Epistolarum orationumq. liber, Hieronimi Nigri Veneti, canonici Patauini, & I. C. omnium æloquentiss

발행: 1579년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Senatori, ac patrono ct Lx suo Obseruandis

Petro Foscaro, M. Mant. Benauidius, Patauinus, Iuriscon. Comesct eques Ut. Aulae, ct supra ordinarius

Iur. Pont. Inta Ieronimus Niger Venetus, nonicus Patauinus, ct Iurisconsul tus omnium a loquentissimus ,

librum Epistolarum familiarium Multiplicesq; Orationes,& Apologiam quidem ad Principes

Christianos concilii Bononien. Olim in morte reliqui quarum omnium Moerere a Sacerdote, Iaco, bo Morelio Salboren . eiusdem Alumno, liberaliter cohonestatus sui,cum sciret maxime,Inter nos tam magnum Amicitie faedus fuisse, nosq: tanta benevolentia coniunctos,ut nulli tunc Amiciores cliario jre'; reperiri potuerint, ea de re nisi hosce Ingenii sui laetus Vberrimos sane , in lucem emitterem, ingratitudinis uicio profecto accusandus essem,ratus insuper,si quae inter nos aguntur,Mortui,sciunt, autim aliorum morientium relatione,quod ipsi quoq; ossicium huiusmodi,non ingratum erit,&apud omnes laudabile postea,presertim cum Ciceronianae e locutionis no modo imitator sed sui uideri potestinetiam aemulator egregius,suerit. dc cum adnuc coa a

3쪽

sitare cui dicandi serent, te unum delegi AmpIiclime Vir,Clarum genere, in quo principes,Cardinales,tot tantiq; Senatores fuerunt,praecipue, Marcus Cenitor tuus, non tam Venetae urbis, quam orbis

etiam fulgentissimum Sydus, ct Splendor, adeo ut longe difficilius sit exitum quam principium inue. nire,Te inquam ingenio prudentem, Gravitate in comparabili,fide, otiicioq; diligentem, ct morum, Sanctitateq; uita ad Reip. gubernationem natum, Demum quia tui cura cum apud aliquos essent epistolae,si non omnes earum pars saltim Alumno suo supradicto, cuius Tu nunc Patronus Amantissismus existis, euestigio promptissime restitutae sue runt,Quas igitur,tibi reuerenter dicamus id euoue musct conlicramus , prafatiq; Hieronimi Nigri Nomen,Immortalitati donatum pariter,ut ipsum aDetractorum morsbus defendas cttuearis, quod si seceris,non minori laude dignus cris, absq; dubio tu,quam alius quisquam,qui noc ossicio aliquando functus si,&non modo oo id tantum,uerum etiam

quod eos non blattis &pulueri, relinqni ,& Obliuioni, mandari, permiseris. Vale Senator inter grais ues,grauissme, ct inter Illustres , Illustrissime telincolumen, seruet Deus Optimus Maximus.

4쪽

Hieronimus N. S.

i sito Iure omnia sibi de me, ae studiis meis polliceri possulit, & fortasse plus pollicentur,

quam praestare me posse sentiam; nuper meis cum egerunt, ut Apologiam Concilii Bononiensis conscriberem; opus sane arduum, ac

tua dignum iurisperitia & eloquentia, Quae aute iure potuissem illud Mantuani Vatis carmen obiicere. Non tali auxilio nee defensoribus illis. Tempus eget. Quando silent leges inter arma,aut si illae semper loquuntur, obstrepente Clasfico non exaudiuntur,rimen authoritati Clarissimorum uirorum qui id a me efflagitarunt, cedendum sore existimavi, praeserti in quum meus ordo meaq; in Romanam sedem pietas Sprisca fides postulent nullo ut Ioco desim , in eis omnibus quae ad illus dignitatem uel tuedam uel amplificandam pertinent. Pauca igitur haec in ea sententia conscripsi, non acuto illo quidem& subtili iurisconsuItorum nostrae aet tis more,sed lato & oratorio dicendi Caractere, Quemadmodum Veteres illi Iurisconsulti causas agere solebant. Pressam illam & Spinosam disceptandi rationem uestris Gymnasiis re Iinquendam duxi in quibus tu iure optimo imperium exerces, ita tamen ut hanc quoq; calamistris inustam non negligas Quiquid aute id est quod ab auditore olim tuo profectu est, priusqua in alioru manus exeat;Cessire imprimis debetur tuae, Quamobrem pato abs te ut hoc ueluti Mancipium apud te domi habeas , Corripias, & si dignum uidebitur , perpetuis damnes ergastulis,Non enim iacturae sed lucri loco apponam, i labores mei te aequissimo iudice interibunt.Vale.

MARCO MANTUAE IURE CON S

IN hoc meo Patauino otio, quo Vexante Ciuitatem pestilentia, intra domesticos parietes fruor,nullum mihi solatium iucundius est litterulis nostris,& his quidem politioribus,quumq; recognoscerem nuper Commentarios meos reru

5쪽

memorabilIum, In quibus honorificam, ut debeo, de se mentionem sacro , de dero in ea parte Catalogumscriptorum tuorum,tam editorum ,quam non editorum . Peto igitur abs te,ut eum ad me Mittas,quod spero te facturuin , non Ambiationis studio,i quo longe abes,sed ut mihi morem geras,Vale,& hoc tempore Cosuetudine hominum quoad potes,deuita. Quemadmodum & ipse facio,ne Mala uicini pecoris contagia Iedant. Vale.

Nieronymus Niger, Bemardino Sabino Cardinati. S.I . :SVsipensos diu nos , atque ancipites tenuit nuncius delatas

tibi a Pont.Max.amplissime dignitatis,tatulari ne,an potius dolere deberemus,te nihil tale cogitantem in Cardinalium ordinem fuisse cooptatum , gratulatioris quidem cauis multe fore uidebantur,eximias uirtutes tuas a tanto uiro tali honore dignus suisse habitus fore te isto in loco, in quo multis mortalibus,atq; uniuersae I eip. non mediocri adiumento esse possis,Exemplo isto multorum animos accendendos sore ad pietatem atq; uirtutem , quum animaduertam locum istum. qui plerunq; opibus & nobilitati patere consueuerat,nunc doctrinae,& probitati fuisse patefactum. Moeroris autem cauta nonnullae sunt,quarum aliquae ad nos attinent,aliquae uero tua ipsius causa proueniunt. Non possumus non dolere nos tui necessarios, tua consuetudine esse destitutos, ex qua fructui capiebamus uberrimum & ad componendos animos maxim cisalutarem.Te uero iucundissimae tranquillitati, & c estium rerum contemplationi deditum , nam tantis iactationibus, ω turbinibus suisse expositum uehementer dolemus. Videris m& esse conditiore qua iam diu quassata futuebat , & uentis nauicula,quae quum ii ix tandcm portum inuenerit,paulo sereniori se 'o coelo, egressa portu, rursum in procellas & tempestates incidat prioribus saeuiores. Ac mihi quidem ab Iulii secundi pontificatu , quo primum tempore ista in urbe uersari coepi, usq: ad hac tempora praeteritarum rerum memoriam, Se praesentium statum animo repetenti illud uidetur uerissim nulla esse detcriorem fortunam quam eorum,qui in corrupta Republica principcni locum tenent. Nam, ut a priore in a

6쪽

tiore non descedam,multo inlaticius agitur eum rectore periclitantis nauiculae, quam cum nautis Illum enim, si quia durius accidat, teri execrauerat,atq; odere,in secundis atate rebus,non illi,sed uentis&mari gratis reserui. Memini Hadrianum sextum Ponti max. qui dum in Cantabris ageret,nihil eiusmodi cogitans Pontifex max. factus est,supremo uitae die,quu a familiaribus interrogaretur, nam quid eis mandare uellet, respondisse, Hoc elogiu sepulcro meo inscribi uolo.Hic nihil inisticius duxit in uita,quam quod imperaret. Quae uerba recordor me i eius, Coenotaphio inscripta legisse, qua elatus est die.Sed ne ab homine externo,&rerum gerendarum imperito exempla petemus, Gaspar Contarenus uir omni usapietu iudicio sapietistinuis, que ego ut scis Cardinalem hx in sperato factum,sequutus sum, quum sorti animo ad rempub. accessisset, multo difficilius negotiu in ea gerenda inuenit, qua suerat opinatus, deprehenditq; nec diligentia sua insidiis,neq; innocentia sua calumniis carere potuisse.Interduq; moxq; ad priuata respexit uita, qua autein patria,&in ciuitate optimi constituta duxerat,ubi charuseiuibus suis, fortunis & honoribus abudas, in litterato otia uiuebat iucundissime , sed a Paulo tertio Pont. Mari tam honorifice euocatus, detractare Imperi u non potuit,eiusq; mandato una cum Collegii et Curiae prasectis , aggressus causam resormandae Reip.quasi Isthmum sederet,aut Penelopes telam retexeret,sua spe est deceptus. Adeonaq; deprauati sunt hominum mores, adeo inualuit,&inhaesit ossibus suisnt adhibita medicamenta irritare potius morbum, quim leuare uideantur. Verum in tanto conflictu spei metusq; positi,nullum firmius habemus praesidium , quam perpetuas ad Deum preces, Divinum est enim opus,non humanum,quod suscepisti, neq; antea cessatura puto hanc uehemete proceulam, quam placuerit ei, qui imperat uentis & mari. Quod tempus quum incognitum sit nobis,assiduis precibus implorada est diuina bonitas, qui nostram sublimet imbecillita te. Quamobre scito nos qui in hoc Italiae Angulo ipsius Dei benignitate pacatissinio delitescimus,si non alia ratione iuuare possumus comune causa, hoc certe non deesse,ut inces

inter oremus pro eoru salute,qui ad clauu sedet fluctuatis

7쪽

deposcimus, in cuius uittute & sapientia post immortalem Deum, inquam in sacra Anchora plurimum spei lepositum

videmus. Vale. h. . .

ΙGnosce mihi mi VVollange,si diutius absum ,qua opinabar.Volo tamen te&tuos omne is uti Domo mea aeque s

miliariter, ac tua.Spero me istuc rediturum insta Triduum, Interea familiares mei quaecunq; poterunt beneuolentiae Aeamoris officia uobis libentissime pstabunt. De rebus Germanicis. Hoc audio Caesarem ia esse in Germania,& Ratispona proficisci ubi non ante quintum decimu Kalen. Aprilis aderit, Colloquiu interea fiet de rebus religionis ex praescripto Caesaris.Vidi Articulos discutiendos, protestantes ab Augustensi confessione non recedunt,&in eadem pertinacia,persistunt,qua fuerunt hactenus; Concilium Tridentinum testa-dineo gradu procedit expectans fortasse successum Ratisponensi conuentus,&exitum pacis aut belli inter summos Priucipes, qui potius ad arma quam ad pacem, ut sedandas discordias uidentur respicere.Vale. Victori Puteolano Venellas .

Non sesellisti opinionem meam,Puteolane Vir doctissi

me qui inhibitorias literas e tribunali tuo surreptas iustissimis de causis reuocasti.Vtina ita faceret caeteri qui metropolitanas occupat sedes, non enim tot lites ex litibus sererentur. nto cum pauperum incommodo,qui per uario a - anfractus, super quovis articulo longὸ a proposita causa distracti litigare,coguntur. Est quidem ut seis legibus amica simplicitas, atq; ille plerunq; perspicuae & Eleganter scripte sunt sed peruersa hominum lagenia ambitioni& auaritiadedita eas cosen diit atq; implieant, ut ueluti oracula ciuitatu soli ipsi iurisperiti consulantur. ingente'; opes ex aliena Iae ura coqui rat. Itaq; aequi &sapientis est iudicis reiectis caluatis ueritate amplecti atq; in primis mcininiue,leges nota

8쪽

ad controuersias excitaudas sed tollendas a sep IentIsr utrix conditas fuisse. Quod quum abs te diligenter obseruari uideam tibi gratulor inmortaleisq; ago gratias huiusce boni Zepauperis sacerdotis uerbis, quem sanctiss. tuo iudicio magna molestia liberasti. Quanquam enim aduersarius ille suus ad alium Iudicem ut audio prouocauit, Puto tamen se illius

prouocationem iure optimo resutasse ac recescisse mihiq; Integrum fuit priusq; tertius iudex in biberet de Principe causa cognoscere quod Equidem feci per libenter institia in primis

studio deinde ut principi meo obtemperarem, ius antiqua est institutum sacerdotes bene moratos quibuscunq; potest benefici is ornari,ac prosequi,quod ad nos attinet uelim tibi ,

permadeas, me omnibus in rebus,quae ad tuam dignitate pertinebunt studiosissimum semper futurum, quod cum uetus necessitudo inter nos ,tum tuae multae maximaeq; uirtutes posti lant. Vale.

Gaspari Card. Contareno, Bellunt Antistiti des. GRauiter me pupugit particula litterarum tuarum , quae

de mea in Germaniam prosectione mentionem fecit , enim existimes meam operam tibi usui adiumentoq; H-turam Id ego penitus ad scribo amori in me tuo, quo pariter metiris obseruantiam erga te meam, quae te opinio nunquam

saltet,si caetera deficient ; Quod autem non dubites posse me hoc tempore hanc tibi operam praestare , id me uehementer angit,Nam si uoluntati studioq; in te meo caetera responderent,non equidem penderem animi, & quemadmodum solam auctoritatem tuam sequutus in hosce montes me abdidi, in quibus Biennio iam delitesco, ita prouinciam hanc laborum periculorumq; plenissimam te suasore,te duce subire leue mi hi ac iucundum putarem. Sed sui tu te nosti ex eorum num ro sum,qui in patria potestate sunt, Necdum compertum habeo,an Pater,qui uix aequo animo fert me ab se bidui itinere abesse, longius me absore sit passurus . Qiraeso pro tua pietate ac prudentia pone tibi ante oculos senem quatuor & octogii

ta annos natum,familiamq; omnem meam in tutela ac praetadio meo recumbentem, Nam frater qui mihi unicus est relli

9쪽

ctus, rursum est propediem in Cyprum nauigaturus. Nee te

Praeterit, quarto ab hinc anno,me eadem motum pietate urbe Romam, quae mihi iam longo usu,atq; habitatione patria facta erat,& Consuetudinem tuam,qua mihi iucundius erat nuhil, deseruisse,ut extremum patris spiritum pene extinctum recrearem unc ego eum omni spe destituum atq; orbatum d seram de canitiem eius cum moerore ad inseros detrudam

At plus debemus deo ac religioni quam parentibus, Ecquis ego sum, qui ruinas Christianae Religionis fulcire, & Atlantis

in more coelum meis humeris sustinere queam Θ longe errant mea quidem sentcntia , qui in tanta rerum perturbatione ac

miseria aliunde sibi quam a Dei altissimi digito opem pollicetur. quae si tranquillis rebus semper est necessaria, quanto magis afflictis & perditis, Scribo haec ad te ut infirmus &imbecillis,nondum plane sciens quid deliberem aut quid agam, sed si ad tuos Bellunenseis diuerteris, aut alibi colloquemur,multa, quae recte litteriscommitti nequeunt, explicabimus. Vale.. Ioanni Mariae de Monte Card. Η. N.

T si necesse, non erat ut homine tibi familiare commendarem, tamen mirificus amor meus in Prosperum San- ωcrucium ciuem Romanum facit, ut eum tibi este familiarissimum cupiam. Quod paruo admodum negotio me assequuturum spero. Id enim cum tua Singularis humanitas, tum huius

Viri eximia Virtus postulant. Is hodierno die in hoc Celeberrimo orbis terre Gymnasio ea donatus est Laurea, qua donari solent qui in Ciuili ac pontificio iure adiscendo plurimum Iaborarunt.Fuitq; is honos omnium iudicio uirtuti,& non pectante tributus propositum huius est redire in patriam ad ea obeunda munera, quae iurisconsulti ista in Vrbe obire consueuerunt Nam ut audio Pontificis Max. liberalitate, in collegium aduocatorum consistoria Ilum est adscitur. Quem sanὸ locum Tarquinius Pater. & Pompilius patruelis summa cum dignitate &gratia tenuerant. Agnosces iuuenem pium, modestum , non modo in iuris scientia doctum sed etiam in hnmanioribus literis perpolitum. Quare hunc hominem totum tibi tr

10쪽

.do ut aiunt de manu. Quicquid enim opis Meneficii in hua

contuleris, in me ipsum collatum arbitrabor. . Vale P trone obseruandissime. Federico Baduario PatNen. H. N. S. I

OVum audissem te incredibile studio ciuitatis Tribuna

factum esse, teneri non potui, quin & tibi & rei p. qua primum gratularer.quod enim competitores tuos illustri nobilitate, eximia uirtute uiros, aetate uero te grandiores, multitudine suffragiorum & gratia superaueris; fuit hoc profecto nomodo tuis diuinis atq; immortalibus meritis debitum , sed ipsi etiam primat honestum & gloriosum quae nouam & inusitatam in iuuene uirtutem; novo,& inusitato genere honoris prosequendam fore iudicauit. Laudandus est quidem ac in Coelum serendus uetustus iste patrius mos, atq; institutum uestrae reip. imprimis honorandae & colendae senectutis , usq;

adeo,ut aetate etiam nostre hominem centennarium, non alio magis quam senectae nomine commendatum ad amplissimum honorem prouexerit.Verum eam magistratuum rationem semper habendam censuit, ut si eiusmodi pars reip. gerenda sit, quae cordatum hominem,patientem laboris,acrem in dicendo&uehementem postulet,ab excellenti uirtute progressum aetatis minime expectandum putet ; quum nunquam praecox,dcimmaturus honos esse uideatur, qui prastantissimae uirtuti defertur. Ea quippe reip.pars tibi commissa est, in qua plurimum negocii sit sustinendum, Nam & leges in praesidio,& tutela tribunitiae potestatis sunt positae,& uestra authoritate exercentur iudicia de sortunis, & uita hominum qui imperio uestro parent.Demum uniuersa resp. in custodia magistratus uestri conquiescit. Quae res quanquam arduae sun r,& interdum praeclaros homines de possessione gloriae deiecerunt,non essicient tamen. ut contrahas aut demittas animum suopte ingenio fortem S: prudentem; atq; ita excultum doctrina,ut uel in peruersa &strepida natura moderationem & acumen praestare possit . Fgo aut sic perspicio,sic iudico, te in isto obeundo munere ita esse anima tu, ut non cum aliis sed tecum ipse iam sis certaturus;

quum istum tibi magistratum proposueris quasi theatrum exer

SEARCH

MENU NAVIGATION