장음표시 사용
531쪽
Iundo & leniter cavo capite exiguum humeri tuber culum recipit, atque ibi nervis & cartilagine continetur. Cubitus inferior longiorque, & primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus exstantibus in sinum humeri, quem inter duos processus ejus esse proposui, se in serit. Primo vero duo brachii ossa juncta paulatim dirimuntur, rursusque
ad manum coeunt, modo crassitudinis mutato. Siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius, in caput cartilaginosum consilrgens, in vertice ejus sinuatur. Cubitus rotundus in CXtremo , parte altera paulum procedit. Ac, ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri. Neque enim aut moveri posset, nisi laevi inniteretur; aut cum carne nerVisque coniungi, nisi ea media quaedam materia committeret. In manu Vero prima palmae pars ex multiS minuti sque ossibus constat, quorum numeruS incertus est. Sed oblonga omnia, & triangula, structura quadam inter se connectuntur, cum invicem superior alterius angulus, alterius planities sit: eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concavi species. Verum ex manu duo exigui processus in sinum radii conjiciuntur. Τum ex altera parte quinque Ossa recta, ad digitos tendentia, palmam explent. A quibus ipsi digiti oriuntur: qui ex ossibus ternis constant omniumque eadem ratio est. Interius os in vertices nuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum nervique ea continent. A quibus orti ungues indurescunt. Ideoque non ossi, sed carni magis radici-
532쪽
bus suis inhaerent. Ac superiores quidem partes fieordinatae sunt. Ima vero spina in coxarum osse desidit; quod transversum longeque Valentissimum, Vulvam, Vesicam, rectum intestinum tuetur. Idque ab exteriore parte gibbum ad spinam, resupinatum; a lateribus, id est, in ipsis coxis, sinus rotundos habet. A quibus oritur Os, quod pectinem vocant; idque, super intestina sub pube transversum, ventrem firmat rrectius in viris, recurvatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat. Inde femina oriuntur. Quorum capita rotundiora etiam, quam humerorum sunt; cum illa ex ceteris rotundisiima sint. In ista vero duos processus a priore S a posteriore parte habent. Dein dura, cu medullosa, & ab exteriore parte gibba, rursus ab inferioribus quoque capitibus intumescunt: superiora in sinus coxae , sicut humeri in ea ossa, quae scapularum sunt, conjiciuntur; tum infra introrsus lenitertendunt, quo aequaliti S superiora membra sustineant. Atque ideo inferiora quoque capita media sinuantur, quo facilius excipi a cruribus possint. Quae commissura osse parvo, molli, cartilaginoso tegitur. patellam Vocant. Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne Sc nervis deligata, pauloque magis ad femoris Os tendens, inter omnes crurum flexus juncturam tuetur. Ipsum aurem crus est ex ostibus duobus. Etenim per omnia femur humero , crus brachio simile est radeo ut habitus quoque & decor alterius ex altero
cognoscatur. quod ab ossibus incipiens, etiam in
533쪽
os carne respondet. Verum alterum OS ab exteriora parte surae positum est : quod ipsum quoque sura recte nominatur. Id brevius, supraqtie tenuius, ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte Pomsitum, cui tibi se nomen est, longius & in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur; sicut cum humero cubitus. Atque ea quoque Ossa infra supraque conjuncta, media, ut in brachio, dehiscunt.
Excipitur autem crus infra osse transverso talorum; idque ipsum super os calcis situm est. quod quadam parte sumatur, quadam excessus habet, &procedentia ex talo recipit, & in sinum ejus inseritur. Idque sine medulla durum , magis hie in posteriorem partem projectum, teretem ibi figuram repraesentat. Cetera Ossa pedis ad eorum, quae in manu 1unt, similitudinem structa sunt. Plantae palmis, di insiti digitis, ungues unguibus respondent. CAPUT II. Ossa νιtiata O corrupta quibus signis cognoscantur ,
ΜΝΕ autem os, ubi injuria accessit, aut vitiatur, aut finditur, aut frangitur, aut foratur, Aut colliditur, aut loco movetur. Id, quod vitiatum est, primo fere pingue fit ; deinde vel nigrum, Vel cariosum . quae, supernatis gravibus ulceribus aut fistulis, hi l que Vel longa vetustate, Vel etiam cancro
Cccupati S, eVeniunt. Oportet autem ante Omnia os
nudare, ulcere exciso; & , si latius est ejus vitium,
534쪽
quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat: tum id, quod pingue est, semel
iterum ve satis est admoto ferramento adurere, Ut ex
eo testa secedat, aut eradere, donec jam aliquid
Cruoris Ostendatur, quae integrioris nota est. nam
necesse est aridum sit id, quod vitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est. siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur. Deinde, sive os, sive cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est. Neque alia facienda sunt, ubi caries, nigritiesve in summo osse est. siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento Adurendum, vel radendum est. qui radit haec, audacter imprimere ferramentum debet, ut &agat aliquid , & maturius desinat. Finis est, cum vel ad album os , vel ad solidum ventum est. Albo finiri ex nigritie vitium, soliditate quadam ex carie., ma nifestum est. Accedere etiam cruoris aliquid integro, supra dimim est. Si quando autem altius descenderit utrumlibet, dubium est. In carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur; quod magis minusve intrando, vel in summo cariem esse, vel altilis de-1cendisse, testatur. Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore, & ex febre, quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit. nam finis vitii est, ubi scobis nigra est desiit.
Igitur, si caries alte descendit, per terebram nrgenda crebris foraminibus est, quae altitudine vitium aequent: tum in ea foramina demittenda can-
535쪽
dentia ferramenta sunt, donec inde siccum os ex toto fiat. 1iimul enim post haec & resolvetur ab inferiore osse, quodcunque vitiatum est, & is sinus Carne replebitur, & humor aut nullus postea feretur, aut mediocris.
Sin autem nigrities est, aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi. Idem quoque in carie, ad alteram partem OsitS penetran-re, fieri potest. Sed, quod totum vitiatum, totum eximendum est. Si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item si ve capitis, sive pectoris os, sive costa cariosa est, inutilis ustio est, sed excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt, qui, osse nudato , diem tertium eX-1pectant, ut tum excidant. ante inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento & cutis incidenda est, Mos detegendum, & omni vitio liberandum est. Longeque pernici osissimum est, quod in osse pectoris est : quia vix, etiamsi recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.
Quomodo os excidatur; O de modiolo, O terebra , ferramentis ad id paratis.
XCIDITUR Vero os duobus modis. Si parvulum est, quod laesum est, modiolo, quem χοινικιον Graeci vocant: si spatiosius, terebris. Utriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concavum , teres, est, imis oris serratum : per quod medium cla-
536쪽
Vus, ipse quoque interiore orbe cinitus demittitur.
Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile et , quo fabri utuntur : alterum capituli longioris , quod ab acuto mucrone incipit, deinde subito latius sit; atque iterum ab alio principio Paulo minus, quam aequaliter sursum procedit. Si vitium in augusto est, quod comprehendere modiolus possit, ille potius aptatur. Et, si carieS subest, medius clavus in foramen demittitur. Si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui cla Vum
recipiat, ut, eo insistente , circumactus modiolus delabi non possit: deinde is habena, quasi terebra, convertitur. Eilque quidam premendi modus , ut foretur, & circumagatur : quia , si leviter impri initur, parum proficit si graviter, non mo Vetur. Neque alienum est, instillare paululum rosae , Vel lactis, quo magis lubrico circumagatur. quod ipsum tamen, si copiosius est , aciem ferramenti hebetat.
Ubi jam iter modiolo impressum est, medius clarivus educitur, ille per se agitur. deinde, cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus
At, si latius vitium est, quam ut illo comprehendatur, terebra res agenda est. Ea foramen sit in ipso fine vitiosi ossis atque integri: deinde alterum non ita longe , tertiumque, donec totus is locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit. atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis signiscat. Tunc excisorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei
537쪽
fit, qui in angustiorem orbem modiolo imprimitur. Utro modo vero id circumductum est , idem excisorius scalper, & in osse corrupto planus, summam quamque testam levet, donec integrum OS relinquatur. Vix unquam nigrities, interdum caries per tO- tum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria
est. Id quoque vitii specillo significatur. qui depressus in id foramen, quod infra solidam 1edem habet, & ob id renitens aliquid invenit, & madens
exit. Si pervium invenit, altius descendens inter Os & membranam, nihil oppositum invenit, edu- Citurque siccus : non quo non subsit aliqua vitiosa sanies; se quoniam ibi, ut in latiore sede, difi usa sit. Sive autem nigrities, quarn terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est; quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit. Terebra Vero ea , quam secundo loco posui, utendum ; eaque, ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum majore cura Ggendum est, cum jam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius . illud spatium ipsum; hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena, suspendendaque magis manus sinistra est, & saepius attollenda , & foraminis altitudo consideranda; ut, quandocunque os perrumpi tur, sentiam US , neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur : ex quo graves inflammationes, cum periculo morti S oriuntur.
Factis foraminibus, eodem modo media septa,
538쪽
S Iosed multo circumspectitis, excidenda sunt, ne sorte
angulus scalpri eandem membranam violet; donec fiat aditus, per quem membranae custos immittatur. μηνιγγοφυλακα Graeci Vocant. Lamina aenea est , sirma, paulum resima, ab exteriore parte laevis. Quae demissa sic, ut exterior pars ejus cerebro propior
sit, subinde ei subjicitur, quod scalpro discutiendum est : ac , si excipit ejus angulum , ultra transire non patitur : eoque & audacius , & tutius, scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique eXcisum os , eadem lamina levetur, tollique sine ulla noxa cerebri possit. Ubi totum os ejectum est , circumradendae laevandaeque orae sunt, & , si quid scobis membranae insedit, colligendum. Ubi,1uperiori parte s ublata, inferior relicta est, non ora tantum, sed os quoque totum laevandum est , ut sine noxa postea cutiS increscat, quae aspero ossi innascens protinus non sanitatem, sed novos do
Patefacto cerebro , qua ratione agendum ut, dicam , cum ad fracta ossa venero. Si basis aliqua servata est, superimponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus vulneribus accommodantur ; supraque imponenda lana succida, oleo atque aceto madens. Ubi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu linum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit subitque inter integram atque emortuam partem camruncula, quae , quod abscessit, expellat. eaque fere,
quia testa tenuis & angusta. est, , id est, squama,
539쪽
FII Potest etiam evenire, ut ex ictu neque findaturos, neque perfringatur; sed summum tamen collidatur, exaspereturque. Quod ubi incidit, radi &laevari satis est. Haec quamvis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt: ut, ubicunque idem incidet, eodem remedio sit Uiendum. At, cum ea fracta, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt. De quibus protinus dicam, initio ab eadem calva
I GiTUR, ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is vomuerit; num oculi ejus
occaecati sint; num obmutuerit; num per nareS auresve sanguis ei effluxerit; num conciderit; num sines en si quasi dormiens jacuerit. Haec enim non nisi osse fracto eveniunt. Atque, ubi inciderunt, scire licet, necessariam, sed dissicilem curationem esse. Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est; verisimile est, etiam cerebri membranam esse Violatam reoque in angusto magis spes est. At, si nihil horum secutum est, & jam potest dubitari, an os fractum sit; & protinus considerandum est, lapide, an ligno, an serro, an alio telo percussum sit, & hoc ipso laevi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leniter. quia quo mitior ictus fuit, eo fa-
540쪽
cilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil tamen
melius est, quam certiore id nota explorare. Ergo, qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimiS tenue , neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem Tracti ossis frustra iaciat; neque nimi S plenum, ne parvulae rimulae
1allant. Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi laeve& lubricum occurrit, integrum id videri potest: si quid asperi est, utique qua suturae non sint, fractum
A suturis se deceptum esse, Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum virorum, fiduciam magnarum rerum habentium. Nam levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt. Magno ingenio, multaque nihilo minus habituro , convenit etiam limplex veri erroris confessio; praeci-prieque in eo ministerio, quod utilitatis causa po- ,1 teris traditur; ne qui decipiantur eadem ratione,c ua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioquin memoria magni professoris, ut interponere- US , effecit.
Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est; ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est. Ergo eo nomine decipi non oportet: sed os aperire et utissimum est. Nam neque utique certa sedeS, ut
supra posui, suturarum est: & potest idem & naturaliter commissum dc ictu fissum esse, juxtave aliquid fissum habere. Quin aliquando etiam, ubi ictus fuit vehementior, quamvis specillo nihil invenitur, tamen aperire commodius est, As, si ne tum quidem