Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

summatim capita attigit, ex quibus veteres philosophi suam de moribus doctrinam nexuere; quod de uno secit , idem videtur de reliquis omnibus singillatim capitibus facere voluisse , ut scilicet in medium aD

serret recentiorum hominum sententias , quarum cum Veteribus facta contentione, eas ex antiquitate depromptas ostenderet.. Equidem homini pene subirascor, quod

cum esset unus omnium ad hanc rem ma

xime idoneus , quippe cui veterum juxta ac novorum philosophorum scripta explorata erant omnia , in ipso incepti sui limine substiterit. Iuvaret enim plurimum multos cernere graculos, qui sese pavonum pennis ornassent , eoque ornatu induti sucum imperitis secissent, tandem surtivis nudatos coloribus suam prodere inopiam ,

ac spectantium risui sibilisque objici. De tur haec prosecto istiusmodi nebulonibu poena : siquidem ut honestum est ingenuique pudoris plenum fateri , si cui aliquid debeas ; ita nihil turpius liberoque homine

in Diuitirco by Corale

22쪽

indignius , quam si quis in pariam sibi ab industrio quopiam viro suis laboribus suoque ingenio laudem invadat, sucorumque more, qui, ut est apud Virgilium sq),

immunes sedent aliena ad pabula, impendio suo nullo alienis fruatur bonis. Quamquam non est quidem cur de Stellino tantopere queramur, quod inchoatum opus non persecerit. Quam enim hic provinciam vix dum susceptam consilii quasi poenitens deposuit, eam in Ethicae libris toties cepit, quoties capiundae occasionem nactus est. Lucubratiunculam hanc proxime sequitur

epitome ejus Platonis libri, qui Philebus inseribitur. Erunt sertasse , qui genus hoc stripturae leve quiddam, nec ita magna laude dignum iccirco existiment, quod ejusmodi qui labores suscipiunt, iis nihil sit de suo afferendum , sed dumtaxat fuse ab aliis dim breviter strictimque dicenda. Sed

23쪽

hi velim cogitent , Philebi auctorem Platonem esse , eum videlicet philosophum ,

cujus scriptis tum acute inventa, tum dicta subtiliter, tum vero Socratica in contrarias partes disserendi ratio , tam caecam saepe noctem offundit , ut aegre admodum non pluribus modo in locis germana hominis

sensa pervideri, sed de ipsa quandoque rei summa judicari recte possit, dispicique quo

sum tandem ille spectaverit. Quod cum ex eo dialogo scire licet, de quo nuper Verba fecimus , tum etiam ex aliis nonnullis , de quibus sua in Ethica Stellinus dis serens r , non Serrani modo, sed Ficini etiam , Scaligeri, Clerici, Dacerii , aliorumque praestantium virorum somnia retegit , qui omnes nubem interdum pro Iunone amplexati , quam longissime aberrarunt a philosophi mente , & Graecarum litterarum , Platonicaeque sapientiae expertibus sua ipsi commenta, tamquam puros

24쪽

putosque Platonis sensus venditarunt. Quae cum ita sint, gratiae prosecto ingentes habendae Stellino sunt, quod id sibi sumpsit negotii, ut Philebum paucis complecteretur. Cum enim ingenio polleret acerrimo , omnique doctrina apprime erudito ,

' & , quod caput est , Platone jam inde ab

adolescentia mirifice delectatus plurimum in eius versandis libris operae studiique collocasset; metuendum prosecto non est, ne philosophi senia non rite as utus sua nobis pro alienis obtrudat. Neque vero iisse finibus Stellini industria continuit, ut satis habuerit Platonicam hanc disputationem in pauca conferre. Nam & obscuris saepe locis adhibuit lucem vel suo ipse marte , Vel antiquorum interpretum , ipsiusque

adeo Platonis, qui eadem pluribus siem in libris tractat , subsidio advocato; & si quid

aliquando animadversione dignum offendit, lectorem suum tantisper morari , cum eo que id communicare non praetermisit. Huiusce generis ea sunt, quae adnotavit , ubi quam

25쪽

quam boni naturam Socrates statuerit, indicat. Nam cum nescius non esset, disputari a multis , omnia ne illa , de quibus disserit, . in medio reliquerit Plato , an aliqua habuerit decreta, magnum eorum sententiae momentum addit, qui postremum hoc contendunt. Quae vero de Philebi epitoma a me dicuntur, ea & de Lyside dicta volo: eumdem enim morem utrobique Stellinus servavit, nihilque quidquam praeteriit, quod aut ad Platonem declarandum conduceret, aut nostra scire interesset.

Ultimo loco caussam quaerit Stellinus, cur Aristoteles, cum de voluptate libro Ethicorum septimo multis disiputaverit, de eadem in decimo rursus disserat. Res profecto ipsa per sese dicam enim quod sentio ) tanti non erat, ut ejus investigandae labor susciperetur. Sed cum illud magnis viris tribui soleat, ut nihil temere fecisse putentur , sed omnia ratione & consilio ;eapropter quicumque Aristotelis libros de

26쪽

moribus explanandos suscepissent, faciendum sibi esse existimarunt, ut in philosophi mentem inquirerent. Ne itaque aut inductae jampridem consuetudini repugnare Stellinus velle videretur, philosophi & ipse intera pres & explanator , aut nihil afferre novi posse ; suam ne in tantula quidem re diligentiam industriamque passus desiderari , postquam illustrium quorumdam virorum sententias attulit , his excogitatam ab se sapienter , ut solet omnia, rei expediundae rationem subjicit. Haec mihi, quae erant Stellini reliqua de moribus scripta edituro , praefari visum

est. Atque ex his , opinor , id facile apparebit , me , cui propositum illud est , ut populari meo optime , dum Viveret , de

me merito gratiam reserre studeam pro immortalibus ejus in me beneficiis, quando aliter non licet, famam ipsius gloriamque amplificando , ipsum mihi constare. Etsi enim qui in manibus sunt morales hominis libri tantum illi videantur

27쪽

celebritatis allaturi, ut vix majus aliquid expectari possit; tamen ex iis etiam , quae nunc evulgamus, non parum ei prosecto laudis accedet.

28쪽

sata sit pulchrum , quid turpe, quid utile, quid non, Plenius er melius cir ino Crantore dicit.

Horat. Epist. a. l. I.

30쪽

ΙACOBI STELLINI

LUCUBRATIONUM

LIBER SINGULARIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION