장음표시 사용
551쪽
etiam, cum tempus processit, in lagano similibus. que aliis perseverandum est, neque quidquam edem dum, donec ex toto maxillam callus firmarit. Item
que, primis utique diebus, habendum silentium.
Γὸ jugulo fracto. JUGυLUΜ vero, si transversum fractum est,
Nonnunquam per se rursus recte coit, & , nisi mo- Vetur , sanari sine vinctura potest : nonnunquam Vero , maximeque ubi motum est, elabitur; fereque id, quod a pectore est, sub id, quod ab humero est, in posteriorem partem inclinatur. Cujus ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum humeri motu consentit. Itaque, eo subsistente, super id humerus agitatur. Raro vero admodum in priorem partem jugulum inclinatur; adeo ut magn; pro se res nunquam se vidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen ejus rei auctor Hippocrates est. Verum , ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas jugulum
tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem humerus est, & illud in priorem attrahendum. Ubi ad pectus conversum est , iplum quidem retro dandum , humerus autem in priorem partem adducendus est : ac, si is inferior
est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est; sed humerus ipse attollendus rsin auiem superior est, id , quod a pectore est, implendum lana, & humerus ad pectus deligandus est.
552쪽
Si aetata fragmenta sunt, incidi contra cutis debet;
ex ossibus ea, quae carnem Vulnerant, praecidenda
sunt; tunc retusa ossa committenda sunt; si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in vino & oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ex ferula facto canaliculo , eodemque intus incerato. Ne fascia deducatur, quae jugulo composito circumdanda est, sae- Pius potius , quam valentius. quod ipsum quoque in omnibus fractis perpetuum est. A dextro Vero
jugulo, si id fractum est, ad alam sinistram ; a sinistro ad dexteram, rursus sub ala sua fasciari debet. Post haec, si jugulum ad scapulas inclinatum est,
brachium ad latus ; si in partem priorem, ad cervicem deligandum est : supinusque homo collocandus. ceteraque eadem facienda, quae supra comprehensa sunt. a. De diversis o sum curas. Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura, vel cartilaginosa, quae vel franguntur, Vel forantur, vel colliduntur, Vel finduntur , Ut malae, Pectus, latum os scapularum, costae , spina , coxarum os, tali, calx, mdnUS, planta. Horum omnium eadem curatio est. Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est. quo sanescente , rimas
quoque Osiis , aut, si quod foramen est , callus implet. Si cutis integra est, &, os laesum esse, ex dolore colligimus, nihil aliud , quam quiei cendum ;imponendumque ceratum est , Sc leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.
553쪽
De costis fractis. ROPRIE tamen quaedam de costa dicenda sunt; quia juxta viscera est, gravioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os, sed interior
pars ejus, quae rara est, laedatur : interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est , nec sanguis exspuitur , nec febricula sequitur, nec quidquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est; tactu tamcn is locus leviter indolescit. Abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere ; & a media fascia incipere deligare , ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno vero& vicesimo die , quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat: quod illo loco tenerum adhuc injuriae sub tenui cute expositum est. Per omne autem . tempuS curationis,
Visandus clamor, sermo quoque, tumultus, ira, motu S Vehementior corporis, fumus , pulvis , requidquid vel tussim , vel sternutamentum movet et ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At, si tota costa perfracta est, casus asperior est..Nam & graves inflammationes , & febris, & suppuratio, & saepe vitae periculum sequitur, & sanguis spuitur. Ergo, si Vires patiuntur, ab eo brachio , quod super eam costam est, sanguis mittendus est : si non patiuntur, alvus, tamen sine ullo
554쪽
acri , ducenda est; diutiusque inedia pugnandum.
Panis vero ante septimum diem non assumendus , sed una sorbitione vivendum : imponendumque ei loco ceratum ex lycio factum , cui cocta quoque resina adjecta ssit, aur Polyarchi malagma; aut panni ex vino & rosa & oleo; superque impodenda lana succida mollis , & duae fasciae a mediis Orsae, minimeque adstrictae. Multo vero magis omnia Viranda, quae supra posui; adeo , ut ne spiritus qui dem saepius movendus sit. Quod si1 tussis infestabit, ad id potio sumenda erit, vel ex trixagine, Vel e X ruta, vel ex herba stoechade, vel ex cumino & pi in Pere. Gravioribus vero doloribus urgentibus, cataplasma imponi quoque conveniet, vel ex lolio, vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adjecta. Et id quidem interdiu superjacebit: noctu vero idem aut ceratum , aut malagma, aut Panni, quia Potecto cataplasma decidere. Ergo quotidie quoque resolvetur, donec jam cerato aut malagmate posse simus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus; ab undecimo vero ali incipiet. ideoque etiam laxior, quam primo , fascia cir cum ligabitur. Fereque ea curatio ad quadragesimum diem perVeniet. Sub qua si metus erit suppurationis, plus malag-aNa , quam ceratum, ad digerendum proficiet. Si suppuratio Vicerit, neque per quae supra scriptassint, discuti potuerit; omnis mora Vitanda erit, ne os infra vitietur : sed, qua parte maXime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat; idque effundendum. Si nusquam ca-
555쪽
piit se ostendit, ubi maxime pus subsit, sic intelligemu S. creta cimolia totum locum illinemus, &sccari patiemur : quo loco maxime humor in haperseverabit, ubi pus proximum erit; eoque uri debebit. Si latus aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum; demittendumque linamen . tum , aut aliquid ex penicillo. quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem , quae in ceteris adustis, facienda sunt. Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes, perniciosa futura, id malum subsequatur. Nonnunquam etiam, levius ipso osse affecto, & inter initia neglecto non pus, sed humor quidam muccis similis , intus coit; mollescitque contra cutis. In qua simili usti
a. De spina fracta. In spina quoque est, quod proprie notemus. Nam
si id, quod ex Vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit; punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse. quo fit, ut homo in anteriorem partem subinde nitatur. Haec noscenda rei causa sunt. Medicamentis vero iisdem opus est, quieplurima parte hyjus capitis exposita sunt.
556쪽
De humerorum , brachiorum, femorum, crurum , H torum fractorum , vel evulporum, communibuS curationibuS.
Si Mir ps rursus ex magna parte casus curationesque sunt humeris & femoribus. Communia etiam quaedam humeris, brachiis, femoribus, cruribus, iligitis : siquidem ea minime periculose media franguntur. Quo propior fractura capiti vel superiori vel inseriori est, eo pejor est. nam & majores dolores affert, & dissicilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex, transversa : pejor, ubi obliqua, atque ubi fragmenta : pessima , ubi eadem acuta sunt. Nonnunquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent: multo saepius eXcidunt, aliudque super aliud effertur. idque ante Omnia considerari debet: & sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant, tactu inaequalia sunt. Si vero non adversa,
sed obliqua junguntur, quod sit, ubi loco suo non
sunt membrum id altero latere brevius est, & musculi ejus tument. Ergo, si hoc deprensum est , protinus id membrum oportet extendere. Nam nervi musculique, intenti per ossa, contrahuntur : neque haec in suum locum Veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur. Sub qua de dissicile , dc periculose, vis nervis adhibetur. nam distentio nervorum vel can
557쪽
cer sequitur; vel certe, ut mitissitne agatur, pus. itaque, sit ante reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt. Intendere autem digitum, vel aliud quoque membrum, si adhuc teneriam est, etiam unus homo potest; cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit. Valentius membrum duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in ViriS robustiS, maximeque eorum feminibus & cruribus evenit; habenis quoque, Vel linteis fasciis utrinque capita articulorum deliganda , & per plures in diversa ducenda sunt. Ubi paulo longius, quam naturaliter esie debet, membrum vis fecit; tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt: indiciumque ossis repositi est dolor sublatus. Et membrum alteri aequatum, involvendum duplicibus triplicibusve pannis in vino & oleo tinctis : quos linteos esse . com
Fere vero fasciis sex opus est. Prima brevissima adhibenda : quae circa fracturam ter voluta sursum versum seratur, & quasi in cochlea serpat: satisque est, eam ter hoc quoque modo circuire. Aliora dimidio longior ea : quae, si qua parte os eminet ab ea, si totum aequale est, undelibet super fractu
ram incipere debet, priori adversia, deorsumque tendere; atque iterum ad fracturam reversa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has inliciendum latiore linteo ceratum est, qhiodeas contineat. Ac, si qua parte os eminet, triplex ea pannus objiciendus, eodem Vino & oleo madens. Haec tertia fascia comprehendenda sunt. Quar-
558쪽
Si tertia tantum in inferiore parte, tres in superiore finiant: quia satius esst saepius circuire, qua insdstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur , & cancro opportunum est. Articulum autem quam minime Vincire opus est: sed, si juxta hunc os fractum est, necesse est. Deligatum vero membrum in diem tertium continendum est. Eaque vinctura talis esse debet, ut
primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit; secundo laxior; tertio jam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum , adjiciendaque prioribus quinta fascia est, iterumque quinto die resolvendum est, tu tum sex fasciis involvendum , sic, ut tertia tu quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotiescunque autem solvitur membrum, calida aqua fovendum est. Sed, si juxta articulum fra- intra est , diu instillandum vinum est , exigua parte olei adjecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur, ut tenuius quoque, quam ex consuetudine, id membrum fiat. quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet. tum facillime
Rursus ergo, si parum commissa sunt, committi debent : si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt : deinde eodem modo membrum deligandum , ferulaeque super accommodandae sunt, quae fissae circumpositaeque ossa in sua sede contineant : &, inquam partem fractura inclita at, ab ea latior valentiorque ferula imponenda est. Easque omnes circa articulum este oportet resimas,
559쪽
ne hunc laedant, nec ultra adstringi, quam ut ossa contineant: & cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis sitis coarctari; ac, si nulla prurigo , nullus dolor est, sic manere, donec duae partes ejus temporis, quo OS quodque confervet, com- Pleantur : postea levius aqua calida severe; quia primo digeri materiam opus est , tum evocari. Ergo
cerato quoque liquido id leniter est ungendum, Perfricandaque summa cutis est : laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die inluendum , sic, ut
remota calida aqua, cetera eadem fiant; tantummodo singulae fasciae, quoties reselutae fuerint, subtrahantur. 2. De humero fracro.
Hare communia sunt: illa propria. Siquidem humerus fractus, non sic, ut membrum aliud, intenditur : sed homo collocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus. Una autem fascia, brachium ample Xa, ex cer Vice ipsius, qui lamus est, id sustinet: altera, ab altera parte super caput data, ibi
accipit nodum : tertia, vincto imo humero deorsum
demittitur, ibi quoque capitibus ejus inter se vinctis. Deinde ab occipitio ipsius, minister sub ea fascia, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter humerus ducendus est, dextro, si sinister, sinistro brachio, demissum inter femina ejus, qui curatur, baculum tenet; medicuS super eam fasciam, de qua tertio loco dixi, plantam injicit dextram , si sinister, sinistram, si dexter humerus curatur; simulque alteram fasciana minister attollit, alteram premit medi-
560쪽
cus : quo fit, ut leniter humerus extendatur. Fasciis vero, si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est; si summum, longioribus: ut ab eo sub altera quoque ala per pectus scapulas porrigantur. Protinus vero brachium, cum deligatur, sic inclinandum est, ut id, quod asscitur, ante fascias quoque sic fguratum sit, ne postea suspensum aliter, atque cum deligabatur, humerum inclinet. Brachioque suspenso, ipse quoque humerus ad latus
leniter deligandus est. per quae fit, ut minime moveatur : ideoque ossa sic se habent, ut aliquis composuit. Cum ad ferulas Ventum est, extrinsecus esse carum longissimae debent: a lacerto breviores; sed sub ala brevissimae. Saepiusque eae resol vendae sunt, ubi in vicinia cubiti humerus fractus est, ne ibi nervi rigescant,& inutile brachium efficiant. Quoties solutae sunt, fractura manu continenda; cubitus aqua calida iovendus, & molli cerato perfricandus, ferulaeque Vel omnino non imponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt. 3. De brachio facti. At, si brachium fractum est, in prim Is considerandum est, alterum os, an utrumque comminutum
1it: non quo alia in ejusmodi casu curatio sit admovenda ; sed primum, ut Valentius extendatur, si utrumque os fractum est; quia necesse est minus
nervos contrahi altero osse integro, eosque intendente : deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est. nam, ubi