장음표시 사용
11쪽
exemplo, non iuniores tantummodo Nerone principes iuventutis 7 cognominati sunt, sed antiquiores etiam Caius et Lucius Augusti nepotes, et per adoptionem filii, quum scilicet togam puerilem praeteXtam exsu rent. Sic etiam puero nomen adolescentis opponit Cicero ' ut plane innuat pueritiae proximam fuisse illo-.rum etiam temporum adolescentiam. Nec sane alia aetas erat, quae et rhetores audire solebat in schola, et oratores in foro etiam senatorios, qualis erat Quintiliani praeceptor ille Domitius, ab hac ipsa pueritiae proxima iuventute atque adolescentia. Sic enim aetatem, quae rhetoribus Armanda tradi solebat, Quintilianus ipse describit: . Nam et adulti, inquit ', fere pueri ad hos
M Praeceptores transseruntur, et apud eos iuvenes etiam v facti perseverant. . Proinde cavet ne permixti invicem sederent pueri s adolescentibus: idem ergo cum iuvenibus illi illius adolescentes, puerisque ambo aetate Proximi. Quum adultos sere pueros suisse dicit, qui a grammaticis ad rhetoras transferrentur, id una innuit, et minores fuisse, et tamen proximos , nec adeo mullo minores illos, annis adolescentiae; X certe aetatis annum egit ipsius Quintiliani filius, quem desset, maior, quem tamen nondum rhetoricis studiis instituerat. Hos enim libros propterea scripsit, ut, si se sala intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur. Nondum ergo praeceptore patre usus decennis tamen puer, et qui spem cullus optimam pollicebatur. Maiores ergo Pueros suisse arbitror, qui rhetoribus instituendi tradebantur; pro ea nimirum maiorum minorumque Puerorum distinctione, quae recepta est in censu disciplina-
. Prael. XVIII ad Sp. Adriati. s. Quinti inst. lib. II, cap. a. I. IO. xo. Quint. ibid.8. Ciciri ad Attici ai. Qii tui. Inst. lib. VI, prooe m.
12쪽
que Romanorum. Ea autem puerilia a X coepit, ni fallor, aetatis anno; sed eo tamen penitus expleto. Maioribus certe pueris accersitus est duodecennis Tiberius Sed quum adultos sere dicat Quintilianus , adolescentes autem sub rhetorum disciplina perseverasse ;non multo sane anno XIV minores suisse docet, et a maioris etiam pueritiae citimis limilibus paulo remotiores. Itaque , quo propius adolescentiae limites attingebat pueritia illa a rhetoribus instituenda ; eo profecto ulterius in adolescentiam ipsam incurrisse necesse erat eandem illam institutionem. Sed vero eadem aetate, qua in schola rhetoras, in soro oratores etiam senatorios
audiebat idem ille, seu iuvenis, seu adolescens. Sic enim auctor Dialogi de oratoribus : u Iuvenis ille, de quon loquimur , Oratorum discipulus , sori auditor, secta- is tor iudiciorum, eruditus et assuefactus alienis expe- is rimentis, cui quotidie audienti notae leges, non novin iudicum vultus , Dequens in oculis consuetudo con-n cionum , Saepe cognitae populi aures etc. o Nec illud modo: sabulas . etiam M. Apri et Iulii Secundi, et disputationes, et arcana semotae dictionis excipiebat auctor ipse dialogi; oratorum scilicet senatoriorum , qui iuventutem publice instituendam non susceperant. Domesticam enim disciplinam ne quidem illi dedignabantur, qui scholas tamen publi Cas aspernabantur, seque indignas iudicabant. Ita IIirtium et Dolabellam, non autem Pansam , ut vult Suetonius si, discipulos et grandes praetextatos agnoscit Cicero 7 iam senator. Quum grandes praetextatos appellat, aetatem una significat suisse praetexta tam , qua orulorum discipuli domesticis
i . Cie. lib. IX ad Pisi. Ep. a. Prael. XVIII ad Sp. Adr. q. s.
13. Ibidem .i . De Orat. cap. 3έ.
13쪽
institutionibus interesse solebant. Propterea enim propraetextatis illos habuit, quod idem facerent quod sacere solebant non alii, quam praetextati praetextatisque aetate proximi. Fuitque admodum iuvenis auctor Dialogi de oratoribus, quum illos, quos dixi, oratores senatorios domi etiarn audiret. Iuvenes iam atque adolescentes in hac causa eosdem fuisse probavimus. Cur itaque dubitemus , qui admodum iuvenis erat, illum eundem fuisse cum adolescentulo Z Et sane accepta virili toga in forum deduci solebant adolescentes. Ita licuit ab ea usque aetate oratores etiam in foro audire senatorios. Proinde hac ipsa aetate, qua rhetorum scholas frequentavit Quintilianus, sorum etiam et iudicia
publica adiit, et domestica oratorum senatoriorum colloquia , ita nimirum celeberrimorum tunc temporis oratorum erudiendus experimentis. Horum autem oratorum senatoriorum praestantissimum agnoscit hunc Domitium Afrum non uno in Ioco Quintilianus. Nec modosorensibus eius orationibus usus est, verum eliam domesticis colloquiis. Libros illius duos de Oratoris officio s in audiendis testibus non perlegerat tantummodo,
verum etiam maximam eorum partem ex ipso cognoverat; illis proculdubio colloquiis. Is enim non senator Solum, verum etiam consularem Q in senatu gradum assecutus fuerat iam olim imperante Caligula. Ita rhetor esse non potuit, neC scholae adeo publicae vacare. IIaec ergo prima illa pueritiaeque proxima aetate no- ster Quintilianus. II. Videamus porro quousque extendenda sit aetas iuvenis atque adolescentuli. Ego illam ad annum usque
as. Quint. Inst. lih. V, eap. 7.αO. Dio, lib. LIX. a. Aetas illa ivvenis atque adoles eotituli uti anno XIV pertingebat a lautium XVII explet uin scilicet.
14쪽
aetatis XVII, pertigisse puto, supremum nempe veteris pueritiae limitem; ut proinde nondum adolescens ille, sed adolescentulus fuerit appellandus. Ab anno certo XVIII iudices erant, quibus id licuit, pro iure census atque natalium. Et novum ab eodem illo anno XVII militiae gradum deductum observavimus in Annalibus nostris Velleianis 4. Pro suo etiam vitae studio, munere virili congruo quisque erat occupandus. Deduci enim solebant in sorum, quum togam sumerent, ut diximus, virilem. Primo nimirum ut iudiciis publicis interessent,
Orationibusque celeberrimorum sui temporis Oratorum,
ad annum illum, quem dixi, XVII. Tum deinde licuit quibus ea esset sui fiducia ut causas ipsi publicas
etiam perorarent. Ego certe ipso aetatis anno Aphobum tutorem accusavit A Demosthenes. Sic etiam Romanis licuisse verisimillimum est, Graecae prosecto disciplinae , in Graeca praesertim arte , aemulis. Non longe inde discedunt veterum celeberrimorum exempla, quorum ullam retinemus hodieque memoriam. Anno aetatis
XIX causam egit Quintiliani discipulus β Plinius iunior, his ipsis proximus, de quibus agimus, temporibus.
v Nono si decimo aetatis anno L. Crassus C. Carbonem,n uno et vicesimo Caesar Dolabellam , altero et vicesimois Asinius Pollio C. Catonem, non multo aetate anteeeis dens Calvus Vatinium: iis orationibus insecuti sunt,n quas hodieque cum admiratione legimus, is inquit auctor Dialogi de Oratoribus. Sic etiam Calvum, Caesarem , Pollionem, multum ante quaestoriam Omnes aetatern quae annorum erat, ut alibi 7 ostendimus,
XXV gravissima iudicia suscepisse observavit ipse fla. Vid. Praeleel. V ad Spartian. Adrian. q. I. 3. Annales velleiani, g. io. 4. Dcua. io Aphob. 5. Plin. lib. V. ep. 8.ε. Diat. de Orat. eap. 3έ. . Prael. X ad Sp. Adrian. q. s. 8. Quitit. Inst. lib. Xlt, eap. s.
15쪽
ΛΝΝΑLEs I aQuintilianus. Paulo perius primam causam egit Cicero s, anno nimirum aetatis XXVI. Sed praetextatos νοegisse quosdam , non quidem ipse meminerat, sed traditum tamen a maioribus nimirum testatur Quintilianus. Ea aetate erat Augustus, duodecim scilicet annos natus, quum aviam pro rostris laudaret, non Quintiliano dumtaxat teste, verum etiam Suetonio : ne
alibi lanebrem illum sermonem, quam in soro, ubi erant rostra , fuisse suspicemur. Biennio videlicet ante togam, ut alibi ostendimus δῆ, virilem ; non autem quadriennio, ut videtur velle Suetonius y . Quamquam autem in loco publico , non populi tamen, sed gentis Octaviae privata erant illa solemnia. Morem alioqui receptum in eo viO- lalum exinde constat, quod ante togam virilem ne quidem solerent in forum deduci. Tantum aberat ut in soropublicisque adultorum coetibus licuerit concionari. Eadem enim erat, illis temporibus, puerorum impuberum sub paedagogis agentium sere disciplina, atque seminarum. Vetat, ut vidimus, Quintilianus ipse ne, vel in scholis rhetorum , permixti sederent pueri cum adolescentibus. Quanto magis cavendum erat ne palam in Promiscuis virorum conventibus versarentur 8 In seminis certe inhonestum hoc fuisse , pro moribus antiquis ostendit apud Livium Cato censorius. Ideo lutores utrisque assignati, tam pueris quam mulieribus , qui eorum personas in publico sustinerent. Mox tamen a
virili toga , sori aditu patefacto , ne quidem ita licuit in
foro concionari. Vidimus quidem exempla concionanlium annum , quem dixi, XVII non multo superantium. Qui hoc anno non expleto hoc ausus fuerit, nondum
s. Quint. ih. et Gell. Noet. Att. x3. Vid. Praeleel. V ait Spartim. xo. Quint. ib. Adrian. q. t. xx. Quint. ib. I έ. Suet. Aug. cap. 8. 2. Suet. tu vita Aug. cap. 8. b. Liv. lib. XXXIV, eap. a. 3, 4.
16쪽
vidimus. Suppeditat tamen, ni salior, Valerius Maximus si M. illo Cottam dicit, quum a Capitolio descen- .deret, quod toga virili sumpta factum , Cn. Carbonem
patris accusatorem ipsum accusasse. Hoc ille primo quO-que , quo per leges licuit, tempore, factum innuit, paulo
post tumultus iunioris Gracchi, quibus pater suerat accusatus. IIoc tamen tempore obtinuit, ni fallor, pueritia illa Servii Tullii vetustior , non ante antium Belatis XVII absolvenda. Paulo antea obtinuisse probise POSSe mus , si id ageremus. Est autem ndmodum incertum initium pueritiae iunioris anno XIV terminandae. Hoc tantum scimus suisse imperatoribus antiquius. Quod si recte pueritiam illam Cottae de veleri pueritiae meta intellexerimus ; ita duo in nostram sententiam apprimesacientia lucrabimur. Primo mox ab anno XVII absoluto licuisse concionari; secundo tum primum licuisse, quum nihil sit cur dubitemus, primam quamque illius accusationis occasionem legitimam a M. Colla vindictae avido fuisse captatam. Estque sane haec aetas media inter aetatem Augusti aliorumque a Quintiliano memoratoruin, quam probat ipse maxime in suo oratoriae Candidato. Vult enim ille, ut neque α. praepropere Iis distringeretur immatura frons, et quidquid Psset illudis acerbum proferretur et nec rursus disserendum essetis tirocinium in senectutem. n Aetas porro illa, cuius annos desinire noluit, iuvenilis tamen erat, et virium lenerarum. Sic enim postea : u Ceterum illum quem is iuvenem , tenerisque adhuc viribus nitorilem, in D is rum deduximus, incipere a quam maxime facili acn favorabili causa velim, .ut catuli serarum mollioris praeda saginantur. o Sed consilium erat Quintiliani, ne primo statim, quo licuit, tempore in foro causas
17쪽
orarent adolescentes. Non tamen negat ius fuisse illi qagendi, si vellent auderentque, hac ipsa , de qua Io-quimur, aetate. Inde consentaneum erat, ut aetate qua ius erat agendi, satis instructus esset ad usum sori, a studiis oratoriae adolescens, quem hic formandum susceperat: inde rursus, ut eadem etiam plerumque aetate finis esset temporis in artis oratoriae studio, pro illius seculi scholarumque rhetoricarum methodo , ponendi.
in soro agendi, vel ex illo M. Cottae colligitur exemplo. Fuitque haec ipsa, de qua loquimur, aetas Par Ueterum, ut dixi, pueritiae. Et sane congruum erat, ut quum togae praetextae annos contraxissent, in sumenda toga virili; nonnulla tamen puerilis disciplinae vestigia ObServarentur , dum veteris etiam census pueritiam exsuissent. Et ne quidem illud incongruum ut, habita Puerilis verecundiae ratione, a concionibus publicis aliquantisper abstinerent. Nequit autem , fateor, huius aetatis mensura e iuventutis nomine colligi, quo usus est Quintilianus. Ex alia tamen illius voce recte, ni fallor , elicitur. Est enim adolescentulus ille, qui admodum adolescens aliis appellatur; qui prima esset adolescentia , quae a Cicerone memoratur atque Suetonio β; qui ita adolescens esset, ut nondum tamen finem secisset adolescendi, ut aegre nomen ipsum tueretur adolescentis, adolescentulus proinde rectius, quam ado- Iescens appellandus. Recte nimirum quadrant haec omnia in mediam illam aetatem inter novam veteremque Pu Titiam. IIaec enim , novo censu adolescentia habebatur, veteri pueritia tantummodo , nondum adolescentia. Ita
a. Haee etat adolescentia imia eris P nendae . netalis nimirum XXI. his; coepit autem adoleseeutia hase α. Cicer. Ep. I. s. ad Lentiat. hcitula ab anno XVul expleio , per. 3. Suetonius in Oth. cap. a; Do-tigitque ad auuum priuiae halbae mitian. cap. I.
18쪽
dubia fuerit huius aetatis vel adolescentia. Nec alia sano aetas esse potuit, qua flagris a patre obiurgatus est Ollio , disciplina plane puerili, vel illius saltem aetatis, quae rhetorum scholas frequentabat, tam puerorum quam etiam iuvenum , seu adolescentum. Ita serula obiurgari apud eundem legimus Suetonium L Ferulam autem in scholis agentium discipulorum fuisse constat
In eo tantum discrimen , quod solea pueri, serula iuvenes obiurgarentur. Nec alia certe prima adolescentia Domitiani, quam committit cum eiusdem pubertate Suetonius. Hoc certum aetatem illam Domitiani, et sub Nerone fuisse , et turpibus amoribus idoneam , qualis illa fuerit oportet, de qua agimus : pubertatemque ab anno aetatis XIV arcessit Festus 7. De hac aetate ita Censorinus .: . De tertia autem aetate. adolescentui is rum tres gradus, inquit, esse factos in Graecia,n priusquam ad viros perveniatur , quod vocent anno- . rum quatuordecim παῖδα; ου autem quinde-n Cimi; dein sedecim ερ S , lum septemdecim Ah Av. is Plane adolescentuli sunt, ut videmus, quorum gradus hosce recenset, pro Graecorum mente, Censorinus. Ita imberbem adolescentulum s patrem Clodii adoptivum appellat Cicero, quem, rotundo usus numero, minorem annis viginti fuisse dicit. Erat ergo adolescentuli aetas imberbis, quae hoc ipso nomine dubia erat, essetne potius pueritiae accensenda. A barbae enim illa veste investes dicti pueri, et vesticipes adolescentes. Nonius: u investes dicuntur impuberes , quibus propter teneram
19쪽
v netatem nulla pars corporis Pilat. Ita pueros barbalis ' opponit Iuvenalis, prima nempe barba vestitis, Seu prima potius lanugine. Ab illis enim barbae pilis finis Plerumque censebatur pueritiae. Sic Isidorus V tu Puer a puritate vocatus, quia purus est, et necdum n lanuginem floremque genarum habens. n Et harbam vestis nomine intellexit verbis illis Virgilius x :
Aurea caesarios Ollis, atque aurea Destis.
Facere tamen ad pueritiae sinpm initiumque adolescentiae censebantur alii quoque sub axillis pilit tunc Hirqui talli dicti pueri voteribus Latinis, Vae ptu Graecis , seu a libidine, ut vult Festus 4, hircina; seu a laetore corporis hircino , unde hircum olere apud Horatium, et gens centurionum hircosa Persio δ=; seu denique avoce crassiore hircina, ut voluit Aristoteles si , et post illum Censorinus. In alis cubare hircum illum testatur Horatius 7, sub alarum valle caprum Catullus δ'. Cum harba etiam prima committit Martialis 3s: sic enim ille:
Inde tragos, coleresque Pili, mirandaque matri
Erant quidem ex his aetatis signis nonnulla huius, de qua agimus, adolescentiae fine paulo maturiora. Glossae Veteres: Irquis, τραγῶν παῖς αρχην μύσας. Sic enim graeca recte, uti puto , einendavit Scaliger Q. Ita initio Pubertatis convenerit hircinus ille seu corporis laetor ,
Seu vocis sonus. Et sane vocis crassiorem illum sonum Secundae annorum hebdomadi exeunti, vel tertiae in-
as. Aristot. Ilist. An. lib. VII. 37. Horat. Epod. XII., 8. Caluit. Carm. I. s. Martialis lib. XI, ep. 23. zo. Solig. ad Fest. voe. Hirquiliati.
20쪽
inen nota adolescentiam nostram, pro recepto vulgi sermone, designavit accurate. Primam nimirum intelligi inus barbae lanuginem, quae imberbem illam adolescentuli adulescentiam proxime excipiebat. Primam certe barbam , et quidem gravem illam, quum demeteretur, ut loquitur Iuvenalis V, anno tamen radebant R. aetatis XXI: ita nempe gravem ut pyxide aurea conditam Iovi
Capitolino consecraret Nero imperator. Proinde annorum aliquot antequam submitteretur , harbam suisse Consentaneum est. Prima adolescentiae barbatae lanugoah anno censebatur aetatis XVIII, eoque, ut videtur , expleto. IIoc nos docet Iuvenalis i , quum barbatum Suum, quem Puero Opponit, quatuor dumtaxat annis Puero maiorem agnoscit, et prima tantummodo lanugine vestitum. Ita prima lanugo in annum XVIII exple tum convenerit, quum etiam pueritia in anno XIV similiter expleto terminata suerit. Inde har batuli iuvenes fi appellabantur ad illum usque annum, ut videtur , quo barbam primam radebant, aetatis scilicet XXI. Hanc pubertati plenae aetatem constituunt iurisconsulti 7, usque a temporibus Hadriani. Nec id immerito, etiam pro sententia veterum. Docet enim nos Cicero δου annum fuisse unum olim a toga scilicet virili, siniis laque annorum certe XVII quae fuerat Olim recepta, , pubertate ) ad cohibendum brachium toga constituis tum, et ut exercitatione ludoque campestri uteren- . tur. o u Eademque, inquit, erat, si statim mereri
1 . Dig. lib. I , tit. 7 , l. 4o, 3 ἔlib. XXXIV, tit. I. 28. Cicer. in Oratione pio Mareo Cui lio.