De medicina libri octo ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae

발행: 1786년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

MEDICINAE LIB. VII. si a

rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id detrahendum . nigritiem enim continet, si quid sisum est. Solet etiam evenire, ut altera parte fuerit ictus.& os altera fiderit. Itaque, si graviter aliquis percussisus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea par te, qua cutis discussa est, rima reperitur; non incommodum est, parte altera considerare, num quis locus mollior sit, tu tumeat ; eumque aperire : siquidem ibi fissum os reperietur . nec tAmen magno negotio cutis sanescit, etiamsi frustra secta est. Os fractum, nisi succursum est, gravibus insana mationi bus assicit, dissiciliusque postea tractatur. Raro, sed aliquando tamen, evenit, ut OS quidem totum integrum maneat, intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat; isque ibi concretus magnos doloreS moveAt, tu oculos quibusdam obcaecet. Sed fere contra id dolor est, &, eo loco cute incisa, pallidum os reperitur. ideoque id quoque os excidendum est. Quacunque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda

est, donec, quidquid laesum est, in conspectu sit. In quo ipso videndum est, ne quid ex ipsa membranula, quae sub cute calvariam cingit, super Os relinquatur : siqvidem haec scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat. Itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci. Plagam, si ex vulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus. Si manu facienda est, ea

542쪽

fere commodissima est, quae duabus transversis lineis literae X figuram accipit, ut deinde a singulis procedentibus angulis cutis subsecetur.

Inter quae, si sanguis fertur, spongia subinde in

aceto tincta cohibendus est, occupandusque obje-etis linamentis , & caput altius excitandum. Neque id vitium ullum metum, nisi inter musculos, qui tempora continent, affert: sed ibi quoque nihil tutius fit. In omni vero fisso fractoque osse, protinus ant1-quiores medici ad ferramenta veniebant, quibus id exciderent. Sed multo melius est, ante emplastra

experiri, quae calvariae causa componuntur. eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumve os imponere : deinde super id, aliquanto latius, quam vulnus est, eodem medicamento illitum linteolum, & praeterea succidam lanam aceto tinctam : tum Vulnus deligare, & quotidie resolvere; similiterque curare usque ad diem quintum. A sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere : ceteraque eadem facere. Quod si

caruncula increscere coeperit, & febricula aut sollita fuerit, aut levior, & cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedat, in eodem medicamento erit perseverandum. Procedente deinde tempore emolliendum id emplastrum, adjecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat. nam per se reprimendi vim habet. Hac ratione saepe rimae callo quodam implentur; estque ea ossis velut cicatrix. & latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant,

eodem callo glutinantur. estque id aliquanto melius

543쪽

MEDICINAE LIB. VIII. uel γ

velamentum cerebro, quam caro, quae exciso osse

increscit. Si vero sub prima curatione sebris intenditur. brevesque somni, & iidem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet, neque alitur , & in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit; tum demum ad

manum scalprumque veniendum est.

Duo vero sub ictu calvariae pericula sunt, ne vel findatur, vel medium desidat. Si fissiim est, possunt

orae esse compressae: vel quia altera super alteram excessit; vel etiam, quia vehementer se rursuS commiserunt. Ex quo evenit, ut humor ad membranam

quidem descendat, exitum vero non habeat, ac sic eam irritet, di graves inflammationes moveat. Ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget: interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis pungentibu S. His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse clematur. Ergo, si ora alteri insedit, satis est id, quod eminet, plano scalpro eXcidere, Quo sublato, jam rima hiat, quantum curationi satis est. At, si orae inter se comprimuntur, a latere ejus, Interposito digiti spatio, terebra foramen faciendum est : ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus, ad similitudinem literae Λ; sic, ut vertex ejus a foramine, basis a rima sit. Quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri de- Debit: & ita nihil latens in eo osse concavum est abundeque exitus datur intus laedentibus.

Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi

544쪽

A. CORN. CELSIS 16

necesse est : sed, sive totum perfractum est, & ab

alio ex toto recessit, sive circumpositae calvariae inhaeret; exigua parte ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est. Deinde in eo, quod desedit, juxta rimam, quam fecimuS, foramina addenda sunt: si in angusto noxa est, duo; si latius Patet, tria; septaque eorum excidenda: & tum scal-Per utrinque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat, imaque pars ejus intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent. Deinde, si qua labant, Sc ex facili removeri positat, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestant. Si id ex facili seri non potest, subjicienda lamina est, quam custodem ejus membranae esse, proposui: & super eam , quidquid spinosum est , dc intus eminet, eXcidendum est. eadem lamina, quidquid deorsum insidet, attollendum. Hoc genus curationis essicit, ut, qua parte fracta Ossa tamen inhaerent, solidentur : qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamentis tempore excidant, spatiumque inter haec satis ibi magnum ad extrahendam saniem relinquatur, plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit, eo eXcis . His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretii S cruor remanet, discutiatur : tum idem medicamentum eodem modo, qui supra positus est, mollitum, ipsi membranae imponendum est : ceteraque eodem modo facienda sunt,

quae ad linteolum illitum, & lanam succidam perti-

545쪽

MEDICINAE LIB. VIII. 3i7

nent: collocandusque is loco intepido : & curandum quotidie vulnus; bis etiam, aestate. Quod si membrana per inflammationem intumuerit , infundenda erit rosa tepida. Si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula, vel folia Vitis contrita, cum

recenti vel butyro, Vel ad1pe anserino I XtR. cervixque molliri debebit liquido cerato, eX Irano tReto. At, si parum pura membrana videbitur, par modus elus emplastri & mellis miscendus erit; id que superinfundendum; ejusque continendi causa Unum aut alterum linamentum injiciendum; tu super linteolo, cui emplastrum illitum sit, contegendum. Ubi satis pura membrana est, eadem ratione adjiciendum emplastro ceratum , ut carnem producat.

Quod ad abstinentiam vero, & primos ulterior resque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in vulneribus praecepi, servanda sunt: eo magis, quo periculosius haec pars asticitur. Quin etiam, cum jam non solum sustineri, sed ali cibis quoque oportebit,

tamen erunt Vitanda, quaecunque mandenda sunt: item fumus, & quidquid excitat sternutamentum. Spem Vero certam faciunt, membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cervicis. Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris cor rupti, dementia, acris Vomitu S, nervorum Vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor , atque cerVicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem,

546쪽

si 8 A. COR N. CELSI

quae in ceteris vulneribus, vel salutaria, vel mosetifera sunt. Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana , vel, si os eo loco duplex est, inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter ossa vacuum est , rein Plet: nonnunquam etiam super calvariam excrescit. Quod si incidit, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat & cohibeat, eaque carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur, excepta frontis ea parte, quM Pau luna super id est, quod inter supercilia est. Ibi enim vix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit e Xulqceratio : quae linteolo , medicamentum habente , contegenda sit. Illa utique capite fracto servanda sunt, ut, donec jam valida cicatrix erit, vitentur sol, Ventus, frequens balneum, major vini moducti

De naso fracto.

N naribus vero, & os, & cartilago frangi solet.

& quidem modo adversa, modo a latere. Si adversa fracta sunt, alterum ve ex his, nares desidunt, dissiculter spiritus trahitur. Si a latere os framim est, is locus cavus est : si cartilago, in alteram partem nares declinantur.

Quidquid in cartilagine incidit, excitandum leniter est, aut subjecto specillo, aut duobus digitis utrinque compressis: deinde in longitudinem implicata linamenta, tu molli pellicula cincta circumsutaque, intus adigenda sunt I aut eodem modo com-

547쪽

MEDICINAE LIB. VIII. 3ὶ9positum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna, gummi, vel fabrili glutine illita, & molli

pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non1inat. Sed, si adversa ea fracta est, aequaliter utraque naris implenda est. Si a latere, id, quod inseritur, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus

facet, ab altera tenuius. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media illita mixtis inter se simila & turis fuligine : eaque ultra aureS ducenda,& fronti duobus capitibus agglutinanda est. id enim corpori quasi gluten inhaerescit, &, cum induruit, nareS commode continet. Sin, quod intus inditum est, laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago

perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt: deinde , post quatuordecim dies id ipsum demendum est. Resolvitur autem aqua calida; eaque tum is locus quotidie fovendus est. Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est : atque ubi adversum id ictum est, utraque naris implenda est; ubi a latere, ea, inquam os impulsum est: imponendumque ceratum,& paulo vehementius deligandum est; quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. a tertio die fovendum id aqua calida est; tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilominus intrinsecus singula in suas sedes digitis erunt compellenda; imponendaque extrinsecus eadem habena , & super eam ceratum ; neque ultra fascia a hibenda est.

At, si quod fragmentum undique resolutum cum

548쪽

22 ceteris non glutinabitur, intelligetur quidem ex

humore, qui multus ex Vulnere feretur; vulsella vero extrahetur; finitisque inflammationibus, imponetur aliquod medicamentum ex his, quae leniter reprimunt. Pejus est, ubi aut o si1, aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit. id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti vero superimponendum emplastrum aliquod ex his, quae recentibus vulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo vinculo deligandum est.

CAPUT VI.

De auribus fractis.

I N aure quoque interdum rumpitur cartilago

Quod si incidit, antequam pus oriatur, imponendum glutinans medicamentum est. saepe enim suppurationem prohibet, & aurem confirmat. Illud &in hac in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen c3rnem increscere, solidarique eum locum. Itaque, ii

cum cute cartilago rupta est, cutis utrinque suitur. Nunc autem de ea dico, quae, cute integra, frangitur. In ea vero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis, & ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est : deinde utendum est medicamento leniter sanguinem supprimente, quale lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat : tum imponendum linteolum cum emplastro, fac, ut pingue omne vitetur: & a parte posteriore lana mollis

549쪽

MEDICINAE LIB. VIII

sayauri subjicienda esst, quae, quod es: inter hanc &caput, compleat: tum leniter ea deliganda est; & a tertio die, vapore, ut in naribus posui, fovenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primis temporibus necessaria est, donec inflammatio fi

niatur.

CAPUT VII.

De maxilla fracti, O quibusdam ad omnia ossa

pertinentibuS.

his ad maxillam venturus indicanda quae dam puto communiter ad Omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os, Ino do rectum, ut lignum in longitudinem finditur; modo frangitur transversum; interdum obliquum zatque id ipsum nonnunquam retusa habet capita, nonnunquam acuta. quod genus pessimum esst: quia Neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur; & carnem vulnerant, interdum quoque Ter Uum aut musculum. Quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit. Maxillae Ve-TO semper aliqua parte, etiam vexata ossa inter se

cohaerent.

Igitur inprimis digitis duobus utrinque premen tibus, dc ab ore, & a cute , omnia ossa in suam sedem compellenda sunt: deinde , si maxilla transversa fracta es sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit ubi ea in suam sedem collocata est, duo proximi dentes, aut, si hi labant,

550쪽

A. CORN. CELSI

ulteriores inter se seta deligandi sunt. id in alio genere fracturae supervacuum est. cetera eadem facienda sunt. Nam linteolum duplex, madens vino dc oleo , superinjiciendum cum eadem simila Seeadem turis fuligine est : deinde aut fascia , aut mollis habena , media in longitudinem incisa , ut Utrinque mentum complectatur, & inde capita ejus supra caput adducta ibi deligentur. Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam : deinde, a die tertio, humidum cibum; sublata inflammatione , paulo pleniorem , eumque , qui carnem alat: Vinum per omne tempus esse alienum. Deinde tertio die resolvi debere, fo verique per spongiam Vapore aquae calidae , eademque , quae primo fuerunt, superdari: idem quinto die fieri, Se donee inflammatio finiatur; quae vel octavo die, vel septimo fere solvitur : ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quod fragmentum loco suo non est, reponatur. neque id esse solvendum, nisi duae partes ejus temporis, intra quod quaeque ossa confervent , transierint.

Fere Vero inter quartum decimum Sc unum &vicesimum diem sanescunt, maxilla , malae , jugulum , pectus, latum os scapularum, costae , spina , cOXarum OS, tali, calx , manuS, planta : inter vicesimum Sc tricesimum diem , crura brachiaque rinter septimum de vicesimum Sc quadragesimum , humeri de femin3.

Sed de maxilla illud quoque adjiciendum est, quod humidus cibus diu assumendus est. Atque

SEARCH

MENU NAVIGATION