Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

I N E R A S M U M. 167 Pio, nec profecto quid respondere valeas, intelligo , nisi sorte ad

illam inanem et perquam frigidam excusationem coniugiaS, non esse dandum crimini stultitiae , si stultissime garruletur. Quae excusatio poterit haud dubie culpam stultitiae nonnihil, atque adeo plurimum sublevare. At qui tam estrenatam bestiam talibus verbis subornatam, non contentus profanis omnibus locis, etiam honestissimis, in templa itidem et sacraria produXerit , ut in sacerdotes ac monachos , Sacrorumqtie ritum procaciter debacchetur , ac ipsam religionem Christianam sibi cognatam , hoc est, stultitia et erroribuS plenam esse

jactet: hunc quis valeat vel a crimine, vel ab imprudentia saltim vindicare ' A cujus rei conscientia ipse videlicet non abhorrens, inextricabilibusque dissicultatibus implicitus , cogeris homo sapiens et gravis deliranti stultitiae praeter omne decorum patrocinari, ut tibi

non liceat constanter in Sententia permanere , qui praefatus stultitiam stultissime locutam , rursus eamdem , quae omnium stultissime dixit, ea sapienter dixisse probare niteris, ut fieri posse doceas, quod naturam non pati, Veteres crediderunt, ut cum ratione quisquam insaniat. Itaque mirabilem latebram eXcogitasti , quo coniugereS accusatus, quod Christum dixeris delectatum fuiSSe pueris et morion hus. Nam te de stultis hujus mundi locutum eSSe Sideri TiS , non de Stultis apud Deum. Ingeniosum inventum , sed nihil ad rem. Nam quos Paulus stultos hujus mundi vocat, nemo umquam moriones

Vocavit, immo nulli sunt magis a morionibus diversi. Sunt enim stulti mundo, qui divitias , gloriam, voluptates, ac cetera, quae mundus admiratur, pro nihilo habentes, virtutem et religionem colunt, viri scilicet pietate in Deum , magnitudine animi, prudentiaque praestantes , et quibus certe cum latuis , quOS morioneS VO-camus , nihil est commune , immo nihil non diversum. Sed faciamus a viris doctis, et sacrarum litterarum peritis hos quoque posseratione aliqua nomine morionum intelligi : statimne sine magna culpa dictum esse putabimus, Christum morionibus fuisse delecta. tum Z in eo praesertim libro, qui non doctis theologis scribebatur, sed imperitae multitudini , quae ficus, ut ajunt, ficus, et ligonem ligonem appellare solita , tale vero stultorum discrimen ne suspicata quidem , cum moriones audit , homines intelligit , quos natura fatuos finxit, et a pecude parum rationis usu discrepantes, quibus lauti levesque homines delectantur , risum captanteS CX eorum Stupore et miseranda calamitate. Cum hanc igitur levitatem Christo

582쪽

168 ANTAPOLOGIA PRO ALB. PIO. sto Deo tribuere Moria videatur : nonne ' stultissime facit, et praeter omnem reverentiam ac pietatem , quae filio Dei optimo et 244 T maximo debetur Sed dices fortasse : Jam non moriones loquitur Moria , sed pro bis piscatores uSurpat. Agnosco clara indicia poenitentis animi ; atque utinam sic in ceteris Moria resipiscat: praesens tamen poenitentia non tollit , sed auget potius peccati prioris argumentum quamquam non est opus indiciis, cum ipse peccatum agnoscas, vel in eo quod fueris sacrae scripturae verbis parum reverenter jocatus , nisi quod factum excusas aliorum exemplo , a multis enim id fieri dicis: quasi vero qui latrocinantur , non possint isto modo longe plurium eXemplo culpam sui sceleris excusare. Multo igitur magis e tua dignitate fuisset, in ea responsione perstare, Stultitiam stultissime res sacras , et religionem , atque Christum attigisse de reliquis enim nihil laboro et in eo tuam culpam ingenue., confiteri, quam temere factum non sine majoris pertinaciae suspicione quapiam frigidissime ac debilissime tueri., '' di XXXVII. Sed jam Moriam suo quodam modo jure insanien- dimittamus , ne si gravi justaque Alberti Pii censura taxatam, nec resipiscentem diutius urgeamus , ipsi quoque operam ludentes

stulte facere eXistimemur , et monachorum causam , qui se ab Erasmo tum joco , tum etiam serio passim laedi , summaque injuria affici conqueruntur , parumper disseramus , pro quibus cum tibi Pius objectat , quod variis in locis totum ipsorum ordinem ac instituta damnes, summa tuae responsionis eSt, te non monachOS accusare , Sed praVOs ac superstitiosos monachos ; non ipsorum instituta damnare, sed vitia. Quod si vere affirmas , non solum injuria negotium tibi facessit Pius , verum est quod omnes monachi tibi gratias etiam atque etiam agant, teque summa beneVolentia prosequantur. Nulli namque homines tam severe vel castigant, vel puniunt malos monachos , quam boni monachi: nulli sunt acriores omnium vitiorum ac flagitiorum censores. Cur igitur omnes, prope dixerim , monachi uno nomine oderunt Erasmum , et quo quisque sanctior est, ac pietatis amantior , hoc etiam magis ad nomen Erasmi commovetur l ac vicissim nulli ipsorum sunt, qui minus de te male loquantur , quam qui a monachathi defecerunt , aut defectionem , si qua ratione detur, moliuntur: quod contra fieri oportebat , si vitia pravosque ipsorum mores, non etiam Ordinem ac

statum improbareS.

583쪽

IN E IR A S M U M. 769XXXVIII. Sed tardi sunt , inquis, aut malitiosi monachi, et qui monachis patrocinantur, in verbis meis interpretandis. Quibus verbist Miror enim quemquam ingeniosum esse in Suam contum meliam . Monachi, ais, vivunt in otio , et aliena liberalitate saginantur , possidentes , quod citra sudorem illis obvenit, nihil interim di cam de vitiosis. Quid est , quod monachi ipsorumve patroni in ista oratione non intelligunt, aut malitiose interpretantur ' Nam te de bonis monachis hoc in loco suisse locutum, ipse, quod negare

non potes, confiteris.

XXXlX. Non vident , inquis, aut videre se dissimulant, me non accusare monachos, sed ipsorum probos cum probis civibus comparare. Immo vero quoniam istud maxime vident, idcirco tibi non injuria etiam atque etiam irascuntur. At consero , inquis, non aequo , neque dico nihil interesse , sed non adeo multum. Jam hic quoque gratiam debemus Pio , quod Erasmum adegit , ut mona chatum , quem improbare passim putatur , vita civili potiorem esse confiteretur. Sed an istaec professio cum Verbis modo recitatis conveniat, videamus. Omisit, inquis, malitiose Pius verba ibia cohaerentia : isti, id est, cives, quod sua pepererunt industria, pro suis quisque facultatibus impertiunt egentibus. Quasi vero hoc, quod studens brevitati Pius tacuit, non in primis augeat monachorum injuriam. At conserre alteros cum alteris, non est injuriam facere monachatui, et tu nihil aliud , quam confers. Confers, quis non videt 8 sed ita confers , ut nihil aliud agere videaris , quam ut in monachos etiam probos , omnium laicorum ac civium invidiam et odium quam maxime concites . Non dixi , inquis , lasciviunt, inguini et Veneri indulgent, sed vivunt in otio, et aliena liberali late saginantur. O pulchra excusatio, et quae facile possit optimorum monachorum contumeliosae plagae mederi, si constet eos a te non scortatores appellari , sed fieri dumtaxat fucis altilibusque porcis simillimos. XL. Est igitur vero verius, quod ais, te ipsos conferre , non aequare ἰ comparas enim , et monachorum vitam statui civium longo intervallo postponis: postponis dico ' immo vero cives laudas in monachorum invidiam , velut mutuae caritati et reipublicae servientes, et quidquid in eis vitii est, omnino taces; monachos Vituperas, quod otio torpeant, civiumque benignitate , si non et Veneri, certe gulae atque ventri indulgentes abutantur: de monDTom. IV. Cccc cho

584쪽

7OANTA POLOGIA PRO ALB. ΡIOchorum jejuniis, vigiliis, lucubrationibus, patientia , et irrequietis, dum sacra remque divinam peragunt , laboribus ne verbum quidem facis. An quia non arant, vel metunt, otiosi esse et nihil agere tibi videntur , quibus, ut evangelicarum concionum consessionumque magnos et tructuosos labores omittam, mane evigilandum est, intempesta nocte surgendum: ad summam, qui noctes et dies in faciendis rebus divinis, canendis hymnis, fundendisque precibus sunt occupati t Aut putas, ossicia , quae pie religioni, quam quae reipublicae civiliter impenduntur , minus habere vel fructus vel dignitatis ' Haec igitur cum taceas, et otium monachis saginamque objicias, jubes Pium meridie caligare , ut te non cernat, aut quam maxime suspicetur , odisse monachorum ordinem, ac studiose vitam ipsorum incusare ΘXLI. Quid , si nesciret , qualia de ipsis scripseris in Funere,

et quam multa fueris commentus, ut Omnibus cum risu persuadeas, monachos avaros et sordidos esse , procaces , petulantes et impudentes aut ignoraret, te eosdem solitum esse histriones appellare,

ad quos Pharisaei collati, simplices videantur atque sinceri l Quorum tamen verborum invidiam sic putas depelli posse , si te non monachos omnes histriones, et fictae sanctimoniae ostentatoreS VΟ- casse , objurganti Ρio respondeas, sed hypocritas dumtaxat. In quo quis est tam hebes, aut tardus, ut tibi repugnet eamdem rem Variis nominibus, sed ejusdem intellectus appellanti l Aut quis nescit pocritam Graece hoc esse , quod histrionem, aut simulatorem Latine 'XLII. Intelligebat igitur , te hypocritas tantum monachorum histriones , et fictae sanctitatis simulatores dicere ; sed illud non ignorabat, te passim eam opinionem prae te serre, ut omnes Vel perditos et dissolutos esse , vel certe simulatores et hypocritas eXi- Stimare puteris: quod cum alias, tum eo loco aperte declaras, ubi sic scribis: suod vigilias , quod jejunia , quod Silentia , quod pre-culaS, quod reliquas id genuS obserbationes non praetereunt , nihil m0ror , in Spiritu tamen non credam eos ambulare , nisi Uidero fructuS Spiritus. Quorum verborum invidia pressus, ad hunc modum respondes Pio : sata illis et ei bis indico t non statim eoS ambrilare in Spiritu , qui jejunant , aut preculas praeScriptaS abSo Uunt , Si absint fructus spiritus. Istud te dicere nemo dubitat: sed quorsum tandem l percunctabitur Pius, utrum id agis eo loco , ut

585쪽

nos dialecticam doceas , et quid rem quamque sequatur, aut secuS, ostendas ' An , quemadmodum omnes, qui ea legunt, interpretantur , aperte significas, te de monachis tam male sentire, ut etiam optimus ipsorum quisque suspectus tibi sit, ne, quam praefert sanctitatem , hypocrisis sit atque pietas simulata, nec aliter te monachos timere , etiam ad monachatus praescriptum ViVentes, quam Lao coon ille Virgilianus Danaos et dona ferentes metuebat i Ne quis enim dubitare posset te de optimis loqui, illud addis paulo post:

Ion ego nunc loquor de bis monachis , quorum mores etiam mundus detestatur, sed de iis , quos Vulgus miratur non ut homines, Sed ut angelos. Ad haec ne sorte erraremus, putantes a te homines solum, non instituta etiam taxari, in eorum morem, qui fraudem quampiam aut occultum facinus detegere volunt , exordiens ais: Ceterum Serum fateri fas est: nonne videmus arctiSSimum quodque monachorum genus, religionis fastigium aut tu caerimoniis, aut in certa lege pSalmorum, aut labore corporum ponere ' quorum vita laboriosa Judaicis superstitionibus est plena, nec ab ullis Iaicorum vitiis immunis, immo in nonnullis magis contaminata. Quo in loco quis non suspicetur , te damnare monachatum : cum etiam in iis , qui arctissime, hoc est, maxime omnium ad normam ipsius vivunt, monachatum

nihil aliud esse significes, quam vitam laboriosam licet parum constanter eadem otiosa dicatur et laboriosa) plenam Judaicis superstitionibus , nullius criminis ceterorum hominum expertem , quibusdam etiam peccatis laicos omnes superantem ' Qua oratione monae

chis atrociter laceratis, accurris idem oleo frigidissimo, quo linas ipsorum contrita capita. Praefatus enim , te non de perditis ac dissolutis agere , sed de iis, quos vulgus miratur ut angelos , subjicis , quos ipsos tamen omni non oportet hoc sermone , qui vitia notat , non homineS : quod perinde est, ac si quis egregio cuipiam et innocenti viro , sed cujus auctoritatem intelligat conatibus suis Obsistere , periculosum ex industria vulnus infligat, deinde postulet ab eodem , ne se putet offensum, nam eo telo non ipsum , sed alios, de quorum crimine constaret, fuisse petitos. XLIII. Tu tamen calumniatorem vocas Pium, quod plagae meminerit , et tam salutiferam medicinam fuerit oblitus, et . illud non absimile tacuerit: Nec clam me est, inter eos eSSe plurimos , qui litteris et ingenio adjuti spiritus mysteria degustarunt. Quibus verbis ipse putas omnem reliquae orationis invidiam declinari, cum ea

586쪽

ue 1 ANTAPOLOGIA PRO ALP. DIO tamen constet, nihil ad monachatus commendationem pertinere , sed ad ingenii laudem et favorem litterarum , quibus qui fuerit praeditus , etiam in monachatu probari posse significas. Ut si quid laudis tulerint hujusmodi monachi, doctrinae reseratur acceptum , non monachatui: quem tu negare soles pietatem esse , sed vitae genus pro sui cuique ingenii corporisque habitu vel utile , vel inutile. Ceterum hoc quamquam sit, ut est, contra monachatus dignitatem, tolerabilius tamen fuerit , quam quod eumdem appellas naSSam :velut perinde sit adolescentem ad monachatum allicere , atque pisces ad nassam. Si hoc enim est monachatus 'adolescentibus, quod pisciabus nassa , certe nassam nemo ignorat, decipulam esse piscibus mortiferam , et insidias perniciosas. XLIV. Quorum dictorum non immemori Pio , te monachatum magnopere Sublatum velle , suspicionem addidit hoc, quod scribis in Principe Christiano : Et forsitan expediret reipublicae monasteriorum esse modum. Nam quem semel et repente tolli non posse intelligebas, sensim paulatimque decrescendo , penitus aboleri posse, sorsitan illi videbaris sperare. Sed tu dictum excusas , Deus immortalis i quam negligenter. Nam primum sic ais, qui dicit fortas-Se, non aSSeIerat. Quod verum esse facile tibi dedisset Pius, qui im , puto , talium verborum non ignorabat. Sed quid prodest adverbium fortasse non adhiberi testimoniis, quibus quae viderint,3urati homines testantur , nec cum aliquid asseritur, de quo dubitare nemini liceat, quales sunt articuli fidei, et mathematicorum axiomata ; si constet, id passim usurpari ab eis, qui in re controversa suam proferunt sententiam , et quid maxime probent, enuntiant ' Quod ab Aristotele summo philosopho fuisse in primis facibiatum , cum alii ejus cujusque generis libri testantur , tum ii maxime , quos de moribus scripsit, quorum doctrina non proxime abest a certitudine mathematica ubi nulla ab eo frequentius usurpantur vocabula , quarta fortassis et Uidetur. Quae quoniam non tam cunctationis, quam modestiae notae sunt, idcirco vulgo ab eruditis temperamenta philosophica nuncupantur. Deinde negas te Simpliciter dixisse expedire , ut sit monasteriorum modus, sed expedire

reipublicae addisque , te Principi scribere, non Episcopo. Quasi Vero reipublicae possit quidquam expedire , quod sit contra religionem , ejusve quoquo modo majestatem vel auctoritatem minuat, aut

Principis Christiani religionis cura non debeat esse prima atque omnium longe maxima. Sed

587쪽

1N E R A S M U M. 373 XLV. Sed de monasteriorum modo haud equidem credo Alberium Pium fuisse tecum magnopere depugnaturum. Nemo est enim tam monachorum studiosus, qui Velit Omnes vel plerosque cives esse monachos, aut tot esSe in urbe mona Steria . ut civium domibus numero atque opibus adaequentur. Sed cum a te videret

monachos jam histriones ac hypocritas , jam Velut fucos, tum quasi porcos saginae deditos appellari, interdum etiam pediculosos , veluteXprobrante ipsis paupertatem a Christo in primis commendatam; ad haec monachatum affirmari non esse pietatem , sed Vitae genus, et hanc vitam etiam in arctissime viventibus plenam esse Judaicis superstitionibus, et nullis non vitiis laicorum implicatam; item ad

monachatum non aliter adolescentes rerum imperitos allici improbissimis hortamentis, quam pisces ad mortiferam nassam , ad summam, cum animadverteret, te passim in monachos invehi velut perditos, dissolutos, avaros et impudentes, aut certe simulatores, et quasi Pharisaeos, vel proxime accedentes ad Judaeorum superstitiones: nihil mirum est, si te , cum monasteriorum modum praecipere audiebat, aliquid praeterea gravius, et monachatus abolitionem Suspicabatur. XLVI. Sed a monachorum causa ipsa noS res admonere Videtur , ut ad quaestionem de cultu divorum transeamus. Nec enim desunt homines non inurbani, qui tuis colloquiiS perlectis, te cavillentur in eis potissimum Lucianum magistrum non solum scribendi , sed argumenti etiam genere imitari voluisse. Lucianus enim, quod tu maxime nosti , homo natura festivissimus, sed philosophis magnopere insensus, et a cultu deorum , quos nullos esse putabat , si quis umquam , alienus , dialogorum severitatem , quibus

ante ipsum res dumtaxat ad naturam aut mores pertinentes tractabantur , ita remisit, ut eos coegerit lusibus et jocis comoediarum inservire , et dialogum cum comoedia primus Omnium, quod ipse gloriatur, copulavit. Quo genere scribendi in nullos magis per risum et jocum invehitur , quam in deos et philosophos. Te igitur videri dicunt, certare voluisse cum Luciano , ne ille festivius Graece deos et philosophos, quam tu Latine , eodem scribendi genere,

divos et monachos, res, quae videri possunt non penitus absimiles,CXagitare existimetur a qua suspicione haud longe videlicet abhorrens Ρius, non temere rationem te poscit , cur qui pium te et maxime Christianum esse profiteris, ea cum alias , tum maxime

in colloquiu scribas, quae cultum divorum beataeque Virginis super-

588쪽

Lib. Isai. Α

ue ANTAPOLOGIA PRO ALB. ΡIO vacaneum esse significare Videantur. Quae tu primum sic excusas, colloquia opus esse in hoc comparatum , ut illecebra voluptatis pueri veluti per lusum discant Latine : nimirum , ut hac ratione doceas iniqui esse ac morosi judicis , exacte in ludo puerili rationem dictorum ac seVere postulare.

XLVII Nemo a te petit, Erasme , ut quando ex fastigio theologiae , et sacrarum litterarum enarratione in istam curam , ut pueros Latine doceas, te demittere non gravaris, ea porrigas legenda pueris, quae ipsos Vel severitate Orationis, vel materiae obscuritatea legendo deterreant. Sed illud quis probet, talibus fabulis informes puerorum animos imbuere Velle , ut ab ineunte aetate discant religionem si non contemnere , certe minus reverenter colere , nec divos venerari, ad quorum imitanda exempla cunctis rationibus accendi , provocarique debebant ' Nec enim ignoramus , quid Aristoteles ceterique philosophi magnique viri praecipiant de puerorum educatione , et quanti reierat ad virtutes et pietatem, ac his opposita , quibus rebus homines vel delectari, vel dolere a teneris assuescant. Ducuntur maxime fabulis et lusibus pueri: quis ignorat Sed nullusne jocus, aut stafim frigidus erit , in quo monachi , sacerdotes , divi, Christi mater, ipsa denique religio Christiana materiae non bonam partem suppeditaveriti Aut minus habebitur blasphemus, qui res divinas et sacras riserit, quam qui iratus maledixerit Z In quarum rerum cultu sive administratione si quid esse putabas , quod propter simplicium hominum ineptias et superstitionem , aut fortassis sacerdotum quorumdam cupiditatem merito tax ri posset , parcius erat agendum et serio , nec uspiam minus quam in jocosis libellis, quos puero dicatos, pueris etiam scribebas: ne quid ei simile faceres, quod de Lucilio tradit Horatius :Dummodo risum , inquit, Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico. Et quascumque Semel chartis illeTerit, omnes Gestiet a furno redeuntes Scire lacuque, Et pueros et anuS. XLVIII. Sed quamquam cerebrosos appelles eos , qui hujusmodi jocorum rationem te severius reposcunt , pergis tamen illud tuum admirandum , plenumque pietatis Naufragium ab omni culpa defendere : Nam pinguntur illio , ais , Tarii vulgarium hominum e tuS , quorum SuoS quiSque prodere Solet in tali discrimine. Sed

589쪽

priusquam dico de Naufragii dialogo quid sentiam , indicabo tibi,

Erasine, meam negligentiam : profiteor enim me ad id usque tempus , quo hanc scribendi curam suscepi, reliquorum Scriptorum tuorum perpauca , et carptim , colloquiorum autem ne Verbum quidem legisse : eadem nimirum ratione , quam de Alberto Ρio memoravi , quod theologiam ex sacris et litteris et doctoribus, philosophiam ex Aristotele, eloquentiam ex Cicerone , quam ex libris Erasini, licet sint , ut sunt, eloquentes et eruditi , mihi uberius contingere posse existimabam. Sed hoc labore suscepto , ne mihi vere objicere posses, quod de Alberto Pio levi sane ex causa suspicaris, voluisse me de tuis libris , antequam legerem , judicium facere, et alia vidi, quae opus esse putavi, et aliquot colloquia perlegi, sed

illa in primis , in quibus de funere agitur, de naufragio, de peregrinatione religionis causa suscepta. Quae cum legerem , Deus immortalis i quantum ego risi, quam mihi prae te Visus est ipse quoque facetiarum pater Lucianus frigere t Sed illa jocorum atque salium jucunditate, quae saepe mentem obcaecat, quo minus videat, si quid mali sub ea latitat, refrigerata , rem paulo severius, intentiorique animo recolere coepi. Ubi cum ea , quae de affectibus ab animo pio prosectis edisseris, sine risu perpendissem , da Veniam, Erasme , non potui non magnopere in eam suspicionem venire, in qua erat Albertus Pius, te, cum ea scriberes, longe aliam mentem habuisse, quam ipse nunc affirmas, dum improperantibus satisfacere laboras. In quo si forte falsus sum opinione mea , difficile est enim Erasmo maximo viro de animi sui sententia in causa pietatis tessificanti non credere, illud certe confirmare possum, te maximam occasionem dedisse , ut quicumque ea tua colloquia legerit, putet te de monachatu in Funere, de cultu divorum in Peregrinatione, de hoc ipso, et vocali confessione , ac de votis nuncupatis non recte sensisse in Naufragio. Nam

ut redeamus , unde fueramus digressi) quod ipsum excusas, quasi in eo nihil aliud , quam varios vulgarium hominum affectus descripseris, nihil affers : pios enim religionis affectus sic depingis, ut ipsos plane irridere videaris. XLIX. At non stafim, inquis, probo quidquid ibi gestum est, ut

rursus nec improbo : si probo omnia, commemoratur illic consessio sacramentalis: si improbo omnia, damnata est invocatio Dei. Non

erat opus tibi tam pulchro dilemmate , ut nobis fidem faceres, te non omnia improbare, quae gesta narrantur in Naufragio: de hoc

enim

590쪽

1 6 ANTA POLOGIA PRO ALB. PIO enim neminem ambegisse puto. Illud tamen nullis umquam argumentis persuadebis, te non Adolfi personam probare, qui functus periculo

totam fabulam enarrat. Hunc enim facis prudentem hominem, et ab omnibus ineptiis ac superstitione alienum. At hic nec confessus rite est, ut alii, cum esset copia sacerdotum , nec in summo discrimine de voto nuncupando , ut ceteri, cogitavit ; nec denique di-Vorum quemquam, quod alios inepte facere putabat, sed solum Deum invocavit licet qua ratione invocandi sint divi, nimirum , ut apud Deum pro nobis intercedant, se novisse, apertissime declaret. Erras igitur , Erasme , si te nullam putas in eo Naufragio jacturam opinionis, quae de tua singulari pietate habebatur , secisse apud

iros graves et egregie pios, quorum sententiam semper est secutus Albertus Pius.

L. Nam quid ego de Peregrinationis dialogo dicam i quo , si

quis non prorsus obesus et tardus, accuratius perlecto , te non putaverit divorum cultum deridere , velut plane superstitiosum et inanem, nullisque nisi sacrificis fructuosum , qui per hujusmodi figmenta plebeculae christianae simplici ruditate ad suum quaestum abutantur; nihil recuso , quominus ipse per me viceris, et Albertus Pius mendax et calumniator habeatur. In quo de ceteris divis

nihil est quod conqueramur, cum ipsi beatissimae Virgini Christi matri tuus ille dialogus videatur insultare, conficta epistola ipsius ad Glaucoplutum , qua facis eamdem primum Glaucopluto , ac potius

Luthero gratias agentem , quod supervacaneum esse docuerit, divos invocare, deinde omnia propemodum pia et impia Vota moi

talium damnantem. Quid enim habet vel impietatis , vel ineptitudinis, si clamet gravida , da mibi facilem partum , nauta , da pro- Spe OS Cur Sus , agricola, da tempeStivam pluviam ' Aut quantum abhorrent ista a quotidiano pane , quem Christo auctore , pie petimus

a Patre caelesti l Cuncta enim haec ex eorum genere sunt, quae, ut Augustinus ait, non appetuntur propter se , sed propter salutem corporis, et congruentem habitum personae hominis, quo habitu non sit inconveniens eis, cum quibus honeste vivendum est. Quam orationem sic concludit Augustinus: ISta ergo cum habeMtur , ut teneantur , cum non habentur, ut habeantur , orandum eSt. Jam ea petitione quid potest esse honestius aut magis pium : si clamet aulicus, da Uerg confiteri in mortis articulo , et Episcopus, Ser Ua meam Ecclesiam ' At haec omnia Virginem Dei matrem facis yelut inepta et inania fastidientem. Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION