Carmina selecta ex illustrioribus poetis saeculi decimiquinti et decimisexti studiosis adolescentibus citra morum labem ad perlegendum proposita. Pars prima secunda

발행: 1732년

분량: 411페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

. . .

η ΑRς animos,mentemq; tibi; praestantia membra --- - - Invictasque manus Amphitryoniades. Cynthius ingenium, speciem Semeleius Euan, Suadela os; mores ipse tibi dederas . Iupiter invidit terris tot Caelitum honores, Atque immaturo funere te rapuit. Haud tamen ipse velim lacrimis vexare quietum:

Nam bene qui vixit, vixit & ille diu.

Γ E lanio, medicus fit Sosylus: haud nova res est , Fecit enim lanius quod facit & medicus.

TIN17M amat Archagathus semet. selix in amore Unus rivalem non habet Archagathus.

AD TERMINUM.

U quicunque tribus finem decet nis agellis, Seu stipes fixus, Termine, s ve lapis .' Hos a laeva hortos geminis defende rapinis :Servabunt triplices cetera iura Viae. Hic nostra exiguam sedem de parte, quotannis Facturi nullo sanguine secra, damus. Turpe hoc, vicino, Capitolii immobile sexum , mrtali velle cedere, nolle Iovi.

342쪽

CARMINA. 331 IN HOMERI LIBRO S.

QVi D, Lector, isto in opere tam diu pendes,

Rerum stupens miracula λTulere non iuga haec nivosa Parnasi, Non Pythii vatis, mele . Non impotentum jubila alta Faunorum , R upes vel Arcadum inviae: Iovis vel incitata sulguratoris orbis decemplicis rota. Sed Dii Deaeque omnes, parensque Natura, Nam molis hoc tantae fuit Quid spiritus possent, quid & animae, di vires , Mensi omnibus semel modis .

SYNTAXiN Anselmi ut quadruplicem modo Epidaurius vidit Deus: Iovem increpans ἰ quid profuit telis, ait, Necasse nos Typhoeis

Inventa si mortalium vincunt Deos pNon unus his revixerit.

IN MENEDEMUM.

QUI tibi sint mores, Μenedeme, aut qualia facta, Nescio ; sed scio te pessimam habere animam.

343쪽

AD POSTUMUM.

T AUCA rogas, tua depereant ne nomina, de te A ut scribam. Inscribam, Postume, pauca: latro es.

tu scis facie tali, Line, ne pete sontem, Neu juga qua nitida defluit amnis aqua. Adspiciens ne te cnimio Narcissus amore Ut quondam in ipse odio sic moriare tui.

NSURER, &blaesus, nec sat tibi Iingua pudica est: Quid mirum, Manli, tam male si loqueris.

LAZARI BONAMICI

AD REGINALDUM POLU Μ

O ALTO qui cuncta animo circumspicis, &quae Recta, & curva vides, fugis haec, legis illa:

nec ullae

Vis potis est animum recto deducere e situ Forte probas, Lybiae domitor quae saepe solebat Dicere, & egregio de pectore fundere in auras et Esse unum hoc nobis omni ratione modoque Optan

Dinitia

344쪽

CARMINA.

optandum & conandum acri assiduoque labore, ut si mus primum, deinde ut videamur honore Digni, tum nobis postremaque & ultima cura, Quod tamen est hominum primu plerisq; sed aegris, Ipse honor : anteferas Romanis Pole triumphis Quod tua te virtus in caelo ponit, & astris: Quod te mortales omnes, juvenesque senesque optabant sacris praesectum rebus, & esse Errantum pastorem ovium, qui pascua laeta Monstrares, dulcique impleres ubera Iacte. Et, si non ullis nimium mens laeva fuisset,

Pastor eras. sed te Deus ad majora reservat Fortassis momenta. nihil nos novimus : ille omnia e & aeterno moderatur cuncta tenore.

Interea longo quondam quae nota labore, Praelucente Deo, tibi sunt pater optime sacris Eruta de libris, noli occultare, sed auras Proser in aetherias et volitent sine pectora circum , Et doceant Christi cultum : qui missus ab aIto est Aethere, ut in caeli clara nos sede locaret. Dumq;hoc,dumque illud laudant di versa sequentes,

Inque suum errantes errorem ducere tentant Quisque viae ignaros, certa vix lege tenemus

Illius praecepta : serent quae ad sidera caeli. Qui potes, huc ser opem; populo succurre labanti :Da lucem tenebris, caligineque hinc procul actae Veram ostende viam, soli tibi quae patet , &jam olim trita tuis pedibus vestigia servat. Fac tonet eloquiis, fac fulminet illa tibi uni Vis concessa, Deus quoties summus rapit, di te

Ad sua convertit. te talia munera poscit

Et Deus, di nostri magna inconstantia saecli. Λggredere : di nostros pater optime dirige gressiis:

345쪽

334 LAZARI BONAMICI

Qui tanto studio sacros evolvere libros A puero es solitus, purosq ue haurire liquores ;Fontibus, irrigui manantibus aethere caeli. Haec erit una Deo gratissima victima cunctis E gregibus : nec te hanc pigeat mactare cruenti Succinctum de more Popae . tibi Tertius olim Haec eadem jussit Paullus : jam jussa capesse, Aut potius coeptum percurre, & perfice munus. Sic tibi propitius faveat Deus usque, tuamque In terris vitam servet sine labe decoram, In sedes tua te accipiens post fata beatas.

VERONAE EPISCOPUM.

IAM nix in liquidas canis de montibus undas Liquitur , & rigidi Boreae furor aethere cessit:

Insinuansque almis Zephyrus se molliter arvis, Perflat in amplexus telluris : at illa repente , Caelestes ubi concepit foecunda calores, Parturit : umbrosis crinitur frondibus arbos: Et surgunt pictis pubentia gramina campis. Nonne vides λ variis subrident floribus horti, Quos circum violae, & ferruginei hyacinthi Funduntur, calycesque comis discludit odoris Vere rosa, exultans primi sub lumina solis. Iamque suis properant obiisse negotia curis . omnia, di ignavae propulsint otia vitae Ecce thymum perquirit apis, roremque marinum, Nunc hoc,nunc illud peragrans nemuS, arteque mira Anfractus molli e cera diducit, & intus Distendit liquido manantia nectare mella.

346쪽

Sedula iam densa festina i in arbore nidos

Ponere aviS, caros ut Quondam educere natos

PCssit, & ardenti repetit loca saepe volatu. Frondosque alta nemoris Philomela sub umbra Dulce querens, tenui permulcet guttures tuas. A lbus olor per colla modos dat longa canorCSPropter aquam , Eaudens viridantis germine ripae. Iam procul a stabulis ducunt armenta , gregesque Fastores, monte foue petunt, ac pascua nacti Herbida, pri liciunt laeti se in gramine laeto ,

Argutumo ire cava modulantur arundine carmen . Quorum alius duros queritur male sam S amores.

Contra alius placidae decantat dona puellae . Resyonsant quibus antra eadem, vallesque supinae. Mugitusque ciet pascens ad carmina tauruS. Navita jam siccas deducit in aequora naves, Explicat & vernis si nitantia carbasa ventiS. Quod si plena auris nunc pandit vela secundis. Et latum trabe nauta cava descendit in aequor: Sibila dat pastor septem deducta cicutis :Si raucum niveus nemorosa ad flumina cycnus Concinit, Halcyones fundunt per littora cantus, Attica popuIecs inter Philomela recessiis obit repit, di volucres suspendit in arbore nidos :Ipsae etiam pallae flores at vearia circum Taurigenae meditan lux opus caeleste volucres zomnia si repetunt grato intermissa labore, Festinantque suis percurrere munera curiS: Cur vati non turpe, decus Giberte, salusque Nominis Ausdnii, hoc non tempore dicere carmen Et tibi qualemcunque suam exercere camoenam δQui facis, ut cuncti possint tibi ludere versiis. Hunc igitur nostris percurrere vocibus altae

347쪽

LAZARI BONAMICI

Convalles, silvaeque omnes , fontesque lacusque Gibertum,atque iterum Gibertum,auraeq;senabunt.

TILLA seburbano dum me delectat agello , ' Hinc Patavi egregia studiis, di moenibus urbem, Amplo & circuitu, & fluviis, caeloque salubri,

Illinc caeruleo sursentes leniter arcu Palladis, & Bacchi ambiguo certamine colles Cernentem Euganeos, subjectaque collibus arva , Laeta Ceres alto quae saepe aspectat Olympo, Inde per excelsas alpes conversus ad Arcton , Dum miror tarde volventem plaustra Booten, Et tot diversis lucentes partibus ignes, Cepheaq; ardentemq; canem, ardentemq; coronam, Plejadas, Hyadasque, auroque Oriona micantem; Milleque praeterea nascentum, mille cadentum Stellarum motus, seu cum Sol exit Eoo Oceano, Hesperias seu cum se condit in undas; Paulatimque seror sublimior, arteque docta Quis sit, & haec certa qui temperat omnia lege , Contemplor : licet ante alios sit pectore Caesar , Et bello insignis, teneatque patentia regna a Ipse tui tamen ingentis tum Caesaris arma, Regnaque contemno, cursu peritura sugaci. iTum me felicem , tum me reor esse beatum, Cui datur haec misera procul ambitione tueri. Non ego dispositis trans altas evehor at SFessiis equis, per sexa, &depressas convalles, Fluminaque S rupes per mille pericula carpens , Dum dicto citius cupio mandata referre,

Triste juventutis selamen, triste senectae: Atque

348쪽

Atque pedum, atque alui linquo,renumque dolores . Non classem amissam Libycis in fluctibus, di rem , Quae bene non gesta est, cogor lugere, nec imo Ingentem verse curarum in pectore molem, Imperii ut late fines producere possim: gui nulli tibi sunt, animus nisi finiat aequus .

ullius insidias timeo , nec perdita caecum , Oblitumque mei rapit assentatio . non spe Deludor vana. non quenquam denique salso . Sed Calcignani modo aprico colle sub alta Ilice pallentes ederas , oleasque virentes, Et vineta inter vario certamine dulces Excipiens cantus dextra, laevaque volucrum, N unc ad Medoaci doctae seb moenibus urbis Flumina. nunc Patavi aedium in interiore recesiuSecurus mecum meditor, si promere possim, Quae valeant prodesse olim mortalibus aegris: ut potiora petant, per me potiora videntes . Quam tibi H mentem , prisca de stirpe Diege , Caelestes dederint, haec ut caelestia cures, Cui tanta est fortunae copia, tanta bonorum Librorum, ingenii multo solertia major: Cujus luce ingens circumspicis omnia , quae sunt Quaque in re vel agenda, vel acri indagine mentis Concipienda , in utram libeat tibi te dare partem , Quae de tam lacro manarent pectore in omnes Terrarum tractus p tua clara Hispania bello , Con silioque potens, docta sed clarior arte, Uno te quantum se se jactaret alumno , Et sublime tuum ferret super aethera nomen δIpse autem in terris similis Diis, ardua caeli , Ardua terrarum celeri per inane volatu Emensus, prima di repetens ab origine caussas ,

349쪽

gat LAZARI BONAMICI

Hic ageres Diis cum ipsis immortalibus aevum . Sed tamen & divini animi sunt munera, quae nune Exerces , vigilans in publica commoda, magni ut Caesari arma queant nostrise finibus hostem Pellere communem : Pro quo te saepe loquentem Mirantur Veneti patres : tua dicta Senatus observat gravis ille, imoque in corde reponit .

Frumenti per te magnus convectus in urbem Hadriacam numerus, farnis expavescere vultum Horribilem vetuit. Tu multos mittis ad aItum Scriptores Atho, huc veterum monimenta virorum Comportaturos. Tu multis pectora placas

Caesaris, di per te suscepti a Caesare multi, Naturae ignorasse vias, sidera caeli, inventasque artes foecundi ad littora Nili, Cum refluit, totoque caput jam condidit alveo, Non nocuit citiquam ἰ nocuit transmittere fines Iustitiae, ignarum vitae, rationis, & artis. Nec minus in nobis cum fluctuat, obfuit, irao

Vesanae cessisse, di succubuisse furenti: Aut si quem cepit potantem pocula Circes, Subdola,blanda hominum labes,atque esca voluptas: Denique pro patria fugisse pericula habendi Plus aequo, & se se explevisse cupidine tantum,

Et sua vitare, atque hominum contemnere coetus. Contra olim multum, ac veteres secisse videmus,

Quorum nunc omnes fruimur virtutibus, di quae Nunc sunt, illorum nobis peperere labores, Quorum vita dedit hanc nobis vivere vitam. Haec urbes reSere, haec populos servare beatos Sola potest, dare consilium, &succurrere amicis Hac vagus Alcides, hac attigit ignea templa

Liber, di in caelum raptus post fata Quirinus, In

350쪽

Innumerique alii : praeclara negotia quorum otia juverunt aliorum. Lapsiis ab alto , virginis in gremium pater apse hominumq; deumq; Induit humanam faciem, moribundaque membra: Tantus amor nostri, miserans incommoda nostra Ille ipse immensi sator, & regnator Olympi Multa tulit nostro, subeundo mille labores Nomine, sudavitque, alsitque, famemque, sitimque

Sensit : & extremo crudelem tempore mortem, Crudelem, nobis vitam tamen inde serentem , Perpessiis, clausi portas reseravit Olympi, Taliaque edocuit nos exercere nepotes et Curemus cuncti ut mortalia commoda. quare . O genus egregium, . qui sanguine clarus Ibero, Virtute haud minor es cum tis ad utrunque Paratus :Et sit summa quidem,& pulcherrima laus in utroque Ι, genium sequere, di naturae cede monenti: Ducet enim, quo pauci aspiravere priorum. Nos simili monitu, qua coepimus, ibimus, atque In caelum munire viam pergemus, diastra: Si modo Calliope praestantibus annuat ausis.

Sin tibi vis Donate, meae pars altera vitae: - Qui cum partiri curas, di vivere mallem , Quam bene dotata, castaque uxore videre Susceptos patrem circum colludere natos. Iam tua sortunas industria naviter amplaS , Attulit, arridens di sera patrique tibique Μille jugis oleae vobis, armentaque laeta, Arvaque frumentis aptissima, mille gregesque Fenilis Appuliae latis pascuntur in agris ἰ '

SEARCH

MENU NAVIGATION