장음표시 사용
11쪽
dam ira, amor quaedam expressi; nonnulla perturbatione magis concitata , quam judicis , ac certa ratione fluxerunt. Optima cudimus Adolescentibus , quae 'lum Juvare atque ingenium possur : ab ipsis caetera velnullo modo, vel certe minime id temporis perquirenda sunt. His fruere amice Lector, ac Vale.
12쪽
Quorum opera in hac Prima Ρarte
14쪽
E Giberte cano, purus dum templa sacerdos Ingreditur, cupioque tuas attingere laudes. Sit modo non impar tanto sub pon dere,quae me Musa vocat, nec eam ventur edarguat aetas obsturae carmen clam tibi condere famae, Et magnum brevibus voluisse inteXere cartis . Nuntius ut vitreas Benaci vectus ad undas
Muscoso subter pendentia fornice tecta, Atque Dei laetis implevit vocibus aures, Advenisse diem, quo sermosissima terrae Auseniae Verona sacris templisque regendis Demissum coelo & magnis virtutibus auctum Acciperet juvenem, qualem vix ipsa petebat: Forte pater gelido in luco silvaque virenti Fontibus & rivis cubito subnixus& urnae Iura dabat, cui carbasei mollissima fili Stamina pingebant suco, vestemque parabant Pars L. Λ Caerin
15쪽
Caeruleam, innumerae nodis ac retibus aureis Collectos comptae crines tempusque decorum,
Incinctaeque auro, surasque sinusque fluentes Vestibulo in thalami natae, niveosque lacertos Nudabant operi, quo pulchro ex agmine Sirme Docta lyrae digitis percurrere fila canebat Carmen, quod totidem numeris Gardeque, Saloque Reddebant: sol aestivos circumvagus orbes A Xe terens medio ciuTum librabat olympo. Ergo avidis allata Deus postquam auribus hausit, Promitasque olim fatis sibi laetus honores, . Agnovit ; tangens haerentem uligine barbam
Demulcensque manu jussit vicina vocari - .FIumina: dein sese placidum convexa stib alta Speluncae senior solitaque in sede recepit. Postera jam coelo stellas noctemque fugarat, Urebatque dies multo terrasque fretumque Lumine, cum nitidis venit Ticinus in undis; Piscosiusque altas involvens Lambrus arenas: Venit & indigenis foecundans ollius arua Deductus rivis; oc cultos Abdua campos Amne secans, fulvo ripasque interlitus auro: Nec rapidus fluvioque Athesis spectandus amoeno Desuit; aut Patavi circumque intraque pererrans Moenia induacus triplici circundata muro Moenia, quae positor pugnas & bella perosus Musarum Iliacus studiis Phoeboque sacravit: Populiferve Padus genitor , qui flumina centum Ipse sito accipiens vasto latissimus alveo' Ubera terrarum cursii per pinguia lapsiis Portat, seque mari septenis amnibus insert.
Quos tunc atque alios velatus harundine crinem
Nintius excepit venientes limine primo
16쪽
Obvius, atque in tecta parentis saxea duxit iLaetifico cordis non celans gaudia vultu. Qui simulac udos posuere sedilibus artus
Crystallo rigida sultis & Iaspide glauca
Continuo Nymphae mensas ante ora Deorum Speluncae in medio niveis mantilibus alte , Consternunt, dapibusque onerant, Dicteaque plena Vina ferunt reseruntque manu, calicesque madentes Praecinount myrto atque implexis flore coronis Purpureoque rosae Medorumque arboris albo; indorum quondam, sed quae nunc Plurima laetas Benaci vestit ripas; non illa caduca Fronde virens, suavique auras permulcet odore.
Post ubi prima quies epulis; Deus ipse magister
Undosque lacus domitor praesentia circum Numina respiciens his vocibus ora resolvit. Quod votis toties nequicquam optavimus unum vobiscum Divi, fausto modo sidere luces, Volventes luces, fatorum orbisque ministrae, Advexere; vehit pleno bona copia cornu, Largaque pomisera praetendit munera deXtra. Quare vos primo longaevi a semine mundi In mare meruleum prono labentia cursu Volvite majores vaga flumina, Volvite lymphas.
Flos etenim juvenum, longa formidine saecla Perdita qui solvat; quique adglomerata malorum Agmina tot bellique faces, quas vidimus ipsi, 'Bassia ultra Thylenque ultra Scythiamque releget; Quique urbes, quique arva colat, Iove missus ab
Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas. Hic primum miseris viduatas civibus urbes Accipiens, vacuosque suis itoribus agros
17쪽
Replebit numerum eraequans augensque priorem oppidaque ingenti multum quassata ruina, Prostratisque selo late moerentia tectis, Restituet; pulchroque dabit splendestere vultu. Volvite maiores vaga flumina, volvite lymphas. Magno nanque pii juvenis devinctus amore Hethrustus pater ; excelsas qui Tibridis arces Possidet, & nutu Romanum temperat orbem ;Illius eXimias virtutes, elaraque docti Ingenii monumenta, & sancti pectoris artes Suspiciens, obitosque invicto corde labores, Hoc dedit, has illi rerum permisi i habenas. Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas. Quid memorem ut tener & primae sub fore juventae Ingentem ad ludum properaverit auspicibus Dis: Indole dein quanta nixus, quam sortibus ausis;
Robore ceu firmo ventorum flamina quercus, Aut scopulus fluctus saXO eXcurrente marinOS.
Sic undas rerum eXcipiens, & plena pericli Multa diu, casus victor superaverit omnes. Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas.
Saepe illum abruptis in vallibus A pennini
Versantem; luctantis equi cum frangeret armos, Praecipitansque viam obstrueret torrentibus imber: Poeninas vel per fauces tractusque volantem Aerios summo miseratae e vertice Nymphae optavere graves cohiberent nubila nimbos. Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas. Saepe illi ad magnos reges mandata ferenti Astitit unigena proles Iovis, ut bona mater, , C Ut mater bona; quae caro timet omnia nato, Et cupit in duros comitem sese addere casus:
Tum pueri mirata oculos di verba loquentis
18쪽
Ipse meas artes iam nunc tibi dixit habeto. . Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas. Testis adest triplices magnas discreta per oras queFIuviorum nemorumque feraX, pecudumque virum Gallia, non auri, pictae non indiga vestis Diversosque jugo ad ventos interque cadentem
Surgentemque diem longo protenta Pyrene; Altis quae geminas despectat cornibus undas: Tum dictis factisque potens illa inclyta beIlo Lataque&in latas Hispania dissitaterins
Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas. Hae nam te insilita orantem, aversasque sillorum t. Flectentem regum mentes Giberte videbant; Acceptos conversa sonos cum vocis imago Redderet, & dociles iterarent nomina ripae. Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas.
Testis & Hadriacus, parvo qui flumine Rhenus Lambit humum, testis Thuscis haud maximus undis,Major prole virum, & divi nos Arnus honores Promeritus, coelum Divi sque recentibus augςns; Pulchros qui colles pulchramque intersecat urbem p. Gens quorum imperio dispar nec 1egibus aequa Illius in studiis jandudum di amore quiescit Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas . Tu vero tu Roma tui genus ecquod alumni
Iam non curarum, non commemorare laborum
Una potes J tol le egregium per saecula nomen , . Toli e decus; daque alta virum volitare per ora. Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas . Quantum Trinacriae vertex se sustulit Aetnae, Aut cinctus stellis Atlas, aut Caucasus ingens; Tantum clara virum Romae se nomina tollunt . Illa novos tibi coelestum concessit honores
19쪽
Antiquis cumulans: at tu praesentia saecla Firmabis, veterumqueabolebis damna malorum.
Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas. Ecce tibi laeto vestit se gramine tellus, Et tibi silva comas nutrit; tibi pabula surgunt; Foecundus mites implet tibi pampinus uvas Palladis & nigrum tibi ducit bacca colorem: Tum spisso quem rete trahas, vel arundine longa , Flexivagus nostris crescit tibi piscis in undis. Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas. Accipe, quae tibi Parnasi de colle serores Dona ferun i, sacram lauri de fronde coronam, stas. Et plectrumn cythara, scriptasque ab Apolline char.
Aeternum quas ediscant celebrentque minores.
Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas. Ut Phoebo, utque Iovi consectis Graecia lustris Sacra olim & pleno posuit certamina campo; Sacra tibi, Iudosque tibi sic Itala tellum Instituet; sic illa tuo de nomine dicet. Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas . Accipe, quae calathis porgunt tibi munera Nymphae,
Luteolum calthae florem, casiamque virentem,
Liliaque violasque di purpureos hyacinthos; Haud porxisse prius poterant: bella impia bella
Pertulimus, dulces&desormavimus agrOS, Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas. Ut cum letiferos accendit Sirius ignes, Rivus aquas, hortus flores, pratum invidet herbas :Pallet humi nuIIo facies depicta colore :Ipsa suos sitiens foetus non educat arboS: Intereunt fruges siliqua labente perustae: Arva colit nemo siccis arentia glebis, Vomeris & durum non admittentia dentem, Cun
20쪽
Cuncta iacent nimio coeli contusa calore; Tristia sic nostris aderant prius omnia terris. Volvite majores vaae flumina; volvite lymphas. At postquam laetos effudit Iuppiter imbres; Rivus aquas, hortus flores, pratum explicat herbas Ipsa viret tellus, ripae collesque nitescunt; Dant segetem sulci, nemus aItas sufficit umbras
Poma suos curvant crescentia pondere ramos IRuris turba Deam venerata ligonibus udam Vertit humum, & putres exercet vomere campos: Cuncta vigent coeli foecundis roribus aucta: Nostras sic jucunda manent nunc omnia terras.
Volvite majores vaga flumina, volvite lymphas. Alvos in septem discreti culmina montes, Tuque Pater Tiberine, tuum qui sumen Olympo Levehis ; hunc olim vobis multosilue per annos Sidatis o tenuisse: meam mihi jam date partem. Ιps dabo multis, ne sint mea gaudia sola:
Et isdem nostris juvenem concedite terris.
ΑN quae te culpae, & sceleris tam dira cupido Inhlix Solyme &saeclis damnanda futuris Corripali ρ tantas aut quis furor egit in iras δUt juvenem patris aetherei praecepta canentem Dicta tibi, di veterum reseran tem oracula vatum Praestanti eloquio, teque ad meliora vocantem Compita per mediasque vias e moenibus urbis Diuium expuleris: tum caeca perdita mente
Concursu prestum ingenti, saxisque petitum Nudatos artus, ceu quondam grandine densauppiter ingeminans terram quatit aethere ab alio,