Acta Sancti Brendani : original Latin documents connected with the life of Saint Brendan, patron of Kerry and Clonfert

발행: 1872년

분량: 162페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

LEGENDA SANCTI BREΝDANI.ter timorem tormentorum quae ventura sunt in hoc sero. Nam

ardeo ut massa plumbi liquefacta in olla, die ac nocte, in medio montis quem vidistis, et idem mons erat insemus; laetus quum emisisset flammas ingentes, et sic facit semper quando devorat animas impiorum. Modo vero refrigerium habeo hic, omni die dominica, a vespere uSque ad VeSPeraS, et in Nativitate Domini usque ad Epiphaniam, et a Pascha usque ad Pentecostem, et in Ρurificatione Dei Genitricis atque ASSumptione. Postea crucior in profundo inferni cum Ηerode, Pilato, Anna et Caipha. Idcirco conjuro VoS Pro redemptione mundi lat intercedere dignemini ad Dominum Jesum ut habeam hic potestatem esse usque ad ortum Solis

CrRS, ne me demones in adventu vestro crucient atque deducant in malam hereditatem quam paravi malo preterito.' Cui Sanctus ait, ' Fiat volantas Domini. Quis pannus est iste λ' qui ait, Istum pannum dedi cuidam leproso quum eram cum Domino Jesu Christo, tamen non habeo ab illo ullum refrigerium, sed magis prestat impedimentum, quia meus non fuit. Furcipem etiam ferream ubi pendet dedi sacerdotibus templi. Petra in qua sedeo, illam misi in foveam in via publica sub pedibus transenutium antequam suissem discipulus

Domini V Cum autem esset hora vespertina, ecce multitudo demonum vociferantes atque dicentes, Recede a nobis, vir Dei, quia non possumus appropinquare ad Socium noStrum,

usque dum ab illo recedas, nec faciem principis nostri ausi sumus videre donec sibi reddamus amicum suum.' Quibus ait vir Dei, Non ego defendo sed Dominus Jesus Christus concessit illi istam noctem hic esse usque mane. Cui aiunt demones, 'Quomodo .invocas nomen Domini super illum,

cum ipse traditor eius fuit λ Quibus vir Dei respondit, Ρrecipio vobis in nomine Jesu Christi ut nihil mali illi iaciatis

usque mane.' Et ita factum est. Sanctus vero Brendanus cum suis comilitonibus navigavit contra . meridianam plagam, glorificans Deum in omnibus. Decursis itaque septem annorum temporibus, pervenit ad

152쪽

terram repromissionis sanctorum, ad insulam quae vocatur deliciosa, et ibi tamdiu stetit, quamdiu plac uit Altissimo. Tandem reversus est ad terram nativitatis suae, narrans eaqYe in mari oceano viderat cunctis glorificantibus Dominum de miravitilius quaer audiverant. Postremo etiam velocitatem obitus illius certa testatione notavit; parvo interiacente tempore sacramentis divinis munitus, inter manu discipulorum gloriose migravit ad Christum.

LEGENDA BREVIS.

IGITUR venerabilis Brendanus in provincia stagnile Μummensium natus, et sub doctrina evangelica vel sanctorum patrum studio eruditus, usque ad perfectam etatis sue palmam, Domini est sequius vestigia. Adhuc vero in adolescencia positus, cepit diutinis jejuniis corpus affligere. Ita namque in Dei famulatu erat jugiter occupatus, ut divino juvamine ancillacioni subderet insolenciam carnis, et racioni attribueret prerogativam dominacionis. Maturescente vero jam etate, quibuslibet viciis jam compressis, cotidie se robustior virtutibus suC- crescebat. Tanto igitur superne benediccionis honoratus

153쪽

I4O LEGENDA SANCTI BRENDANI. munere in anteriora voluit se Semper extendere, ut, Secundum Apostolum, ea que retro Sunt obliviscens, sequeretur bravium remuneracionis eterne; et quomodo prius animas ad fidem

religionis adducere posset, totis viribus elaboravit, atque Deo adjuvante eas ad persectum penitentie fructum perduxit. Μulta quidem de ejus mirabilibus geStiS inserre possemus, set qualiter ad Dominum migravit, vel quid de eo alii patres viderunt, huic operi inserere placuit. Quadam ergo die, dum sanctus Columbanus conversaretur in Jona insula, mane primum advocat ministratorem Diormicium, eique precepit inquiens: Sacra celeriter Eucharistie misteria preparentur, hodie enim natalis est sancti Brendani dies.-Quare, ait minister, talia missarum sollempnia hodierna preparari precipis λ Nullus enim ad nos, de Scocia, sancti viri illius opitus pervenerit

nunciuS. ade, tum ait Sanctus ; mee visioni obsecundare debes. Hac enim nocte preterita vidi Subito apertum celum, angelorumque choros sancti Brendani anime obvios descendere, quorum luminosa et inestimabili claritate totus eadem hora est illustratus mundus. Ad thronum quippe deifice majestatis ossicio angelorum Cum tripudio exultacionis sublevatur. Fulgida nunc gloriose remunerationis laurea coronatur, ad Cujus etiam transitum omnis congregacio concurrit ac populus Deinde gaudet Christi consessor, et in eternum gaudebit de gratissima eorum societate in celis, quorum doctrinis et exemplis instructus celestem vitam duxit in terris. Sacras denique exequias, more ecclesiastico celebrantes, Sanctissimum committunt terre corpus ejus, et in Sanctis Suis, Deum mirabilem glorificant, qui cum eterno Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum. Amen.

154쪽

DEUS, qui hodiernam diem sacratissimam nobis, beati Bren- clani consessoris tui atque abbatis solempnitate, tribuisti, adesto piis Ecclesie tue precibus, ut cujus gloriatur meritiS,

muniatur suffragiis. SECRETA. SACRIS altaribus, Domine, hostias superpositas beatus Brendanus abbas in salutem nobis pervenire deposcat. POST COΜΜUNIONEM. PROTEGAT nos, Domine, cum tui perceptione sacramenti beatus Brendanus abbas pro nobis inercedendo, ut converSA-cionis ejus experiamur insignia, et intercessionis, ejus experiamur Suffragia.

156쪽

INDEX.

VITA SANCTI BRENDANI, . . . . . . I

os St. Ita, . . . . .

,, IV. -St. B. educated by St. Ere, . . . 4,, V. -St. B. accompanies St. Ere in his missiona VisitationS, . . . . . s,, VI. -St. B., by a miracle, faves the liis os a sellow-

,, VII. -Α sountari of water issues sorth at the prayer of St. B., ε,, VIII. -ΤMough the prayers of St. Ita, and the exhortation of St. B., St. Colman embraces a lise of

,, IX. -St. B. visits St. Jariathe of Tuam, . . 8,, X.-St. B. WriteS his religious rute, . . . 9,, XI. -St. B. restores a dead youth to lila; is ordianedpriest by St. Erc; sounds monasteries in his native districi, ..... 9,, XII. -Τhree thousand religious serve God under therule of St. B. ; he visits St. Ita, and launos themonasteries of Inishdadromm and Clonfert, . IO, , XIII. -St. B. miraculousty Dees the town os Bri-uys, in Μunster, stom a plague os inSeCtS, . . II, , XIV. -one os St. B. 's religious, throuo obedience, ex- poses himself to death, . . . Id ,, XV. - St. B. visits the monastery of St. Gildas, in Brita , Ia, , XVI. -Μiracles pectomed there by St. B., . . Is

157쪽

INDEX.CHAPTER XVII. -St. Brendan commends the patronage of St. Brigid, A XVIII. -St. B. erecta a geli in the laland of Inisquis : thalisland is granted to him by the ringos Connaucti,

, , XIX. -St. B. restores One of his religious to lise, , , XX.-St. B. liberates a man hom captivio, , , XXI. -Foundation os Clonfert; one os ita religious is restores to Ide, . ,, XXII. -SL Ita reeeives the Holy Communion Dom St. B.,, XXIII. -Μiracle of the holy Virgin, St. Chiar, , , XXIV. -St. B. visits the Saints of Μeath, , , XXV. -SL B. treata of the pains os heu,ri XXVI. -St. B. commenes confidenςe in God, , , . XXVII. -St. B. Saves Comauot isom invasion, , , XXVIII. - St. B. Visits his sister St. Bryga, and arranges sorinterment in Clonfert, . ,, XXIX. -Deast os St. B., in his ninely-laurin year,

ORATIO SANCTI BRENDANI, . . . . ViTA ΜETRICA S. BRENDANI, . . . . NAVIGATIO S. BRENDANI, . . .

sestivat, . . . .

LEGENDA BREVIS, . . . .

45858589929598

SEARCH

MENU NAVIGATION