장음표시 사용
591쪽
IN ER ASMU M. s ILI. Sed tu rursus, ut epistolam excuses, ad iocorum latebram recurris, velut joci et lusus nulla sit reddenda ratio. Quod perfugium quam parum habeat praesidii in sacris divinisque rebus, abunde,
ut arbitror , dum de Moriae stulte dictis ageretur , edocuimus. Sed cum tu Moriae dicta, quibus piorum aures offenduntur , excuses, quod personae stultitiae in ea maxime fuerit in servitum : quomodo vel crimina, vel ineptias excusabis ejus epistolae , quam idem tribuis Virgini matri, cujus personae nihilo secius erat serviendum An cum decoro laudabit Christi mater haereticorum impietatem, quae tollit divorum cultum , sacris doctoribus, ut docet Pius neque enim hic actum agere oportet in reclamantibus' Cum decoro damnabit mortalium vota , etiam quae Christus probaret ' Cum d coro ambitiosam levitatem prae se feret ' Et conqueretur , quod solita gemmis et auro vestiri, mutatoriis, aureisque et argenteis donariis abundare , jam vix tegatur dimidiato pallio , eoque a muribus corroso ' Non probat, inquis, Virgo , quod Lutherus damnarit invocationem Sanctorum : at tu cogis ipsam , ut epistola sua se probare fateatur. Cui magis, quam ipsi de sua sententia credendum est i quae velut cavens, ne posset ignorari, quo tempore Christianorum vita beneficio Lutheri fuerit ea superstitione libberata , diem ascripsit Kalend. Augusti, anno fili Sui paSSi 1 24. LIL Quo in loco cum talem tuorum dictorum excusationem nemini probari posse perspiceres, eam orationem usurpasti , qua multi significare solent , quae adversarii ut verissima et indubitata Opposuerint, ea se pro falsis ducere, vel admodum incertis. Ex clamas enim: O blasphemiam i Et mox addis: Inet Ocatio Sanctorum non eSt articulus mei. At ne peccata quidem confiteri inter articulos fidei commemoratur : si quis tamen peccatorum consessionem ab Ecclesia sacrisque doctoribus receptam tollere velit, an non is protinus et erit, et habebitur haereticus ' Sed pergis. Muid sequitur' Commemoratur intolerabilis superstitio hominum omnia expoStulantium a Virgine , quasi possit imperare scio cum patre regnanti, nec illi fas sit quidquam negare praecipienti, cum nondum Sit emancipatuS. Quisquamne tam tardus est, et a communi sensu hominum alienus, ut hoc animo accedat ad Virginem matrem exorandam ' Aut si cui sorte delirae anui, quae prorsus jam desipuerit,
tale quidquam posset accidere , proptereane ceterorum preces,
quae piam interpretationem habent, calumniabimur t Quales hae Tom. IV. Dd id sunt,
592쪽
sunt, quas paulo ante memoraVi, et nautarum acclamationes, quas
rides in Naufragio: Salet e regina , Stella nisi iS , regina caeli, δε- mina mundi, porta SialutiS, quas cum Pius Optimam et commodissimam habere interpretationem doceat, ipse urges, et periculum esse ais, ne istae commodae interpretationes inducant nobis pro religione superstitionem. Sed tibi Pius vicissim , et verius fortasse dicat , periculum esse, ne istae jocosae cavillationes pro risu pariant nobis impietatem praesertim cum eo licentiae processerit jocus, ut ausus sit , Virginem Christi matrem Veneri in maris praefectura sus icere. Quamquam ego non video , cur tantopere acclamationibus illis nautarum Virginem matrem invocantium , Erasmus Offendatur, cum Chrysostomus vir sanctissimus, et idem doctissimus, multo pluribus majoribusque titulis crucem prosequatur , cunctis Christianis etiam eruditissimis et maxime piis approbantibus: Crux , inquit , Spes Christianorum , crux dux caecorum , crux naUigantium gubernatrix , crux periclitantium portus , crux debellatio diaboli, crux lumen in tenebris sedentium, et item centies in eadem homilia crucem talibus vocibus appellat.
LIII. Sed ad epistolam redeo, qua si tibi bellum videbatur hac quoque in parte Lucianum imitari, qui Saturnum facit simili epistola sibi Luciano pro pauperibus respondere , saltim illius diligentiam
atque curam non neglexisses. Saturnus enim Lucianicus nec gratias
agit Diagorae, aut atheo cuipiam alteri, quod sui ceterorumque deorum cultum submovisset, et ea solum Vota pauperum rejicit, quae nemo non videt esse ridenda , quale illud , ut omnes homines pares opibus ferent et facultatibus. At Erasmica Virgo primum gratias agit tollentibus sui ac ceterorum divorum cultum ; deinde pleraque vota hominum incusat, quae honestissime a divis , tamquam apud Deum intercessoribus, petuntur ; postremo suam ambitionem et avaritiam fassa , haud obscure docet divorum cultum sine ulla alia, quam sacrificorum quaestus jactura posse ab hominum mentibus aboleri. Quae cum talia sint, et tam scandali plena , tu tamen ferre
non potes, quod tibi objiciantur a Pio , et satisfactum putas , si dicas : Sunt haec ludicra , fateor , Sed non minuS ludicra Sunt, quae docet Leda. Ego quid doceat Beda , nescio , neque enim mihi cupienti , dum haec proderem, contigit ipsius scripta videre : illud scio, ista epistola ut matri Virgini et ceteris divis contumeliosa, omnium non dico egregie piorum , sed honestissimorum graViumque Viro
593쪽
rum aures animosque vehemementer offendi.
LIII. Sed quoniam quibus in colloquiis visus es Alberto Pio de cultu et invocatione divorum non satis religiose sentire, in his de
Votis ac votorum nuncupatione suspectam eidem mentionem non
semel facis ; haud erit alienum post divorum cultum aliquid de Votorum nuncupatione dicere , et qualis sit in hac parte illius censura , parumper disputare : qui, cum proferat multa loca ex variis tuis scriptis decerpta , quibus votorum nuncupationem Videri potes improbare, respondes primum , te non improbare vota , sed vota non necessaria , vel inutilia. Rogatus autem a Pio , quae sint vota inutilia , vel non necessaria : ire , inquis, Hierosolymam nulli necesse est, qui non vovit, cum possit Christi vestigia melius in Evangelicis litteris visere : est etiam inutile, si domi relinquit uxorem et liberos, quibus ipso praesente est opus, nec fortassis inutile tantum , verum etiam perniciosum. Plus respondes interroganti, quam ipse cupiat a te doceri. Quaerit a te , quod sit votum non necessarium et inutile : ipse pro exemplo subjicis, quod est non modo inutile, sed etiam perniciosum talia enim vota nemo non videt stultissime suscipi, si praestari sine magno crimine non possunt: quod his accidit, qui naturae atque divinis legibus neglectis, quibus adesse uxori, eamdemque et liberos alere nostris laboribus, si non detur aliunde, jubemur, voluntariis votis in suorum perniciem obligantur. Non igitur quaerit Pius, quae sint etiam damnosa vota, sed quae solum non necessaria, vel inutilia : non quod nulla putet esse inutilia dumtaxat vota ; multa enim a theologis gratia exempli memorantur , ut siquis voveret, se panem gladio numquam divisurum , aut caput numquam die veneris loturum , quae nec opere, nec exemplo pietatis sint cuiquam profutura ; sed quia tu , quoties in hanc mentionem incidisti, sic scribis de votorum nuncupatione, ut omnia vota velut inutilia et supervacanea, si non etiam stulta et perniciosa, damnare videaris: quod aperte facis in Naufragio , et in colloquio Peregrinationis. LIV. Sed agedum , responde mihi pro Pio , si a votis non necessariis , aut etiam inutilibus abstinendum censes omnibus Christianis , quae tandem putas esse suscipienda ' Aut illud potius responde, a quibus votis ut abstineant, admonendos esse censes omnes Christianos, ea utrum suscipere bonum esse putas, an secus i Et certe negabis. Nam cur, si suscipere malum non sit, ab ipsis ju-
594쪽
18o ANTA POLOGIA PRO ALB. PIO beas abstinere ' At per te abstinendum est ab omnibus; per te igitur quodcumque Votum Suscipere , malum est. Non ab omnibus, inquis, abstinendum dico , sed a non necessariis, Vel inutilibus, et haec temere suscipi a Christianis affirmo. Audio : sed quod tandem esse putas votum , quin sit vel inutile , Vel certe non necessarium t An potest esse quidquam magis contra Voti rationem , quam
si necessitate aliqua nuncupatio ejus eXtorqueatur , cum Votum a
theologis definiatur , testifcatio quaedam promiSSionis Spontaneae, quae Deo, et de iis , quae Dei Sunt, debet seri t Nec enim puto
eam in te levitatem cadere posse , ut Vota necessaria dicas, quae de rebus ad aeternam salutem necessariis susciperentur, quae res praeceptis contentae , aut nullo modo votis quasi materiam subministrant , aut certe nimis improprie , et hoc quatenus eaedem sunt voluntariae. Ire Hierosolymam nulli , qui non vovit , necessarium esse dicis, et recte dicis. Nam neque omnino est necessarium , nec ad bene beateque vivendum : citra hoc enim potest felicitas contingere : sed eadem ratione nec virginitatem, aut quoquo modo castitatem servare, alioquin nuptiae damnarentur : atque cetera eodem modo . Omnia igitur Vota temere suscipiuntur. Porro temere suscepta idem pro nullis ducenda esse confirmas: ex
quo fit, ut nullo voto possit quisquam obligari, quod est dogma Lutheranum, et a pessimis quibusque monachis et presbyteris maximo plausu receptum. Cur ergo Pium incusas, quod talibus tuis dictis offendatur tLV. Sed loquor , inquis, de vulgaribus votis. At multa vulgaria vota sancte et pie suscipiuntur, et hoc ipsum in primis, quod pro exemplo posuisti: si quis incensus desiderio ea loca videndi et
adorandi, ubi Christus natus, educatus, atque mortuus eSt, ut genus humanum redimeret, voveat ire Hierosolymam , nullo officio, quod praestare cuiquam debeat, tali voto refragante. Quod votum
Tam sanctum esse Voluerunt majores nostri, sanctique patres , ut
ejus cum paucissimis relaxationem soli Pontifici maximo Ecclesiae decreto detulerint. Si hoc igitur votum, nihil veritus auctoritatem Ecclesiae, temere suscipi constituis , propterea quod non sit necessarium , ac proinde habendum esse pro nullo; quid de aliis putandum est , quae , quamquam sint pia et sancta , minus tamen gravitatis babent ' Sed melius, inquis, vestigia Christi in litteris Evangelicis visuntur. Fateor. Sed cur his piam diligentiam invideamus,
595쪽
IN E R A SM UM. 38 Iqvi lectis , et fortasse relectis Evangeliis, loca visere cupiunt, ubi quae legerint , gesta sunt i Sed morem gerat, inquis, animo stio, si cui cordi est Hierosolymam aut Compostellam Visere, votum interponere non est necesse. Audit Verba Pius, sed quorsum spectes, attendit. Nam primum sentire videris, opus pietatis melius libere agi, quam ex voto, reclamantibus theologis. Deinde pergis, et talia vota temere suscipi dicis. Tum addis, temere suscepta pro nullis esse habenda : quod nihil est aliud, quam omnium talium votorum obligationem tollere. LVI. Age vero, si a vulgaribus tantum , et non necessariis vomtis abstinendum esse , et ea temere suscipi putas, de reliquis quid tandem censes ' de continentiae, inquam , religionisque Votis, quae nihilo magis sunt necessaria ' Haec enim potisSimum a votorum vulgari turba videris eximere. Plurimum , inquis, conduceret ad expediendam causam matrimonii, si statuerit Ecclesia, votum castitatis irritum esse , nisi cum auctoritate praesulis suscipiatur , quem oporteret in hac re esse difficillimum : deinde inter simplex votum, et solemne non esset tantum discrimen. Jam hic quis non videat, tibi non magnopere placere, ut suscipiatur Votum castitatis ' Nam de religionis seu monachatus voto quid sentires, abunde, quae supra
diximus, declarant. Ceterum quid hic , inquis, aliud agitur , quam
ne conjugati voveant continentiam sine auctoritate praesulis, quem in suscipiendis talibus votis nolo esse facilem l Et tamen addo : si statuerit Ecclesia. Agnosco Erasmi responsionem, qui ut in multis aliis, sic hoc loco ad partem revocat accusatus, quod ante dixerat in universum. Sine exceptione scripseras votum castitatis nunc de tali
conjugatorum voto te vis intelligi locutum , propterea quod agitur de matrimonio. Diceres aliquid , si vota castitatis ante nuptias suscepta nihil obessent matrimonio: nunc cum simplex libertatem impediat solicitandi conjugem sine peccato ad liberorum operam, solemne distrahat etiam secutas nuptias Ecclesiae decreto cur te putaret Pius de conjugatorum , non de quorumcumque talibus votis locutum Z Nec tamen , inquis, damno decretum Ecclesiae, sed plurimum dico conducturum , si sic statuerit Ecclesia, hoc enim potest Ecclesia. Potest , quis ignorat ' si satius esse judicaverit. Potest enim et longe majora. Nunc cum summa ratione , atque duce Spiritu Sancto , qui legibus Ecclesiae sapientissime pro temporibus moderatur , aliter Ecclesiae visum sit , non potest aequo animo ferre Pili ο
596쪽
81 ANTAPOLOGIA PRO ALB. ΡIO Pius , quod tibi non satisfaciat, et cupias discrimen tolli inter simplex et solemne Votum : quo sublato , quid oberit monachis aut presbyteris, quo minus ducere possint uxores, quod non facile summoveatur cum matrimonium non dirimatur simplici voto , nec secuto , nec antegreSSO. An te non Vides maXimam anSam praebuisse Luthero, ut cum alia , tum in primis votum continentiae damnaret , et monachos ac presbyteros ad nuptias invitaret ' Qui nec
illud prodere dubitasti, eos malo afflari spiritu , qui clam , aut invitis parentibus sese dedunt in monasterium , unde se extricare non valeant, propter votum Videlicet Solemne. LVII. Quo loco recitato , velut cuncta sint cum Summa pietate
dicta , quaeris quid in his non probet Ρius an impie dictum putet , eos malo afflari spiritu , qui insciis aut invitis parentibus dedunt sese in monasterium. An ille non putaret , Opus pietatis, cujus si non semper , certe plerumque Sanctus Spiritus est auctor , malo spiritui acceptum sine exceptione impie reserri ' Quam contumeliam constat minime omnium tulisse Christum. Sed illud , inquis , a me dictum non est. Quid igitur ' Verisimilius esse multos malo afflari spiritu. Recita totum locum. Atqui palam eSt, quod multos in DCit spiritus stultitiae , temeritatis , phreneSeos, ambitioniS, aetaritiae, Ghidinis et luxus certe eos , qui clam , aut invitis parentibus , quibus lex dioina jubet OAediri , dedunt se in id Sitae genus , unde non queant SeSe in poSterum extricare , verisimilius est, malo af lari spiritu. Hic verbum multos non video additum esse in parte orationis posteriore, sed absolute dictum certe eos: quod plane significat consuetudine Latini sermonis , exceptionem statim in universo factam , in ea parte nullam esse : tu tamen verbum multos , quod Statim praecesserat, subaudiendum esse contendis. Hoc si cuiquam mediocriter perito sermonis Latini persuaseris, falso , ut ipse vis, et calumniose collegit Pius. Sin aliter , quod certum habeo , ne ter-giVersemur, Erasine, sed confiteamur summo nos jure ab Alberto Pio, quod neque graviter haec , neque satis pie locuti fuerimus, incusari praesertim memores quid doceat Christus in Evangelio : nam qui amat, inquit, patrem aut matrem pluS quam me , non eSi me dignuS. Ouae verba plane sententiam istam redarguunt, qua factum horum condemnas, ea potissimum ratione , quod patris aut matris Voluntatem pietati in Christum non anteponant. Merito igitur in-kreparis, quod ea de votis prodideris, quibus omnia vota videris im
597쪽
1M TRAS M U M. 183 probasse; aut certe, quae non levis est culpa, publico de ipsis Ecclesiae et Christianorum decretis obmurmurare : quasi plus videat unus Erasmus in republica Christiana , quam tot oculatissimi, gravissimi, sapientissimique viri, quorum sententia et auctoritate, suggerente Spiritu Sancto , hoc statuit Ecclesia, quod Erasmus vellet emendari, non de votis solum , sed etiam de plerisque rebus aliis, ut in negotio
matrimonii, de quo item scribis , tibi videri multo minus perplexum
fore , si, quae de cognatione spiritali constituta sunt, exhortationis vim habeant, non praecepti. LVII. Nec longe aliter disseris de caerimoniis, quarum enco-mium satis impudenter suo more Pium assumsisse , non satis ipse modeste cavillaris quem locum , qui nobis erit ultimus in hac causa , ubi Pius alio tamen Ordine urget , respondes , te de hac re 3am saepe atque multis respondisse : quod quid habet argumenti, nisi te saepe et multis non satisfecisse ' Non damno , inquis, caerimonias ab Ecclesia constitutas, Sed hominum superstitiosas tantum, aut homines his fidentes, et in his conquiescentes. Hoc si verum est,
miror, tot tamque Oculatos Viros in re non obscura allucinatos. Recita igitur loca , in quibus cum Pio tam multi caecutiunt. In Methodo, inquis, Scripsi, ETODe TeStamentum omne noTum , nihil tiniquam in- Tenies praeceptum , quod ad caerimoniaS pertineat. Hic cum te Pius citatis locis apertissime redarguat, recipis te ad notissimum , sed debile in primis perfugium , ut anguste revoces ad partem, quod latissime dixeras et in universum. Nam te de cibis dumtaxat et vestibus, ac inedia et talibus locutum esse videri vis, non de aliis, de quibus docet Pius factam esse mentionem in novo TeStamento. Ingeniosa nimirum responsio , et quae ad plurimos nodos explicandos facile possit accommodari. Si quis igitur Aristoteli omne animal pulmone praeditum esse praefatus, piscium et insectorum eXemplo redarguatur, quibus negat idem philosophus eam partem a natura datam, strenue expediet Erasmo auctore difficultatem , si non de aquaticis, sed deterrestribus dumtaxat animalibus , eisque spirantibus dictum suum intelligi se velle reclamet. Ita cum te urgeat tua definitione , qui caerimoniam esse definis, quidquid externe geritur, ad cultum divinum vel religionem pertinens, ut per te Sacratalenta quoque sint caerimoniis annumeranda , de quibus plurima mentio est in Evangelio; cum igitur te Pius tuis armis ad hunc modum oppugnet,
confugis idem ad Aristotelis doctrinam , qui verba interpretari ubet
598쪽
18 ANTA POLOGIA PRO ALB. PIO secundum materiam subjectam , quasi huic praecepto sit locus, ubi intervenit definitio , quam idem philosophus nullam esse docet, si vel tantillam exceptionem patiatur. Nam quod ais te de Sacramentis non ambigere , et ea in multis tuorum operum locis probare, hoc Pius dicat non erratum tolli , sed indicari potius tuorum dictorum inconstantiam , ut M. Tullius de Epicuro tradidit: qui, cum summum bonum voluptate metiretur , interdum tamen continentiam et
ceteras virtutes haudquaquam sibi constans laudabat, et sine his negabat felicitatem posse contingere. LVIII. Sed demus Erasmum mente Sacramenta , quae oratione complectitur , exclusisse , et de caerimoniis, quae ab Apostolis sa citisque patribus ad nos quasi per manus traditae pervenerunt, non fieri apertam mentionem in novo Testamento , et verba Methodi quo pertineant , videamus. Non statim , inquis, damnatur , quod in Evangelio non praescribitur. Istud , opinor , non ignorabat Pius , sed spectabat, quo caneres nobis istam cantilenam. Nam paulo post scribis , et noS ad haec omnia paene Surdi plus quam Judaicis constitutionibus oneramus ChriSti Sanguine liber qua oratione significas , caerimonias inductas esse contra libertatem Evangelicam. Quae cum dicta sint in universum de caerimoniis , rursus dictum contrahis ad quorumdam peculiarem superstitionem , qui ob escam carnium, aut jejunium adigunt fratrem ad capitis periculum , homines periculose superstiti Osi nam de constitutionibus publica cum auctoritate traditis negas fieri mentionem. Sed rogo te , Erastae , si caerimonias dicis, neque inter has et illas distinguis, cur alterutras alteris minus a te damnari egistimemus' Praesertim cum aliis in locis haud dubie de caerimoniis Ecclesiasticis simillias a conscripseris, ut in epi, stola ad Episcopum Basiliensem , ubi et alia , quibus delectum ciborum Vehementer accusas , et sine delectu , et illud in primis habetur Paulatim irr Sit conSuetudo, quae diem TeneriS pisculentum nobis reddidit ; deinde ubi hoc Successit , adjuncta eSt et sabbatbi dies; nunc et mercurii periclitatur ob idque genus observatiunculas et idemus homines in igi , et denique mori, sibique ChriStianos Sideri, cum Sint Judaei. In ciborum enim delectu et jejuniis no-Strum onuS duriuS videtur , quam illorum , et tamen J SuS Dominus dixit: Luod intrat in os non coinquinat hominsm. Quis enim non
videat hic te de institutis Ecclesiasticis loqui, ubi non solum de sabbatho , sed et veneris die , quo Ecclesiae praecepto ab esu carnium
599쪽
I N E R A S M U M. abstinemus, conquereris ' An nos hic quoque jubebis imperiose , ut de Carthusianorum aut aliorum peculiaribus constitutionibus haec dicta esse intelligamiis II VlIL Quo in loco aperte redarguit oblivionem tuam Pius, qui,
cum scriberes: Paulatim irrepSit consuetudo , quae diem VenerispiSculentum nobis reddidit, cet. non memineris Augustini etiam tempore quarta et sexta seria ac sabbatho jejunare solitam esse plebem Romanam , ut ipse Augustinus scribit ad Cassulanum. Nisi forte jejunantes carnibus tunc vesci solitos quod . temere et sine ratione dixeris) contendas. Ubi cum scribas onuS noStrum , dubitari non potest, quin de Christianis universis, et communibus Ecclesiae decretis verba facias ; ac perinde cum ais in eadem epistola : suod si pietas non periclitatur ex caerimoniis , cur PauluS tanto ardore pugnat adversus caerimonias Mosaicae legis Qtio in loco te Pius apertissime convincit, male colligere caerimonias in universum a Paulo damnari, propterea quod Mosaicas damnet obsistentes Evangelicae libertati: tu tamen ridendo , te posse putas hanc invidiam declinare sic enim cavillaris: Hic docet nos Pius dialescticam , male ex particulari colligi universalem , et mox addis: Nou dico , Uir acutiSSime , quod damnarit caerimonias , Sed quod a Versus illas contra Christi gratiam invalescentes pugnarit. Immo vero dicat Pius, quod Mosaicas damnaverit Paulus , argumentum facis ipse , caerimonias quascumque obesse pietati, ac proinde has, quibus nunc utuntur Christiani. Sed quaeris, quomodo damnaret Paulus has nostras caerimonias , quas non noverat I Difficilis quaestio : tu tamen vicissim responde, quomodo cum nostri temporis simoniam laxamus, hanc
dicimus a Petro damnatam Videratne Petrus hujus temporis peccata ' An quod in genere damnatur, id non magis in praesens, quam in futurum damnatum oportet intelligi ' In eumdem sensum dictum est, quod Pius improbat, ex epistola ad Uvolgium. Si mediocris, ais , religionis pestis lateret in caerimoniis , Paulus non tam acriter in omnibus suis epistoliS in eas ae stomacharetur. Quae verba sic nunc interpretaris, latet in illis pestis non ex ipsarum natura,
sed ex hominum vel superstitione vel hypocrisi. Quod si ita est,
superstitio et hypocrisis accusanda erat, non taXandae caerimoniae, sine quibus aut vix , aut nullo modo religio consistit. Sacrificia enim qualiacumque , atque piae Observationes, quae magna pars eSt re
600쪽
186 ANTA POLOGIA PRO ALB. PIO modo humanior umquam fuisse legitur , quae religionem absque caerimoniis coleret, licet quidam , ut Mahumetaei , paucissimis sint contenti. Quo plane intelligitur, caerimonias natura comites esse religioniS. LlX. An non ossendor , inquis, caerimoniiS , Sed multitudine
caerimoniarum in dies gliScentium , nec dico eas abolendas , Sed contrahendas. Aequissima profecto sententia, si quid nimium esset in ecclesiasticis caerimoniis : in cunctis enim rebus extrema esse vitiosa , mediocritatem laudari , rata est sententia philosophorum , qui et illud praecipiunt , ut cum unum extremum nimis invaluerit, declinemus ad alterum , ut hac ratione medio gaudere , eoque conorenti esse incipiamus. Quod praeceptum non solum in caerimoniis, sed in plerisque aliis rebus taxandis Erasmum suiSse secutum , cum tibi contra obtrectatores tuos adesse nitimur , affirmare Solemus. Nihil enim video , quo possit honestius tuum institutum excusari. Sed laboramus, cum nobis Occurritur magnis documentis, quibus argueris , in hoc praestando tam valide modum CXcessisse, ut quantum in te fuerit, ipsum velut lignum fregeris, quod Aristotele auctore in diversum flectendo dirigere cupiebas : quibus documentis plenus est liber Alberti Ρii. Quod igitur immodicas caerimonias tibi placere negas, non tibi succenset Pius ; sed quod immodicas facias,
quae ab Ecclesia sunt optima ratione constitutae, tibi fortiter adversatur. Sed tu illius epistolae ad Episcopum Basiliensem, qua toties vexare caerimonias incusaris, pharmacum esse putas in illis verbis : Non probo contumaciam iStorum , qui palam et inSultant ES, Telut in Dibrium publicae consuetudiniS carneS edunt , Sed hactenus damno, ut docendos , admonen S, et, Si res poScat, etiam increpandos existimem, non ut parricidii reos deferendos apud magistratus. Nam
haec te scripsisse profiteris in eos, qui tum Basileae coeperant palam vesci ovis et carnibus in quadragesima. Quam periculosum debet esse malum , cui cogeris mederi tam ancipiti remedio ' Aut enim ego , quid dicas, prorsus non intelligo , aut ista oratio quam minimum favet ecclesiasticis caerimoniis: Non probo , inquis , eorum
factum, qui carnibus UeScuntur in quadragesima. Isto sermone nihil honestius. Sed quorum tandem id factum te non probare dicis An omnium , qui carnes edunt in quadragesima' Nihil minus, sed eorum , qui palam id faciunt et insultantes, velut in ludibrium publicae consuetudinis. Propter scandalum igitur et contumaciam tibi