De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

MEDICIN H LIB. VIII. 333fisciis serulisque est. Deligari autem braclitum debet, paulum pollice ad pectus inclinato; siquidem is maxime brachii naturalis habitus sit: idque involutum mitella commodissime excipitur. quae latitudine ipsi brachio, perangustis capitibus collo injicitur : atque ita commode brachium ex cervice hispensum est. Idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet. q. De cubito fracto.

Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id vinciendo alienum est. fit enim brachium immobile. At, si nihil aliud quam dolori occursum est, idem , qui fuit, ejus usus est. l. De cruribus femoribusque fractis.

In crure aeque ad rem pertinet, alterum saltem os integrum mZnere. commune Vero ei femorique est,

quod, ubi deligatum est, in canalem conjiciendum est. Is canalis inferiori parte foramina habet, per quae , si quis humor exces erit, descendat : di a planta moram, quae simul & sustineat eam, & delabi non patiatur : & a lateribus cava, per quae loris datis, mora quidem crus femurque, ut collC-catum est, detineat, Esse etiam is debet, a planta, si crus fractum est, circa poplitem; si femur, usque ad coxam ; si juxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coXa insit. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri brevius; quia nunquam in antiquum statum revertitur: summisseque digitis postea cruris ejus insisti. ex ouo multa

562쪽

debilitas est; foedior tamen, ubi sortunae negligentia quoque accessit. 6. De digito fracto. Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.

7. Communes curationes ad humeros, brachia, crura ἰfemina, digitosque confractos pertincrateS. His proprie ad singula membra pertinentibus . rursus illa communia sunt: primis diebus fames:

deinde tum, cum jam increscere callum oportet, liberalius alimentum : longa a vino abstinentia e fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; cum ea desiit, modicum: tum etiam longior Ulterioribus, e liquido cerato, membris, & mollis tamen unctio. Nec protinus exercendum id membrum , sed paulatim ad antiquos usus reducendum est. Gravius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque vulnus accesiit; maximeque, si id musculi femoris aut humeri senserint. nam inflammationes multo graviores, & promtiores cancros habent.

Ac femur quidem, si ossa inter se cesierunt, fere praecidi necesse est. Humerus Vero quoque in periculum venit; sed facilius conservatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod juxta ipsos articulos ictum est. Curiosius igitur agendum est,& musculus quidem per mediam plagam transversus Praecidendus : sanguis vero, si parum fluxit, mittendus : corpus inedia in decimum diem extenuan-

563쪽

MEDICINT LIB. VIII. 13s

dum. Ac reliqua quidem membra lentius intencienda, & lenius in his ossa in suam sedem reponenda sunt: his vero neque intendi nervos, neque ossa tractari, satis expedit. 1psique homini perri nitendunt est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. Omnibus autem his vulneribus imponendum primo linamentum est ex vino maden S, cui rosae paulum admodum adjectum sit : cetera eadem. Deliganda fasciis sunt, aliquanto, quam vulnus, latioribus; laxius scilicet, quam si ea plaga non esset; quantoque facilius & alienari & occupari cancro vulnus potest, numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque deque con

tineant.

Quod in se more humeroque sic fiet, si ossa forte

recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut impositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis, neque canalibus, inter quae Vulnus sanescere non

potest; sed pluribus tantummodo & latioribus fasciis opus est : ingerendumque subinde in eas est calidum oleum, de vinum, magisque in principio famoutendum; vulnus calida aqua fovendum; frigusque

Omni ratione vitandum, & transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt. Majorque vulneri, quam Olli cura agenda. ergo quotidie solvendum nutriendumque est.

Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet, id, si retusum est, in suam sedem dandum si acutum, ante acumen ejus, si longius est, prae-

564쪽

A. CORN. CELSIcidendum; si brevius, limandum, & utrumque scabpro laevandum : tum ipsum recondendum est. ac sint manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, injicienda recte se habenti capiti, ab ea parte, qua sima est; ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id majus est, membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolvi, idque os, ubi jam nudatum est, abicidere; quod maturius scilicet faciendum est. potestque ea ratione & os coire, Sc vulnus sanescere : illud suo tempore; hoc , prout se habet.

Nonnunquam etiam in magno Vulnere evenit, Ut tragmenta quaedam Velut emoriantur, neque cum ceteris coeant: quod hic quoque ex modo fluentis humoris colligitur. Quo magis necessarium est, saepius ulcus resolvere atque nutrire. Sequitur Vero,

ut id os per se post aliquot dies excidat. Cum tam

misera antea conditio vulneris sit, tamen id interdum majus diutiusque facies. Saepe etiam integra cute os abrumpitur, proti-arusque prurigo & dolor oritur. Quae solvere, ii accidit, maturius oportet, & fovere aqua, per aesta tem, frigida; per hiemem , egelida: deinde ceratum 1nyrteum imponere. Interdum fra mira quibusdam Velut aculeis carnem vexat. Quo a prurigine dc punctionibus cognito, aperire id medicus, eosque oeuleos praecidere necesse habet. Reliqua Vero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae, ubi plagam ictus protinus intulit. Puro jam ulcere, cibis hic quoque utendum est carnem producentihus. Si brevius adhuc membrum est,& ossa loco suo non

565쪽

MEDICINAE LIB. VIII. 37

sunt, paxillus tenuis & quam laevissimi generis interea demitti debet, sic, ut capite paulum supra ulcus emineat; isque quotidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fiat. Tum paxillus remo Vendus , vulnus sanandum est. Cicatrix inductato venda frigida aqua est, in qua myrtus , hedera , aliaeve similes verbenae decoctae sint: illinendumque medicamentum, quod siccet. & magis etiam hic quiescendum , donec id membrum confirmetur. Si quando vero ossa non conferbuerunt, quia saepe soluta , saepe mota sunt , in aperto deinde curatio est; possunt enim coire. Si vetustas occupa-Vit , membrum extendendum est, ut aliquid laedatur : ossa inter se manu dividenda, ut concurren-cio exasperemur, &, si quid pingue est, eradatur, totumque id quasi recens fiat: magna ramen cura habita, ne nervi musculive laedantur. Tum vino fovendum est , in quo malicorium decoctum sit; imponendumque id ipsum ovi albo mixtum : tertio die resolvendum, fovendumque aqua , in qua Verbenae , de quibus supra dixi, decoctae sint: quinto die idem 1aciendum, terulaeque circumdandae: Cetera , & ante , & post, eadem facienda, quae supra icripsi. Solent tamen interdum diversa inter se ossa confervere : eoque & brevius membrum , Sc indecorum 1at; oc, si capita acutiora sunt, assiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa & dirigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fovetur , & ex cerato liquido perfricatur, intenditurque: inter haec, medicus perit 3 clanS Osia , Ut adhuc tenero callo, manibus ea di-

566쪽

A. CORN. CELSI

ducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem:&, si parum valuit, ab ea parte , in quam os se inclinat, involutam lana regulam objicit; atque ita deligando , assuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnunquam autem recte quidem ossa coeperunt, superincrevit vero nimius callus; ideoque locus intumuit. Quod ubi incidit, diu leniterque id membrum perfricandum est ex oleo , & sale , &nitro; multumque aqua calyda salsa fovendum; de imponendum malagma, quod digerat; adstrictiusque alliganduin : oleribusque , dc praeterea vomitu

Utendum, per quae cum carne calluS quoque eXIenuatur : confertque aliquid de sinapi cum ficu in alterum par membrum impositum , donec id paulum erodat, eoque evocet materiam. Ubi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem Vitae revertendum est.

CAPUT XI.

I C de fractis quidem ossibus hactenus dimim

sit. Moventur autem ea sedibus suis duobus modis. Νam modo , quae juncta sunt, inter se dehiscunt: ut cum latum os scapularum ab humero recedit;& in brachio , radius a cubito; & in crure , tibia a sura; interdum saltu calcis os a talo quod raro tamen fit: modo articuli 1 uis sedibus eXciciunt. Ante de prioribus dicam.

Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est , depressusque digitus sinum invenit. dein-

567쪽

MEDICINIS LIB. VIII.

de gravis inflammatio oritur; atque in talis praecipue : siquidem febres ouoque , & cancros , & nervorum vel distentiones, vel rigores, qui caput scapulis annectunt, movere consuevit. Quorum Vitandorum causa, facienda eadem sunt , quae in osti-hus mobilibus laesis. Ubi aliquid incidit , protinus his locis proposita sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa nunquam rursus inter se junguntur: &, ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus admittitur. Maxilla vero & vertebrae, omnesque articuli , cum validiS nervis comprehendantur, e Xcidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis, Vel infirmatis ; faciliusque in pueris & adolescentulis , quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem& in posteriorem, in interiorem & in exteriorem partem : quidam Omnibus modis, quidam certis. Suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria cujusque. si quidem semper ea parte tumor est , in qua os prorumpit; ea simis , a qua recessiri Et haec quidem in omnibus deprehenduntur, alia vero in singulis. quae, simulatque de quoque dicam , proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli possunt, sic non

omneS reponuntur. Caput enim nunquam compellitur, neque in spina Vertebra , neque ea maX illa , quae , utraque parte prolapsa , antequam reponeretur , inflammationem movit. Rursum, qui nervorum vitio prolapsi sunt, compulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. Ac, quibus in pueritia exciderunt, neque repositi sunt, minus , quam ceteri,

568쪽

Mo A. COR N. CELSI

crescunt: omniumque, quae loco suo non sunt caro emacrescit, magisque in proximo membro , quam in ulteriore. utputa, si humerus loco suo non est, major in eo ipso fit macies, quam in brachio; major in hoc, quam in manu. Tum pro sedibus, & pro casibus, qui inciderunt, aut major , aut minor usus ejus membri relinquitur : quoque in eo plus usus superest, eo minus id exte

nuatur.

Quidquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est. Si illa occupavit, dum conquiescat, lacessendum non est : ubi finita est, tentandum est in his membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert & corporis & ner-Vorum habitus. Nam , si corpus tenue , si humidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur ; sed& primo facilius excidit, & postea minus fideliter

Continetur. Quae contraria his sunt, melius continent : sed id, quod expulsum est, dissiculter admittunt. Oportet autem ipsam inflammationem levare, super succida lana ex aceto imposita : a cibo , si valentioris articuli casus est, triduo; interdum etiam quinque diebus abstinere: bibere aquam calidam , dum sitim finiat : curiosiusque haec facere , his ossibus motis , quae validis plenisque musculis continentur : si vero etiam febris accessit, multo magis : deinde ex die quinto fovere aqua calida ;remotaque lana , ceratum imponere ex cyprino factum; nitro quoque adjecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc infrictionem ei membro adhibere : cibis uti bonis; uti vino modice: jamque

569쪽

MEDICINAE LIB. VIII. I

ad ii sus quoque suos id membrum promo Vere; quia motus, ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt: nunc de singulis

dicam

CAPUT XII.

De maxilla luxata.

A AXlLLA in priorem partem propellitur, sed

modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur edentes paribus non respondent; sed sub his, qui secant, canini sunt. At, si utraque, totum mentum in eXteriorem partem promo Vetur inferioresque dentes longius, quam superiores, excedunt; intentique super musculi apparent. Primo quoque tempore homo in sedili collocandus est, sic, ut minister a posteriore parte caput ejus contineat , vel

sic, ut juxta parietem is sedeat, subjecto inter parietem & caput ejus scorteo pulvino duro, eoque caput per ministrum urgeatur, quo sit immobilius. tum medici digiti pollices, linteolis vel fasciis, ne dilabantur, involuti in os ejus conjiciendi, ceteri

extrinsecus admovendi sunt. ubi vehementer maxilla apprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum, & ad guttur adducendum est :tunc simul & caput apprehendendum , &, excitatomento, maxilla in suam sedem compellenda, & os ejus comprimendum est , sic , ut omnia paene uno momento fiant. Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia facienda; sed aequaliter retro maxilla

570쪽

agenda est. Reposito osse, si cum dolore oculorum& cervicis iste casus incidit , ex brachio sanguis mittendus est. Cum Omnibus Vero , quorum Ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue : adeo ut sermo quoque , frequenti motu oris , per nerVOS laedat.

CAPUT XIII.

De capite luxato.

APUT duobus processibus in duos sinus sui rape vertebrae demissis super cervicem contineri, in Prima parte proposui. Hi processus interdum in Posteriorem partem excidunt: quo sit, ut nervus tib occipitio extendatur : mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat. quibus celerrime mors sis pervenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio ejus rei ulla sit; sed ut res indiciis cognosceretur, & non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent. CAPUT XIV.

De spina luxata. IDEM casus manet eos, quorum in spina Verte-tirpe exciderunt. Id enim non potest iteri , inii Semedulla , quae per medium; & duabus membranulis , quae per duos a lateribus processus feruntur;

ner Vl S, qUI continent, ruptiS. Excidunt autem

S in posteriorem partem , & in priorem : & iupra

SEARCH

MENU NAVIGATION