Bened. Ariae Montani Hispal. De optimo imperio, siue In lib. Iosuae commentarium

발행: 1583년

분량: 744페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

Ex Bibliotheca

majori Coll. non . Societ. Jesu

4쪽

Bened. Ariae Montani Hispal.

DE OPTIMO

SIVE

Commentarium.

Ex officina Christophori Plantini.

M. D. LX XXIII.

6쪽

S. C. ROMANAE

ECCLESIAE EIUS VE

SUMMO PONTIFICI, ET CAETERIS Dcris minaem omnibus, BENE Ix ARIAS MONTANVS

s. a Deo D. N. I. christo. '

O s T QI A M mea probari vobis studia in Tridentini Concilij frequetia illa celeberrrima,praesens ipse sensi:quod mihi

ipse de me nunquam promittere au t sperare auderem,vestro consilio ac monitu,

immo iussit potius fultus, vobis ut promitterem, ac voto etiam obligarem, sum persuasiis: hoc est,ut quantu Dei beneficio ex sacrorum librorutastione boni fructus serre possem , id omne ad commune Christianorum usum Sanctissimς matri Ecclesiae dicatu comsecrarem. Sed vi,non ante quadragesimu quartum aetatis meae annum, vigiliarum' mearum primitias ad sancta templa deferrem,illud in causa fuit,quod arbitrarer nihil immaturum aur praecox honeste proferri; posse , id vero quod a me arte ingenioq. accelerari ac perfici non posset, temporis interuillis conficiendum putarem. Primum se . fructum edebamus, cum duodecim Prophetas in- terpretaremur, deinde vero in noui Testamenti libros duos elucidationes emittebamus, di versione sacrorum Dauidis Psalmorum pedibus ac numeris constricta Or

7쪽

tione: quem laborem maioris operi initium esse profitebamur. Nain quae ad faciorum Bibliorum, quae regio studio ac beneficio a Plantino edita sunt, Apparatum condissimus, ea in hoc genete non ponimus , sed ad aliis

formam rationemq. referenda censemus ; nec tamen illa

omnia nostro tantum, sed plurium doctissimoru & pii Dsimorum virorum laboribus collatis,parata sunt. Quod Vero tamdiu cessauerimus nullumq. munus affered dum concinnaverimus, multa proseistb effecerui, cum primis Vero vive genus ab instituto nostro prorsus diuersum: cum totum sere tempus vel in peregrinationibus officii causa factedis,vel in regiae aulae seruitute,& quietis othq. desiderio consumpserimus. Accessit etiam infrequentia magna Vitς actionum & consuetudinu, incredibilis solitudo atq. inopia studiosoru amicorum, quorum co silio,

opera de subsidio iuuari plurimum, & quicquid agerem

excolere ac promouere postem sed nec amanuensium facultatem nancisci poteramus: ita ut quid meditari contingeret, scribendum, &describendum,& limandum,&ad incudem reuocandum uni milai sorex ; quod opus Vel maximi tetedij, vel integri oth quo nos egebamusὶ erat. Interim non sine aliquo usu nobis tempus fluebat, ii minum de labore studio'. nostro iudicia exquirentibus ac diligenter patienterq. obseruantibus, quae nobis ad roliquum vitae industria: ac lucubsationum decursum Viblia fore censebamus. Atque toto boc unorum sere de

cem interuallo studium quidem nostrum omnibu3 sese

Christianis probatum fuisse credimus laborem Vero non aeque omnibus placere intelleximus. Nam quamquam aliarum nationum omnium, quibus nostra , qua liacumquc

8쪽

liacumque ea sunt, arridere accepimus idque vel maximum ducimus & gratias habemus calculis &sustragiis

innati sumus, & ad ulterius etiam procurrendum incitati, nostratium tamen,hoc est Hispanorunt,cum varia ingenia sint, non aequa omnium sumus experti iudicia. Uerum hoc nobis nec nouum,nec recentis exempli,nec mirandum accidit: nec tam hominum inuidiae quam inge-Dij nostri tenuitati adscribi volumus. Nam cum omnis eorum virorum, qui in Hispania Theologiae nomen dederunt , exercitus in duas classes diuisus sit ; alteram eorum, qui scholasticis exercitationibus contenti stationes partesque suas tuentur ; alteram vero eorum qui ulterius

etiam progressi ad sacrorum Bibliorum lectionem sese

contulere, eamq. Variorum expositorum scriptis, explanationibus & sententiis muniendam duxere, euenit Ut

alteri praeter pressum illum scholasticae disputationis sermonem elocutionis omne genus aliud respuant,& quidquid uberioris linguae ostenderint,negligant ac pene condemnenti Alteri vero qui arcanis ac mysticis Veterum expositoruas do concionatorum explicationibus mentem sensumque imbuerunt, quidquid ab illis enarrationibus, quas mT sticas, anagogicas & tropologicas vocatar, quoquo modo disserre cognouerint , Vt humile atq. omnibus peruium communeq. fastidiant. Ex utrorumque numero illos excipimus, vel qui aliorum labores boni consulunt, vel qui omnia legere solent, & ex omni sanalectione usum aliquem capi posse arbitrantur. Atqui auteris ut minus placeremus, essecit Romani sermonis puritas , quam cum Latinis lectoribus operam daremus pro vitibus consectari studebamus . Alteris vero Yt non . . ' 3 satis

9쪽

satis faciamus,instituti nostri ratione semina est. Quippe enarrationis genus cum primis suscepimus familiare, planum ac simplex, quod ipsa verborum significatio exigere videatur quodque tenuibus nostrique similimis lectoribus capi, probari, & ad Christianam vitam insor- mandam cum utilitate retineri, possc sperabamus - quod

genus literate a nonnullis dicitur, id est, quod scripturae lectio simplex primum postulat. Hoc igitur institutum

porro etiam tenentes, commentariorum. iustorum alte

rum foetum Dei ope procream in & su in tibi, sanctissima Ecclesia Romana mater,dicamus, nempe Iosuae prophetae ac summi ducis librum, qua potuimus rerum coinpia & orationis facilitate ac perspicuitate explicatum , in

tuique factarij postibus suspendimus, exiguum quidem

munus pro meritorum erga nos tuorum, proque animi ac voti nostri ratione : quod tametsi maximorum atque ingenio arteque elaboratorum cereorum instar micare

splendereque non possit, tamen purae ac simplicis cand lae a pauperioribus admotae more modoque lucere aliquando in templi usum cupimus, idque tibi quaesummorum atque infimorum communis mater es, ut parui

filioli in tuam gratiam susceptum laborem gratum esse optamus & sore speramus, nonnihil ut videmur utilitatis allaturi condiscipulis nostiis,hoc est,pii sillo gregi,qui non plus arrogat sibi,quam nos nobis arrogare solemus, di quidquid boni aut commodi ex huiusmodi lectione adeptus fuerit,id omne non ex ingenij scribentis ope, sed ex Dei beneficio profectum intelligit. Caeterum in hoc aliisque nostris scriptis,tum quς hactenus edita,tum quae posthac de integro edentur si Deus aliqua extare porro volcus

10쪽

volet)-perbum omnem at*re ingenii literarumq. opinione plenum lectore cavemus, oui nos sibi comparatres aespicit exiguas, adeo nihil in nobis agnoscimus tantae scientiae sublimitate dignum. Quamquam enim& nos manum ferulae subduximus, & a doctissimis praeceptoribus ea didicimus, quae apud magnas palaestras consuetis exercitationibus discunturi quamquam Doctoris etiam nomine ac titulo non semel aut bis, sed pluries etiam in celeberrimis Europae Gymnasiis , magis adeo ex amicorum suasu ac impulsu, quam ex proprio ambitu adepti fuerimus; tamen huiusmodi honoribus

numquam salmus aeque desectari atque distipuli, quod

semper profitemur ossicio & cognomento, cupientes ocsperantes in Sapientiae Christi inodestia & humilitate Dei patris dono ac munere ,-bonorum Virorum ad sobrietatemque sapientium monitis ac documentis indies proficere. Quod vero ad eos attinet, quibus orationis nostrae stylus cotemnitur, quod Latinior videatu quam

pro stholarum usu: nihil est quod nobis laborandum

de ea re si, cum consilium nostrum perpetuo fuerit, ea, quae aliis cum quotidiano sermone tam scribendo communicanda duxerimus, dilucide ac familiariter traderer nullo autem Iacto id comodius praestari posse existim mus, quam si Romane eloquamur, & barbariem cum primis,deinde ambiguitatem, postremo ambages vit mus: ita ut quoad eius fieri possit, ingeniosam & malignam aliorum de sermone nostro interpretationem c ueamus: quam siquis ob Latinae linguae imperitiam ut nonnumquam euenire vidimu comminiscetur, is non vobis, verum sibi ipsi offensione molitus este iure cen-

SEARCH

MENU NAVIGATION