Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

di scripta non satis suisse digna existimet,

de quibus in vulgus emittendis cogitarem . Quod tamen si quis secerit, haud equi. dem magnopere laborabo. Nam qui me culpaverit , idem veteres illos culpaverit, qui duos Ciceronis de Inventione libros, tres de oratore , oratorem , Brutum , Oratorias Partitiones , ac Topica ad nos usque transmisere. Quibus quidem in libris, cum illud fere unum universi spectent, ut ad eloquentiae laudem contendentes recte instituantur , tametsi plura legentibus occurrant inter se similia ; tantum tamen abest , ut eos hanc ob rem eruditi viri fasti diant contemnantque , ut etiam magni aestiment, in deliciis habeant, sibique vehementer gaudeant, quod Omnes ex praeteritorum saeculorum jactationibus ac procellis incolumes ad nos enaverint. uia vero quae de Morali, sic enim appellant , sensu disputatio est, non ita ab ea discrepat, quae idem pertractans argumentum in libro inest Ethicae Stellinianae quin

12쪽

to e) , ut videri in eam possint apte cadere quae sunt hactenus a me dicta; ideoque mirabitur sortasse quispiam cur illam edendam censuerim; iccirco monitos lectores volo, id propterea secisse me, quod in hac lucubratione sensus hujusce non modo , quod in Ethica factum est , descriptio exhibetur , inanitasque retegitur , sed historia insuper quasi quaedam contexitur. Neque enim unius tantum hominis inventum sensus moralis est , sed multi ad id conflan. dum commentum suam veluti symbolam contulere . Stellinus itaque rem a capite

arcessens quis illius prima iecerit fundamenta , quis hisce aedificium quasi superstruxerit, quis extructum amplificarit , expoliverit, ornaverit, docet, sua cuique ad-judicans. Quod cum plerique philosophicarum rerum scriptores , Itali praesertim, ignorarent ; si quando de moralis sensus auctoribus suit illis dicendum , mirum est

13쪽

est f) quam varias in sententias abierint. operae igitur pretium me facturum putavi,

si hoc edito commentario quamdam veluti facem accenderem , quae harumce rerum

studiosis praeluceret , labique illos in posterum non pateretur. Atque hactenus de primo disputationum genere , quod eas complectitur lucubrationes , quae de malorum & bonorum opinionibus, de intelligentia , de recta adolescentium disciplina, de vulgari amicitia persectae anteferenda differunt , ac bina demum secundi Ethices libri prooemia. Quod vero ad alterum spectat lucubrationum genus , hae , quemadmodum initio

dixi , olim editas aut nulla aut parUa admodum cognatione attingunt. Ac septimo qui-

f Huiuste rei locuples teris est vir egregius Andreas Draghettus , qui in adnotationibus ad suum P0choloeta Sy cimen Mediolani editum an. II r. haec habet r Non faris convenit inter moralie tensias patrovor , quinam praecisuur eiusdem auctor Oabendiae fir r aIlus enim primae trib is lard Sh resbωυ , alius Ηutetisonis , aliur Humio cte. Illiad videtur certum e Scotia aut Anglia opinionem huiusmodi fuisse profectam .

14쪽

quidem loco posita disputatio in eo versatur , ut doceat, nimis eloquentiae Aristidem Quinctilianum tribuisse , qui cupiditatum in officio continendarum vim illi ac potestatem inesse censuerit. Quam Graeci hominis sententiam , alterius Graeci item hominis , & quidem sapientissimi Thucydi. dis auctoritate praesertim objecta Stellinus

oppugnat, ac tamquam cimo clavum extrudit .

Quae huic continens est disputatio ostendit beatum esse neminem posse , qui bonis quidem ceteris abundet omnibus , at amicis careat. Is etiam ab Aristotele g pertractatus locus est: verum si quis Stellinianam lucubrationem cum Aristotelea conferat , illam plurimum huic praestare non diffitebitur. Non enim haec modo Stellinus persecit, ut quae sicce pro suo more tenuiterque Aristoteles scripsisset, ipse laeta quadam ubertate atque amplitudine tractaret;

quae

15쪽

nonnullis infuscata tenebris reliquisset, luce perfunderet ; quae non satis luculenter digessisset, pulchriorem in ordinem adduceret ; sed tam multa praeterea addidit , tamque praeclara, nihil ut reliqui fecisse videatur , quod ad absolutam propositae quaestionis tractationem pertineret. Decima vero acroasis in eo vertitur ut

palam faciat quid propositum Plato habuerit in eo Dialogo , cui Lysidi nomen est. Nam Platonis libri duo in genera b)tribuuntur , quorum unum id attributum habet muneris , ut instituat alterum , ut Verum pervestiget. Iam eorum , qui institutionem spectant, alii in contemplatione Versantur , & naturales vel logici sunt, alii actionem respiciunt, & morales sunt aut civiles. Qui vero disquisitioni dant operam , hi etiam multas habent subjectas species, quas nihil est cur omnes sin illatim recenseam. Illud satis fuerit , si dixero ,

16쪽

quosdam ex iis fuisse a veteribus appellatos, quod in iis Socrates. obstetricis quodammodo munere fungens si , quae excogitare ipsi per se adolescentes possunt ac Veluti progignere , ea , injectis dubitationum initiis , tamquam doloribus quibusdam partum praecurrentibus, paullatim eliciat ; quosdam autem πειρατιλιῶς , sive ex iis, quae respondentur ab eo, qui quidpiam assirmat, ei contraria , quod assirmat, eruentes. Quod igitur ad Lysidem attinet,

si quis de hoc dialogo serre judicium velit ex iis, quae de eo docti quidam viri conscripsere , is in contraria distractus , quam

sibi in sententiam sit eundum , prorsus ignoret. Illum enim e recentioribus Serra. nus ethicis, Claudius vero Florus logicis dialogis annumeravit. Contra antiqui

scriptores Thrasylaus ι ), Laertiusque Dio

ῶν--cis. Plutarch. in Quaest. Platon. sub init. c λ Dissertat. in Platonem. ι Apud Laert. l. s. s σ

17쪽

genes sm) hunc uterque librum ad secundum pertinere genus arbitrati sunt , quippe quem

μαι,ταον uterque esse autumarint. At Stellianianam lucubrationem qui legat, is haud diu pendebit animi. Stellinus enim totam dia logi seriem paucis complexus , nihil in eo quidquam a philosopho decerni, ita perspicue declarat, ut quae verba de Platone dixisse Socratem serunt, cum ipsum hunc librum recitari audisset n , , ως

πολλα μου --ο ' Dii immor tales , quam multa mentitur de me adolescensi eadem Plato , si reviviscat, de Serrano , qui decreta ex eo dialogo multa exsculpsit, dicturus videatur. Quod vero Serranus ea Platoni assinxit, quae nusquam sunt, id licet ineptum plane sit, serendum tamen quodammodo est , si cum iis conse ratur, quibus su . in . Lysidiem adnotationes concludit: ait enim Socratem πειρατικως dis. putasse. Sane quis ferat, hominem in Pla

18쪽

tone tamdiu Volutatum vim ac notionem ignorasse vocabuli πειρατιος , quam nos

paullo ante ex Aristotele so) attulimus; tum vero nescisse in iis, quae in utramque partem disputantur, rem nullam aperte judicari Τ Multum prosecto a Serrani levitate abest Florus. Nam etsi perperam secisse videatur, qui logicum esse Lysidem di xerit ; tamen , si hominis verba rite perpendantur , & ex sermonis contextu testimentur, liquido constabit, eum non in ea fuisse sententia, ut putaret logicum aliquod

decretum in Lyside statui , sed dialogi

tantummodo summam respexisse, quae potissimum in eo continetur , ut, si minus praeceptis , certe exemplis doceat, diu multumque explorandas res ei esse , qui vera secernere a falsis velit. In ea, quae hanc excipit, lucubratione

19쪽

multas Stellinus videndas exhibet vitiorum

ac virtutum sormas ex voluptatis aut exi

stimationis studio, opibusque harum vel

alterutri vel utrique addictis efflorescentes. Has autem formas, ne, si Theophrasti sp) ritu finxisset, in unum ea colligens, quae Vulgo usuvenire mortalibus solent honorem aut Voluptatem misere depereuntibus ; nemine proposito, qui earum rerum veritatem factis suis comprobarit; eae vel ex scriptoris magis ingenio , quam ex Veritate expressae viderentur, vel levius animos afficerent, quam ut insidere in iis

penitus possent, ex historia deprompsit . Exempla scilicet in medium affert illustrium virorum ita ad rem apposita, nihil ut fieri aptius possit. Atque in hoc quidem prudentiae & eruditionis , in eo autem ingenii luculentum edit specimen, quod , resubinde ab exemplis ad disserendi subtilitatem traducta , eorum , quae narraVit, sol.

1 In Characteribus Ethicis.

20쪽

sollerter caussas ex humani animi penetralibus expiscatur evolvitque : ut quisquis ex rerum sive abstrusarum cognitione oblectamentum quaerit, sive ad vitam agendam conducibilium praeceptione utilitatem , h,

beat unde expleatur.

In duodecima disputatione docet Stellinus iccirco veterum se philosophorum sententias de vita 8c moribus ex principiis apta cujusque propriis in septimo Ethices libro exposuisse , ut pateat primo , saepe philosophos , cum verbis inter se congruant , re tamen valde dissidere ; deinde

exhaustas esse a veteribus eas compositiones omnes , quas principia morum seu vera seu salsa rationis humanae viribus investiganda aut fingenda suppeditare possimi. Atque ad primum quod attinet , id unico

tantum exemplo confirmat, & res quidem ipsa pluribus non eget. Quod vero ad alterum spectat, majus hominem quiddam animo concepisse crediderim , quam quod reapse praestitit. Quoniam enim ea omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION