Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

1: LUCUBR. ET HIC.

De Intelligentia. I. π Ntelligendi secultas ceterarum omnium prae- stantissima est , in eaque priesertim sese divina mentis virtus exerit, animique nobilitas & excelsitas elucescit. Nam insidet in ea ratio , sine qua nihil esset aliud humana vita, quam magna confusio , seditioque turbulenta cupiditatum. Nam , ut inquit in Republica Epicharmus sa , O λογος ανθ ρωπους τρειον σωζει

μιονος .Ratio mortales gubernat a ratio mores continet.

Vt autem intemperati c. aeci praecipitesque motus animi vim sequuntur imaginandi , quae permiscet inter se licenter sermas a sensu traditas , ac miris fingit refingitque modis ; sic intelligentia dux est voluntatis , quae notionibus rerum perspicuis explicatisque regitur , ac regere debet cupidita-

42쪽

CAPUT II. Igtes , quae confiisis excitantur Visis , animumque

de statu dejiciunt. Quippe, ut ait Epictetus sb),

sola iacultas rationalis vim habet cognoscendi semetipsam , quid sit , quid possit , & quanti ae-st i manda nobis obtigerit , & alias facultates omisnes , quarum est nulli datum , sese ut contem. pletur , ac tamquam aut sinceram probet , aut adulterinam improbet. Idem rursus se), Visu , inquit , auditu , ipsa vita , vitaeque adjumentis homini praefantius aliquid a Deo tributum es , quod is utatur , ea tamquam ad obrussam exigat , pretium cuiusque salvat. Porro scientiae ratio sedes est immo nihil aliud esse scientia dieitur a Μaximo Tyrio sd) , quam firmitas rationis , quae per eadem constanter & recta progreditur , cognata venatur, dissimilia secernit, componitque smilia , propria conjungit , confiisa distinguit, ac separat aliena : demum inordinata redigit in o dinem , & quae parum inter se congruunt , apte quadrat , & accommodata emcit. Quocirca libro secundo Μanilius id rationi tribuit , ut a Vero neque aberret ipsa , neque abducat alios :

43쪽

14 LUCUBR. ET HIC.

neque dec pitur ratio , neque decipit umquam :ae libro quarto vires ejus ornate praedicat: Ne contemne tuas, quas parvo in corpore, vires.suod valet, immensum es. Sic auri pondera parυi Exsuperant pretio numerosos aeris acervos Sie adamas, punctum lapidis, pretiosor auro vir Parvula se totum pervisit pupula caelum rsuoque vident oculi, minimum es , cum maxima

cernant.

Materiae ne quaere modum, sed perspice vires, suas ratis, non pondus, habet. Ratio omnia vincit.

Ac si ratio subinde perverti motibus turbulentis videtur , nihil ei tum aliud obvenire dici potest, quam quod ab Epicteto se) viss animi, virtuti.hus , artibusque obvenire dicitur. sualis, inquit, es aquae plena stula , talis est animus a qualis Iux es Solis in aquam incidens , talia visa sunt.

Itaque cum aqua commota es , videtur edi lux moverἰ , nec movetur tamen . Sic ergo si quis cae. cutiat , non artes oe virtutes confunduntur , sed

spiritus , in quo insident ἰ eoque sedato , tranquilla pressus illa pariter quieta erunt. II.

44쪽

CAPUT II. Is

II. Porro cum animus id a ratione habeat , ut verum assequi possit , ab ea pariter id habet , ut virtutis sincerae , & appetitionis ordinatae compossit. Neque enim aliud , quo virtus paretur , instrumentum est , quam ratio Vera , qua , ut ait f) eleganter Μaximus Tyrius , acuitur accendiis turque animus , & ignarus discit , discens percepta conservat , conser ans ad usum traducit , ad usum traducens haud aberrat. III. Quae cum rationi proposta tanta sint , ejus ipsa per se cultura diligens & assidua permagni momenti est ζ tum vero ob id etiam est maxime necessaria , quod , ut ait Rhetor g) idem

philosophus , arduum est invenire rationem veram ; cum id humano animo saepe accidat , ut ob ipsam ingenii quamdam abundantiam inops abiudicio plane si . Praeterea tanto plus ad eam rem industriae conferri debet atque opem , quanto plures avocationes ab ea distrahunt, & negligi si pius in vita communi solet , occupata nimirum Obsdentibus undique blandimentis ad illiciendum animum omni artificio compositis. Nam vulgus

45쪽

16 LUCUBR. ET HIC.

hominum , omissa sere parte sui potiore atque diviniore , sensus unice , sensibusque cognatam imaginationem excolit , & horum illecebris ac praestigiis irretitum aetatem potiorem agit , in eisque consenescit. Statum hunc infimum rerum humanarum, & gradus alios editiores Plotinus

b) ordinate descripsit , ipsique subjecit oculis.

Homines , ait , cum sensus ante quam mentem habeant expeditos , m in res expostas ubique sensiabus volentes invitique subinde incidant ' alii eons flunt in his , atque has expetendorum primum ac supremum esse rati , bonumque decernentes esse quod

in iis jucundum , Ο malum quod in iis molestum sis , Optime Ilai eonsuluisse putant , si altero eomis

parato , depulseque altero , vitae curriculum empleant m qui sibi vim mentis rationis inter hujusmodi genus hominum eximiam θ' singularem attribuunt , adeptione iucundi , molesiique fuga munus terminari flatuunt omne sapientiae , haud secus assecti atque aves ponderosiores , quae praeda multiplici praegravatae , quamquam alis ad volatum inis Bructae sint , altius esseni nequeunt. ia si vero,

quos b Enn. s. l. s. Dissiliam by Coral

46쪽

quos ipsa pars animi melior a voluptate revocat ad

hosivium , ni=untur quidem ex inferioribus , ac sese nonnihil emebunt ἰ sed eum intueri superiora ne. queant , ac. nihil habeant , in quo Hiant vesLgium , semul cum ipso virtutis nomine relabuntur

an actiones electionesque . rerum inferiorum , ex quibus evolare connitebantur. Tertiam demum est genus hominum veνe divinum , qui robore mentis si

miore , m acumine subtiliore praediti lucis supernae vim susinere possunι , Meoque caligine superata reis

rum fluxarum , aueriter eo consanterque nvolant 'ac tamquam cives ex longinquis erroribus patriae legitimae resiluit , fruuntur ea regione , quae ver ratis domicilium , ae sedes natalis animorum es.

IV. Ii vitae gradus ex Platonis libro de Republica nono ducti sunt, ubi de vera fucataque voluptate luculenter agit. Censes , ait, esse quid- 'piam in natura summum, infimum, medium 8 Cen-- ses aliquem , cum ex infimo fertur ad medium , aliud arbitrari , quam sese ad summum evehi ρsantemque in medio , dum oculos eo desectis, unde venerat, opinari se alibi , quam in summo esse , eum ab eo procuι absit, uν quod es vere summum pervideat ' Itaque prudentia ac virtutis . expertes homines ac sensibus dediti feruntur deorsum , ac

47쪽

rursus ad medium usque se esserunt , oe circum

sa oberrant per omnem vitam ς altius autem numinquam evadunt , neque suspic unt quod vere summiim es , neque sese ad superiora tollunt , nequere ulla vera implentur , neque sabili puraque πο- Iuptate potiuntur. Vbi partium aliqua nostri superat alias , id continuo si , ut oe ipsa voluptatem sui pispriam non nυeniat , alias cogat voluptatem alienam a vera dissitam conjectarI. suod in primis efficiunt quae a se entia γ ratisne maxia me dissant; dissat autem a ratione maxime quod a lege dissat atque ordine. Contra quae scientia ration que obtemperant appetitiones , edi' sequuntur assequunturque volγptates , quas ipsa ratio concedit , adipiscentur varissimas voluptates , quateuus appetitionis unius siusque natura verarum voluptatum capax est, quippe cum veritati pareant , ac voluptates attingant sui proprias. Nam quod es euique vi mum , id est max me cujusque proprium. V. Tribus hisce gradibus continetur quidquid est hominum. Primum occupant ii , qui libidini. bus serviunt corporis. In duobus posterioribus illi locati sunt , qui sapientiam colunt atque prudentiam intelligentia duce. Altera quippe intelligentia ea est, quae versatur in rebus idem iidem

48쪽

CAPUT II. I9

mutari 'litis , altera , quae sempiterna eodemque semper modo se habentia contuetur. Illam adhibent in primis ii, qui civilem vitam agunt , ac de rebus agendis deliberare persaepe solent : hancii , qui philosophi nuncupantur , ac se totos ad veri ac boni pervestigationem contulerunt. Ipsum id Aristoteles antea docuerat. Nam libro Ethicorum sexto si), qui totus est de virtutibus in intelligendo positis , cum prius duas esse partes animae posuisset , ratione praeditam alteram , alte

ram expertem rationis ' nunc eodem modo ratio

nis participem dividit , ac iacit utramque ratione praeditam ; quarum altera res ejusmodi contemplatur , quae necessariae sunt , & se aliter habere nequeunt ' altera considerat ea , quae contingentia sunt , & se aliter habere possunt. Illam appellari recte putat scientia comporem ; hanc autem λογιτικὴν , sive Mλευτικην ratiocinatricem , sue deliberatricem ' nam rationibus colligere quid, atque deliberare, prorsus idem sunt. Nam aeque ratiocinatio atque deliberatio in contingentibus occupatur , cum nemo deliberet de

B et iis,

49쪽

iis, quae se aliter habere nequeunt. Vtriusque facultatis opus est veritas ; at ratiocinatricis atque deliberatricis id peculiare est , ut ejus veritas cum appetitu recte congruat, nempe ut idem &ratio affirmet , & appetitus persequatur. VI. Vt autem deliberantis virtus prudentia est, ita contemplantis scientia. Ingenii ad prudentiam natura comparati vires graviter expressit Thucydide, in Themistocle , de quo memoriae prodidit . Eximia quadam ingenii priestantia praesentium ae repentinarum rerum , deliberatione brevissiama praeeunte , egregius erat aestimator , evenistus futurarum plerumque conjector optimus I tum quae is manibus habebat expedire .potis erat, ad exitumque perducere I quorum esset ignarus , haud ab eo aberat ut satis de sis commode iudicaret Ioe in rebus adhue obscuris quid melius aut deterius, quo facto , quove resecto foret opus, Me rime callideque prospis ebat . iVII. Ingenii vero philosophici naturam graphice Plato descripsi libro de Republica sexto . sevivere , inquit , m ex animo scientiam expetit , ita

50쪽

CAPUT II. 2Inatura inclitutus es , ut summa contentisne annitatur ad id , quod vere es, nec moras trabat .n multis hisce ac singulis , quae videntur esse , opinione tantummodo quadam adumbrantur ' sed ultra progrediatur , neque antea fatigatus expetere

desinat , quam attigerit quid unumquodque si ea facultate animi , qua attingi potes e qua eum adhaeserit , er se eum eo , quod vere est , quasi connubio iunxerit, intelligentia , ae veritate intellia gentiae Bbole , cognoscat alatur er vivat. Qtiar vero consequuntur naturam hanc, abunde persequitur eodem libro ' nempe necessarium , ait , esse, ut salsum oderit , ac vera diligat, cum qui sapientiae amore tenetur , ea omnia amare debeat, quae cognata illi sint. Deinde cum , interea dum cupiditas aliqua vehementer impenseque viget , cupiditates aliae remissiores esse soleant , & quasi rivuli defluant quo cupiditas acrius excitata trahit - iccirco qui studio inflammato rapiatur ad sapientiam , animi voluptatem expetat oportere , corporis autem oblectamenta despiciat: quare te m.

perantem suturum qui animo quidquid est divinum & humanum investigare studeat , ab eo nihil esse tam alienum , atque illiberalitatem Ineque qui mundi magnificentiam intelligibilis in-B 3 tue.

SEARCH

MENU NAVIGATION