장음표시 사용
31쪽
pio, amiliares praeterea reliquos, qui mihi tua causa sunt a
Fhilippo Venerio Sebast. F. H. N. S.INcertum mihi est,maiore ne dolore quam uoluptate me assecerit,Leonardi patrui tui mors,& parentis in locum d mortui fratris cooptatio eodem sere tempore mihi nunciata; quod enim Clarissimus ille uir mortem obicrit,qui cum patriae, tum familiae uestrae honestissimae non parum ornamentiatq; praesidii afferebat,non solum mihi,qui uos uniceam o,atq; obseruo, sed cunctis Ciuibus, qui Rem p. saluam & florentem esse cupiunt,maxime dolendum suit. Quod autem uniuersa ciuitas declararit, quam moleste tulerit Leonardi casum, & qua honorifice de tuo patre sentiret, non potest mihi non esse iucundissimum. Laetor enim mirifice,quum quid pie, liberaliter. ac sapienter a Ciuibus nostris factum audio, qu ppe qui probe intelligam duobus his potissimum regna, atq; in peria continere, piae mi oscilice ac poena. Quamquam magistratus iste tribunitius quotidianis laboribus uariisq; occupationibus resertissimus oneris potius quam praemii loco uidetur esse censendus, tamen quum in eo suiTma sit in intercedendo aut horitas&d ignitas,lege'; omnes & instituta Rei p. sub eius tutela &pres dio conquiescant,neq; is dcferri nisi ornatissimis uiris se uat,non quantum secum asserat molestiarum, sed quo animo sibi a patria deferatur, unicuiq; est considerandum. Neq; uero dubium mihi est quin Sebastianus pater uir omnium & n strae & superioris aetatis in foro iudiciisq; exercitatissimus, omnes difficultates &molestias quae in eo gercndo magistratu caeteros obruere consueucrunt, facillimc sit superaturus , Campumq: sit habiturus amplissin una, in quo sua continentia , grauitas, Eloquentia , sumn a cum admiratione totius diuitatis possit excurrere. Quamobrem est quod nos familiares ac necessarii plurimum gratulemur,cmniaq; isti& patriae faelicia ,sortunataq; euentura speremus. Quod autem priuatim ad me attinet, obsecro te mi Philippe ut quae cgo dolorem cx alterius statris obitu, titiam ex uiiuncto alteri munere conccepi ani
32쪽
mo eam patri meis uerbis cumulate explices,tibiq; persuadeas existimaturum me uestra omnia incommoda pariter atq; ornamenta mihi semper fore communia. Quod tibi tum praecipue compertissimum fuerit, quum te aliquando ad hoc literarum Gymnasium contuleris,in omnibus enim iis,quae ad rationem studiorum tuorum pertinebunt, siue ea sint, quae ad humanitatem informant, siue quae ad scientiam iuris pontificii spectant, meam tibi operam,atq; industriam nunquam scito de futuram Valea Hier.Niger Alexandro Falconio S. P. D. M Irifice delectatus sum tuis literis , cumineae sic ornate copioseq; scriptae sunt,ut non ex scribarum officina,sed ex Rethorum schola prodiisse uideantur , tum θ perspicuum tui erga me amoris testimonium preseserunt tum quid orationem in Francisci Cornelii Cardinalis senere nuper a me habitam Amplissimis uerbis laudas, atq; in caelum effers, quam ego orationem libenter non modo in nonum annum ut poeta
ille inquit sed etiam perpetuo suprepsissem , qui probe intelliga in .si ea cum ueterum scriptorum monumentis conseratur,potius dignam esse,quae spongiae succumbat,quam quae per
eruditorum uirorum manus evagetur,nisi Corneliorum meorum uoluntati &studio, quorum imprimis res agebatur, mihi fatisiaciendum putassem, Quum enim a multis ea expeteretur oratio-eo die, quo habita est , ob ingentem populi concursum,& praetereuntis pompae strepitu in a paucis fuerit ex audita existimarunt uiri isti nobiles multorum desiderio percommode satisfactum iri,si ea typis excuderetur , atq; invulgaretur. Qua de re admonendum te duxi, ne fortasse me nunc primu ambitione captum existimes , quod quum id genus multa a me antea scripta nunquam ediderim, modo alienior factus ab hisce studiis uidear ex re leuissima popularem auram captare uoluisse . Reliquum est, ut pro egregia tua in me uoluntate, quam ex tuis literis,atq; in tua mihi iam pridem cognita pro bitate perspicio, immortaleis tibi habea gratias , Omnemq; meam operam,&auctoritatem,qaantulacunq; ea est, omnibua
33쪽
m Is eommodis & ornamentis paratum expositamq; pollicear.
Nolim existimes mihi parum gratum fuisse benefletum
tuum, quod tamdiu siluerim, suit enim eiusmodi, ut si magna mea in te merita extarent abunde mihi satisfactum putarem. Quum uero nihil in necessitudine naturam contulerim, praeter studium &heniuolentiam , facile intelligo parem metuis officiis animum asserre non posse.adnitar tamen ea conseruando,ei'; bene utendo,quae donasti,efficere, ut tuorum erga me meritorum te nunquam poeniteat. Quod si qua u is aut ea-sus beneficium huiusmodi auferet,memoriam tamen illius una cum eo interire non patiar. Mandatum tuum de praeceptor
euro, quod possum, diligenter Lazarumq; nostrum & Lampriadium appellaui huiusce curam cogitationisq; participes, misenim non huic rectissimo studio tuo libenter adsit quum uideat nullum te Iocum praetermittere istius populi iuuandi, atq; ornandi , adeoq; incensium esse desiderio propagandi honas artes ut eas etiam. in animis barbarorum homicium inseri cupias. Sed doctoruin,quos requiris, maior hic est penuria quam fortasse opinaris duo enim sunt hic hominem genera in optimarum literarum studiis uersantium , alterum eorum, qui eiusmodi literas profitentur, aut idonei sunt ad profitendum, hiq; existimationem doctrinae diuturnis laboribus consequuti, eum iam obtinent Iocum, ut non nisi magnis propositis praemiis alio proficiscerentur, Alterum genus est eorum, qui ut ab his doctoribus erudiantur , rectumq; iter ad nobilis. limarum artium laudem adipiscendam insistant, in hasce, oras uenerunt . Horum autem pleriq; non multum processerunt, nec dum satis apti uidentur ad ea semina in animis istius iuuentutis iacienda, quae nondum habent in se ipsis, qui uero iam ad frugem aliquam peruenerunt, eximiamq; sui spem eoncitarunt qui sane sunt paucissimi, hi relinquere italiam; refo mi dant preciumq; constitutum recusant. neq; enim modicum
est, quod depostis, ita enim scribiscit Graecas nouerit probe Ii
34쪽
teras, Latinas autem mediocriter , at ego sic rimo qui, is Iudice, mediocritatem attigerint, eos esse uiros doctissimos. Verum haec ipsia mediocritas non ex acerrimo isto tuo iudia clo,sed ex communi aliorum sententia, atq; ex ipsa rei necessitate metienda est, Proinde dabimus operam ut uirum in usniamus,qui preciari istius amoris dc pietatis tuae in Carpentoractenses ciues sustineat partes quid efficere possimus non dii
compertum habeo,certe nec opera,nec studio deerimus.Vale.
Nolo tibi in agendis grapiis pluribus obstrepere noui enim
quam haec non libenter legas. Berardinus MaphoeusAMLSCito me mirifico tuarum litterarum desiderio teneri cum postea quam me huc Verona receperim, nullae tuarum mihi redditae fuerint. quamobrem mihi persuadere non possum quid nam tam repente accidere potuerit, quod institutum stribendi munus praetermiseris, duriusque aliquid de tua iume beneuolentia cogerer dubitare , nisi perspectam tuam in me uoluntatem fidemque iam planὸ cognitam haberemi It Iud uero me uel maxima liberat molestia quod ex rumore quodam, uel ex tuis potius ad domesticos missis literis, te hie ad Κl. Aprileis expectamus,an ideo mi Niger nihil de eo mihi significasti ut me, caeterosque tibi necessitudine coniunctos
maiore assiceres,voluptate, quam de improuiso aduentu tuo caepissemus.Sed quid haec ad te hoc praesertim tempore, in quoeiam iam sit ad arma concurrendum, haec etenim omnium sermone percrebuit Thurcam esse in armis; classemque. C C. triremium egregie ornatam: armatamque habere, qua si in Ita, liam transmisiurus, indiesque maiores sibi copias comparare quib. in Pannoniam impetum faciata Christianorumque principum consilia frigere, nec tot tantisq; calamitatibus esse edoctos, quibus superioribus annis immanissimis Turcae eos afflixerunt. uerum adeo late malum hoc serpere patientur,ut cum
illi medicinam adhibere uoluerint minime queant. sed de his alias pluribus , nunc scito nil a me magis quam te aut tuas expectari literas. Vale& anuum Theba ideo ,Colotio.
35쪽
T PI S T. h. Curtio, ae Rutilio nostro meis uerbis dic salutem. ' . . Hieronymus Niger Marco Antonio Michaeli. S.D.
CVod nuper a me efflagitasti, ut de Graeca superstiti
ne,quae proximis diebus in hanc urbem sedem pietatis 1 Religionis iuecta suerat,ad te scribere,vereor ne&mi. hi explicatu difficile sit,&tibi omnino incredibile uideatur, tanta .n. est indignitas rei tam nouum atq; inusitatum genus temeritatis N insaniae, ut& praeter grauitatem Romani nominis & supra hominum fidem sit, quod haec ciuitas iam per tot secula sanctissimam Religionem edocta, Nunc turpissimae superstitioni manum dederit C recutiq; unius inanissimam fabellam diu pro oraculo habuerit. Iuvenalem Poetam Satyricum legisse te arbitror conquerentem tantum authoritatis &fidei suis temporibus in hae ipsa urbe graecis hominibus tribui ut nullum dictum factum ue laudaretur, quod non grecedictum factumq; esset, sed illis temporibus haec natio quasi minus dictaret a ueteribus illis grecie, qui Sapientissimi &ha. biti sunt& suerunt,facile potuit imperitam plebem in sui admirationem conuertere.Nam S si amisisset imperii dignitate retinebat tamen ad huc sapientiae Iaudem quam nostri plane se assequi non uidebantur posse , nisi Athenas commigrarent, atq; ex grecorvin fontibus sapientiam haurirent . Recentes uero graecos quis non uideat amissis omnibus ornamentis,aut seruire barbaris nationibus , aut inter nos uiuere tamquam sugitivos. Qua certe calamitate digni sunt propter eorum perfidiam & impietatem. Hinc Nicolaus Quintus Pontifex Maximus uir auorum memoria doctrina N pietate insignis nuncia
ta Byetantii expugnatione & clade dixisse sertur , haud iniuria Deum Opti. Max.Graecos in seruitutem gentis impiissimae redegisse, Quod illi semper uerae pietatis hoc est,Christianae Religionis inimicissimi fuissent, quasi diuino iuditio habiti sine indigni Christiano nomine qui peruerse Christum colerent, puritatemq; religionis superstitionibus inquinarent, nos uer Imprimis thostili odio persequuntur,ut nolint eadem , quae nos,de Religione sentiri conuictim toties sanctissimorum pa-
36쪽
trum sententiis & publica authoritate ad saniorem mentem reuocati redderent ad ineptias suas , maluntq; soli errare qua nobiscum bene sentire. Dicet fortasse quispiam iniquum esse
me ex unius Greculi superstitione toti greciae nota impietatis inurere,sed & poetarum eminentissimus Maro ex Sinonis dolo Danaum insidias autq, ex unius crimine aliorum omnium fraudes docet esse perdiscendas, sunt enim Greci fere omnes ut habita corporis, ita N animo ac uoluntate inter se persimiles,& quemadmodum caetere nationes peculiare quiddam habent,ut Itali. prudentiam,Hispani uersutiam Galli superbiam, Cermani impetum & surorem,sic Graeci mendacia , di dolos fingere adeo sunt eruditi ut eos natura ad fallendos caeteros mortales finxisse uideatur,sed uereor ne nimis multa permiserim antequam de te scribere aggressus sim,meus in te amor, &summa , quae inter nos est familiaritas secerunt, ut libere huiusmodi uterer euagatione,quam scio tibi, qui omnia mea li-henter legis non iniucundam futuram.Nunc ad re ut ueniam, credo te iampridem uel ex meis literis accepisse hoc anno ad caeteros urbis Romae labores & erumnas pestilentem morbum accessisse , qui tamen hactenus non admodum grauis uulgatusq; fuit,ut pote non ex aeris putredine ortus,sed aduentilius di contagione inuectus. terum ut aegro homini noua superuenientes aegritudo,tametsi leuis non potest non esse molestissima , sis miserae huic & latis superq; afflictae Ciuitati genus
hoc incommodi accedens grauissimum uidebatur. accedebat rei quaedam quasi nouitas,quod ab initio Pontificatus Iulii. ij. usq; in praesens hoc morbo laboratum non suerat, augebat terrore multa Imprimis iuga primori qui non tam maetu pestilentis morbi,si tedio,urbis carentis principe in suburbia secede-hant,praeterea nihil erat spes in magistratibus, quorum sole tia & cura uis morbi repelleretur. Pauci enim erant,qui de repub.consultarent,pauciores uero qui maiorum consiliis obtemPerarent,usq; adeo perturbata omnia & consula uidebantur hunc statum urbis calamitosum ne miserum Imp. ut par erat aegre serebant Romani,cum ob discrimen uitae, in quo pariter cum inquilinis uersabantur,Tum uero ob iacturam fortunam suarum,quae Omnes ex aduenarum conuentu& frequenti pena
37쪽
dent,sed dum hi hac sollicitudine Iaborarent. Ecce GreeuIus
nescio quis homo sordidatus prolisia barba, qua ea natio plurimum delectatur,capillo impexo toto demum corporis habitu horrido & tetro,quasi nuper ab ina seris emersisset, qui in res Ciuitatis adit, polliceturq; iis si triginta nummos aureos in singulum mensem sibi posterisq; suis constituant parentq; necessaria operi peragendo, se & siprimum urbem purgaturupraesenti lue& perfecturum ut nullo unu tempore ea calamitas metuenda sit ,non defecerunt Graeci homines,qui testarentur eadem hunc miracula in Graecia & Syria edidisse . Inter caeteros Constantinus Paleologus,& Veturio iure Imperii & sama bonitatis plurimum praestans,qua spe,quibusq; testimoniis adducti Romani Cives rem Senatui detulerunt, ex Senatusconsulto ampliora etiam si Graecus homo peteret promittuntur . quae omnia cum transegisset Graecus opportuna operi mandae exquiri.Imp.Taurum nigrum deposcit, ut Virgilianam Sibilla Immitaretur,dicentem,duae nigras pecudes ea priuia piacula sunto,subinde sontem nundum antea deprehensium inueniri uult, in suburbio,quibus omnibus celerrime ad inuentis Graeculus nocte intempesta ad Radices Marii motis prosectus, quo in loco & Taurum paratum & sontem inuenerat sunem texere aggressus est, texendoq; nune alta uoce nunc submissa nescio quid Graece immurmurabat sonitum uocis.multis, qui speA tum conuenerant audientibus,post haec coniecta in ceruice inari sune , serunt illum repente mansuefactum ter circa sontem
perduxisse,deinde prostratum nulla ui ter dextro pede calcaia se atq; illi demum minime reluctanti cornua ab seruisse,quibus peractis Taurum per septem urbis portas , M per septem cel bres uias a pastoribus deduci iussit,postea dimitti ut in campos & ad pastua nota regrederetur. Λiunt qui interfuerunt qua ille hora attollens in cauum oculos,nescio quid in suis rabat uisa svisse decidentia sydera& innumerabiles canu Iuporum atq; id genus animalium imagines passim uolitare, sed ut ego quidem existimo credulitas hominum & pauor per intempestae noctis umbram huiusmodi simu lacra reserebat,his in hunc modum confectis magus in urbem reuersus egit cum Ramauis magistratibus,ut publico edicto caueretur,ne quis in tra
38쪽
duum quadrupedem bestiam mactaret,in quo & Cratea uersutia deprehendi facile potest, quod de industria eos potissimudies delegisset,quibus ex religione carnibus abstinemus, Vulgo autem uocantur a nobis anni tempora , quibus quater in anno uecti cornibus est irreligiosum N impium,Graecus in hos dies rem distulerat,ut coactus religione populus obedientiorsbi esset maioremq; ex eo authoritatem & fidem suae ipse fabulae conciliaret,sed dum in hac expectatione esset Romana Ciuitas Antistites summi ordinis percepta re,negotium dederunt Iacobatio Pontifici Lucerino,ut uideret ne quid christiana r Iigio detrimentum pateretur.Is cum animaduertisset ex huiusmodi superstitione animos imperitae multitudinis facile a Religione auerti posse,& plane intelligeret Graecum illud commentum non carere dolis . Imo uero nec machinam ad questum statim hominem Graecum,sive potius circulatorem ad se uocat, interrogatq; quanam arte quibus uerbis in huiusmodi opere patrando uteretur,ad haec ille respondit,nolle se arcanatim isteria suae artis culsi propallare,satis esse Romanae Ciuitati,si ipse pestilentiam extinguat, ex iis apertissime cognitum est in ea re nihil aliud contineri, si aut superstitionem, aut dolum,aut utrunq; igitur ex templo magus in carcerem trahitur paulo post questione habita puniendus, nisi Romanorum Ciuium iactus concussus hominem iuditio captiuitatis liberasset,indignum enim uisum est,his,us quem ipsi antea in fi dem acceperant desererent in eo vitae discrimine,quod ille Psalute publica subiisset quamobrem Graecus aegre a propinqua flamma & pene incendio ereptus tumultuanti populo donatus est,uerum ne omnino impunis dimitteretur pessimo exem-Plp,mulctatus suit exilio sempiterno, liberq; eius in quo delineamenta illa sua conscripta erant publice combustus,ut eadefere contumelia notaretur,qua notatus olim fuit ab Atheniensibus Protagoras qui opinionem de diis immortalibus in d hium reuocauerat.Aiunt hunc urbe pulsum praeneste se coni
Jisse.Ibiq; fabulam suam prosequi, quod ea Ciuitas pestilentia uehementer obora quem exitum ea res habebit ad te perscri-ham. sisi non dubito quin eundem ubiq; exitum sit habitura. Habes mi Marce seriem Graecae deceptionis a me si non orn
39쪽
te,at certe fideliter expositam,quam dum mecum ipse reuol uoanimo non tam Graecum hominem si Romanos ipsos prWuiter accusandos censeo,quorum credulitate pene perfectu est, ut uel ab impiis nationibus ad quas forte huius rei fama peruenerit, ludibrio habeamur. Graecus enim nihil est aggressus alienum a natura & more sui generis, nostri uero ualde abe rarunt a maiorum institutis,non eorum modo qui Christiana pietatem professi sunt, sed eorum etiam qui anno Christum fuerunt. Etenim quicumq; Romanorum gesta coscripsere tam Latini quam Greci Romanos illos ueteres imprimis laudanta religionem quod eum cultum deorum immortalium in quo nati educati si fuissent, ita integra immolataq; seruarint,ut nullam umquam peregrinam admiserint superstitionem . habet in presentia Liuii uerba subiicere , qui libro quarto decadis
primae, cum de pestilentia sermo esset,qua ob siccitatem Et ouarum desectum urbs Roma plurimum laborauerat. a Corianelio Cos.T. Quintio Reno Coss.haec subdita Nec corpora modo affecta tabo sed animos quoq; multiplex Religio de pleraq; externa inuascit.Nouos ritus sacrificandi vaticinando inserentibus in domos quibus questui sunt,capti superstitione animi, donec publicus iam pudor ad primores diuitatis peruenit cernentes in omnibus uicis sacellisq; peregrina atq; insolita piacula pacis deum exposcendae, datum inde negotium aediliabus ut animaduertere di nequi nisi Romani dii heu quo alio more quam patrio colerent. Haec ille quod si huiusimodi instituta maiorum tamquam nimis uetera S antiquata parum uidebantur ad continendos in pietate Romanorum animos ualere
saltem debuerunt. Sacrosancta Rcligionis decreta quibus obtemperare hi a pueritia edocti sunt,nec obliuisci fas erat Chri. stianos se esse,eamq; urbem Patriam habere, in qua passim tot ossa,tot sepulchraeorum cernerentur, qui pro pietate contra superstitionem pugnantes immortalitatem diuinitatemq; gloriosa morte sunt assequii. Itaq; opportune admodum post errorem hunc imperitae multitudinis a collegio Pontificium d crete suere supplicationes in quintumdecimum usq; diem ut conuersus ad Religionem Populus Romanus a Deo opt. Max.
40쪽
iis quoq; piaculis ut est , in extrema omnia praeeeps uulgus
nec seruatus modus, nec rei leuitatis habita ratio est. Nam cumorbi huius uis esset longe minor quam fama& pavor, ad postrema tamen remedia uentu in fuit, Pueris passim atq; uiris nuda sibi,terga flagellis percutientibus, mulierum turba in . genti cum clamo;e ululatuq insequentium diuum essigies,quae ex omnibus sacrariis de promptae lugubri pompa circumterebantur per urbe datus est etiam questui locus in tanto maerore ut per eos dies dona certatim imposita nec altaria,nec templa ipsia caperent miracula promulgata si plurima alios pestiletia frope consectos illico reuixisse alios quod religionem colepsissent correptos contagio subito expirasse Iu deum hominem serunt cum ab Imagine Virginis Deiparae auertissent oculos caecum repente factum fuisse,alium sectae eiusdem cum auertis set faciem inflexa ceruice stetisse. Quamobrem Iudaea semina territa miraculo Christianae se religioni addixit, quam postea uidi .ipse coronatam more Romanoru m sponsarum inter supplicantium turbam,quasi in triumphum duci peractis siupplicationibus nuntiatus est,aduentus Abriani sexti, PontaMax. quedum Romana Ciuitas ctia peregrini omnes tam diu expectat pene tedio &maerore consecti sunt, Nunc uero si non alium ex hiis precibus & uotis fructum,at saltem hunc minime contemnendum percipiemus quid qui antea sine capite, eramus & ut Graeci aiunt Acephalis iam iam habebimus caput& religionis Principem religiosissimum, qui ibi famae credendum, est sua probitate prudentia authoritatem urbem Romam atq; adeo Crittianam Remp.afflictam eriget perditamq; recreabit.Vale. Ηier.Niger Iacobo Sadoleto Car.LERam in suburbano meo Patauino,cum redditae mihi suerunt, a te literae ossicii atq; amoris in me tui plenissimae habeo tibi immortaleis gratias, quod incolumen me ad meos reuertisse gratulere , nec incompertum mihi est quam sis in om multae ratione praesertim in amicitia constans ac semper idem .Quod autem in extremo literarum tuarum petis a me ut offensionem illam aduersumhominum petulatissimum a me