, emergunt, quae crassa sua corporatura concava, universum Cepae corpus ambiunt : sunt enim continua sese invicem ampleXantia ; unde Cepae notum omnibus corpus efficitur. Quaelibet folia, seu crasti haec involucra, variis partibus de more mPonuntur. Primo namque cuticula occurrit, sub qua diversi ordines utriculorum locantur ;i qui variam magnitudinem,& figuram sorti iacitiai. ipsomm .scrica libroso reti appendunatur, quod diversis vasorum generibus constat: plures etenim fasciculi C soliorum, mediam regionem occupantes a trunco Aerumpentes, sursum recti seruntur: componuntur autem pluribus ligneis fistulis, in fasciculum congestis, cuius centrum trachea occupat, & peculiare vas ; unde secti ichorem, quasi lac sundunt Ab hujusmodi fasciculis identidem separantur nonnullae fibrae D, quae aliis associatae, delineatum rete efficiunt , cujus areas E pendentes utriculorum catenae rea plent. In exaratis areis stipra descriptos utriculos rete minimum F extenditur a ligneis fistulis productum, quo singuli utriculi colligantur. Inter exposita folia plures gemmae G cim; autumnum a trunco assurgentes, custodiuntur, quae tandem in novas Cepas excrescunt: suis pariter soliis componuntur, quorum eXteriora candida sunt; interiora autem viridia. Harum exortus in secto caudice patet: hic namque fasciculis fibrosis H, & tracheis constat, ita implicitis; ut ipsarum progressus attingi nequeat. Ab his utriculorum ordines I pendent. Haec omnia inserius in novas Radices elongantur, superius autem in gemmarum folia L vegetant. Majorem pariter gemmarum eruptionem a minimo subjecto X trunco

336쪽

De Rudicibus Plantarum trunco in bortense Atho I3 admiramur. 2Εstate etenim ex soliis, & introiurgentibus copiosis gemmis, quae soboles quibusdam dicuntur, Allii corpus protuberat; ungula autem patent, facta per longum sectione. Inserius igitur truncus A locatur, utriculis, fistulis, & tracheis B constat, a quo Radices C pendent ; superius autem solia, seu involucra D, minus t men gracilia sunt, ac in Garatis Cepis occurrant, quae invicem convoluta, calamum efficiunt, & quasi caulem: haec temporis diuturnitate, adauctis gemmis, contabescunt. Inter haec itaque solia gemmae E attolluntur, quae a trunco A separata in novum Allium extuberant. Quaelibet gemma propria constat forma; quatenus stilicet contiguis gemmis, & soliis angvi statur& comprimitur. Exterius gibba F; interius verti parum concava, & a subjecto trunco G ortum trahit. Secta per longum exteriora involucra H exhibet, sub quibus peri- cupium, seu caro utriculorum, seriebus I per longum statutis, coagmentatur. Scissura Κ per longum ducitur, & in basi a trunco L germen, seu gemmula M affugit. Avulsa haec vinmuti ab ambiente pericupio talem secundum latiorem prospectum, speclam n exhibet. k-- basi minimae radiculae 'Iadhuc pericarpio custoditae, erumpunt; interius verb plurium soliorum contextura o luxuriat, quae ficta gemmula patet. Non minori feracitate luxuriant exarati trunci in Cepis subterra conditis, ac in aperto aere arborum rami, qui lingulo anno plures emittunt gemmas; unde interdum bulbi turgente vegetatione, nova acquisita sema, non unam promunt gemmam, sed multiplicem. Ita in Belgico bacintho 1 330 non

semel observavi. Hujus C a lata basi, a qua ra)ices emergunt, turgido attollitur corpore: quod sensim gracilestendo in conum desinit. Placuit tamen grandiorem, & quasi monstruosam rimari, cujus exterior forma oblonga eu; in basinamque protuberat, & striatum est exterius involucrum A, radiculas emittens, turgido terminatur capitulo B, quod in apice C hiat: sectum autem per longum elegantem OL seri structuram. Exterius itaque involucrum, seu folium D concavum interiora versus, varias promit appendices, & quasi solia E acuminata, quae sese invicem amplerantur, reliquarum Ceparum more. Minora haec solia, non a basi, seu trunco exoriuntur; sed in diversis planis ab interiori solii D parte, non horizontali; sed spirali principio erumpentia, sursum

337쪽

De Rudicibus Plantaram.

attolluntur ; unde in ipserum axillis gemmae, seu Dboles Fcum radicibus G, & exteriori involucro H, custodiuntur. A basi Cepae grandior assurgit gemma, involucro I obvoluta, quae suis pariter soliis Κ coagmentatur, & radiculas L emittit. Analogam igitur trunci, seu caulis speciem in exaratis Cepis admirari licet, inversa tamen via; cum in arboribus ab exteriori ambitu erumpant: in his autem intra quasi fistulam incluta custodiantur. Et sicut in vulgaribus Cepis, & bul- his inter solia ab unico nodo, stilicet a subjecto trunco exorbuntur soli a ; ita in hac ab unico tubuloso solio immediate diversas pullulante appendices, Variae emergunt gemmae. EX his itaque nil mirum si in Scisse soliis in frustula redactis, gemmarum vegetatio contingat: in his enim cum vaserum fataculi praeexistant, a quibus utriculorum ordines pendent; quasi divisorum truncorum, stu caulium Vis adhuc manutenetur.

Hucusque bulborum sormas, quos Natura in diversa solia laciniat, percurrimus: modo fas est ut bulbos, seu tubera quae

in continuatum corpus conglomerat, brevi examinemus. Imrer haec elegans occurrit Gladgui I36. bulbus; hic Julii men

si observatias assiainemeem Caiatim inhibet. Inserius pendet

antiquus bulbus B in rugosum solliculum exsiccatus, a quo Radices C erumpentes horizontaliter producuntur. Tubditis seu bulbi exterior superficies soliolis, & involucris denudata, varias gemmas D offert, & non longe ab harum exortu sella inserius de more erumpunt, quae hic avulsa, sela fistularum fragmenta E relinquunt: unde quasi caulis, seu trunci species occurrit: a basi uariter tuberis gemmae F, seu soboles pendent fibrose pediculo G firmatae. in secto hujusmodi bul bosse trunco fistularum & trachearum se cuius excurrens Happaret; ejusque ramificationes I, quibus utriculi appenduntur. Circa autumnum vegetatione Validior gemma, recepto

a trunco, seu bulbo nutritio humore protuberat, sursumque erigitur, novasque a basi emittit Radices & sensim parentis bulbi succum absumit.

Arou quoque 13 7J in principio aestatis insigni posset bul

bo, seu tubere, a quo in extremitate pendent corrugatae membranae A, & loco turgentis olim corporis, minimi quasi globuli supersunt. Subsequens tuberis portio B aeruginis coloris membraneo involucro, crispo, corruptoque ambitur. Haec circularem promit Radicum C coronam gemino, vel triplici

338쪽

8 De Rudieibus Plantarum. contextam ordine. Non longe plures seboles D erumpunt, quae caducis foliolis, gemmarum instar, custodiuntur; pediculo firmantur; quo lacerato, emancipatae separantur. In apice caulis E attollitur. Ab hujus basi gemma F erumpit. Sectus hujusmodi bulbus candidis utriculis mucosa materia resertis constat una cum fibrarum implicationibus. Conglobatam pariter trunci, vel caulis naturam in Orobum , 138. susscienter admiramur; cujus bulbus, seu tuber ab inserioribus varicosas promit Radices A, quae minores edunt radiculas; reliquum bulbi copiolas producit gemmas, quae e teriori, caducoque solio B custodiuntur: harum aliquae in caulem C excrescunt. Interius non longe a cuticula lignoee fibrae, cum tracheis, globosum corpus ambiunt, & in gemmas

derivantur : contenta verb bulbi interior area, variis transversalium utriculorum ordinibus occupatur.

Exposita Radicum natura in Rapis quoque I39.) elucescit. Placuit harum compositionem attentius rimari; & prout licuit in re tam obscura, hujus speciem adumbrare tentavi. In secto igitur Rapae bulbo tracteae A ad latera curvatae, sursiim

vaximis producuntur V se rata summitarciri attingunt, ad era

tra curvari videntur ; unde area B transversalibus utriculis referta excitatur. Non longe ab exteriori stiperficie, quasi sub cortice, ipsarum quoque manipuli C deducuntur, qui in folia R& caulem disperguntur. Reliquum spatii, fistulis ligneis moblibus tamen cum transversalibus utriculorum ordinibus E implicitis repletur: horizontales autem utriculorum ordines, Uarium situm F tenere VIdentur. aElegans est trachearum.rete, quod in Rapis & Raphum 1 o. observamus. Avulso bulbi cortice candidae occurrunt tracheae, sursum per peri carpium productae. Hae non raro varicola sunt, argenteoque pollent colore : in fasciculos quinque A colliguntur; unde tres Uel quatuor numerantur congestae tracheae. Interdum ut Videre licuit; novae promuntur ramificationes. Ex varia itaque trachearum productione, diversae areae B eXcitantur. Nonnullae tamen tracheae C relicto eXteriori rete, quod sub cortice pericupium, seu bulbi carnem ambit; interius elongantur, & aliis reticularibus trache, rum implicationibus associantur: ita ut fiat colligantia inter omnia plana tractearum.

Non minori implicatione gaudent ligneae fibrae in eodem Raphano

339쪽

De Rudicibus Plantarum.

Raphano & Rapis i i. si praecipue in cortici lusci fiatur Plures fasciculi A sursum producuntur, qui copiosis congesti

fistulis, proximis associantur manipulis; unde area: B excitan itur, quae transversalium utriculorum seriebus C occupantur.

Ouaelibet ulterius area gracillimis fibris in funiculos quasi congestis, & reticulariter implicitis, repletur. Ab insignioribus etenim fasciculis D hinc, inde minores, & graciliores promuntur manipuli E, qui ulteriori implicatione facta; rete ericiunt': quin & angustiores censeo reddi areas ex ulteriori facta implicationea quare ex horigontalibus seriebus, quae haec spatia occupant, & ex fibrarum perpendiculari opere, fit exaratum superius rete.

Eandem partium compagem in Raphani Radice i a.

perpendiculariter secta, observare licet. Exterius obducitur quasi cortex Α, sub quo tracheae productiones B custodiuntur, Varias efformantes areas, & in folia C, & Radices D deri- Uantur. In summitate spatium E efformatur, quod medullae utriculis repletur; ambiens vero sexterior scilicet portio F tracheis, & fibris irrigata, in soli a C laxatur; totum autem Raphani corpus horizontalibus ordinibus G, & rectis, mollibusque fistulis, per superequitationem H implicitis, completur. Facta pariter horizontali sectione, trachearum ora I a cortice I versus medullam siluata apparent: spatia Vero horizontalibus utriculorum seriebus M, & detruncatis ligneis fibris re- ordines Natura, variis in regionibus, ita dispotuit; ut in his, & sibi quaerant alimoniam ; & si quando moveri oporteat, divagentur. Ita homines, & innumera an, malium genera, in humillima aeris regione viventia, supra terrae superficiem vagantur. Pisces quoque profundius locati in aqua victitant; aves in aere sublimius habitant ; & frequens

viliorum animalium & insectorum turba terra conditur. Quaedam pariter Vi Uentia, non unica contenta regione Uarias amant ; ita ut ex aere, & aqua, vitae elementa percipiant. Plantarum igitur genus motu orbatum, adeo stabile figitur in se miliari, & amica regione: ut ex proxima, sibique ambiente sphaera vitae & auctionis principia hauriat: ea tamen ratione, ut plures exigat oras; unde fere semper in terra immergitur; Trunco Vero, vel caudice assurgens; aerem vel aquam inhabitat : quapropter rationi consonum videtur, Radices plantis

Vive

340쪽

82De Rudicibus Plantarum datas esse, ut ipserum praecipua portio, sub terra condita, alimentum sibi adstistat, & in aliquibus diu praeparatum, conservet pro germinatione. Hoc apprime in quibusdam plantis deprehendimus, quae insigni quasi trunco, sub terra condito, pollent; a cujus lateribus & extremitate elongantur radicular. in trunci, & appenserum Radicum medio, plures utriculorum ordines custodiuntur, qui a radiculis hae fibrae antiquitus di me delatum succum fovent, & servant; ipsumque ab ambientis aeris Llinis particulis, seu varia caloris & frigoris injuria tutantur: unde conditus diu humor luxuriante terra ; in folia,& caudicem, seu uterum germinat. Hic progressus in bulbis& tuberibus evidentius pariter patuit; in quibus interdum

conglobatum corpus, tenellas fibras perpendiculares, tracheas varicosis, & hori Zontales utriculorum ordines conglomerat:& a lateribus, & quasi dorso gemmas emittit, quae in caulem excrestentes, vegetant. Eadem lege Cepas, & bulbos Natura fabrefecit; quasi sepultos laciniatosque truncos, quorum medium licet frequenter perpendicularis truncus non occupet; nodus tamen perpetuo extat; fibrarum stilicet tractearum, &utriculorum implicatio. , quo crassar db involucrat; modo appendices pendent, cui pariter emanantes Radices alimentum ministrant. Hanc conjecturam firmant exorientes a bulbis gemmae, quae ab eXaram trunco pullulantes, inter involucra custoditae, & quasi in soliorum axillis conditae; situm exortum& incrementum capiunt: unde contentus in bulbosis soliis humor, adventante Vegetatione, turget, & per propria vasi in gemmae Radicem derivatur, & non parum absumitur : quod

in plerisque bulbis, & praecipue in hortensibus Cepis, in aere

appensis; nullo adveniente eXteriori humore germinantibus,

occurrit. Quin & in Tubpa, Gladiolo & similibus, loboles

quamplurimae, ut Vidimus, inaequalibus pediculis trunco continuantur ; quibus tabestentibus emancipantur; unde quasi pendulae gemmae Videntur. Hae itaque gemmae novas emittunt Radices; & sui juris factae, propriis praesunt muneribus. Recolligitur ergo in tuberibus, crassisque Ceparum soliis alumentitius succus, qui a radiculis transductus, & propriis utriculis congestus; adventante vere in noVum caulem, flores, &semina sere absumitur : ulteriori autem vegetatione, noVus iterum cumulatur humor in tenello bulbo, sensim augestente; qui aestate & autumno, licet augmentum non capiat; longa ta

men Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION