Augustini Triumphi Anconit. ... In salutationem, et annunciationem angelicam Deiparae praestitam commentarius a M.F. Angelo Roccha a Camerino e tenebris erutus, auctus, & illustratus. ..

발행: 1590년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

ANCONIT ANI

Ex ordine Fratrum Eremitarum Sancti Augustini in Salutationem & Annunciationem Angelicamia i i li

- . . Ilis .

. it

Ex EuangeliνT . Luca Cap. I.

. t COMMENTARIVS

A M. F. ANGELP CAΜERTE AVGvSTINIANO A ROCCA CONTRATA e tenebris erutus, & illustratus .

ne quattuor rebus, qua Auctorem a scribendo

. dehortantur. ira l Iulii trai tur ni ab a

T T TU: V A T T V O R sunt, quae mihi timorem, ac tremorem faciunt loqui de Virgin gloriosa. Primum est propriae naturae fragili- . ltas. Nam si narrare diuinam iustitiam,& assiimere per os Dei scripturam, &Dei sapientiam inhibetur peccatori: quia peccatori dixit Deus et Quare tu Psa Grenarras iustitias meas: & asinati testamentum meum per Os tuum 3 multo magis intelligere debeo, inhibitum etiam mihi Matrem diuinae sapientiae, candorem lucis aeternae, speculum sine macula, per spurcissimum os meum, & per polluta labia mea reuoluere, & assumer . Α Secundum

12쪽

Eis quio a. de

in fine.

ad Paulao Eust

al. pro secto M al. suppeditet.

a PROOEMIvM IN sALvTATIONEM Secundum est, laudis eius immensitas. Quis enim digne valeat iura gratiarum, & laudum praeconia ' impendere illi, quae singulari suo assensu, mundo succurrit perdito 3 Si enim , ut ait Augustis , Omidium embra hominum verterentur in linguas nullus eam laudare sufficeret: quia latior terra , άltior caelo, pinsundior abysso est illa , quae

suo utero gestauit: quem nec caelum, nec terra , nec omnis creatura capere poterat . Latina a crura et zm 'o aes

Tertium est, partus eius foecunditas. Nam si de partu Elisabeth mirati sunt ae stupefacti uniuersi , dicentes :Quis Putas puer iste erit3 quae tamen non Deum,sed purum hominem peperitis diuulgabantur verba' haec mira de stupenda, super omnja mqntanμ plebis iuda rum, solum quia de sterili natus erat. Quanto magis humanam mentem timor & tremor debet apprehendere. loqui do partu illius, quae nec more humano i nec Elum hominem, sed Deum verum S verum hominem, humano generi edidit Saluatorem, Virgine concipiente Virgine parturiente, & Virgine post partum reia nent i 2D O II uQuartu est humanae coplacentiae cupiditas. Vt enim verbis Hieronymi utar:Multum timeo,& valde pertimesco, duhominu profectibus parere cupio: ne forte iacui improbus, ita & indignus laudator inueniar : ' maxime , cum nec lanctitas vel facundia ' suppetat', ut Virginem beatam aesingulariter gloriosam digne laudare queam. . Lli iacile i .8

De quattuor item rebus,qua Auctorem adscribendum

4 cohortantur.

Vattuor item mihi timorem adimunt. Primumia timorem tollit a me Spiritus sanctus: cuius inspiratione dictum est Cum luxuriosb loqueris de continemtia , cum tenaci de largitate, & cum superbo de humilitate. Quo modo ergo melius possum purgari de mea immundu

lia , quam beatae Mariae singulari Virginitate , quae at-git ubique propter suam munditiam, lauando,tergendo,&ίcit Lm A nihil

13쪽

nihil inquinatum in ipsam incurrit 3 Et quo modo melius Possum purgari de mea cupiditate, quam beatae Mariae sim gulari largitate, quae esurientes impleuit bonis:&. diuites dimisit inanes3 Et quo modo melius possum purgari de mea fumosa superbia, quam beatae Mariae singulari humilitate,

quae in matrem aeterni Regis ab Angelo vocata, aite Ecce ancilia Domini: sat mihi secundum merbum tuum Sicut naque

turpe, & immundum non lauatur nisi pulchro, & mundo: sic nihil turpius, nihil immundius est me misero peccat O. Sicq. nullo possum melius purgari & lauari, quam beatae, as gloriosae Mariae Virginis, Virginitatis puritatis flore, & candor . Secundum timorem a me remouet doctor reuerendus

Chrysostomus,dicens: Nequaqua Virginis laudis praeconia explicare possiimus: nec idcirco resistemus, quin quae possumus,dicamus: quia hoc est maximu genus laudis, cum orationis copia virtus suppetit, di magnitudo laudati. Sicq. in laudibus virginis gloriosae vinci, multo nobis gloriosius est, quam vicisso rii Nam ideo vincimus cum Vincimur: quia a nunquam deficit materia laudis, eo quod nunquam deficit

copia laudatoris uisl l l. iii

Tertium timorem a me tollit egregius doctor Augustinus dices: alet Virgo sanctissima loquenti de suo mirabili, atque inenarrabili partu, sapientiae praebere: igniculum: quae totius sapientiae plenitudinem, castissimo portauit in utero: valet quoque cuilibet essicaciam verbi tribuere: quae Verbum, per quod facta sunt omnia, Virginis visceribus corporatum gestauit. Sed quartu timorem a me tollit sanctissimus doctor Am. brosius, dicens:: Semper Virgo benedicta nostras laudes quamlumcumque indignas, apud Filium suum dignas facit: quia ipsa numquam fastiditat humilem, numquam derisit debilem, numquam despexit pauperem. Ex precibus ergo tantae Virginis assumpta fiducia, de Angelica eius

nanciatione, unum tradamus ex sententijs patrum,n tota die in foro inueniar otiosus, componere curaui. Non it . . A a quidem,

14쪽

PRO OEM. IN SALO. ET ANNUNC. ANGELἰ quidem. sicut moris est . per capitula distinetium,sed per Le. Aiones exponere litteram. ae dubitationes continentes dis uisum: quatenus volentibus per se studere, aut alijs legere . de qualibet particula Angelicae salutationis, statim quod quaeritur, occurrat. Gratiam suam praestante ipso Filio suo Domino Iesu Christo, precibus matris: cui sit semper laus . honor,& glori . Amenia.

De Angeli Gabrielis Missione.

N qualibet salutatione quinque per ordinem consideranda int. Primum est,' personaes lutantis conditio. Secundum est, loci in quo fit salutatio, notificatio. Tertium est, pers nae salutatae nominatio. Quartum est, ipsius salutationis formatio, & expressio. Quintum est rei, quae per salutatione m nunciatur, certificatio. Ista igitur qui que per ordinem continet salutatio Angelica: ac per hoc continet quinque principales partes. Secunda,ibi: In ciam ratem Gablea. Tertia,ibi: Virginem desponsatam .Quarta, ibi: Et ingressus Angelus. Quinta, ibi: cum auiasset. Notificat autem Euangelista personam salutantem, quam tum ad tres conditiones. Primo quantum ad sui ossicii proprietatem. Secundo quantum ad sui effectus congruia talem. Tertio quantum aci mittentis auctoritatem. Quam uis, tum autem ad primum dicit:Missus es Angeias. Nam secun-H GHr, dum Isidorum in libro de summo bono, Angelorum n

15쪽

LscΤ. I. IN suvT. ET ANN C. ANGEc. ssubstantiam ipsorum, spiritus nuncupantur, dicente pro pheta : Qui facit Angelos suos spiritus: & ministros suos flammam ignis. Quando vero ad annunciandum de car- Io hominibus mittuntur , ex ipsa annunciatione ', Angeli vocantur . Vnde dicit Damascentis: Angelus est su, stantia intellectualis, semper mobilis, suae potestatis, arbitrioq. libera : incorporea, Dei ministra, per gratiam non natura immortalitatem consecuta, & inadeptiua poenitentiae : quoniam quod hominibus mors, hoc Angelis est lapsus: ' eo quod post casum poenitere non possunt. Quantum vero ad secundum , dicitur, GabrieI . Nominatur autem quilibet Angelus nomine illo, quod conuenit ei secundum operationem, & effectum, quem facit, vel annunciat. Vnde, quia iste Angelus, qui nunclauit Virgini Dei filij incarnationem, fortia & grandia nunciabat: ideo Gabriel est nominatus: qui interpretatur fortitudo Domini. Quia vero Angelus, qui nunciabat Tobiae suam curationem, &sanitatem, talem effectum operabatur, ideo Raphael nominatur e qui interpretatur sanitas Domini, vel medicisna Domini. Et quia Michael iudicium, & dominium Dei exercet in animabus hominum: sic nominatus est Michael, qui interpretatur , quis ut Deus, vel quis est sicut domina. tor 8 Et uniuersaliter semper Angelus nominatur secundum conuenientiam effectus , quem in creatura operatur. Sed quantum ad tertium, ait: se Deo. Nam licet unus bonus Angelus, vel malus possit mitti ab alio Angelo secundum , praelationem & subiectionem existentem in eas , uniuersaliter tamen auctoritatem mittedi Angelos tam bonos, quam malos, non habet nisi solus Deus: quia etiam quando unus geris mittitur ab alio, non mittitur nisi auctoritate Dei& potestate officii: ergo proprietas notatur, cum dicitur r si es Angelus. Effectus vero congruit notatur, cum additur: Gabriel. Sed mittentis auctoritas, cum postponiatur: A Deo. Circa istam lectionem tamen possunt e sex dubitationes.

Prima, ritu conuenies fuerit Angelum ad Virgine mitti.

s da fida

16쪽

e LECTIO I. IN sALUTATIONEM Secunda, utrum talis Angelus debuerit esse Gabriel Tertia, utrum iste Gabriel fuerit ille , qui pugnauit cum Principe Persarum pro liberatione Danielis & Iudaeorum 1. Quarta , virum talis Angelus debuerit esse de supremo ordin . Quinta, virum talis Angelus debuerit immediate mitti a Deo. t i, dSexta, utrum Angeli omnes possint dici missi , vel aliqui sint qui nunquam mittantur. a Iuor de causis ita gelus ad Deiparam Virginem imissus es.

AD primam quaestionem est dicendum , Angelum missum esse ad Virginem, ut nunciaret Dei Filij ita.

carnationem , fuisse congruum. l lo

Primo propter seruandam Dei ordinationem. Ipse enim Deus miro ordine Angelorum: mysteria, hominumq. dispensat: ita ut diuina secreta, mediantibus Ange- Iis, hominibus pandantur : quem ordinem , Altissimus Creator in reuelando suae incarnationis mysterium, stru

re voluit .

Secundo, propter insinuandam Angelicae ruinae reparationem. Nam per incarnationem Christi reparata est ruina Angelorum, quae per decimam drachmam significata . est. Non quod decem fuerint ordines Angelorum, & dec, mus ordo ut perditus: sed tot, creditur, cecidisse Angelos: qui si permansissent, decimum ordinem potuissent constituere . Per incarnationem ergo Christi homines saluati reparabunt Angelicam ruinam: quia assumuntur ad loca illorum in quolibet ordine, qui ceciderunt. Non igitur de incarnationis Christi mysterio Angeli debuerunt e ignarit: sed per cos erat nunciandum: unde& Orto Saluat re, cantauerunt: Gloria sit Angelis Dei in excelsis: & pax in terra hominibus bonae voluntatis. Tertio propter humani generis redemptionem signandam. Nam sicut lim. K mani

17쪽

ET AN NVNC. ANGELICAM. mani generis perditio, mali angeli voce serpentina est mulieri nunciata: ita congruebat,quod humani generis saluatio . boni Angeli voce columbina, Mariae Virgini nunciaret . . Quarto propter demonstrandam: Mariae Virginis conseruationem. Congrue enim Angelus ad Mariam mi titur : quia semper Angelis est cognata Virginitas, profecto in carne, praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed caelestis. Primam igitur rationem assignat Dyonisius: Secundam Augustinus: Tertiam Beda : Quartam Gregorius.r ATribus de causis Gabriel ad Deiparam Virginem

mitis debuit.

AD secundam dubitationem est dicendum,quod hanc

dubitationem determinat Bernardus super Missus est dicens, quod Gabriel fortitudo Dei interpretatur. Per fortitudinem , virtus amici manifestatur: virtus inimici debilitatur, vel deletu : & virtus timidi & verecundi confortatur . Propter ista igitur tria, ut ait, congruum fuit Angelum nunciantem incarnationem Fili Dei Gabrielem nominari. Primo, quia Dei virtutem incarnandam manifestabat: est enim ipse Christus Dei virtus, & sapientia, iuxta illud Ap stoli: Praedicamus Christum Dei virtutem, & sapientiam rigitur virtus Dei nonnisi per fortitudinem Dei manifestanda erat. Secundo, quia diaboli virtutem debellandam nunciabat .. Nam fortis armatus diabolus, nonnisi per forti etensi, ut puta per Christum, erat debellandus: unde & hi aduentu eius ad inferos, dictum est: Quis est iste rex gloriae 3 Per ipsos daemones, quibus per sanctos patres, quos venerat liberare, responsum est: Dominus sortis & potens: Dominus fortis in proelio. Fortitudo ergo Domini, aduentum talis Domini debuit nunciare . Tertio quia Virginem timidam & verecundam de insolita salutatione, vel apparia 4ione confortare debebat : timidum namque non conso latur nisi fortitudine, nec seruatur nisi per sortem. Cum ergo Virgo sanctissima tremenda & timida fienda prouideretur per nunciationem Angeli, & Ioseph similiter superta

18쪽

s LECTIO I. IN sALUTATIONEM grauidatione Virginis: idcirco congrue ad consertationem utriusque sertitudo Domini mittitur. Nam Virgini dicitur per Gabrielem : Ne timeas Maria. Et Ioseph per eun 3 idem Noli timere Ioseph accipere Mariam coniuge tuam. De discordia bonorum Angelorum sine peccato, ct de Gabriele, qui cum principe Persarum , pro Danielis o Iudae

rum liberatione pugnauit.

Quaest.3. A D tertiam est dicendu,quod inter bonos Angelos dicitari tur esse discordia sine peccato: praesunt enim 'ipsi Angeli boni diuersis regnis, & duiersis principatibus, & ciuitatibusin quilibet Angelus vult salute populi, cui praeest quia ad hunc finem Deus gloriosus constituit Angelos praelatos

hominum, ut corum salutem procurent. Angelus ergo,

qui praeerat populo Persarum , vel Babylonico, in quorum

captiuitatem erant Iudaei ducti propter eorum peccata,b Angelo- nus Angelus erat, qui prouocabat eos ut dimitterent idola,

. . T. & adorarent unum Deum. Et Angelus, qui praeerat popin Poe - lo Iudaeorum, bonus Angelus erat: inter quos legimus ii ἀόὸό ἡ Daniele fuisse discordiam: quia Angelus Iudaeorum vol Mutaeda bat liberare Iudaeos de illa captiuitate, propter preces Danielis, & aliorum sanctorum: sed Angelus Persarum hoc. impediebat , quia viderat multa bona prouenisse Persis ex, reustentia Danielis, & aliorum Iudaeorum cum eis . Nam Daniel propter suam sanctitatem , Bel, quod erat idolum ipsorum, destruxit: facerdotes occidit, ac draconem interfecit , nec non ipse cum cijs de camino ignis ardentis, c& de lacu leonum liberati sunt: & alij loco eorum intromissi sun ,: et multa somnia Regis Babylonis prudenter & 1apienter interpretatus est. Propter quae credendum est, quod multi de illis Persis conuersi sunt ad Deum. Vnde Angelus eorum, qui praeerat eis, impediebat liberationem, Iudaeorum. Tamdiu durauit ista pugna, & ista discordia inter istos Angelos bonos, quamdiu diuina voluntas voluit super hoc determinare : quia determinauit & voluitalibera-

19쪽

i ET ARM vesco 'AM GELICAM liberationem Iudaeorum. Non enim omnia Dei iudicia , quae sunt abyssus multa, nota sunt Angelis: unde quilibet bonus Angelus potest velle, & procurare salutem sui populi , cui praeest, supposito quod Deo placeat talis Procuratio: datoquhd in ea unus Angelus contrarietur alteri,iam us' diu durat, donec diuinum beneplacitum reveletur & man, ' festetur eis: unde non debet videri mirum, Vel esse pec- . et catum si in aliquo collegio, vel concilio unus homo consulat, vel loquatur contrarium alterius, quod alius loquutur: quia quilibet potest moueri bono animo &spiritu r acto. Eodem namque vento videmus naues ad contraria Nauri ε. loca tendere, aliter & aliter velis eositis & ordinatis. Sic M venis eodem bono spiritu, homines possimi contrariari ad inui, eem in locutione, vel in electione aliqua, a liter & aliter eo- tendu .

rum conscientias ordinando. Cum ergo quaeritur,num G

briel iste fuerit,qui pugnauit cum Principe Regni Persarum pro liberatione populi Iudaeorum de captiuitate Babylonis, dicendum quod sic: quod patet auctoritate ,& rationi. Nam in Daniele habetur expresse, quod Daniele orant , Dan.ca dixit: Ecce Gabriel Angelus, que ego videram a principio, o ι o. tetigit me in tempore 1acrificij vespertini , & dixit mihi:

Nunc egressus sum, ut docerem te: noli timere, quia exaudita sunt verba tua: & ego veni, ut liberem populum tuum propter sermones tuos: princeps tamen Regni Persarum restitit mihi viginti uno diebus: Et nullus adiutor meus est: nisi Michael Princeps noster:nunc tame reuertar ut Proeliezcu in Principe Regni Persarum. Ratio vero est talis: Na fatis est probabile , quod quia Deus promiserat de semine, α populo Iudaeorum suum Filium esse nasciturum, quod per eundem Angelum , puta Gabrielem , & salutem illius p puli procuraret: & incarnationis mysterium Virgini, dα

Angelus

20쪽

Angelus ad Deiparam Virginem missus ea ex ordine supremo. R. . Α D quartam est dicendum, quod Gregorius expresso dicit: Ad Mariam Virginem Angelus mittitur, non quicuque, sed Gabriel Archangelus: qui ad hoc mysterium M./. 1ummum Angelorum venire dignum fuerat: qui summum

omnium nunciabata.

Distiam. Sciendum ergo secundum Dyonisium quod in Angelis ,-- sunt treSHierarchiae, vel tres sacri Principatus, qui distina Ang.lopsi guuntur secundum diuersum modum reuelationum, vel ibo. . 'ri luminationum: quia si talis reuelatio, vel illuminatio fit .l. m. immediate a Deo, constituit primam Hierarchiam. Si ve- δ' ς θ. ro fit ab uno Angelo, constituit secundum. Si fit ab Angelo homini, constituit tertiam . Tres ergo sunt principatus Angelorum: quia tres modi illuminationum, vel reuel tionum diuinorum. In quolibet tamen principatu sunt tres. Ordines Angelorum: ita quod sunt nouem ordines Angel rum, qui distinguuntur secundum diuersum modum oper tionum . Nam operatio primae hierarchiae est secretorum Dei commisi1o. Secundae vero totius uniuersi dispositio&ordinatio. Tertiae autem singularum Prouinciarum & pe sonarum salutis procuratio. Ad hoc autem quod secreta Dei committatur aliquibus, tria requiruntu . Primo amare et quia Per amorem quis sua secreta reuelat alicui. Secundo 1cire: quia discreto & scienti, non stulto sunt secreta pandenda. Tertio quiet sententiare, & iudicare quod reuelatum est. Primum e go pertinet ad Seraphinos ab amore,& ardore charitatis nominatos. Secundum pertinet ad Cherubinos a plenitudine scientiae appellatos. Tertium pertinet ad Thronos, a quiete iudicandi, & semientiandi, sic dictos. Tres igitur ordines in prima hiera chia sunt, secundum ista tria, quae requiruntur ad commissionem secretorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION