Carmina selecta ex illustrioribus poetis saeculi decimiquinti et decimisexti studiosis adolescentibus citra morum labem ad perlegendum proposita. Pars prima secunda

발행: 1732년

분량: 411페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3 o LAZARI BONAMICI

Et permutandis non parva pecunia nummis Crescit, di auget opes: requies tamen ulla laborum Non est parta tibi. modo mens vaga cogitat ire Urbe ad Seirenti,modo Roma,atq; huc modon illlic Seu nix alba tegat terras, seu Seirius ardens , Excoquat, in varias discind is pectora curas. Ecquid in his Donate magis sentire beatum Te potes δ an ne animi potius concrescere morbos PQui, ceu turbatis mare fluctibus, aestuat ingens, Imo in corde labor, caecaque cupidine sem per . . v Nos aSitat, portuque arcet: tum rursus in altum Arripit, in portum cum duceret aura Propinquum. Quod si Pactolus fulvo tibi defluat auro , Non animi tantas possis sedare procellas e Illius ventos nisi more Ithacensis Ulyssi Utribus inclusis teneas, nec vincla resolvas

Ex sociisq uisquam, sed amica pace ligatus

Reginae 1ensus rationi pareat omnis. Hoc tibi Socraticae poterunt praestare tabellae: In quibus e caelo se quondam lapsa sereno , Condidit, humanos visens Sapientia coetus: Non aurum, non mille greges, non jugera mille: Quae si nulla serant incommoda: dic mihi, quaei, His sine qui minoresivel qui cum his major3 ut extra Te circumpositis nihilo majorve, minorve es. Non secus ac curvo clitellas si quis asello EX auro, frenum ex auro, atque instrata superba Iniiciat, talem nunquam mutarit asellum:

Divitiis nobis sic evenisse putandum est. Ni tibi inphaeum Bernardum propter acervos Nummorum docto libeat praeserre Tryphoni. Quam stulte facimus, si conducenda, vel ipsi Est tibi emenda domus, non exteriora putabis Asp

352쪽

3 ICARMINA . Aspexisse satis, studio circumspicis acri,

Intro adiens, cellas, thalamos, granaria, quotque Commoda sint,quae sint incomoda sed tamen,o Dii, Purpura soIa facit, solum diadema beatos, Et nummi, positique per horrea longa medimni. Nostra ita judicio vulgi caecoque, levique Libramus : Iance&ssolidi nil pendimus aequa. Quod si intromisso illorum tibi cernere detur Irasque insidiasque a traque cupidine motus, Inter spemclue metumque & acutos corde dolores, Ah miseri dicas, retro & vestigia vertas, Improvisum aspris calces ceu vepribus anguem Sibila torquentem colla, & sera bella minantem: Continuoque petes viridis spineta Lycaei,

Si sapis, & relii tibi vis, & considere audes, Unde rosae, violaeque, di candida lilia surgunt, Ver ubi perpetuum, & Zeρhyris spirantibus aura Divinos effert foecundo semine fructus: Aut Academiae, & platani quaecunque sub umbra

Felices a nimae cecinerunt, aiscere tentes.

O ego quem vellem, ingenii ut tua vena benigna Musarum in latis flueret nitidissima campis, omni sorde procul, non his arescere curis Iam sineres Donate diu, qui jam mihi plures Exoptatus abes menses , quam me tolerare Posse putem. Iam te liquidis, jam corniger undis Medoacus, nigram leni qui flumine terram Irrigat, ae Patavi vocat ad sua munera musas, Iam Calcignani colles, sontesque videntur Adventum exspectare tuum : tibi nectere nymphae Euganeae vario properant ex flore coronas. Nosque tuum in reditum pinguε cum matre juven Pascimus, hircipedique Deo eantanda Paramus

353쪽

Carmina , cum varios submittere terra colores Incipiet: lupus effugit namque hinc pede claudo'r Et poenas dedit idem omnes per vota petitas . . yQuare Rulle brevi, precor, huc Donate recurre rEt caros tandem, cupidosque revisere amicos Ne grave sit. tibi contingat sic numine dextro Vivere jucunde, di bene, perpetuoque tenore: Degendae ratio est vitae quae sola beatae . 3

DE CAELESTIBUS , NON DE HUMANIS

QUOUsγε tandem caeco amore prosequar ἀ opes caducas, atque inanem gloriam, 'Si dives ille splendide superfluens , i Torquetur igne inferno: egensque Lararus Accumbit in sinu Abrahaeshinc o hinc procul

Abite vana mentis aegrae somnia, , Et quotquot estis execratae imagines, Quae me retentum fraude blanaa luditis. At vos profusa lacrimarum flumina ra . E sente cordis intimo prorumpite:

Restinguite hanc habendi inexpletam stim, Aestusque mentis, sensuumque incendia, Flammasque edaces, di nefandos semites, Quosusquequaque dirus Orcussiiggerit, ut nos profunda devoret voragine, Et taetri adura i igne sacro sulphuris, Et

354쪽

Me poenitere, me dolere, me mea Delicta flere, IgsU CHRIIT metuum Iuvet tribunal cogitare, & vindicem Poenam timere: ut suando iudex veneris , Μe pro tua clementia o salus mea Voces, ubi beata caelitum agmina Aevi fruuntur sempiterni munere, Tuique gaudent numinis praesentia. Cui namque acerbus fletus, aut gravis desor ,

aut dura possit esse poenitentia , Qui te sequi, te amare, te frui velit pQuod si tu imago & splendor aeterni Patris

Hortale corpus induis, si te neci Iolens libensque tradis, ut me ab impia S1evi tyranni servitute liberes, Caesoque dones di beatorum choris, Ego hujus in me caritatis immemor, Et propriae salutis aeque negligens . Adhuc recusem extrema quaeque perpera Pro consequenda aeterni latis gloria λ

QUI D o proterva mens in horas si ngulas Magis magisque me mihi ipsi subripis RQuid cogitas δ quid expetis p quid desipis

Nec te misella colligis p nec respicis pinem scelesta δ nec saluti consulis REt pro te in asto stipite ipse conditor Terrae polique pendet, di large suum Fundit cruorem, & morte languet, ut tuas Labes lavet, tibique vitam conserat λ

355쪽

O CHIM sPE IEsU, quem invocare est vincere , Tu me labantem pro tua clementia Pro singulari caritate sustine, Maloque ab omni libera .: nec respice Quod victus hosti fraudulento cesserim , Et sensum procacitati indulserim, Mundique blandimenta magni fecerim. Peccavi: iniquitatem amavi e turpiter Vixi: siti vi opes , honores, gloriam:

Et cogitavi, S dixi, di egi plurima

Tibi tuisque legibus contraria Nunc omnium me paenitet, nunc Iacrimis Ductis ab imo corde, conscientia Lavare gessit haec nefanda crimina. Et sive lux reducit aureum diem, i Seu nox quieti fessa mandat corpora, iopem tuam suspirat illa & gratiam. Ergo o redemptor unice audi supplicem , Audi benignus, di benisnus annue Me sic tui flagrare amoris ignibus Me sic crucis mysteriis insi uere , : Ut te sequutus clara super sidera Felicitate sempiterna perfruar .

IN MALUM DAEMONEM.

Vin me tenebris circuis nigrantibus, Et imminenti caecitate territas Invisi caelo, invisa terris belua pCredis ne tantum me his ocellis fidere rLeges ve semidare nascenti datas λNec scire jam quo subtrahar periculis pretorque quantus bis ab umbris emicet R

356쪽

Est una Iux, quae nec resergit, nec cadit Unquam, nec ullo tempore unquam deficit: Quae pulcra caelo sidera, & solem vagum Candoris igne accendit admirabili: Quae te scelus detrusi t alto ab aethere Imisque mersit Iuridae Stygis vadis. Haec una luX metam nitenti lampade Splendoris intus nutrit atque illuminat, Ut nil prosundae noctis horrescam minas, Sed nec quot umbras, nec quot unquam imagines Grex omnis Orci vi furente percitus

Caliginosis expulit fornacibus, Cum tanta belli, &pestis, di famis mala Mortalibus formidolosis intulit, Metuque diro ignava corda pereulit.

Quare nefande obcaeca, adure, exulcera Et vulneratum hoe omne corpus ut libet

Et caecitate, & serro, &igne distrahe,

Et in me Averni effunde totum carcerem dNihil movebor, vivida spe gratiae

Divinae, & almi fultus aura numinis . At o dator victoriae atque praemii Benigne Iesu me tua iuves Ope Certamen hoc certantem: inexpugnabili Ut hoste victo, di his fugatis nubibus, Tandem illa ducas montis in castimina, Illisque sistas in beatis sedibus, Quibus nec ulla nox, nec horror ingruie ,

Sed di perennis lux, perennis gloria , Tui perennis di videndi copia.

357쪽

. SENEX RESIPISC

E i mili; misero , hei mihi,

Tempus quam cito praeteriis Homo quam cito deficiis Et mors quam cito criminum Poenas exigit omnes s . Magnam qui benefecerint Μercedem reserunt : ego

Annis iam gravis, S gravis Culpa en distrahor omnium

Per tormenta malorum.

Nox caecis tenebris premit Morbo languida lumina Menti & sensibus incubat Quidquid est mi serum, S grave et vivum es Carga cadaver, vivum : nam patusae vigent Aures, sed tuba in ultimum Quae te iudicium vocat, Quali, proh pietas, sono Μetus duplicat omnes lErgo tam miser & nocens Ad quem confugiam, nisi Ad te Rex meus ,-pater po Rex, o Pater, o Deus Tu mei miserere.

Humani geueris, pie Iesu precor, ali precor Illa luce novissima Tu mei miserere.

358쪽

3 7 CARMINA.

quem sanguine proprio

aeternis redimis malis , Pro tua pietate me Aeternis recrea bonis: Et mei miserere

AD VIRGINEM MATREM,

QUAE LAURETI COLITUR.

Ο ΜARIs magni Dea, cuius astrum

Imperat ventis ab utroque ponti Littore , & nautis, ubi vota tendunt vela refulget . Hadriae suctus humidos ab alma Sterne Laureti domo, & aura tutum Det rati cursum tua, ne Procellis obruat Auster. Nos tibi in portus patrios recepti . . Vota solvemus cumulata donis: Tureque & cantu fluet omnis ara Littore ab omni .

DE VICTORIA DUCIS ALBAE

ΛpuD BELGAs. T AETi TIA E bona signa cavis date turribus Et pia sellicito solvite corda metu. Et vos sacra cohors divinas carmine laudes Perque domos divum dicite , perque vias. Et tercentenas operati rite per aras Mystica sacratae reddite dona dapis .

359쪽

3 3 IOANNIS CARGAE

vos quoque dum summus reserat Iubile1a Pastor Limina, divinum carpite gramen oves. Sacrilegae periere acies, periere nefanda , Agmina, di in Belgas quot coiere manus . Nam justo potuit quisquis superesse furori Arripuit turpem protinus ille sugam. Pars major sceleratam animam pro crimine pendit , Mergitur & rapidis Styx quibus ardet, aquis: Hic ubi supplicii subeunt genus omne gigantes :Par scelus est, debet par quoque poena sequi. Ossa inhumata jacent: volucres pavere lupique Corpora: inundanti sanguine castra natant. Sanguine pinguestunt campi, nemora alta madeseunt , Et moritur, fibris ne bibat herba nefas. Quod si quem Pythona novum seret impia tellus, Impia tam dirum si stelus illa seret, Qui sternas Pythona novus tu vivis Apollo, Gloria magnanimum magne Tolete Ducum. Te quis stare potest contra λ quis servida contra

Vota pii patris, Regis S arma pii λCarolus naec summo cernit dum laetus Olympo. Et nato gaudet jam minor esse parens. Miratur carumque ducem, carasque phalanges: Ante Deum tales fundit ab ore preces. Vir ine nate Deus, cujus pro nomine sanguis, Nunc meus immensum sustinet orbis onus:

Si tibi quos vovit, justos agit ille triumphos, Bellaque te solum propter & arma gerit: Da pater ut quo tu fregisti robore Avernum , Ille, tument terris quot modo monstra, domet. Ille seros frenet populos gentemque rebellem, Ille tuo subdat barbara colla jugo. Ille tibi exuvias reserat, quos Μaurus di Indus Debet

360쪽

Debet & infidi littus utrumque maris. Da smul& comites habeat pater optime, qualis , A lva meus, qualis tu Perenote meus. Annuit omnipotens: nutum laeta excipit aula Plausibita, in plausus laetior aethra ruit. Cedite praecipites sub Tartara caeca tumultus Iam redit in nostras paxque quiesque domoS. . Sedibus aethereis jam nunc demittitur aetas , Vates divinis quam cecinere modis: Et qualem cum mundus adhuc tener esset agebant Compositi e primo vir mulierque luto. O vestros nunquam serpens minuisset honores :Sed vetitis cur non abstinuistis avi λVos propter terras linquit gens aurea caeli, Inviaque est illuc facta repente via. Sola recedentum manserunt nomina sola Stipes, di incisus reddidit ora lapis. Nunc candor non est, non est pudor amplius ullus , Nec pietas, nec qui sidera adibat amor. Nunc veneri indulgere hominem se nunc vivere rapto a

Nunc juvat abrupta frangere jura fide. Et frater fratris manibus perit, di perit imi Natorum, contra qui gerit arma pater. Et divum essigies passim sternuntur & arae e Et passim sacrae diripiuntur opes . Et Regum, legumque jacet veneranda potestas: Hei mihi, num rabies fi t sua cuique Deus λο quibus extremos nos propter ferre labores Non fuit indignum, nec grave quaeque pati, Christe pater, Christique parens mitissima virgo ' Supplicia in melius nostra referte precor. Et pronibete malum , saevumque arcete sumrom, Et miserum placida pace juvate genus. TuqUς

SEARCH

MENU NAVIGATION