장음표시 사용
31쪽
necesse est conligisse illud Agrippinae cum Passieno matrimonium. ita potuerit Passienus, Quintiliano puero, utramque habere coniugem, tam scilicet primo Domitiam , quam postea Agrippinam. Idque sane fuisse videtur, Quintiliano ipso teste, verisimillimum. Sic enim ille de Iunio Basso: . Nobis , inquit, pueris Iunius is Bassus, homo imprimis dicax , Asinus albus voca- ω hatur. . Ita plane appellatus propter illam ipsam dicacitatem , ut ostendit Turnebus . Illius dicam in Passieni Domitiam recenset, non multis interpositis, idem Quintilianus t). Ea si causa suerit, cur ita cognominaretur Iunius Bassus ; sic in pueritiam Quintiliani convenerit Domitia quoque illa Passieni. Certe quum primum inclaresceret illo dicacitatis nomine Iunius Bassus, tum novum nactus est Asini albi cognomentum. Id quoque, Quintiliano ipso , ut vidimus, teste certum est, in Suam pueritiam incidisse Iunii Bassi illam, scurrilitatis nomine , claritatem. Id denique certum est, provectiori Quintiliani aetati convenire minime potuisse iocum iIIum in Passieni priorem uxorem Domitiam, quum nequidem ultra pueritiam illius pertigerit mors ipsa Passieni. Potuit ergo puerilia Quintiliani antiquior esse dicailla in Domitiam , non potuit esse serior. Sed nec in ullo esse potuit antiquior: vixit enim Bassus ille nupera, etiam quum Institutiones illas scriberet Quintilianus , memoria. Certe post Cassium Severum et Domitium Afrum, ne vetustiores suisse suspicemur, quibus nupera illa memoria opponitur. Ita nec multo ante Quintiliani Pueritiam, pro nostra chronologia dispositam, iocari illa potuit Bassus in Domitiam Passieni. Immo satis illa Omnia commode conciliari invicem possunt pro nostris
a. Turneb. Adversariorum, lib.
32쪽
hypothesibus. Erat enim Quintilianus anno aerae christianae XLVIII, quo Passienum Obiisse suspicamur, ad
minimum sexennis. Quo certe Spalio uxorem utramque,
lam Domitiam quam Agrippinam, habere potuit Passienus. Nec diu illum post nuptias Agrippinae vixisseverisimile est. Filium enim illa Neronem in spem imperii, per las et nefas, augendum cen Suit, quem etiam hereditate vitrici Passieni locupletatum testis est Su tonius. Heredem tamen ille non Neronem scripserat, sed ipsam Agrippinam , si lamen nos vera doceat vetus Iuvenalis Scholiastes . Itaque et propter hereditatem quam illi copiosam suis se exinde constat, quod lanere
sit elatus publico illi nupsit Agrippina, in silium transferendam ; et propter illam ipsam hereditatem illum
visa est e medio sustulisse: proinde prima quaque, ut , videtur, sceleris occasione. Fieri potest, ut pacta suerit, quum Passieno nuberet, de testamenti hereditate, pro eodem exemplo , quo Claudio nubens pacta est Neroni suo uxorem octaviam; tum deinde illum sustulerit, ne mutaret testamentum. Moram illa quam brevissimam, si vera fuerint, exigebant; et ne falsa videantur suadent mores seminae sceleratissimae alioqui notissimi. Denique nec illud observa tu indignum e t quod ait: u Nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo ora in tiones serebantur. n Non ait auditas a se puero illas. Orationes , cui, per aetatem puerilem , ne quidem patuit in sorum, ubi habebantur, aditus. Ne quidem lectas a se puero fuisse innuit; tantum ait, serebantur, ut doceret, non quidem sibi, aut coaevis Pueris innotuisse, sed maioribus rei oratoriae studiosis. Plane pueritiam designavit, qualem nostrae serunt rationes, ita ab oratoribus in foro audiendis remotam, ut ne quidem le-
33쪽
IX. Sed vero post Domitium Afrum et Servilium
Nonianum alios suos praeceptores nullos memorat Quintilianus. Proinde merito est quod suspicemur, non diu postea ab illo scholas rhetorum fuisse frequentatas. Et quidem illa adolescentiae aetate a studiis rhetorices ad usum se conserre solebant adolescentes, ab anno , ut
vidimus, aetatis circiter XIX labente scilicet, expleto nulem XVIII, qui annus erat cohibendo intra togam brachio, post primam adolescentiam legitimus. Tunc enim prima lanugo, et prima, proprieque ita dicta, virilitas. Tunc prima illis a pueris, quos quatuor annis Praecedebant, reverentia, ut par senectae fuerit aliqualenus, Iuvenale teste, vel prima illa lanugo. Et quidem opportune accidit, ut ipso illo aetatis Quintiliani, pro nostris calculis, anno, secundo autem a morte
Domitii, aerae nostrae christianae LXI in Hispaniam mitteretur a Nerone Galba. Octennio enim provinciam illam tenuisse, testes habemus disertos 4 Suetonium et 4 Plutarchum. Rediit autem Romam Galba eo ipso anno, quo Nero interfectus est, LXVIII, sed exeunte. Ita incipere ociennium illud anno alio non potuit quam illo,
quem nos numeramus aerae nostrae receptae LXI. Hoc
ergo anno, quum in provinciam Hispaniam proficisceretur Gatha, nostrum etiam comitem accepit, ni sallor, Quintilianum. Scio nullum esse, qui id diserte testetur, historicum: et tamen ita rem habuisse suspicor. Erat enim certe Galba Quintiliani patronus, ut exinde conflat, quod reversus e provincia Quintilianum secum Bomam duxerit, teste, ut videbimus, Hieronymo. Fue-
x. Gathain Quintilianus in pro- 3. Suet. Gath. cap. s. vinciam Hispaniam comitatus estii 4. Plututeli. Gath. a. i. τ . scit. XII l. v. 58, 59.
34쪽
rat ergo in Hispania, quum Galba illi praeesset, Qui tilianus. Immo Hispanum illum , et quidem Calagurritanum, agnoscit Ausonius β. Ea ratio esse potuit cur primam artis oratoriae professionem facere vellet in
patria, et libenter illam Galbae in provinciam ituri invitationem amplecteretur. Convenit praeterea, uti dixi, aetas Quintiliani XIX annorum, eadem nimirum illa qua et L. Crassus olim, et hoc ipso seculo Plinius, Quintiliani discipulus, oratoriam auspicatus est. Nec sane aliud illo tempus habemus monimentis consigna tum , quo in patriam concesserit, aut quo illa gesserit unde postea Calagurritanus fuerit appellandus. Puer certe atque adolescens Bomae fuit, ut ex his ipsis con- istat institutionibus. Et quum salarium e fisco acciperet,
quam sese illo docendi munere publico abdicasset, adhuc
nomae haesit. Ibi 7 uxorem perdidit; ibi silium quem deflet γ utrumque. Ibi illum deprehendit Domitianus 3,
quum nepotum studiis illum praeficeret. Ibi institutiones hasce continuo biennio s, et quod excurrebat, at solvit. Ibi secundas nuptias inivit, et novam de secundis illis nuptiis filiam sustulit, cui dotem auxit discipulus eius Plinius 0. Sic ille nullam aetatis partem in Hispania agere potuit, si hanc, in qua versamur, non egerit. Quid dico, ipset immo ne maiores quidem illius . alibi, praeterquam Romae, legimus. Hic certe patrem
suum ipse memorat. Hic etiam avum eius fortasse vidit audivitque M. Annaeus Seneca pater. Cur ergo Calagurritanus appellandus , si mora eius in urbe pa-5. Conser Ausonium in Prosesso- s. Εp. ad Tryphon. BibliopoLribus , et Hieronym. iu Chrouic, xo. Plin. lib. VI, ep. 32. Eusebiano. D. Quint. Inst. lib. IX, cap. 3. 6. I St. Prooem. 1 Senec. Prae . ad lib. V Cou- . Inst. lib. VI, prouem. trov. et alibi. S. Inst. lib. Iv, Prooelu.
35쪽
tria Calagurritana nulla suerit insigni si quae tamen alia, quam hoc tempore , nulla insignis esse potuit. Potuit ,
fateor, a patria cognomen accipere, ut nunquam Prorsus suisset in patria. Sed fuit certe; suitque lioc ipso, ut videtur , tempore, quo Galba provinciae eius patriae
Praefectus est. Bes sane eius in hoc opere Obiter memoratae , diu illum Roma abfuisse indicant. Res enim Romae gestas a prima pueritiae memoria repetit, et ab initio adolescentiae : ini' Natus manifestus est. Nec 'enim Proximae aetatis rh , as nimirum, quo illum abfuisse putamus , ociennii ullas unquam advocat. Cur igitur dubitemus, qui illum ex Hispania Romam reduxit, eundem Roma illum in Hispaniam arcessivisse amicum nempe studiorum eius patronumque Galbam Z X. Ceterum quo munere functus suerit in patria noster Fabius , scholae an sori, praeceptorisne an ad vineali , id lateor esse mihi incomperium. Togae tamen fuisse potius, quam sagi munus , exinde colligo, quodo datis in hoc munere sui experimentis, Galba illum nomae, iam imperator, Scholae Oratoriae publicae praefecerit , et salario publico e fisco solvendo instruxerit. Nec sane militaris erat Quintiliano indoles: nec ullum incumbebat militandi munus aut necessitas. Nec enim illi stirps erat senatoria, et ne ius quidem petendi honores senatorios, ut stipendia ad honores illos necessa ria implere teneretur. Hoc ostendunt professio eius Publica, et salarium e fisco; et impares eius honoribus senatoriis iacultates a Plinio observatae; et consularia
eius tandem ornamenta , non ipse Consulatus, σhonestamenta potius nominis , quam insignia polesialis, aut de eo observavit Ausonius *. Inde lacile intelligimus,
36쪽
nunquam ab eo gestum fuisse consulatum, utpote natalibus debitum, .d ornamenta dumtaxat consularia a principe impetrata , plane consulatibus posteriorum
temporum codicillaribus amnia, ut et munera ei virorum consularium administrare liceret, et vestitu consularium laticlavio uteretur, et imaginem suam habitu consulari ad posteros transmitteret. Ilarae autem admodum erant, his temporibus, militum conscriptiones,
constitutis iam perpetuis praesidiorum limitumque legionibus. Itaque inviti admodum pauci, si qui sortasse ulli, ad militiam adigebantur. Nec emeritum habere ob
oculos potuit, cui spes erat auctioris, honestiorisque estudiis suis lucri. Vigebant autem , non Romae Solum , verum etiam in provinciis, ut iuris studia, sic etiam
artis oratoriae. Par enim erat usus Oratoriae et necessitas, in iudiciis provincialibus atque in urbanis. Paretiam scholarum necessitas rhetoricarum, Ut iuventus artibus ad forum necessariis imbueretur. Immo studia
illa in provinciis viguisse, in hac etiam ipsa provincia Hispania, ostendunt tot doctissimorum provincialium, etiam Hispanorum, illis quoque temporibus, eXemplR,
Lucani, Senecarum, Martialis, aliorumque, praeter nostrum Quintilianorum . . Immo utroque in loco, tam scilicet in soro quam etiam in schola, hanc artem Nostrum lacti lasse verisimilli inuin est. Erat, fateor, e Veteribus Isocrates, qui docuit quidem , non item exercuit, hanc artem oratoriam. Sed vocem causabatur ille, quo minus exerceret, non separatum aliquod docendi exercendique munus. Erant praeterea sortasse iuniorum sophistarum nonnulli umbraticis illis declamandi, non item veris orandi controversiis insignes. Erant etiam qui animi magis causa declamarent, quam quod scholae quidquam aut soro praepararent. Hoc erat in nurnero Iuvenalis, teste vitae eius auctore anonymo. Sed rari
37쪽
ANNALES admodum erant, illis praesertim, quibus vixit Quintilianus . temporibus, qui separatam a forensi usu prosilerentur Oratoriam. Habebant certe discipulos celeberrimi quique oratores, etiam Senator PS, etiam consula
res. Habuit certe Cicero , habuit Domitius Aser, habuit Passienus , omnes Ordinis amplissimi. Et quum scholae praeficeretur Quintilianus, non tamen proinde a causis abstinuit in foro perorandis. Immo illo ipso XX annorum spatio, quo scholae praefuit, causas, quas Romae egit, publicas egit omnes; nec antea scholam abdicavit, quam se a Dro eliam excusasset. Immo a vero sori usu, tamque diutina tot annorum experientia, ipse sua institutionum 4 Oratoriarum praecepta arcessit. Proinde innuit se suisse interea in forensi usu verso tissimum. Sic
itaque illum, dum in Hispania esset, fecisse verisimillimum est; potuitque Galba, qui soro pariter atque exercitui Hispanico praesidebat, fori etiam designare
advocatos. Sic hahuit Caesar in provincia sua iurisconsultum Trebatium , non minus sori legumque civilium proprium, quam suerint advocati. Haec certe ratio osse potuit, cur Galbam sequutus suerit in provinciam, praesertim patriam, Quintilianus; spectabantque nil Caesarem , , non autem ad populum romanum, provinciae hispanicae reliquae, excepta Baetica, omnes. Certe illa,
cui praesuit Galba , in qua erat Quintiliani patria ad
Iberum fluvium sita Calagurris, Tarraconensis: inde factum, ut tot annis Galba illam obtinuerit: erant enim Caesaris provinciae, pro Caesaris placito, Plane arbitrariae : praecipue post Tiberium, qui primus morem illum ceperat, quo pluribus annis iisdem praesectis eaedem provinciae credebantur. Rationem etiam, cur Tiberius
ita secerit, tradidit Iosephus β.
38쪽
vinciam Quintilianus, eundemque rursus e provincia redeuntem comitatus Romam venerit; hinc sane colligi mus , e Galbae in provinciam prosiciscentis redeuntisque temporibus constituen iam esse discessum nostri reditumque Quintiliani. Sed vero medio Neronis principalii provinciam illam Galbae oblatam testis est Suetonius. Hinc sacile. colligimus anni potius LXI initio, quam LX
sne, in provinciam concessisse Galbam, et cum eo Quintilianum. Erat enim annus ille Neronis VII, cuius numerantur anni vulgo XIV, paucis nimirum anni XIV desideralis dumtaxat mensibus. Et coeperat ille Neronis annus VII ab anni superioris LX idibus Octobris: sic etiam VIII in provincia aestiva expleverit Galba. Tardum certe Galbae iter Romam versus, audita scilicet Neronis caede, testatur fuisse Tacitus 3. Inde fieri vix potuit ut Romam ante anni LXVIII sinem alligerit: et lamen ante LXIX initium attigisse necesse est. Consulatum certo Romae secundum iniit, principio nimirum anni LXIX. Et Roma Vitellius in Germaniam prosectus est, teste Suetonio 4: non certe antea a Galba inde missus quam Romam Galba ipse appulisset. v Inferioris in Germaniae legiones postquam cessisset Virginius is Rusus) diutiuq sine consulari fuisse, is docet , Tacilias. lnde, ni fallor, quod legatum Galba non antea mittendum censuisset quam 'nomam ipse veniret, quod melior futurus esset ibi, quasi in re praesenti, delectus. Atqui in Germaniam venerat superioris anni kalendis
decembribus ipse fi Vitellius. Itaque novembri saltem
39쪽
LN NILES ineunte Romam Galba venerit oportet; et cum eo noster proinde Quintilianus. XII. Ait porro Quintilianus ipse se ustudia sua Per. viginti annos erudiendis iuvenibus impendisse. . Anni illi ab hoc proculdubio, in quo versamur, BDDO aerae christianae LXVIII exeunte arcessendi erunt, desinentque R deo, anno eiusdem aerae receptae LXXXVIII ipso quoque similiter exeunte. Et quidem idem Hieronymus, quo teste Galbam Quintiliano comite Romam venisse didicimus, Domitiano etiam imperante haec hahet verba non alio, quam ad vicennii huius sinem omnino reserenda: u Quintilianus 3 ex Hispania Calagurritanus,n qui primus Romae publicam scholam aperuit, et Sa in larium e fisco accepit, claruit. v Male Hieronymum
intelligunt qui illo demum Domitiani anno scholam Bomae a Quintiliano apertam existimatit. Non hoc voluit Hieronymus; non auctor eius quicumque demum sup-rit, Quintiliano ipsi coaevus. Scripsit enim certe Institutiones , quas habemus, ut e multis constat earundem locis, superstite adhue Domitiano. Antea tamen quam manum illi operi admoveret, iam elapsos supponit viginti illos annos, quibus iuventutem erudierit. Hinc certo constat exordium illorum annorum sub Domitiano non esse ponendum. Finem potius docendi designavit illis verbis auctor Hieronymi et respondetque numerus annorum ab illo. quod modo dixi, exordio ductus accuratissime. Septimis enim Domitiani coss. convenit arinus Domini LXXXVIII: sic tamen ut a septembris dio XIII, octavus Domitiani a morte Titi fratris annus suerit numerandus: desinetque sane illa ipsa illius anni parte annus scholae XX, debitumque fuerit XX eius e
x. Inde arcessendi auui XX qui- α. Quint. Prooem. Inst. lina seliolae publieae Romae praesuit 3. Hieronym. in Ch. Eusebian. ititillatius. 4. Iust. lib. IV. pr. lib. X, e. a.
40쪽
publico stipendium, si ab anni LXVIII sine inchoetur. Et quidem anno Domitiani VII aut Vlli notam illam
apponunt editiones antiquissimae pleraeque, et codicea etiam antiquissimi. Vtrorumque rationes, cur ita dispo- suerint, e nostris illis colligi poterant, quas dedimus, hypothesibus. Erant autem longe pauciores, erroris Iu manifesti suspecti, quos Observavit utino eiusdem V assignasse Pontacus.
XIII. Ne autem temere haec Hieronymum effudisse suspicemur, habuit certe ob oculos de Quintiliano auctorem Quintiliani aevo proximum Suetonium. I in moillum ipsum Suetonium in Chronico testem sese advocasse , in rebus PraeSertim romanis, quarum parcior fuerat Eusebius in Chronici Eusebiani a se latine traducti praelatione, ipse testatur Hieronymus. Scripsit enim sane Suetonius de claris rhetoribus librum : cuius hodieque fragmentum habemus , admodum mutilatum, ut e catalogo constat, quem praesi Xum repraesentant codices MSS. In illo aliorum quoque rhetorum nomina
legimus, quorum vitas descripserit in illo opere Suel nius, quae tamen olim perierint: et in illis Mareum etiam Fabium Quintilianum. Et quidem alios inde rhetoras, qui tamen nulli comparent in opere Suetoniano hodierno , excerpsit, et suo quemque loco ; pro temporis ordine, disposuit Hieronymus. Cur itaque dubitemus, quin et Quintilianum suum similiter inde transtuleriti Nostrum vero illum suisse, de quo scripsit Suetonius, Quintilianum, non patrem eius aut avum e temporis illa, in qua illum exhibet catalogus , serie, sacile colligimus. Praecedunt enim ibi L. Statius Vrsulus, P. Claudius Quirinalis , M. Antonius Liberalis, Sex. Iulius Gabinianus; quos Claudii, et Neronis, et Vespasiani