I.E.R.D. Caroli Augusti Salesij Tulliani ... De vita et rebus gestis serui dei eximiæ sanctitatis viri, patris ac patrui sui, Francisci Salesii, episcopi et principis Gebennensis. Libri decem

발행: 1634년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Franci sim

conscientia

471 De et ita P. Francisci Salesii

multorum vocibus Intellexerat , dc poenitebat cum quod tantie virtutis virum regno ibo cXire permisisset. Mira de eo dc pro covolvebat in animo, nec abstinere poterat 'uin publico dicerct, inuidere se cognato suo Duci Sabaudiae quod tantorum merit rum Praesulem sua in Tetrarchia haberet. Scire voluit quam diues esset cumque non nisi mille nummos aureos annui roditus habere accepisset. Indignum ait tanto Pontifice tam exilem Episcopatum, nec mora Hayanum accersivit, & scribe inquit meo nominc ad Salasium Gebennensem Episcopum, ut ad me redeat, nam ditiori cum beneficio, praetereaque magna allia dignitate donare volo. Summo Pontifici eum in Cardinalem o ferre cupiebat, Paruit mandatis Hayanus, sed nihil aliud Salesius quam immensas tantae beneuolentiae gratias egit,suiscer

rue sibi, satis superquo dixit reditum illiini,& pr terea illud suae

et cre patrix, ut sicut eum excoluerat, ita illam suo incolatu quantum posset deinceps excoleret. Vanitatem quidquid praeter Deum crat siquidem omnia reputabat, hinc est quod ipso eo dem anno s excentesimo quinto supra millesimum, quem Qua

dragesimalibus Concionibus in urbe Rupens iampridem de ab tenera aetate sibi charissima insignem reddidit, Antonio Galliaredo Matris Sacerdoti Eleemosynario: Quidnam Dominae Baroni

Matri suae renuntiari vellet quaerenti dixit. Matrem meam valere iubeo, ac praeterea orare & obtestari Deum,ne me in alti rem curam permittat eleuari,nimium enim ex hac Dioecesi ponderis sentio. Et cx his sane sensibus tota Quadragesima humilitatem & figurae huius mundi quae praeterit contemptum suis at ditoribus declamauit. Caeterum vix dici potest: quantum hac in Rupensi urbe tulerit emolumenti: nam praeter quotidianas Coinciones singulis diebus Iouis,non Canonicos dumtaxat Vrbanos, sed de finitimos Curiones & Sacerdotes conuocabat,cosque hinra quae post meridiem commodior censobatur docebat casus ut vocant conscientiae,omniumque dubia &difficultates ineffabilicum mansuetudine dc charitate auscultabat. Exceperat Cum

hospitio Claudius Angevillanus Vrbanae Collegialis Ecclesiae Beati Ioannis Baptistae Primicerius, ac ille idem qui quondam

Granieri j Generalis Vicarius cxtiterat,ic ad Domum eius mendicandi panis causa accedebat Martinus Rupcnsis, a Natiuitate supra modum surdus dc mutus, sed ad omnis praeterea generis

obsequia

292쪽

a, cci

aL Sextus. 273 obsequia promptissmus hunc serui coquinariis rebus persaepe adhibebant, & inter prandendum sistebant Salesio. Tactus est

pietate ob misellum bonus Praes ii, ea autem praecipud ratione quod ob mysteriorum fidei ignorantiam sacrosanctae Eucharistiae communione careret, tentauitque virum per signa posset

nonnihil de diuinis rebus capere, Ut vidit non deeste pauperi insenium, signisque instrui, eum deinceps familiae suae addiditcsfecitque cotinuis laboribus,ut miser ille de diuis my steriis be- β -- ne sentiret dc vitia fugeret dc virtutem amaret, dc singula peccata de quibus confiteretur significaret, N. quod mirum dictu jco- ἀ-- Α-gitationes etiam bonas vel malas, dc animi conceptus exprimeret; ita ut tandem ad communionem eum posse accedere Salesius iudicarit. Clim autem confiteri vellet intrabat in optimi Domini sui cubiculum, vultu ad pietatem prorsus composito, claudebatque ostium, necnon inferiores fenestras, ne forte videri

posset, tum prouolutus in genua quidquid egerat signis detegebat, flebatque amare, tun lcbat pectus, &haec videns sanctus Episcopus , eius etiam genas teneritudinis rigabat lachrymis: tanta porrb mutum illum dilectione prosequebatur, ut ne ulla ei inferretur vel minima iniuria toti familiae dis fricte prohibuerit. Exactis Deliciter Rupi Quadragesimalibus Concionibus cum per aliquot deinde dies Saleiij cum matre moram traxisset, Anicium rediit Synodum celcbraturus in qua praeclara statuit, quae ad prima anni sexcentesimi terti j dccreta adderentur, dc quae in

hanc formam promulgauit. Negligentia quam ex Ecclesiasticis e;ριώnobis subditis, in obseruandis iis quae nuper statueramus, nonnulli immo plurimi ostenderunt, dc necessitas quam esse cogno- θα D, uimus initio visitationis nostrae , scilicci controuersiis quae inter Curiones & Paroecianos nasci possent caueremus, ad serenda dii. haec statuta compulerunt. Primo igitur statuimus Constitutiones Synodi anni sexcentesimi terti j,praesertim veris in iis quae ad cauponas & oenopolia spectant, ut cum his accurate obseruentur iterum esse promulgandas. Vniuersos Zc singulos quicunque beneficia curam animarum habentia possident sub excommunicationis poena intra sex hebdomadas personaliter residere debere, nisi legitime cum illis dispensatum sit quod vel nobis vel Vicario nostro Generali intra idem tempus constare debeat. Et ne eorum beneficiorum posscsseres ignorantiae causam praeten bim

293쪽

De eonses

274 De et ita T. Francisii Salisi

dant: Praecipimus corum Vicariis uti eos certiores reddant, hocque statutum eis sue verbo siue scripto denuncient, necnon ut intra mensem ad Vicarium nostrum suae diligentiae testimonium roserant sub poena quinquaginta librarum aduersus unumquemque delinquentem. Clari multos intellexcrimus committi ab Exorcistis abusus , Prohibemus omnibus Ecclesiasticis ne deinceps exorcisent, nisi vel a nobis vel a Vicario nostro rursum admittantur, dc admissio quidem in scriptis dabitur iis, qui ad id mulacris idonei censebMntur. Iis autem sub excommunicationis poena prohibemus, ne extra Ecclesilas exorcissent, ne posscssos suis in domibus Curioniis retineant, praesertim si mulieres sint, dc ne cum illis peregrinationes ineant, sub poena viginti quinque librarum,& alterius arbitrariae contra delinquentes.Nomini R ligioso cuiuscunque tandem ordinis licitum sit in Dioecesi ii stra Concionem habere nisi facultatem in scriptis habeat vel a nobis, vel a Vicario nostro, quam Curionibus exhibere tenebi tur , ubi concionari volet, itemque eos admonere antequam ad magnam Missam accingantur ut Paroecianos suos queant hac de re commonefacere. Tenebuntur Paroeciani omnes Paschali tempore apud Curiones suos aut alios ab cis potestatem habentes confiteri, itemque in Parceciali Ecclesia, eorum manibus seu ab cis constitutorum communicare. Si tamen essent aliqui qui nollent corum communicare manibus, tenebuntur ij admonere dc alio cundi facultatem petere, quam quidem facultatem eo ipso Curioncs dabunt, dc Parceciani intra dies octo post Pascha testimonium ab co Sacerdote reserent, cuius manibus commi nicauerint, alioquin consebuntur ut haeretici. Quod ad eos qui inhaereticorum rcgionibus Di xcesi nostrae finitimis versantur, vel qui vi habeant quo vivant cum iis coguntur habitare, facultatem facimus omnibus Curionibus, dc aliis rite admistis cos con fitcntes audiendi dc absoluendi, quod statutos Ecclesiae festos dies non celebrauerint, Vigiliis,qiratuor temporibus, dc quadragesima non ieiunaveri in aut quod diebus illis cxceptis Venerisic Sabbathiὶ carnes comederint: sicut etiam quod Ministrorum Concionibus interfuerint, dummodo Coenam non sumpserint. Ad vitandas altercationes, quae solent inter Curiones δc paroe eianos csse, pro sindone defunctorum statuit nus futurum deinceps ad haercitum vel aliorum exequiarum curam habentium arbi

294쪽

Liber Sextus. 27sarbitrium,uti sindonem Curioni relinquant, vel reserant persoluendo ei sex florenos,& pro Riciniolo puerorum duos florenos. super querimonis ad nos delatis, quod multi Curiones lumina- De lumi ria quae in exequiis die sepulturae desertintur, retineant, nec VC- . j. . 'lint ad Missas,quae die postera celebrantur, praebcre, sed alia perant, statuimus ut Curiones teneantur luminaria die postera repraesentare, ec diebus tribus quibus consuetum est preces pro defunctis fiuidere, si luminaria illa sussiciant, quibus vero tribus diebus praeteritis, quod ex iis luminaribus residuum erit specta-bla ad Curiones : de si Missae die crastina non celebrentur tunc

Curiones luminaria repraesentare minimc tcncantur. Et qNandoquidem in multis Dioecesis nostrae Ecclesiis rogantur Curiones uti praebcre dignentur luminaria, & cum ad debiti numerationem venitur, plerunque intentare suis cum par clanis lites Coguntur. Vt iis occurramus, statuimus, ponderanda esse luminaria coram iis a quibus praebere rogabuntur antequam remittant,

sicut etiam clim reddentur, dc pro insumpta cera soluendos este ad unamquamque libram ponderis Aniciensis quinque flore- nos, eodemque pretio soluenda luminaria quae anni decursu praebuerint.Cum nouerimus multa esse sacella exigui reditus,&multis onerata officiis, quibus Rectores satisfacere nequeunt, Dν Sareἰ- statuimus ut Rcetor Sacelli, qui exempli gratia decem tantum in florenos annui reditus percipiet ad viginti tantum Missas in anno obligetur, ratione sex assium pro Missa,&. sic de coeteris; non intelligentes tamen eos qui opimi reditus saccita possident, ad amplius a maius officium quam ex fundatione teneantur obligare. Imperamus & praecipimus omnibus Ecclesiasticis Dioece- sim nostram incolentibus uti deinceps sestum sancti Petri ad se dies, vincula cum Octaua tanquam patroni Ecclesiae nostrae Cathe- ς-μ dralis, itemque diem dedicationis eiusdem,que est octaua Octobris celebrent. Cum ad aures nostras peruenerit Curionum dc aliorum beneficia postidentium plurimos lites aduersus parce-cianos suos intendere,plerianque ex contentione potius & aemulatione, quam studio suarum Ecclesiarum bona tuendi, quas facile citet initio componere.Prohibemus idcirco Curionibus om- P nibus aliis quibulcunque Ecclesiasticis, ne quid simile intendant,vel suos paroecianos in ius arcessant, quin prius cum Super uigilo contulerint, qui auditis partibus rem componere conabuli in I

295쪽

a Senatu Cambeis

inrisi tame paroccianos viderit esse iniurios, nec velle ad aequum rectumque intelligere, tunc Curionibus ius suum prosequendi facultas dabitur. Super expositione nobis i Procuratore fiscalinostro facta,quod licet ex iure ipso omnes bonorum Ecclesiasticorum alienationes nisi in cuidentem Ecclesiae utilitatem cedant quo casu etiam superiorum licentia necessaria est; prohibitae sint, nihilominus Ecclessiastici multi tum Curiones cum S cellorum Rectores, nobis,' vel Vicario nostro insciis beneficio

rum suorum fundos vendunt, permutant,alienant, quod muli tum deinde litium materiam praebet. Vt iis malis occurramus, omnes contractus alienationis aut permutationis eorum bonotum factos,aut qui deinceps nobis aut Vicario nostro insciis fiet, irritos de nullos declaramus. Beneficiatis ne quid simile commit tant sub poena ccntum librarum, inhibentes, & si commiserint praecipientes, ut intra sex metasses omnia in pristinum statum restituant. Mandantes propterea Dperuigilibus viserio in eam rem aduertant, admoneantque Procuratorem nostrum fiscolcm, quotiescunque aliquem peccati in nostrum hoc statutum reum cognoucrint. Haec Pastor ossicij sui studiosissimus decernebat& promulgabat cum a Cainberie si Senatu venerui litterae, quibus ad sequentis anni quadragesimales Conciones in nobilissimo illo Allobrogum Emporio, & coram tot augustis Senatoribus habendas rogabatur, adeo nullus ei ab Apostolico munere vacabat annus: s ed & aliae venerunt Roma quibus cmcieb, tur certior ab summo Pontifice Leone undecimo antea Al xandro Medicaeo recens creato, in Catalogum corum qui breui Cardinales futuri essent, relatum. Et ita sanc se res habebat. Ille vero tantum abest ut cxaltaretur vel moueretur ex laetitia quin potius fortunam abominaretur.. Auertat hanc a me dignitatem Deus sinquiebat in neque enim ad eam sum idoneus Certe parcndum cst summo Pontifici, sed si a me tribus tantum passibus distaret Galerus Cardinalitius non mouerem pedem ut illum caperem. Hei mihi vero s si fieri posset ut pro G cneuatum. meorum ad veram fidem conuersione sanguine meo toga ista purpuresceret, quam laeto animo eam ferrem. Atquc his sensi

bus etiam cum lachrymis assiciebatur.Verumtamen rata res crat

nisi tantum Pontificcin qualis erat Leo, Ecclesiae totius bono mors inuidisset. Sanc Plus in litteris quas eodem sere temporca

Frem tota

296쪽

Liber Sextus. 17 Fremiota accepit, sensit voluptatis:Egregiam enim & Deo gra itam illam animam in Christi visceribus mirandum quantu ama bat , dc ad omnem occasionem incensam iam spiritu recto, prin cipali animabat. Tandem secundb . conuenerunt apud Syoniar Isai Salesianam die Sabbathi post Ascensionem Domini,quam sdiem Salesius responsione sua indixerat dc locum, quia nullum praedari poterat ab suo numere otium Anicij,dc praeterea ab Ecclesia sua solemni Pentecostes die abesse nolebat. Illic igitur in sacello Diui Sebastiani Fremiota in Saleiij sinum per generalem Confessionem animum suum cssudit, renouataque est ut Aquilae iuuentus eius: tum discedes,secum inBurgundiam,Ioan- --oam Salesiam puellam speciosissimam,&. in virtutibus plane co- 'positam, Matris corculum dc delicias, cum ultima esset quam a Boesiaco genuerat,amicitiae magnum prosecto pignus tulit,non tamen pri is quam in mutuam Datiam Mariam Amatam Rabu

tiniam primogenitam suam Salesium se misi iram promiserit. Quam inuestigabilibus viis sua consilia prosequitur Deusi Et interim Geneuenses, quod poenituisset cos non aliam ob eausam quam ob ludibria, quibus sese exposuerant, oblatam cum Sale siOpublicam disceptationcm recusasse , spargebant in vulgus hos

rumores; velle se de rcligione cum Catholicis conscire,quandoquidem ipsi poterent,& paratos habere Ministros qui Salesio responderent, quotiescunque conditioncs adimplcret quas prae terito anno Baro Luxius proposuerat Et Salesius ne defecisse videretur animo,hunc ad eos confestim syngraphum misit. Super ν λω propositionibus antea factis pro aditu ad collationem publicam Ge e in Ciuitate Genetiensi habendam de rebus dumtaxat quae ad religionem spectant, inter me cum Catholicis aliquot Concio natoribus ex una parte , Ministros cius Ciuitatis ex alia hoc scriptum mea manu feci & signaui, sigilloque muniui inco, quo testimonium perhibeam & declarem. Vbi Ministri consentire volent, &de iustisaequissique conditionibus tanto conuentu i dccollationi congruis conuenire. Ibo & adero prompte & synce re, sperans in bonitate Dei, sacrosanctum nomen suum ad bonum & plurimarum animarum salutem glorificatum iri. Actum

Anicij octauo Idus Augusti,anno Domini millesimo sexcentesimo quinto Franciscus Episcopus Gebennensis. At vero terruit si unquam alias socordes illos haec animi fortitudo,eximiaque . - .

297쪽

beant.

dentia, nec aliud quam ad solitas dilationes Sc tergiversationes recurreriit. Quo viso Salcfius donec cis forte rediret animus ad Generalem visitationem suam se accinxit. Non tamcn priusquam longas illas dc inoles ita inter Cathedralis suae Canonicosd: Collegiatos Anicienses controuersias tandem composuerit. Pridie igitur Idus Ochobris coram se conuocauit ex Cathedralibus Ludovicum Salesium Praepositum, Claudium Mentonium Praecentorem, Amblardum Guillicitum, Stephanum Combanu, Carolum Aloysium Pcriactum, Carolum Grosictum , loanncm Dcagium, Antonium Bochiatum, Philibertum Rogem,Ioannem Fabrum,c laudium Stephanum Nouelletium, Ioannem Franciscum Salestium,& Dionysium Granierium. EX Collegialibus, Ianum Ochiapum, Claudium Cheualterium, Bartholomaeum Tl cardum, Ioannem Ludovicum Ia lucrium , dc Ioannem Bcrna dum,praetereaque Petrum Dunatium, de Guillelmum Ioiserandum Saccrdotes honorarios, omnes a suis Ecclesiis constitutos, quibus auscultantibus de bono pacis breuctra scd exim ij vigoris dc emphasis adhortationem habuit, tum illi bono esse de quieto in inuicem animo inquientes, sic transegerunt. Vt sententia ab Illustrissimo dc Reuerendissimo Episcopo dc Principe Geben ut si lata vim habeat: verumtamen quia terminis ut aiunt concepta cst generalibus, ne ulla deinceps dissicultas oriatur , aut noua controuersia, ea membratim expliceturi scilicet. Quoties cunque Reuerendissimo Episcopo aut eius generali Vicario lubebit in Ecclesiam suam Cathedralem, caeteras Ecclesias conuα care,Canonici Beatae Maric dato ad rem campanae signo absque

dissicultate venient. Cum autem aduentare cotinget eo tempore quo in Cathedrali choro adhuc canetur,locum cxtra chorum cligent, prout voluerint donec absolutum sit ossicium, quo finito intrabunt in chorum si vidcbitur, dc in alta hemicycla in eum finem vacua ascendent, relictis tamen sedibus Consiliariis Illii

sthissimi Ducis Nemorosj destinatis de solitis, in iisque manebul

expectantes donec processio ineatur.Neque tamen ullum poteriit celebrare ossicium .Quapropter etsi cantores suis cum baculis de trabeis venient,nihilominus inferius relinquent baculos, id trabeati ascedent in maiora subsellia, quandoquidem huiusmodi sessio in testimonium fraternitatis cis conceditur, de non aliter. Cantores Ecclesilae Cathedralis, Processiones ec earum ossi-

298쪽

Liber Sextus. 27 2

cium inchoabunt,postea cum absolutus suerit a Cathedrali chO- - ro primus versus psalmi aut hymni vel alterius cantici, chorus alae M. Collegialis secundum prosequetur, & sic alternis choris tanquaduo Seraphim canentes alter ad alterum benedicent Domino. Processionis idem ordo seruabitur, qui nouissime ex Reuerendissimi Praesulis edicto servatus est: nec ullo modo miscebuntur Ecclesiae, sed unaquaeque suo procedet ordine, scilicet post Re- o do pis.ligiosos sancti Sepulchri ibit Ecclesia Collegialis Beatae Mariae, 'μ'& post eam nouissime de ultimo ordine squi inter Ecclesiasticos dignior est Cathedralis Ecclesia.In processionis reditu postquam Cathedralis Canonicus qui officium cclebrabit orationem finierit,atque adeo absoluta fuerit Processionis solemnitas. Ecclesia Collegialis cum caeteris,dc ut caeterae, recedet.Si ab Reuerendis- iri cauisssimo Praesule seu eius Vicario, ad Collegialem Ecclesiam vel in sei' Diui Mauri iij Paroccialem cinerarum fiat conuocatio, sic proce- 2 II 'dctur. Collegiales Canonici adeo ad rem dc tempus campanae esse ιι signum dabunt ut aduenientibus Cathedralibus absoluta sint of ficia, ita ut immediate inchoari possit processio, si tamen forte officia non essent absoluta, remanebunt Cathedrales extra ch rum,quousque datus sit finis, dc tunc intrantes, ascendent in m iora subsellia ad dextram partem, siue adsit siue absit Episcopus, libertim tamen relinquentes locum Illustrissimi Ducis Gebennesiani Consiliariis: tum incinctur Processionis canticum,a Caritoribus quatuor,duobus scilicet e Cathedrali Ecclesia,& duobus e Collegiali , qui duo Collegialis Ecclesiae cantores Canonici Crunt. Ponctur autem circum chori pluteum quatuor sedes, tuae scilicet ante, tuae retro, in anterioribus sedebunt Cantorcs Collegiales,& in posterioribus Cathedrales Praecentione facta chorus Cathedralis solus primum versum prosequetur , ec interim Cantores Collegiales in s ae Ecclesiae corpus abibunt, ut secundum versum canant,dc sic alternis choris solito ordine Processio fiat. Dato circulo,Canonicus Cathedralis Ecclcsiae, cuius crit o

ficium, stans,ante altare orationem canet,qua absoluta, recedet

Cathedralis Ecclesia, dc Collegiali ad quod libebit celebradum, locum faciet: in his autem Processionibus liberum erit utriquz pinum Ecclesiae suas portare reliquias , quo etiam libebit habitu. Ad Processionem quae fit infesto Corporis Cisristi, dc inchoatur in Diui Mauri iij,idem ordo seruabitur: dc absente Episcopo, aut si Ves

299쪽

vel non posset vel nollet esse praescias, Honor deserendi sanctis simum Sacramentum ad Cathedralcm Ecclesiam pertinebit. In reditu benedictione ex more Sc rite data incinentibus quod volent Cantoribus, Ecclesia Cathedralis rec edet, & Collegiali lo- cuin dabit: si vero alibi quam in Collegiali Ecclesia solemnitas ex Episcopi vel eius Vicarij iussu fiat, obseruabitur ordo idem qui in Cathedrali obseruaretur. iam quod ad sepulturas dc ex quias attinet, licet Cathedralis Ecclesia nolit se scripto obligare,

sepulturis. ne ad laicorum hominum sepulturascat, declarat nihilo minas

id se non cupere, sed adesse tantum sepulturis & exequiis Reuerendissimi Episcopi, suoruin Canonicorum,& habilitatorum, qui sacris fuerint initiati,necnon puerorum chori, si tamen habilitatiij & pueri chori in Cathcdrali AEde sepeliendi sint, Canonicorum aut habilitatorum manibus, & non aliter, siquis Cathedra-

lis Canonicus in Collegiali AEde, vel Diui Mauriti j sepeliendus

sit, hic ordo seruabitur. Leuatio cadaueris ecpraecentio specta ibit ad Cathedralem, qua facta,alternis choris usque in AEdem c netur. Vbi in , dem intratum fuerit, a quatuor Cantoribus sui in

Processionibus dictum est praecentio fiet. Quod ad Missas sp

cstatue celebrabuntur duae ptimae a Canonicis Collegialibus, viti m a vero a Canonico Cathedrali,cum suis Ministris,Diacono,&Subdiacono etiam Cathedralibus:Finito sacro, Sacerdos Cathedralis exibit e sacrario cum nigra trabea hoc ordine. Primo Cruces ambarum Ecclesiarum,deinde Diaconi ultimae Missae, pos Sacerdotes Collegiales duarum primarum Missarum cum trabeis,vestibus quas in suis Missis tulerint congruentibus; ultimus ipse Sacerdos seu Canonicus Cathedralis: sistentur Cruces ad alas altaris, Cathedralis ad dexteram, Collegialis ad sinistram, statimque ad altiorem gradum altaris in angulis Diaconus &Subdiaconus, tum duo Canonici Collegiales,dc in eorum medio Sacerdos Cathedralis,quibus sic dispositis, quatuor Catorcs primum Responsorium incinent,& dum canetur, Canonicus Collegialis primae Missae descendet, ut acerra incensa lectum dolo' ris seu feretrum fumiget,caeterasques caeremonias rite faciat, tu redibit in suum locum , ut finito responsorio dicat orationem: idem faciet ad secundum Responsorium secundus Canonicus:

Posthaec Cantores quatuor Responsorium s Libera me incincti mox duoCollegiales versum qui incipit Tremens) A Cath doles

300쪽

Liber Sextus. 2gidi ales secundum qui incipit Dies illa.J Vltimus versi versus qui

incipit Requiem aeternami a quatuor Catoribus canetur, quod dum ti et Canonicus Cathedralis circum cadauer fumigationes aget, oc Caetera de ritu. Dum autem orationem dicet, Canonici Collegiales in sacrarium recedent ad deponendas suas trabeas,co quod diuersi coloris sint, & sepultura omnino a Cathedralibus fiet,eo quod defunctus stator eorum sit. Nullum vero ex funeralibus huiusmodi Cathedralis Ecclesia praetendet emolumentum, nisi quis d vestis seu trabea dccpom is , siue purpurea, siue ex muris Pontici vellere, ad Cathedralem AEdituum seu Magistrum Caeremoniarum spectabunt.Hςc fuit transactionis summa. Hoc arbitrium, quod maximi esse momenti videbatur &quod Pontifex sapientissimus interposito decreto ratum esse ius sit: tum demum laetus & hilaris in Domino, de tanta Canonico- rum suorum concordia, ad Visitationem se dimidio plus vivere dixit. Vastissima Est Dioecesis Gebennensis& multis plena pO' Di supulis,ingentibus montium molibus sii Caballium, Gexium, Gebenne ij&Sabaudiae partem demas gibbosa, asperrimis iugis, this. scabris callibus quibus ad Montanas par oecias itur, & modo ni caeterna sere hyeme horrida modo illic extremis torrida pestibus, atque adeo labores improbos, eosque multos bonus Praes ut suscipiebat, sed ni hil eum poterat ab officio auertere, gaudebat in

laboribus de in angustiis, in aestu dc frigore ubi de Dci gloria de

animarum salute ageb tur. Nullum curauit sibi deferri cubile ut solent caeteri omnes,sed modo hic bene modo illic male secundum diuersitatem locorum de commoditate cubare voluit.Scripsit verb ad Fremiotam dum esset in procinctu. Proficiscor ad

benedicta hanc visitationem de omnis generis video cruces,sremit ad eas caro, sed cor adorat,ita est, adoro vos, o paruae & magne cruces spirituales de temporales exteriores dc interiores. Sa luto vos dc pedem deosculor, umbrae vestrae honore indignus.

Curionibus igitur per edictum δc proscriptos libellos monitis Idibus Octobris egrestus Anicio,& praetergressi, Rhodano in iis partibus quae nuper Francicae ditioni accesserant, Corbonodij Par incialem Ecclesiam sancti Maurit ij vis tauit dic decima sexta Sanctorum Victoris&Vrsi Chanael: decima septima,Sancti Ioa nis Baptistae Dorchi: decima octaua sancti Petri, Suriodij: decimὰ ' nona, sancti Mauriiij, Craii,cadem sanctorum Laurenti j dc Desi-

SEARCH

MENU NAVIGATION