장음표시 사용
11쪽
ribus cunctarum gentium, & nationum sit posita. Et quoniam meo mihi iure id uideor posse facere, quando in Sacerdotum ordinem sum cooptatus; hortor te,ac si pateris moneo, ut lDeo opt. Max. benegerendi magistratus initium auspiceris, siaue cuius ope , ac numine omnis nostra est inanis industria. De meo autem erga te studio non est ut in praesentia quicquascribam; quum mens in te animus,si non officio ullo , saltem opinione egregiae meae uoluntatis,tibi ut opinor semper su rit exploratissimus. Vale. Η.Nige P.Alcyonio. S.
CVo die fuimus una, statuimus,ut postridie domi te expectarem,sed quum haec ipse pollicebar,non recte me mcπIa tςnebam uetus illud prouerbium, Nescis quid uesper uehat. Nam simulac domum reuersus sum, ecce mihi redduntur literae,quibus moneor a contubernalibus meis, ut quam primum patavium aduolem mea caua : Coactus sum itaq; discedere te insalutato,ac propemodum decepto , sed, qui tuus est in me amor,metieris omnia meis commodis,tantumq; existimabis tibi utilitatis prouenisse, quantum mihi haec res bene,ac feliciter cedet; Quamquam profecto quid i se spei concipiam,haud satis scio: Aduersarius enim meus aduocata agrestium manu in possessione se continet , pauci ex nostris iussu principis eo profecti fuerant ut enm de possessione dei icerent, extrudcrenici; , sed re insecta redierunt: Prii ceps noster negat uelle se amplius rem ferro , armisq; decernere, quae legibus Et unctionibus decerni possit. Quamobrem id causae ad eos restremus,qui huiusmodi controuersias cognoscunt: Marino Caballo summae spei lumini colubernali nostro per gratiam fuit audire ex me, quo studio, qua diligentia, te
eo die contuleris ad Corneliorum Domum, ut eum conueni-Tes,ac salutares Ismeas literas Principi legendas dedit, in quihus de homine illo barbarissimo fiebat mentio. Explicauit etiam Mic causain indignationis nostrae, & ingratissimi hominis insolentiam propallavit: Sane mi Petre, ut de hoc tibi beneficium acceptum referam ita me tuis uerbis, tuam ara
12쪽
horitate ad resistendum his barbarorum conatibus excitasti ut quicquid deinceps oratione, Iiteri omniq; studio essicere potero ad horum impetus reprimendos,ingenue ac liberaliter sim facturus, nec unquam desinam dissuadere iis , quorum in
hac re plurimum ualet authoritas,ne ex ultima barbaria conquirant homines,quos amplexentur, atque ornent, quum habeant in media italia uiros,qui multo praestantiore doctrina,& maiore modestia praediti sunt,quam barbari.Vale & me ad Kal.octobreis expecta. . H. N.
ET si multa me ab hoc litigandi cinere deterrebant, meae
tenues fortunae,labor,&litium comes sollicitudo, Suadebantq; multa,atq; in primis meorum ratio stlidiorum ut ad otium me,quoquo pacto possem,traducerem , Tamen ea mihi occasio ,eaq; necessitas oblata est, in qua si mihi ipse defuissem sublata in posterum omni fruendi otii spe,ea dignus calamitate uisus es m,quam ipse per negligentiam,& socordiam aluissem. Videmur enim in ea nos tempora incidisse , quibus perturbatis rebus omnibus tam priuatis,quam, publicis , nulluin omnino locum apud primarios uiros bonae artes obtineant , Quarum studio qui tenentur, ii ne magnis quidem laboribus, diuturnaq; seruitute rationibus suis consulere posse uideatur. Cuius ego communis exitii, sui non modo spectator ac testis, uerum etiam particeps,Nam quum omnem ferme aetatem in hac urbe, atq; in summorum antistitum contubernio consumpserim,ad extremum malo meo isto ne quid grauius dicam coactus sum ad lites descendere, atq; innumerabiles sori iudiciorumq; molestias haurire In quo tamen illud me unum murifice consolatur; quae te non tam meae causis,quam fortunae cognitore ac iudicem sortitus sium uim ea probitat Doctrina
prudentia praeditum,ut si mihi ipsi facultas deligendi iudicis data esset , unum te delegissem , qui non solum de fortunis
meis ac dignitate ,sed de mea etiam salute, ac uita cognosce res. amobrem tuae humanitatis est dare operam, ut maturius quam fieri potest,hiae meae de te opinioni ,e pectationiq; respondeas. Quod si,uespero, perficies meum erit omni studio
13쪽
.. . B P I s T. - . comm IitI,ut Intelligas,te apud hominem gratissimum, tuari beneficentia non indignum,beneficium posuisse.
MAgna molestia liberatus sum Pauli nepotis tui litteris.
quas ad me sexto idus martias dedit, Nam post reditum tuum a Masiliensi conuentu, nihil certi de te ad hunc di εcognoueram. Vide satisne aequum est prosectb humanitas tua non pati nos tanto in desyderio litterarum tuarum uersari , qui si te ut grauiora impediunt. Habes. nepotem , qui nos tuis uerbis ueluti dormientes excitet, quanquam enim Omniin coetu ,& quotidianis sermonibus nostris Viget semper tui commemoratio absentis,tamen nescio quo pacto fit, ut cum a te nobis redduntur litterat, ingenti noluptate replet animos nostros iucunda tui recordatio excitamurq; magis ad uirtute& gloriam quasi uocem hortantis imperatoris ipso in praelio audire uideamur. Lazaro tuis uerbis diem dixi, id quod mihi Paulus nepos mandarat, is diligenter se expurgat, Calamiratisq; loco maximae ducit, quod eae literae,quas ad te se dedisse assirmat, tibi
non fuerint redditae. Nos uulgarem excusationem non accipimus,urgemus hominem uehementer,ac ueluti desertorem amicitiarum in iudicium vocamus,erunt iam huic omnes orRtorii loci pertractandi euoluendi,totaq: dicendi ars,quam profitetur in lucem ac sorum proferenda,si suam ipse causam uelit clusendere,sed quantum coniectura assequi possum, huius spes omnis in tua humanitate,& clementia posita est , Erunt tuae partes accersere hominem ad te,neq; scriptam defensione accipere,Sic enim fiet,ut quod facere aliquando costituimus
binos apud te menses ponamus,instar diuturnae ac beatae uitae Tibi quidem non concedimus, ut huiusce rei tu cupidior sis,quam nos simus. Quare ubi & otium di tempus idoneum nacti suerimus,conuolabimus. De syderium urbis Romae iadeposuimus, immo uero eius mentionem perhorrescit animus noster,eorum memor quae miserrima uidimus , N perpessi fuimus,Vrbe modo incolimus natura amoeno, atq; ubere sta lom,arte munitissima &quae a Proiugis cond ita, iure perfugium.
14쪽
dicitur,pierius ualeremus, qui modo est apud nos, multa tibi salutem dicit,paratq; particulam libri 6, , quam
De heliodori negotio abunde scripsi ad Paulum perstare, sed
etiam uehementer cupere,iu rem contra arbitratu tuo, qui
quid nundaueris curabo diligenter. Heronymus Niger, Antonio Florebello. s.
Ergratiim mihi fuit ex Sacrati sermonibus cognosse incolumen te in patriam reuertisse: sed mentio inter nos habita de te,deq; Sadoleto ipsius auunculo , qui proxime est mo ritus auxit dolorem nostrum,communinq; calamitatis memor am renouauit.Nam si alienis hominibus,atq; inuidis , talis V i interitus non potuit non esse luctuosus, atq; acerbus praeia sertim hoc tempore,quo illius sapientia& probitas,afflictis rebus opem aliquam afferre potuisset, Quanto luctuosior , ace biorq; ,esse dc buit nobis amicissimis quibus multae eximiaeq; id ius uiri uirtutes diuturna familiaritate , & quotidiano usu exploratiores erant quam caeteris. Amisimus breui tempore quattuor insignes pietate,& doctrina Viros eiusdem ordinis, eiusdem in Republica sensus & uoluntatis, eo in inter se summa necessitudine coniunctissimos , FREGO SIVM ,
CONTARENUM, BEMBUM, SADOLETVM,
attuor elarissima attam nostrae lumina,& quod ad meam Privatam calamitatem pertinet omnes benevolo in me animo, atq; egregia uoluntate , Quam Ego Cladem reipublicae quoties conjdero id autem fit sere quotidie toties iram in nos Dei optimi Maximi perhorresco, cuius gladium iam districtum, atq; ἡ vagina eductum in perniciem scirculi nostri uidere Videor, nam quod ad illos attinet gratulandum p
tius est illis, quos mortis opportunitas tot iam imminentibus malis,ruinisq; subtraxit. Nobis uero de ploranda est calamitas nostra quod tum praecipue subsederint fundamenta Reipublicae, quum ea maxime tot machinis oppugnetur ut nihil aliud iam,quam uastitas,&mana superesse uideatur. Quo fit ut aequiore animo serenda sit mors non modo amicorum , sed etiam nostra si sorte& nos eandem,quam illi uiam consecerunt,ingre
15쪽
moria teneo CONTARENUM'nostrum supremo uitae die. quum a familiaribus suaderetur ut eo animo perferret mortem, quo Philosophum, & Christianum hominem deceret, uecum uita pie sancteq; acta mors ipse consentiret , exhilarata fronte respondisse, agi sie cum felicissime, quod tum uita excederet, quum plurima&maxima undiq; circunstarent pericula, Nec longe abesse tempus quo superstites homines praeclare
actum cum mortuis essendarbitraturi. Quamobrem te hortor& amice moneo, ut si quis adhuc animo resedit tibi dolor ex patroni amantissit mi interitu, eum penitus abiicias , praeste': te eum uirum, quem tua singularis cruditio,& tantae uirtutis
imitatio postulant, incumbas autem toto ut aiunt in pectore , ut quae SAD. OLETUS ad usum posteritatis conscripsit, ea primo quoq; tempore proserantur in lucem;Hanc existimo no postremam fore curam Pauli nepotis , quem si tua diligentia adiuueris,non tam SADOLETl gloriar quam ossicio tuo & publice consules utilitati. In quo meam quoq; ipse operam pollicerer. nisi uos abunde fiatissasturos putarem . Caetera autem . quae pertinent ad mea erga te beneuolentiam declarandam;
ita polliceor,& praestabo, ut maiore studio polliceri, & praestare non possem,si SADOLETVS ipse uiueret meumq; ossicium exposceret,cui omnia debebam.Vale. Cardinali Auxitan. H. N. , T si tanta est negotiorum tuorum Moles Amplissime pater,ut magnopere uerear ne, meae litterae molestiam potius Amplitudini tuae afferant, quam uoluptatem,tamen,si Potificio nuntio Istuc proficiscenti . nihil ad te literarum darem, alieni abste animi commutataeq; meae uoluntatis iudicium fore exiit imaui praesertim,quum is mihi amicissimus a me peteret, uti ita in prouincia, sua ipsius opera uti uellem meo a bitratu. Ego uero nec cuiusquam operam libentius quam tua
mihi exputendam duco,nec si quid milii de tui Regis munificentia unquam pollicitus sum,quicquam,ivisi, te Duce, & Au spice, bene ac fcliciter mihi euenturu speratii, cum qui ad te pertinere existimarem uiros tui ordinis Temporum calamia.
16쪽
tate oppressos leuare, & quibuscunq; posses ossiciis prosequI,
tum qui non uulgaris tua erga me beneuolentia coram egregio uerborum testimonio saepe declarata. Id a me suo iure exigere uidebatur,ut in te uno ueluti in secra Anchora spes omnes mea colIocarem. Quare,proficiscentem istuc nuntium, rogaui,siati in sua ipsius sponte propensum cohortatus sum ut te In primis meis uerbis exoraret, ut reconciliandae mihi regiae beneuolentiae Author esses, ac isti, liberalissimo principi, inao imum induceres,non nihil sua interesse hae dignitare homines inopia, circuovςntos subleuare, neq;tibi dissicile suturum arbitror illi in memoriam reuocare, quo semper studio maiores mei,atq; ego ipse Res gallicas & praestantissima istam progeniem prosecuti fuerimus,& prosequamur.Caetera, prudentiae tuae commemoranda relinquo.meq; totum fidei tuae , ae diIL gentiae permitto,ac trado,nuntium ucro tibi de meliore nota commendo , uiru quod agnoscere poteris, ingenio, doctrina, moribus praestantissimum, ac Gallici nominis, adeo, studi sum, ut in Gallia ipsa natum,atq; altum putares . Felix ualeat amplitudo tua. Hieronymus Niger Iacobo Sadoleto Carpentoracten.
Atis non fuerat me post euersiam Vrbem, e naufragio Il- Olo emersium ad patrium litus adnatasse, nisi ad spectandos deflagratae urbis cineres rediissem . Sed is est rerum status . atq; ea totius sere, italiae calamitas,ut nullus sere,sit angulus, in quo non aut hostes saeuiant, aut Tyranni dominentur. Quare haud iniuria gratulandum tibi est, qui in tantis tempestatibus sis prope unus in portu,stuctusq; uitae percipias eos , quia sapientibus uiris maximi, iucundissimiq; habentur. Quem sane portum,& exoptaui ipse semper,&tu, quae tua est benignitas communem mihi esse uoluisti,uerum nescio quo pacto me ad istum,auem cursumq; diligentem reflantes semper uenti repuleruntaQuum enim recuperata ualetudine ad te proficisci statuissem,cognoui,mare ligusticum hostili classe, cisalpinam
omnem galliam hispanorum praesidiis teneri,omnes deniq; adi
17쪽
tus partim ui,partim insidiis adeo interclusos esse,ut ne dedalus quidem, quod in poetarum est fabulis, tuto istuc aduoIare potuisset.Itaq; Romam ueni ad Quint. Idus Februa.adductus potins tedio patriae , quam desyderio urbis illic enim multa
erant,quae me molestia assicerent cum priuata , tum publica.
Nam & si nostra illa urbs, Ioci natura, atq; humana ui muniatissima est, omniq; seditione,& ciuili uacat discordia, praeterea nihil desyderat quod ad commoditatem uictus, i ad ciuilis, uitae splendorem pertineat.Sustinet tamen diuturnum , &grauissimum bellum,quod exinanito aerario,vectigalibusq; dia uenditis, priuatis ciuium sortunis administratur , nec ordiniquidem nostro parcitur nouo more,quod sane incommodum, sortunarum mearum exilitas , tibi iampridem cognita ferre non poterat, Quamobrem diuerti huc eo scilicet animo, atq; consilio, ut quum primum per tumultus bellicos liceat ad te proficisci,utar liberalitate tua ,nisi tu sorte de repetenda urbe cogitas, quod certe consilium nec mihi facile probatur , nee opinor tibi pro tua prudentia probatum iri. Quis est enim tam iniquus rerum , aestimator tam leuis, qui quum quieti & otio florentem urbem & amplissimum locum posthabuerit, Mox euersae urbi, rebusq, perditis otium cum dignitate posthabeat Nolo tibi ea commemorare,quae Vulgi ani- .mum mouent, amisisse nos hominem frequentia, splendorem, patentem olbus sortune campum, quibus Oibus, ut tute apiεter,ad me seripsisti sertasse utilius est carere, quam abundare Illud unum, quod per magni ipse semper aestimasti, ne praeteriho,amisisse nos eruditorum uirorum iucundissimam consuetudinem,qua sic caremus,ut uix unum aut alterum ex uetere iuia nostra academia superstitem inuenerim loqui omnes enim sere aut naufragio illo perierunt,aut tempestate compulsi sunt in longinquas oras, mentionem; ipsam urbis reformidant, Superest tamen ex sodalibus nostris Savonorum princeps tu Io eodem uultu,atq; animo, quo semper suit. Que quum sorte offfendissem in uia hiIarem,& non minus curis quam sortunis dispoliatum, continere risum non potui, tanto in luctu , &squalore ciuitatis. Vtinam, inquit,cum philosopho superasse.
Hispanus GIea tractauit me pessume, idem tamen accidit det
18쪽
Reuerendissimis. Communia haec est ae primulgata Romansrum ciuium consolatio,videre hos primates, non modo sordidos, sed etiam sordidatos . Et tamen non defuere qui tantum indignitatis, tantum ludibrii magno ambitu , magno auri podere coemerint,quos quum populus Rom. uidet sine grege incedere, multa fame confecta uehi, nihil aliud ex pristina fortuna, quam ridiculam superstitionem rctinere , oblitus omniucalamitatum siuarum soluitur in cachinnos maximos. Haec habui quae ad te confestim scriberem. Nam pueri tui mihi denatiarunt,proxima nocte certum hominem in prouintiam istam discessurum. Clemens Pontainx.e morboetandem conualuit, quotidie in ore habes diuinum consilium tuum de profectione ad Caesarem,& de pace publica,quo si integris rebus usus suisset,non laboraremus. Cura ut ualeas & Paulo Nepoti,meis uerbis plurimam dic salutem.Vale iterum di me ut facis ama. Pro.RCariComelio ad Ia. Banisin. Ex tuis literis Tridenti datis Sexto Idib. apri Iis, quae mihi reddite sunt sexto Kalen . maias , incredibile coepi
uoluptatem, quod ex his facile tuum erga me animum cognouerim ,& quodammodo introspexerim, quum tantopere molestum tibi fuisse scribas, priores tuas literas, quas ad me congratulationis causa dederas, intercidisse. quaquam mi Banisi non fuit tibi ea in re magnopere elaborandum , noui enim candorem animi tui,& tua erga me beneuolentiam multo quidem Illustriorem , quam ut ea hisce uerborum testimoniis Ggere uideatur,tator tamen laetari te meis honoribus atq; oris namentis. quae tibi semper uolo esse communia, quamquam in eam incidimus tempestatem,ut prudentissimum cuiq; uiro, minus graue sit iacere in sentina quam ad clauum sedere , deo consula,& perturbata sunt omnia, presertim ordo noster, cuius omnis dignitas,& authoritas amorum ui oppressa,scelestissimorum latronum lacta est opportuna iniuriis, uerum nos
diuina ut decet ope steti in officio , perstabimus , nec unquam reipub. christianae cuius quota portio sumus , aut amicis .deerimus, in Banita uero qua iandiu fuimus ea semin
19쪽
per tituri semus uoluntat naturaq; in te omnia summa neeersitudinis officia constabunt,&quando me uehementer solliciatat ualetudo tua. mitto ad te descriptam rationem medelae,
si multi ex nostris ad podagrae pedu dolores saluberrima deprehenderunt,ea si profuerit,hanc mercede abs te exigit medicus, ipsum ut conuenias coramq;,ei gratias agas , hoc illi gratius facere poteris nihiLVale, Hier. Niger Paulo Sadoleto. S.D.
ET si non dubitabam quin antesi hae tibi literae redderentur, omnem penitus dolorem ex obitu patris abiecisses. Quum morbi eiusmodi,in tam bene instituto animo diutius haerere non possint.Tamen quia uerebar , ne quid de summo meo erga te amore detractum uideretur, nisi communem mihi eam calamitatem suisse declarassem; & nonnulla ad te con solandum idonea attulissem , putaui non alienum esse nostra necessitudine quae accepto illo nuncio mihi in mentem uenerunt,ad te perscribere.Atq; in primis admonendum te censeo ne a me expectes uulgatam iIlam quidem, sede fontibus philosophorum haustam consolationem. Nihil mali esse in morte . quae plerunq; ex multis miseriis, atque ex iniquissima conditione uitae eripiat homines, & ad immortalitatem traducat , nec uideri cur magnopere doleas,patrem exacta iam aetate, honestissime acta uita,relictis liberis eximia spe summae uirtuti vadolescentibus,domi,atq; in patria diem obiisse. Imbecillim esse animi,ne dicam amentis,id moleste ferre, quod mutari nequeat.Demum turpe esse uiro disciplinis liberalibus instit to,ad leuandum dolorem,beneficium temporis expectare, qd ipse consilio,prudentiaq; praeripere ualeat. Et sexcenta huiusmodi,quibus plura,& ornatiora apud uos uel parietes isti l qui posse uideantur. Unum illud meo quidem iudicio ampli iasimum consolationis caput ne praeteribo,quo, si quemadmodumihi ipse persuadeo,es usu non dubito quin repente omnem dolorem abieceris. Est autem hoc,non debere te interitum patris serre immoderatius,quum patris loco, patruum habeas tali uirtute,di sapientia Varum,tantam erga is beneuolentia, ut
20쪽
In altero principem locum teneat,in altero, ne pareti quidem euo cedat. Quae quum quotidiano usu ipse optime intelligas, atq; agnoscas,ob eamq; causiam relictis parentibus & patria illum in extremas & longinquas oras sis prosecutus, cauendutibi est,ne non modo ignari,atq; inconstantis, sed qtiain ingrati hominis notam subeas, si casum hunc grauius serendo, tam egregiam illius in te uoluntatem parui aestimaris, neque usus lueris domestico exemplo uirtutis & prudentiae, cuius ille est Umnium gentium consensu magister ac princeps. Sed de his satis,& sortasse plura,quam necesse suerat. Ex literis patrui tui
Noluptatem coepi maximam,quarum erat in extremo te in optimarum literarum studiis tantos processus habere η quantos uix ille mei tui amantissimus optare audeat. Equidem mirifice laetor fuisse abs te mihi praereptum locum monendi tui,
que hortandi ut rectum iter ad gloriam insisteres,neue discederes a patrui uestigiis,quae te ad immortalitatem ducere possent.Video enim iam tibi deesse nihil, quominus familiam tuam singulari patrui uirtute,eximiaq; doctrina illustriorem
factam,perpetuo tenore in authoritate & gratia contineas. Nam & ingenium tibi acre,atq; excellens est, uelut peculium a maioribus tuis relictum,cupiditas uero atq; ardor uerae laudistantus,ut si alterutrum necesse sit,freno potius egeas,quam calearibus, Ad haec uersatur tibi quotidie ante oculos praeclarum. exemplar omnium disciplinarum,atq; uirtutum, de cuius uno intuitu,atq; admiratione,uerae sapientiae ac beatae uitae rationem petere potes. Cohortatur te insuper loci amoenitas, & undiq; pacata ora, in qua sine ullo interpellatore licet tibi in literis toros dies ponere. Quo sane beneficio ipsi iampridem caremus qui hanc sedem belli , & hoc receptaculum omnium miseriarum incolimus , proinde nihil a uobis humile , nihil etiam mediocre est, expectandum , sed eiusnodi , quod apud poliercis testatum relinquat , quibus ingeniis
floruerit aetas nostra , & quantum ad splendorem ueteris gloriae accessura fuerat , nisi in tantas calamitates inci-d siet . Videor enim mihi iam diuinare futurumi breui ,. ut armorum ui oppresse, & consepultae literae paulatim in eas