Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

IN E R. A S V V M. 18 displicere ais istorum consilium , non quia faciunt contra caerim OniaS et mores ecclesiae , aut legem potius firmissimam. Nam si praecepta majorum in singulis provinciis , ut Hieronymus ad Licinium Scribens est auctor, pro legibus apostolicis sunt habenda , et in omnibus , in quibus nihil certi definit sacra scriptura , ut Augustinus ad Cassulanum scribit, mos populi Dei atque instituta majorum pro lege tenenda sunt: quanto firmioris legis vim consuetudo habere debet, quae maximo totius orbis Christiani ecclesiaeque in Concilio Laodicensi consensu recepta confirmataque est, et, ut fere constat, Hieronymo et Ignatio Jo. Evangelistae discipulo auctoribus, ab ipsis usque Christi vel Apostolorum temporibus repetita, ad no- Stram usque manavit aetatem ' Qui ergo moderate idem , in occultoque, etiam sine necessitate fecerint , horum institutum quis non putet a te haud admodum improbari Praesertim cum in eos ipsos, qui palam faciunt , et in ludibrium caerimoniarum et vetustissimae consuetudinis ecclesiae , non aliter animadvertendum esse censeas , quam ut admoneantur , Vel cum severissime , etiam increpentur cum tamen constet, eos pro haereticis habendos, qui pervicaciter et insultantes contemnunt hujusmodi sanctas et ecclesiasticas

consuetudines et sanctioneS.

LX. Sed jam finem huic quaestioni faciamus. Nam de festis ,

de cantu , de cereis, de ornatu templorum , et aliis id genus caerimoniis , ceterisque rebus longum esset et ineptum fortasse , singulatim , quae tu scripseris , et quid summa in eis ratione reprehendat Pius , commemorare cum facilis sit de ceteris omnibus conjectura ex his ipsis paucis, quae invitante materia pluribus Verbis , quam institueram , disserui, summatim tamen. Neque enim mihi propositum fuit , quemadmodum supra dixi , ut sententias Pii

magno ipsius ingenio atque doctrina accuratissime confirmatas, novis ipse argumentis per inanem operam corroborarem, cum nulla sit inter vos de rebus ipsis controversia : sed ut, dilutis calumniis et criminationibus, quae in Pium intendebantur , excusationeS reSpolam Sionesque tuas , quibus illius censuram veluti iniquam excludere conaris , parum esse Validas, quam brevissime possem , edocerem. Summa igitur culpa , quam tibi Pius cum multis assignat , non in eo est, quod quae recte vereque sunt a majoribus vel instituta , vel tradita , ea te dicant aperte clarisque vocibus improbare ; sed

quod de nonnullis ita disserueris periculosis scrupulis serendis, ut

602쪽

188 ANTA POLOGIA PRO ALB. PIO numquam haeresis Lutherana exoritura fuisse videatur , nisi Erasmi vel joci vel morosae ouerimoniae praecessissent, aut si fuisset exorta , non tam facile praeparatis hominum animis excipienda , nec tam late manatura. Sic enim nonnulli ajunt , quod joco dictum fuerit ab Erasmo , hoc paulo poSt Serio Lutherum asseverasse ; quod ille dubitaverit, hunc sine cunctatione asseruisSe. LXI. Ad summam, inquiunt, quidquid ille innuit, hic strenue ac diligenter exsequitur. Offenditur multitudine monasteriorum Erasmus ', Lutherus omnia monasteria demolitur. Mussat ille , nescio quid , de cultu divorum 1, Lutherus cultum divorum exsecratur. Alter vult caerimoniis, cantibus, festis uiodum imponi , alter summovet haec omnia. De primatu Petri et Ecclesiae Romanae, nescio quid , quaerit Erasmus ', Lutherus Petrum redigit in ordinem , et Omnes Apostolos pares facit, Ecclesiamque et Episcopum RomIanum nihilo ceteris dignitate praesert. Videt aliquid Erasmus , quo decreta quaedam Ecclesiae possent in melius emendari; Lutherus Ecclesiae et Conciliorum decretis omnem adimit auctoritatem et ad hunc modum de plerisque aliis Lutheri dogia fatis loquuntur. Sed cur, inquis, impia Lutheri malitia fraudi Sis Erasmo , qtii bona et pia mente de bis omnibus disseruit ' Hic metuo , ne non desint increduli , iidemque liberi homines, qui se de tali tua mente nonnihil

dubitare dicant , poenitentiae magis, quam animi constantiae tribuentes , quod postea Scripseris in Lutherum tamen Albertus Pius numquam te cum impiis aut haereticis consensisse putavit ; sed hoc egit toto libro , ut te aliqua nec consulte nec graviter scripsisSedoceret, quae Luthero homini turbulento ac impie factioso occasionem praebuerint tam magnos tumultus in Dei Ecclesia concitandi , dum inservires partim ambitioni , quo singularem quamdam doctrinam ostentareS, partim Studio rerum noVarum, quaS non tam

longe processuras in ipsarum exordio putasses , sed praeposteram et nimiam multorum vel superstitionem vel morum corruptelam in diversum agendo temperaturas. Quam provinciam Si, ut Supra docui, non ambitione suscepit Albertus Pius , ut cum Erasmo contenderet , quem magnum licet et praestantem virum , tamen ne Vincere quidem vir princeps , et singulari doctrina acerri imoque ingenio , et majoribus rebus assuetus, ad summam , ab hujusmodi ambitione alienus, putasset ad suam gloriam magnopere pertinere; si non item odio tui , quem amabat potius propter eXimiam eru-

603쪽

ditionem et eloquentiam ; sed ut a te proVocatus Incusatusque , quod temere de tuis scriptis talem opinionem concepisset , simul Suam famam tueretur, simul simplices Christianos suspectorum in tuis scriptis, lubricorumque locorum admoneret: haud debebas illi

tantopere Succensere , ut non solum credereS impiudentissimae ca ,

lumniae de conductitiis aut precariis operis, sed etiam virum doctrina , genere , rebusque gestis clarissimum conviciis , et ipso , et te judicio cunctorum prudentium indignissimis mortuum etiam lacerares,

qui te vel nullo vel levi admodum maledicto , idque provocatus la

cessiVerat.

LXIL Quanto esset humanius digniusque homine et Christiano

et religioso , ut quando vides multa loca tuorum scriptorum a plerisque omnibus theologis, non solum a Pio , tum scholis , tum libris improbari , partim ut suspecta et ancipitia , partim ut quiddam gravius praeferentia , pareres amicis sanctisque monitis Pii, ac omnis contentionis oblitus, cuncta scripta tua , sed tamquam aliena sedato animo , et de veritate solum , publicoque Christianorum doctorum juxta et indoctorum commodo solicituS, accuratiSSime recognosceres; omnia lubrica, sinuosa, vel quoquomodo impedita loca, quibus aliquos non temere offendi posse existimares, sic in Optimum sensum confirmares, eXplicares, ac expedires, ut nemo posset talium tuorum dictorum sinistra interpretatione, vel labi in minus pias opiniones, vel quae bona mente scripseris , quasi malitiose tradita criminari. Nam

licet omnia munda essent, tamen auctore Paulo , malam est homini, AdRom. 14.

qui per o fendiculum manducat. Jubet Deus per Apostolum a cibis etiam haud dubie mundis abst nere , si periculum sit, ne quis fratrum scandaligetur nos ab iis, quae plerisque videntur immunda, ne complures offendamus, non abstinebimus ' quamquam enim hoc variis apologiis jam bona ex parte praestiteris, quibus objecta loca ingeniose interpretando , a te nihil non bona mente scriptum eSse pros, teris , ac probare contendis, d fficile tamen factu est, nimisque longum , tuas apologias multas et dispersas perlegere : et alioquin ab homine Christiano , cui publica Sincerae pietatis raso longe antiquior esse debet, quam omnis mundana gloria , simplicius quiddam desideratur , et illi simile, quod Augustinus pia simplicitate praestitit in suo libro retractationum 3 qui maluit cum aliquo suae laudis dispendio veritati non satis prius animadversae, et Christianae

pietati inservire, quam publicam religionis causam, ne quam hu-

604쪽

manae gloriolae jacturam faceret, deserere. Cujus Sanctissimi , elu denique sapientissimi viri exemplum ut imiteris, illud te etiam atque etiam adhortari debet, quod jam tibi per se eram gravissimamque

Parisiensis academiae censuram communis loci praesidium ablatum est, quo in Singulos tuoS Obtrectatores cum applausu nonnullorum utebaris, dum eos vel ambitione ductos , qui cum Erasmo contendere ad suam laudem pertinere putarent, vel ira et odio censurae tuae concitatos , in te scribere asseverares. Quis enim credat, si tibi forte hoc veniat in mentem affirmare , tot tantosque Viros, tam doctos, tam pietatis publicae studiOSOS, non tumultuario consensu,

sed longo tempore, et diligenti consideratione adhibita, dicatis in hoc

opus diebus, in Erasmum vel odio vel ambitione conspirasse, ut temere tam multa loca improbarent in tuis scriptis, aut sine summa ratione , libro paulo post Alberti operis editionem publicato , damnarent ' Quorum cum multa Sint eadem et quae Pius annotavit, ceteraque simillima tuae prudentiae aequitatisque fuerit, ut illorum, sic et hujus admonitiones in bonam partem accipere , et a bono pioque animo , non ab ambitione aut malevolentia profectas fuisse putare. Quod si feceris, multo profecto commodius tutiusque, nisi me sententia fallit, tuo nomini apud bonos omnes et pios, atque conscientiae animaeque tuae prospicies. Praesertim cum jam ea aetate Sis, ad quam cum pervenimus, nihil magis vel decet, vel expedit, quam spretis rumoribus popularibus, qui ambitiosis contentionibus interdum colliguntur, ea cunctis viribus atque opibus curare , quibus paulo post nostram causam summo judici probemus , cui nihil magis invisum est pervicaci aut sui amante ; nihil gratius modesto animo, et errata sua , utcumque fuerit admoni

LXHI. Nec illam curam negligere debes, vir prudens, et posteritati serviens, quique minime velles tuarum vigiliarum lectionem cuiquam interdici, ne , si hac ratione , quae vel sola in id , vel potissima tibi patere videtur , tuorum obtrectatorum conatibus , dum licet, non occurreris; quod illi te vivente , qui tuos libros gratia et auctoritate tueris, assequi nequiverint, id mortuo perficiant: scis enim quos crabrones, et quam interdum propositi . sui tenaces irri

LXIV. Quod vero ad me attinet , qui causam honestissimam summi viri, et de me optime meriti patroni adversus injustas

tuas

605쪽

IN ERAS MUM. 191 tuas criminationes et querimonias, quam sine magno meo crimine negligere mihi non licebat , egi quam potui modestissime :itaiuste prosecto ages , si meum ossicium, aut pietatem potius in demortui memoriam , ambitionem quampiam aut in te malevolentiam interpretaberis. Nam si quid esset in me vel ingenii vel eruditionis , quod scribendo vellem ostentare , non deerant uberiora et minus invidiosa argumenta. Hic enim quid habet gloriae aliena inventa confirmare ' odii porro aut malevolentiae nulla nobis intercessit causa , amoris et benevolentiae duplex , et magna. Primum quoniam tu, quoties de me in tuis scriptis mentionem iacis, hoc,

quod ego neque postulo , neque agnosco , mihi laudis impartiris, quae quo major est tenuitate ingenii mei, hoc plus me debere intelligo singulari tuae in me liberalitati. Deinde quoniam , cum studiorum communio non parum aut soleat aut debeat ingenuos animos conciliare , nos eadem Via ingressi simus litterarum, nisi quod tu superato monte jam tenes cacumen , ego adhuc in radicibus haereo. Neque enim si assentior Alberto Pio , quaedam in tuis libris improbanti , protinus te non summum esse virum existimo. Nam sis licet quamlibet magnus , homo tamen es, ut neque te quisquam

mirari debeat alicubi fuisse lapsum , nec ipse magnopere moleste serre , si tot a te tamque variis libris editis , aliquae tuae incuriae aliorum accurata diligentia redarguantur.

606쪽

1NDEX

RERUM MAXIME MEMORABILIUM

QUAE IN HIS JOANNIS GENESII SEPULVEDAE

OPERIBUS CONTINENTUR.

taria sit , non est laudanda vel vi tu peranda. 3OJ. Actiones homi num Voluntariae Sunt. 392. Agere

libere non est idem quod libenter agere. qu9Admonitio , qua barbari sunt instruendi , inutilis est. ue 2.

Adti adula. Vide. CaroluS. Adulterium est causa repudii. JIq. 29. Adulteram uxorem maritus quibusdam ex causis retinere tene

tur. qso. Adulterium spiritale. 31. Adulterium quid. q22.

Advocatorum et procuratorum frau-

Aegidius Albornotius Bononiae Collegium Hispaniense condidit. I. Ejus genus et natales. 3. In Tolosanum gymnaSium mittitur. 3. Alsonso Castellanor im Regi fuit a Sacris. s. Donatur Archiepiscopatu Toletano. s. Regi Petro invisus, Concham urbem patriam discedit. 6. Avenionem ad Clementem VI Ρont. Max. proficiscitur. 6. Cardinalis creatur. 7. Pontificii exercitus dux eligitur. 7. Delectum habet. 8. Mediolanum proficiscitur.

8. Mediolani Archiepiscopi Joannis Matthaei filii opem implorat. 9.Iter in agrum Picenum carpit. Io.Q uinis denis castris Florentiam per-Venit. II. Legatos mittit ad Joannem Vicum. ΙΙ. Senam contendit, cujus primores tumultuabant. ΙΙ. Mevaniam , et Montem Faliscorum praesidiis munit. II. Germanos, qui Montem Regalem et Comitem Laudinum duces sequebantur, conatur a Joanne Vico ad exercitum ecclesiasticum avertere. Ι2. Perusiae tumultum sedat. Ι2. Ioan

nem Vicum bello persequi statuit. 13. In Montem Faliscorum hiemandi causa contendit. Tq. Episcopuna Pacensem ad Pontificem ablegat, ut pecuniam suppeditet. I . Quin gentos equites a Joanne Vico ad se traducit. 16. Templum S. Laurentii prope Urbem veterem expUgnat.16. Corsidium vi capit. 17. TO-

scalaellam capit. Ι7. Cornetum op pugnat. Ι9. Seditionem in exercitu sedat. 2Ο. Urbem veterem et Tusculum recipit. χΙ. Per legatos, Amerianos ad Se adducit. 21. Legatos mittit ad grassantes Germa- NOS. 2Ι. 22. EUgubium recipit. 23.

Ei se Joannes V1cus dedit. 23. Ligerium Androtum Viterbii praetorem constituit. 2 q. Sutrium cum arce recipit. 27. Interamnam recipit. 27. Vejentanam urbem obsim det et eX pugnat. 2 8. Joannem Vi- cum Corneli vicarium in duodecim annOS creat. 28. Apud Pontificem falso insimulatur , quod cum Malalestis foedus percussisset. 3o. Bellum capessit adversus Ma

607쪽

1NDEX.

latestas. 3I. Cum Gentile Moliano

societatem init. 3 I. Romam Vocatur, ut imponat coronam Carolo

IV. Imperatori sq. 31. Carolo

Caesari obviam prosectus , ducen'tos equites auxiliares obtinet. θ6. Castra movet , & in conspectum exercitus Galeoti Mala testae in agro Ariminensi conjunctis copiis Venit. 37. Praelium initurus militum animos Oratione cohortatur.37. Galeotum in pugna captum a militibus suis duplici stipendio emit. 6 I. Firmo expugnato, Gentilem Molianum finibus ecclesiasticis excedere jubet. s. Bellum cum Joanne Maias redo gerit. ψ8. Franciscum Ordelaphium bello persequitur. Jo. Litteras ad Barnabovem mittit, ne auxilia ferat Ordelaphio. I. Foro Livii capto, Ordelaphium urbe excedere cogit. 32. AVenionem contendit ad Pontificem. 13. In Hispaniam cogitat, ut cognatos dissidentes componat.16. Ejus laudes. 36. Denuo belli curam suScipit. 7. Neapolim proficiscitur , ut Fraticellos comprimat. J8. Joannam Reginam cum principibus conciliat. 38. In Flaminiam iter convertit. 39. Bononiam jussu Pontificis Occupat, tra dente Joanne Olegio. 61. A Bononiensibus laete excipitur. 62. Collegium Hispanorum Bononiae condere cogitat. 62. Contra Barnabovem bellum ob amissam Bononiam inferentem , in Picenum contendit. 64. Bononiensibus mittit subsidium. 61. Febri laborat. 67. Cum Francisco Estensi et quibusdam civitatibus amicitiam et societatem init. 68. Bononiensi legatione se abdicat, petente BarnabOVe. 7o. Leges statuit quaς

Tom. IV. Constitutiones Aegidianae appellantur. II. Britannorum et Pannoniorum

exercitum , missis legationibus, ad suas copias adjungit. 72. Assisiunia a Perusinorum praesidio liberat. 7 . Sibi mortuo monumentum condit Assisti. 7 . Ipsi justa persolvuntur in Singulos annos Assisii et Bononiae. 7 . Invisit corpus S. Francisci 7 . Romam Pontificem invitat , pacata Italia. 7s. Viterbii Pontifici quindecim annorum

administrationis et vectigalium Ta'tionem reposcenti, claves urbium arciumque a Se receptarum , ViXCapiente curru , Obtulisse fertur.

s. Viterbii testamentum condit. 73. Collegium Bononiense condi testamento jubet. 71. 78. 94. MO' Titur. 7S. Ejus ossa ex Assisio Toletum deportantur. 7s. Ejui

testamentum. 86.

Apud Sigonium lib. III. de Episcopis Bononiensibus , in Joanne de Naso , ad annum 136o legi tur quidius Darilla, Hispanus Car dinalis , ab Dinocentio VL Ponti uelegatus, O c. Nos tamen Sigonium idius Camillus , cet. ScripSiSSe arbitramur ; typorum vero errore mendum illud irrepsisse. Idem auctor Aegidii obitum refert ad annum 136ψ , cum potius tri ennio post contigisse , ex Sepul-vedae extremo libro tertio ejus rerum geStarum discamus. Aegyptii rationem temporum repetebant ab anno, quo venerunt in

ditionem populi Romani , anno principatus Augusti decimo quarto. 182. EOS annos sugιsti sive sugustanos nominabant. I 89. Aequitas est summo juri anteponen

Aera numerum non significat, con-

608쪽

INDEX.tra Hermolaum Barbarum. I 8 O.

Ejus initium. 177. Apud Hispa-ΠOS origo. 181. Nomen unde ductum. I 8 .

Aesis urbs a Blasco expugnata. 4 I. Aiunitas definitur. 426. Ejus genera, quae olim matrimonium infirmabant. 426. Quae jam impediunt. 627. In assinitate Pontifex dispon- Sare potest. 461. In astinitate facilior dispensatio , quam in con sanguinitate. q6 I. Albensis. Vid. LudovicuS. Albergotius FabrienSiS. 42. Albertatius Richas ulus cum praesidio in templo S. Laurentii relinquitur. Unus obsidum pro Galeoto Mala testa. 42. Pacis cum Malalestis conditiones ad Pontificem defertaqq. Albertus Pius , Princeps Carpensis, propter quas causas scripserit in Erasmum. o. Rus praecepto TeS, et studiorum socii. 3 2. Le gatus ad tres Pontifices. 333. Ejus studium. 313. . Ejus objectiones conseruntur ad responsioneS Eras mi. 163. et Seqq. Albertus. I L JoanneS. Albornotius. Aegidius. Alvarus. Garsias. Gometiu8. Albornotius forte Albertatius ) Richa-sulus cum praesidio in Urbe veteri relinquitur. 23. Aldus Manutius praeceptor Alberti Pii in humanioribuS. 31 I. Alerianus. Vid. Joannes.

Alexandri Magni studium gloriae.

Alexander VI. Fernandum et Isabel lain Hispaniae Reges anno Iq93 hortatus est , ut barbaros suo imperio subjicerent. 3 I. Ejus de cretum Super expeditione in barbaros novi Orbis. 32. Alfonsus Castellanorum Rex Alge cisas a Mauris recepit. 3. Mori

tur. 6.

Alsonsus Toletanus, Pacensis Epi scopus , Aegidii belli socius. 8. Ad Ρontificem mittitur , ut ipsum de commeatus et militum indigentia certiorem faciat. 1 q. Cum equitatu et peditatu mittitur, ut Vi- terbium recipiat. 2 q. Majori exercitus Pontificii parti praefectus Ariminensem agrum populatur. θ6. In pugna cum Malate Sta praecipuam laudem meruit . qI. Fines CaeSenatium Vastat. 43. Recipit S. Angelum et SaVignanum . qF. Ordelaphum in fugam conjicit. 47. Oppugnatum Faventiam mittitur. q8. Pugnat prope Faventiam cum Joanne Mans redo. q9. Faventiam oppugnat et occupat. q9. Ordelaphum pugna ad Forum Livii vincit. 3o. Faventiae cum firmo praesidio praeficitur. 32. Algectras urbes. 3. 6 Alvarus Garsias Albornotius frater

Aegidii. 8. 87. 92. 93. Alvarus Garsias, nepos Aegidii, Alvari filius. 9 . Ambitio varia Rei p. genera excogitavit. 123. Quid et o . Ambrosius Vicecomes , dux latronum eXercitus. TI. T2. 7 Ameria recipitur. ΣΙ. Amor gloriae maximum incitamentum ad res praeclare gerendas. I9q. Anchinus Bongarbus, eXercitus Barnabovis dux , tria oppida agri Piceni Occupat. 6q. Oppidis relictis , fugit. 61.

Ancona urbs munitissima. que . qq.qJ- 32, Andreas Salamoncellus cum IoanneVico congreditur. 17. Arcem abbatiae obsidet , et capit. IT.

609쪽

INDE X.

Androinus , Abbas Clunia censis,

cuStOS Cae Senae relinquitur. 32.

In Aegidii Albornotii locum ab ipso sum citur. J3. q. Ejus gu'bernatio ignavior. 11. Cardinalis factus , mittitur a Pontifice ad Barnabovem , ut cedat jure Bononiae. TO.

Androtus. Vid. Ligerius. Angelus quaestor Viterbio praeficitur. θ q. Anibaldus, Montis Regalis frater. 22. Anichinus loca circa Urbem Veterem latrociniis insestat. 73. Pacem impetrat. Tue Animal quomodo utatur libero arbitrio. 498. Animae facultas dupleX. II s. Animi vis major in parvis corpori bus. I q. Annus apud priscos variis spatiis claudebatur. 163. Romanus 36s diebus constituitur. 164. Anni depravationis causae. 16 . Anni initium unde sumserint Romaui. 166. Annus dupliciter vitiatus.17o. Optima anni corrigendi ratio ex Sepulvedae sententia. 172. Quomodo annus corrigi possit.

172. Ex anni correctione Secuturae utilitates. 17ue. Anni depra Vati incommoda. 16o. Emendandi duplex ratio. Ι6Ι.

Antonius de Burg, J. C. professor

Bononiae. 8 I.

Antonius Nebrissensis Grammaticus.

Antonius Philaretus Urbinum occupat. T. Appetitus gloriae ingenuos animos in omni virtutum studio eXercet.

Aprutium , provincia Italiae. Aqua pendens, oppidum. 17. Aquarum commoditas salubris. II 4. Aquila , oppidum. 72. Arbitrio hominum ex aequo et bono multa dijudicanda. 117. Arbitrii libertas. 18 . Arbitrium liberum

consistit in assensione rationabili.

99. Arbitrii libertas per peccatum primorum parentum laesa est et imminuta , non sublata. J22. Arbitrium liberum non solum potest conari bonum , sed etiam

efficere. 328. Arbitrii liberi essicacissima probatio. 31. Arbitrii liberi causa naturalis. 34O. Aretini. 39. Ariminum occupavit Malalesta. DUrbs munitissima. que. Aristidis animi magnitudo. Ι27. 29ῖ. Aristotelis laus. 97. Aristoteles princeps philosophorum. 26 I. Arnaldus ejusque frater Iordanes Sutrium cum arce Aegidio tradunt.

Arx abbatiae. 17. Arx Castellacii. Ι'.

Asiani ingenio excellunt. Is 3. EO rum in bello ignavia. 367. et seq. Assisium se tradit Aegidio Albor-

notio. 27. Ibi est corpus S. Francisci. 7 . Quid ipsi legatum ab Aegidio. 77. 9I,

Astrologi non semper de suturis vere judicare possunt. JOq. Atheniensium imperatores. I 27. Primi statuas publice erexerunt. 2IT 27 Augustus Caesar quo anno orbem descripsit. 177. Tabulas confici jussit de situ orbis. I79. Aetaiolus. Vid. Nicolaus.

Barbari armis cogendi. 99. Definiuntur. 3 2. Antequam ipsis bellum

inseratur, necessario non sunt per

610쪽

Iegatos admonendi , ut resipi

Barnabos Joannis Archiepiscopi in

principatu Mediolanensi succeSSor. 6. Ordelaphio auxilia mittit. 3Ι. Joannis Archiepiscopi Mediolanen Sis ex fratre nepos. 31. Aegidio

scribit pro Ordelaphio. 33. Joan

nem Olegium Bononiae praesecit. 19. Ejus immanitas et avaritia. 6o. Queritur cum Aegidio de Bononia occupata. 6Ι. Jure ab imperio Bononiensi fuit submotu S. 62. Bellum movet contra Aegidium. 64. Cum eXercitu BonOniensem agrum insestat. 63. Bebium instaurat. 68. Praelio commisso in fugam vertitur. 69. Ce

dit jure Bononiae. TO. Bartholotius, Hispelli tyrannuS. 28. Bella civilia Romae. 13o. Belli finis

pax. 146. Ejus justae causae Ι46. ISO. 2O8. 237. 243. Sue Ι- θJ9 Contra barbaros. 1 6. An a Rege, an a ducibus gerendum. 148. Extra fines melius ab aliis geritur. 1 8. Bellum gerere non eSt con tra instituta Christiana, neque jus divinum. 232. 242. 2que. ἶ63- Bella injusta quae. 248. 339. Bel'lo legitime suscepto , nihil interest, a pCrte pUgnetur, an ex insidiis. 2 8. Argumenta eorum, qui negant contra Indos bellum juste suscipi. 33 I. Eorum , qui probant esse justum. bba. Pena marinus , Rex Maurorum. 6. Benedictus XII. J I. Benedictus Ormarius cum praesidio in templo S. Laurentii relinqui

tur. 16.

Bernardinus Polet anus , Ravennae tyrannus. q6. Ravennam et Cer

viam dedit. 6. Alsonso Episcopo Faventinum agrum populanti, cum EX. milite auxiliari adest. 48. Biraulus. Vid. JoanneS. Blascus Fernandus Aegidii belli socius. 8. Aegidii propinquus. 8.Ρraeficitur potiori exercitus parti. 33. Phalaronem Oppidum eXpugnat. 3q. Aesim urbem eXpugnat. 41. Unus obsidum pro Galeoto Mala testa. 42. Cum una parte exercitus contra Gentilem Molianum mittitur. 63. Firmum capit.

3. Cum eXercitu in Aprutium properat. 46. Firmum rediit. 48. In praelio adversus Barnabovem laevo cornu praeficitur. 66. 67. Occiditur, et Bononiae sepelitus. 67. 69. Blascus Aegidii nepos. 18. Tq. Bongarbus. Vid. Anchinus. Bonifacius , Comes Pisanus. 3 S. Bonifacius Uri vetanus. 33. Tertiae parti exercitus ecclesiastici praeficitur. qJ. Contra Joannem Vicum mittitur. 4J. q. Bononia Aegidii opem implorat. 39.. Qua ratione ad Vicecomites Mediolanenses devenit. 19. De Bononia recipienda deliberatio. 6o.

Occupatur ab exercitu ecclesiastico. 6 I. Aegidium laete excipit. 62. XII. Cal. JuL Bononiae equorum pernicitate certatur in memoriam partae victoriae. 67. Collegium Bononiae testamento condi jubet Aegidius. 73. 78. 94. BO

noniae praeses habet utrumque jumstitiae gladium. 38 I. Bo Eanum, Oppidum. 68. Britanni et Pannonii in agrum Camerinatem debacchantur. 72. Eorum perfidum consilium. TS. Buscharetum, oppidum. 64.

SEARCH

MENU NAVIGATION