Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

IN ERAS M U M. ues 7no, qui libri Lutetiae lucubrati dictionem expolivisset: cum neque ego, quem eo loco designas, nec quisquam alter Hispanus non expers litterarum eo tempore cum Alberto fuerit. Cujus rei testes appello quotquot Lutetiae Albertum Pium ejusque domesticos cognoverunt : Omnibus enim notissimum est, Alberto fio Lutetiae commentanti neminem prorsus afluisse , cujus opera juVaretur , praeter unum amanuensem Italum adolescentulum , qui unus multorum

ministerio fungebatur idem namque in Alberti morbo propemodum continenti libros evolvebat: idem loca suo labore , Alberti ingenio , memoria , vel reminiscentia investigata legebat: idem excipiebat dictata. Quod mihi ex aliis etiam exploratum , ipsemet adolescentulus his paucis diebus exposuit Romae , dum suos ingentes labores in quorumdam invidiam commemoraret. XXII. Quid igitur de ceteris , quos nullos potuisti nominare, credi par est, cum me , quem unum isti putaverunt non improbabiliter posse ad suae calumniae fidem faciendam nominari, constet ne potuisse quidem , etiamsi maxime illi opus fuisset, et uterque cuperemus, quam isti confingunt, operam navare cum ille Lu tetiae , ego Romae commorarer , nec mihi, quod maxime doleo , post urbis direptionem ipsum videre contigerit. Ut illud interim taceam , quam diversus sit meorum scriptorum stilus a librorum Alberii charactere.

XXIII. Nam illud ne fingi quidem potest, librum de quo agi

tur , Romae jam lucubratum , post editum fuisse Lutetiae ; cum tuus apologeticus, ad quem refellendum ille rescripsit, editus a te fuerit, postquam Albertus Lutetiam pervenit, ubi librum epistolarem Romae factum honestissimorum quorumdam theologorum impulsu , evulgari passus est. De quo si quaeris, an eum viderim, dum ab ipso scribebatur, dicam equidem , calumniam nihil veritus, ut res est, aliqua vidi, dum esset in ipsius manibus, consectum perlegi totum , sed ita perlegi, ut non indocti homines doctissimorum

Virorum, quos amant et colunt, scripta solent, ut fructum aliquem

vel doctrinae , vel jucunditatis legendo caperem , non ut in viri eloquentis summaque eruditione libro homo cunctis in rebus inferior quidquam vel sensus vel dictionis emendarem: quamquam ille , cuin librum daret, mihi non interdixerat , quominus se, si quid in eo parum probassem , admonerem : ille vero me ad hoc pro

sua humanitate adhortatus erat, idem ipse pollicitus se facturum in

572쪽

ue ue 8 ANT APOLOGIA PRO ALP. ΡIO meo libello de fato et libero arbitrio , quem adversus Lutheri suriosum de serEo arbitrio librum eodem tempore a me Scriptum, quo Albertus ad tuam epistolam respondebat , ut ipse vicissim legeret, quemadmodum mea solebat, facile impetravi, et quidquid displicuisset , annotaret, OraVi: quod nec imprudenter , nec praeter doctissimorum hominum morem ab utroque factum esse crediderim. Neque si vel maxime constaret, illum mea , aut me illius admonitione judiciove ductum aliquo loco , aut etiam locis paucis Verba quaedam , vel tortassis etiam sensa adjecisse , detrar isse , vel commutasse , protinus Vererer , ne apud doctos prudentesque viros quidquam alterutrius famae , ac eruditionis opinioni decederet. XXIV. Hoc enim veteres fictitasse certum eSt, quorum nunc ingenia et scripta demiramur. Nisi forte puduit Ρlinium Secundum virum eloquentissimum eam in primis epistolam evulgare , qua rogat virum doctissimum Arrianum, ut librum, quem edere cogitabat, et illi miserat, accurate lectum et relectum emendaret. Qui ad Scaurum quoque scribens, sic ait : RecitaturuS oratiunculam , quam pu-hlicare cogito , a Vocadi aliquoS, ut re Uererer i pauc9S, ut Ufrum audirem nam mihi duplex ratio recitandi, una, ut Solicitudine intendar , altera , ut admondar , Si quid forte nas ut insum fallit tuli quod petebam , inveni qui inibi copiam consilii sui facerent. Neque vero solum Plinius vir sapientissimus id officium ab aliis sui similibus poscebat, sed alios ab ipso idem postulasse , cum aliae ejusdem epistolae declarant, tum ea in primis, qua Maximo viro doctissimo , quid de libris suis sentiret, exponit. Ac ne Singulos memorem , Brutum virum doctissimum et eloquentissimum orationes suas, etiam in senatu cum omnium admiratione habitas, ad Ciceronem , qui ejus ingenio hoc eruditionis et facundiae tribuebat , quod paucissimis Suorum aequalium , antequam ederentur , hujus rei gratia mittere solitum , ejusdem Ciceronis epistolae testantur. ' ΙHuc enim pertinet illud Horatianum praeceptum,

In Arte Poet. quid tamen olim

Soripseris , in Metii descendat judicis aures. Quorum cautam diligentiam si tu, Erasme , fuisses imitatus, nec

-- Edit. Colon. et Ρaris. a. adjungit haec : Ouin etiam isse Cicero , ne ceterormiremur , scripta Sua , emendandi gratia , mittebat Pomponio Attico , et quidem eo animo , ut ceras ejus miniatulias , quibus ille , quae non probasset , annuisbat , ut idem non uno loco ad ipsum scribens prostetur , extimeSCeret.

573쪽

IN E R A S V V M. 'indulgere malles ingenio tuo , quam imperare : magnam tibi laudem peperisti , sed multo majorem fuisses conSecutuS , non modo eruditionis , sed etiam eloquentiae. XXV. Perlegi ergo epistolarem librum Romae, fateor , et illum fortassis aliquid admonui, quod mihi minus arrideret, ut ipse fecit in meo libello. Statimne igitur librum aliena opera , non suo Marte , ut ajunt , confecisse argui debet Albertus Pius ' Nam a quopiam alio praeter librarium ne lectum quidem fuisse librum , antequam perficeretur , si mihi affirmanti non credis homini non Vano , et te sti oculato , quem latere nihil poterat , crede jurato, nam testem appello Deum immortalem , me non mentiri. Sed redeo ad librum Lutetiae inceptum et peractum , qui te plus ostendit, et quem

ipse acrius accusas. Quid habes argumenti , quando testem nullum habes, illum fuisse multorum opera coniectum ' Ex varietate , inquis , characteris apparet. Ubi est acumen tuum , Erasme 7 An non vides te dictionis varietatem allegando , tibi non constare , crita a nationisque vanitatem prodere 7 Quomodo enim vera esse possunt,

quae pugnant' Nam qui convenit Albertum Pium dic fonis expolitorem habuisse , et characterem esse diversum Nisi forte id munus affingatur per summam stultitiam compluribus fuisse per partes injunctum , ut dolus omnino latere nequiret. Sed si unus erat expolitor , ut etiam sycophantae detulerunt ad te , qui unum Hispanum

expolitorem memoras : expolitor iste tam praeclarus quomodo unus potuit, nisi forte ex industria , diversis characteribus dictionem expolire ' An commortuum illum videri vis Alberto Ρio , ut si quid

superesset expoliendum, perficere non potuerit Z Non est igitur opus extrinsecus allatis argumentis ad criminationis malitiam convincendam : ipsa per se , suaque inconstantia ruit.

XXVI. Quod si urgeas , rogesque , quomodo tam diversus stilus potest esse unius Alberti Pii ' Ego te vicissim , et verius percunctabor , quomodo potest diversorum esse character , qui tam sui similis est Nam quod pauca quaedam verbula quibusdam in locis annotaveris, quae magis theologicam simplicitatem praeserant, quam cultum Ciceronianum ; candidius erat, id festinationi mortis interventu non recognitae tribuere , quam ex levissima conjectura , cum cetera simillima sint, operarum diversitatem Velut argumento certissimo colligere , in vulgusque prodere. Albertus enim Pius quamquam ςlegans esset , et Latinae linguae doctissimus, cui studio aetate

574쪽

16o ANTA POLOGIA PRO ALP. PIO ingravescente, multo etiam magis, quam in adolescentia se dediderat , ita tamen se a puero comparaVerat, Ut Semper rerum majorem haberet curam , quam Verborum. Ouo fiebat, ut Saepe cum quaestionem aliquam physicam aut theologicam disputaret, mallet idem ad nodum quempiam explicandum minus Latina , sed nota verba a Thoma , vel Scoto , Alexandrove interdum mutuari , ut clarius significantiusque loqueretur , quam Ciceronianis uti, si orationis insolentia philosophis aut theologis, ad quos verba faceret, Obscuritatem paritura videretur : quod in aliquo ejus libri loco , quem mortis injuria polire non potuit, ipsi de sensu magis , quam de oratione soli cito usu venisse , non debuit esse tam criminosum , ut ob

id quasi de possessione totius libri dejiceretur. obiectio ter, XXVII. Quod porro quasi probrosum jactas, Albertum Pium

scripta tua non legisse , sed ad decerpenda loca , quae carperet, monachorum quorumdam aliorumque laboribus usum fuisse, id quidem fortasse non male conjectas. Sic enim existimo , dum ex meo instituto metior illius animum , ipsum, antequam necessitate duceretur , nonnihil de scriptis tuis animi causa legisse : nihil enim est eis argutius, nihil festivius: sed horas severiores sacris litteris, Hieronymoque et Augustino, et his similibus , interdum etiam Aristoteli vel Ciceroni libentius impendisse. Non quod non sint multa in tuis libris, quae horis etiam matutinis legi possint, et legentium operae praetium absolvere : sed quod eorum auctorum , qui Erasmum quantus est, et iecerunt, quam Erasmi monumentis lectitand s uberiorem fructum capere se posse , non stulte , ut opinor , existimaret. Postea Vero quam , nescio quo fato, in eam necessitatem adactus est , Ut consulere famae suae non posset, nisi quae audita de tuis scriptis damnabat , scribendo refelleret: haud equidem credo , ipsum tam hebetem fuisse , ut non intelligeret, nisi perlectis tuis libris non posse sparsas in eis sententias cognosci, nec incognitas refutari putasse tamen parvi interesse , ipsene per summum laborem investigasset, ' an ab aliis accepisset, qui ' in hoc diligentissime libros tuos sponte

huius rei gra- sua perlustraSSent. Sed locis indicatis dum singula examinaret, cer

tum habeo , omnia , quae ad cujusque intellectum facere possent, perlegisse virum prudentissimum , nec ignarum non aliter posse de ipsis sine summa caecitate judicari. Quod mihi non solum certa conjectura ab altissima viri prudentia ducta persuasit, sed illius etiam adolescentuli , quo lectore utebatur , testimonium indubitatum,

575쪽

IN E R A S M U M. 6 icui malorem hac in causa fidem habendam censeo, quam tibi , quidum acrioris censurae dolorem aequo animo ferre non posses, ipsum credidisse modo aliorum relationi, iis verbis cavillaris , quae me reserre suppudet.

XXVIII. Nam non erat, inquis, viri prudentis, cacatis schedis fratrum ac famulorum , tam virulenter in proximum debacchari. Quod tibi verbum excidit, Erasme ' Quove theologici decori respectus abierat ' ut vir gravis, religionis morumque magister in eo libro , quo de religione agitur , de Christo ipso, deque Triade disseritur, sustineres Orationem tuam iis verbis foedare , quae vix epigrammatariorum licentiae permittuntur , nec umquam a comoediarum liberrimis auctoribus usurpantur , nisi forte cum personae cuipiam illiberali serviunt, mancipit, ' aut mancipii simillimae. Quanto melius consuluisses nomini tuo , si conviciis , tamque foedis vocibus vitatis , modeste ac cum maximo pudore respondisses , ne dares

ansam liberis hominibus cavillandi, te , dum causa laboras, ut miseri quidam solent, ad maledicta confugere. Quid enim convicia juvant, si objectis non satisfacias ' Quid prodest comminisci praeter omnem fidem, nedum veritatem , librum non Alberti Pii doctrina, sed aliorum ingenio et labore consectum fuisse , si, quae magnis ille argumentis in te colligit, refelli nisi debilissime non possunt Quo tamen in loco , ut dicam quod sentio, non equidem miror , tibi tam

velociter commentanti aliqua non satis fuisse animadversa. Majus est enim humano captu , ut quisquam Velocissimo , nec repetito cursu delatus, obvia quaeque perinde notet, perspiciatque , ac si quis lento gradu procedat, et regrediatur , eadem Saepe obiens, Oculisque retractans. Cum igitur ipse libros tanta celeritate conficias, ut uni dare solidum mensem longum tibi videatur, tantumque absit, ut velis eos ante editionem amicorum judicio more veterum perpendi, ut saepe ne ipse quidem satis repetita lectione recognoscas , nihil mirum est, nec tu debes indignari, aliqua in tuis scriptis doctissimorum virorum lento judicio examinata refelli, quae ipse , si nondum emissa , interjecto tempore , Velut aliena relegisses , aut ab amicis fuisses admonitus, haud dubie mutasses in melius, aut expunxisses omnino : cum sit illud multo mirabilius, te tanta sestinatione tam multa , quae jure laudentur, prodidisse. Nam nec illud patitur natura rerum , ut magnae res ac perdiu duraturae celeriter adolescant ut in stirpium genere diuturniores ac firmiores longissimo

576쪽

161 ANTAPOLOGIA PRO ALB. PIO tempore persciuntur, et animalium vivacissima, eademque persectissima , homo et elephantus, tardiSsime Omnium ad justam magnitudinem perveniunt , cetera vero , quo sestinatior est cujusque maturitas, hoc celerius abolentur.

XXIX. Cujus rei non ignari viri prudentissimi in perficiendis

edendisque libris magistram naturam adhibere censuerunt, ut quos diu velimus approbatione hominum durare, his tempus addamus, et saepius recognoscendi diligentiam : dum probe scirent, non quam multos quisque libros faciat ad laudem interesse , sed quam bonos; non quam cito scribat, Sed quam docte et eleganter. Plurima scripsit Marsus Poeta , Persius quam paucissima; sed notum est carmen doctissimi poetae de utroque. Jam illud quis nescit ' Lucilium itidem poetam tanta celeritate versus facere solitum fuisse , ut stans pede in uno , quemadmodum Horatius ait, ducentos dictaret; Virgilium contra , quem paucissimos versus die composuisse scripsit

Varus, tam tarde perficere , ut tamquam ursa catulos suos lambendo , sic ipse sua carmina saepe retractando formasSe memore

tur. At hic sua diligentia principatum inter Latinos poetas sine controversia consecutus est; ille sua facilitate , quam videlicet eum retractare pigebat, hoc tulit nominis, ut lutulentus cum flueret , esse diceretur. Sed ne poetarum solum exemplis agamus, nonne Sallustium , cujus prima laus est in historia Latina , veterum monumenta testantur , nihil scripsisse , quod non diu ac diligentissime retractaverit' Ρlatonem quoque illum doctrina et eloquentia divinum, quem Cicero cum multis facile principem philosophorum appellabat, conjStat Scripta Sua tam accurate recognovisse, ut ipsa pectinare diceretur. Eadem namque rescribebat saepe, addendoque et subtrahendo mutabat. Itaque post obitum ejus exordium librorum , quos scripsit de Republica, repertum esse iterum atque ter ab eodem scriptum, Laertius DiogeneS QSt auctor.

per moram elabatur occasio , sestinatio in cunctis actionibus laudatur ἰ cum Vero res et postulat et patitur lenta consilia et diuturnam considerationem , sine causa properare , quis non Videt, neque graVitatis esse, neque prudentiae ' Nec enim si eXercitatissimos quosdam oratores, ut ex tempore dicerent, cauSarula neceSSitas

coegit, protinus id philosophum, aut theologum decere putandum est , ut in librorum confectione , quos ad vitam hominum in-

577쪽

IN ERAS MUM. stituendam , de moribus ac religione scribunt, quibus summa gravitas summumque judicium adhiberi debet , celerrimi stili laudem affectasse videantur. Sed ista praecepta , dicet aliquis, rudibus fortasse ac tardioribus data sunt. Erasmus homo doctissimus ac disertissimus eam facilitatem exercitatione consecutus est, ut multi per summum laborem , quod ipse quasi ludens facit, aequare non Valeant. Fateor , quamplurimos longo tempore, magna diligentia mi- .nus efficere , ' quam paucis diebus Erasmum : at si quis neque doctrina, neque ingenio, nec denique eXercitatione cedenS EraSmo, flicere posια

diligentiam adhibeat, negabimusne hunc meliora , quam EraSmum praestaturum ' Ad summam , si Erasmus ipse imperet ingenio suo , ut accuratius scribat, et scripta sua diligenter recognoscat , nonne ipsemet majora , doctiora , elegantiora , et quae minus incurrant indoctorum reprehensionem, efficiet ' Age vero , si ipse , quae jam in vulgus festinanter edidit, hactenus integra sibi reservasset, et nunc iterum ac saepius relegeret, ac , ut diligentiores lentioresque facere solent, accurate retractaret, nihilne illum nunc damnaturum putamus, quod initio placuisset i nihil quod tunc eum latuisset, inventurum XXXI. Haec igitur cum ita sint, miror , Erasme , qui sit iste tam impatiens animus tuus, ut cum ejus aequitate ferre non possis, multorum eruditissimorum accuratam diligentiam quibusdam in locis Oculatiorem esse tua unius in perpendendis ac recognoscendis, quae incredibili velocitate scribis, negligentia. At erat prudentiae modestiaeque tuae , quando longioris examinis recognitionisque taedium ferre non potes, saltim aliorum admonitiones patienter ferre: et, si quid probi ac eruditi viri in tuis libris minus se probare profiterentur , in bonam partem accipere , non odio Vertere , aut calumniae : tum si qua recte in te notata essent ut aliqua esse necesse est) in his non pertinaciter repugnare : siqua Secus, ea moderate et sine stomacho refellere. Nam hoc in primis Christianum decet , hoc virum gravem, hoc philosophum. Numquam enim philosophia tanto in honore habita fuisset in Graecia , nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset, ut gravissimus auctor Cicero testatur. Itaque de philosophia scribens: Tantum, inquit,iabeSt, ut scribi contra nos nolimus , ut id etiam maxime optemus. Cujus summi viri institutumI si tibi, ut par erat, imitari placuisset, magnis te tuosque concertatores molestiis et solicitudinibus liberas-Ses, dum aequo animo te redargui patereris, et ceteros sine pertinacia,

578쪽

cae.

16 ANT APOLOGIA PRO ALB. PIO sine iracundia , sine contumelia refelleres. Nunc enim quisquis in te scribit, statim invidus est, indoctus est, nugator est, ac si paulo acrius urgeat ut Albertus Pius) mendax etiam et impudens calumniator.

XXXII. Quod si talem videri vis, quicumque damnat quidquam in libris Erasini, ipse quoque Erasmus in primis invidus erit

sui atque calumniator. Nemo enim plura damnavit in Erasmo , quam Erasmus, qui nullum propemodum scripsit librum, quem non semel emissum , iterum et tertio emendatum ediderit, quosdam etiam saepius, ut librum Adagiorum , ac converSionem novi Testamenti , et annotationes in idem , quas jam a te quarto editas esse, mihi primus Stunica retulit. In quo nuper jacturam non mediocrem fecerunt litterae virtutesque omnes: mortuus est enim Neapoli , quam urbem ut inviseret, paulo ante prosectus erat Roma , dehortantibus amicis, ne alieno et periculoso tempore caelum mutaret, moriensque nobis , id est, amicis magnum sui desider una reliquit, homo , ut reliquam ejus insignem Graece Latineque doctrinam taceam , sacrarum ecclesiasticarumque historiarum , quae studia potissimum aemulatus fuerat , peritissimus, ingenii candidi , et supra quam credi potest, urbani, et quod his multo majus erat, innocentis- Simae vitae, summae non morum tantum, sed etiam verborum honestatis , veri, si quis umquam, amantissimus, et perquam egregius pietatis cultor, qui quo animo scripsisset in te, moriens non obscure declaravit. Nam cum non pauca collegisset, quae ne in quarta quidem editione tua novi Testamenti probaret, mandavit heredibus, ne commentarium , quod nondum postrema manu recognoVerat, evulgarent , sed ad te mitterent, ut illis suis laboribus admonitus posses, si velles , libros tuos emendare , nihil tale haud dubie mandaturus, si ambitione ductus, non studio veritatis , eam proVinciam suscepisset. Cur enim , si sibi conscius erat , parum aut nihil in chartis illis contineri, praeter ambitiosas calumnias, quas tu libenter in te scribentibus objicere soles, opus nondum editioni maturum dare flammis non potius mandasset ' Sed ad rem. XXXIII. Cum ipse scripta tua toties emendando testeris aliqua in eis esse , quae limam et censuram patiantur , non debebas tam obstinate negare aliis, quod ipse tibi passim permittis, nec tam pugnaciter semel dicta tueri in aliorum admonitiones, ut te nihil umquam errasse concedas. At erat fortasse non solum theologo , ac

omnino Christiano homine dignius, sed etiam ad humanioris ingenii,

579쪽

majorisque doctrinae fidem faciendam accommodatius, ut cum a multis multa peccasse arguaris, culpam aliquam agnosceres, ut mani

festissima quaeque confitendo, cetera , de quibus magis ambigitur, te non superba pertinacia , sed recto judicio tueri, quamplurimis

probareS.

XXXlV. Sed quoniam satis ad calumnias, quas isti sycophantae

in tuam gratiam impudentissime commenti sunt, respondimus, et dolos , quibus Alberti dignitati famaeque insidiabantur, deteximus,

simulque convicia, quibus ejus manes insectaris temere ac praeter Omne meritum jactata esse docuimus superest, ut objecta in te ab Alberto Pio cum tuis refutationibus aliqua eX parte conseram US. Nam s ngula persequi nimis esset longum, et putidum fortassis, cantilenam , ut ipse ais, toties cantatam recinere , eoque magis, quod jam non id agitur , ut quae tu asseris, falsa esse , vel etiam haeretica convincantur sic enim ad objecta respondes, ut ubique te id sensisse profitearis, quod neque religioni Christianae sit contrarium, neque sanctorum Patrum aut Conciliorum decretis adversetur. In

quo jam illud est, quod Alberto Pio et ceteris, qui in te scripserunt , gratiam habeant catholici Christiani , quod quamquam te

non adegerint, ut te perperam scripsisse confitearis aperte , tamen

illud perfecerunt, ut ancipitia suspectaque tuorum librorum loca, et quae poterant ab haereticis Lutheranis in suam sententiam haud sane improbabiliter detorqueri, sic interpretationibus temperaveris, ut si quid sit, quod temere , aut minus catholice dictum fuisse videri possit, poenitentiam prae te seras, et errorem tuum , Si non aperte , utcumque tamen testificeris: ut ipsa , qualiscumque est, tua consessione veniam ab aequis , nec nimis severis judicibus merearis. Non igitur jam de tua mente disseritur , quam te optimam semper habuisse, vel si scripta tua maxime reclamarent, tibi tamen credendum esset ubique id asseveranti; sed de constantia dictorum tuorum et acumine , nonnihil etiam de prudentia tua disputatur. De quo tamen Albertus Pius , qua erat gravitate et sapientia crede mihi)numquam fuisset solicitus , nisi eam tuam culpam putasset qualiscumque est posse ad multorum nocumentum redundare , qui dum libros tuos simplici animo legunt, te, cui omnia tribuunt, longe aliter multa sentire putant, quam ipse factus reus, dum pro te dicis, ingeniose interpretaris: quos etiam atque etiam admonendos puta-xit vir publicae pietatis studiosissimus, quo cautiores essent, nec libros

580쪽

166 ANTA POLOGIA PRO ALB. PIObros tuos oscitanter lectitarent. Ceterum quia tu factum institutumque illius longe aliter interpretaris , quasi studiose vexaverit scripta tua , nec habuerit satis magnam cauSam ad ea loca , quae commemorat ex tuis libris, velut lubrica et suspecta denotandum ; res ipsa postulare videtur , ut rationibus utriusque VeStrum collatis , aliquot eorum discutiamus: nec enim erit difficile ex parva velut indicatura rem totam citra magnum errorem aestimare.

XXXV. Primum omnium cum objicitur tibi Moria, in qua non

solum cetera omnia omnium hominum studia , etiam honestissima derides, verum et sacerdotum monachorumque institutis vivendique rationi, ad summam ipsi religioni Christianae videris illudere :caput tuae responsionis est: Scriptronem fuiSSe jocularem , non seriam , servitumque fuiSSe psi Sonae Moriae , a qua nihil Saul postulari debet , nihil nou stultum et in tum exspectari. Quod est

maxime contra te , affers in tuam eXcusationem. An potest esse quidquam magis criminosum , quam , ut cetera Omittam , rebus jocularibus religionem Christianam , ejusque ministros , et cum divis Dei-paraque Virgine Christum ipsum admiscere ' Nam qui, dum de vanis hominum studiis stultisque opinionibus agitur , mentionem facit de indulgentiis , anathemate , caerimoniis, de divorum ac beatae Virginis cultu , de Christi vita , ad summam de omni parte religionis Christianae quid hic aliud videri potest, quam haec omnia eodem

loco habere , quo cetera , quae sunt in consesso vana et deridenda ' praesertim post illa verba : Usque adeo Christianorum et ita istiusmodi delirationibus undique scatet, quas USi tamen Sacri cinon graUatim admittunt et alunt non ignari, quantum bino lucelli soleat accrescere. Quae Verba cum latissime in Moria pateant, tutamen in responsione laborans, ad superstitiosum cultum divorum, et magicas preculas, aliasque id genus naenias contrahere conaris.

An tibi videris objectis satisfacere , si, quae in universum dicta Sunt, ad paucos paucaque referri debere sine ulla ratione contendas ' XXXUL Omnem undique Christianorum vitam dicis, et vis a Pio paucos religionis causa peregrinantes, et deliras quasdam anus intelligi ' Gessisset tibi torsitan morem , nisi illud ex eodem ore prodiisset: Videtur omnis christiana religio quamdam habere cum stultitia cognationem. Qua voce quid hostilius religioni nostrae ab ipso theomastige Luciano , vel Averroe , quem ipse merito blasphemum appellas, exspectari posset i Ad quod nihil respondes Alberto Pio

SEARCH

MENU NAVIGATION