장음표시 사용
321쪽
Huc caltha, &casia, di thymbra plenos cala thiscos: Adserte, & capuli cingite fronde latus. Solvite lugentes gelido solennia busto, Cereus & longo luceat igne secus. Spumantes Baccho pateras, & cymbia lactis ivergite, & Actaei mella liquata favi.
Ter lustra te rogum, tumulum ter spargite lympha Dicite ter Molsae molliter ossa cubent.
Natus ubi est y duram ali sortem l qui lumina patris Comprimat , di largis fletibus ora riget.
Per Mutinae plateas nunc forsitan ille vaSatur, Pr ue patris reditu victima multa cadit. Uxor abest misera, infelix, quae justa parentet Ingrata, & peragat funeris exequias: Uxor abest miseranda, licet nec figere labris, oscula, nec fugientem eXcipere ore animam. Haec posset flammis se se immiscere mariti, Clarior Evadnae Dulichiaque nuru .
Quod tibi obest facinust quondam scelus obfuitλaut quis
Error te damnat quae tibi culpa nocet REcquid Latonam, veluti Sipyleia mater, Laesisti, an lucus, templaque sancta deum RQuaena haec invidia est, aut quod fatum obstitit, ut tu ultima non possis dicere verba viro pPostquam igitur conjux fidissima adesse favillis
Non valet, & Pario ponere verba cado: uxoris tu dia vices victoria sume, Aonides crebro quam decimam esse putant. Nec dedisneris Romano sanguine certa, Illustri quamvis stemmate fulta nites. Claude oculos, misce violas, conteXe amaranthos, Frigentique genae laurea serta Para. Purpurςas albis mixtim compone corollas,
322쪽
Certent Paestanis cana Iigustra rosis. praecipue decus Italidum Gonetagia proles Iulia, quae viduum casta cubile colit,
ouae forma & virtute omnes Heroidas anteit, Phosphoros exoriens caetera ut astra premit, Defleat, atque Indos mittat lugubris ociores. Et myrrham& nardum , CoryciumGue crocum.
convenit officium tibi Iulia, convenit istud, Infelix nec habet quod notet invidia. Mamque tuam divam effigiem, quam vellet Apelles Pinxisse, & Zeusis Parrhasiique manus, Atque animi dotes, divino carmine vates Extulit, ut stupeat sedula posteritas . Ligeat humenti nympha & Tiberina recessit, Quae meruit rauco saepius ore cani: Ut guibus & laniata genas, laniata capillos , pectora percutiat candidiora nive Acdivis feretro incumbat, complexaque cippum Haereat, avelli nequeat unde gemens. Coacita dein qualis Thyas per rosida prata cum tet, hinc colles, hinc nemora alta petat. Clamet, Io, mi Molsa jaces: cur A tropos ausa es Pendula adhuc tereti rumpere pensa colo λLus eat hunc spatiosi is ager, saltusque relicti, Compitaque & valles, rusque & ovile fleat. In geminet questus , repetant suspiria Nymphae, Et luctu & lacrimis persenet omne solum: Margine in herboso responsent flumina Molsam, Amissum Molsam fonte queratur Olor. Extinctum reserant Molsam resonantia saxa, Molsam iterent montes, Molsam iterent siluae. Caerulus ereptum Nereus gemat, Amphitrite Augeat Halcyonum, qua patet unda, sOROS.
323쪽
Pastores quo se serent, quo armenta gregesve pAd mulctram quis aget nocte dieque pecus RSqualebunt posthac sitienti in palmite gemmae,
Et tenerum in culmis perdet arista satum. A rebunt per prata herbae, dare poma negabit Hortulus, irriguae deficient di aquae. Palladias aestus baccas vel frigus aduret, Arboribus cunctis excutietur honos. Non foetus dabit armentum, nec vellera, nec laci Nec fluet Hyblaeus Cecropiusque lateX. Quis polistac iuvenum teneros cantabit amores PQuis Veneris post hac dulcia furta canet pinis Romam di Romae claros describet honores p iste Sophocleo bella sonanda pede pIacturae heu quantum fecit liquidissimus Arnus,
Seu numeros seu tu verba seluta velis.
Sed jam longa venit feralis pom pa sepulcri,
occupat en omnes sexus uterque vias:
Conde, pater Tiberine, caput, cava stagna subito Ne videas flammis ora verenda capi. Heu fugite; heu properate citae,petite antra fimus Nabdes, di querula voce replete lacus. Siccine dii voluere, aut sunt haec praemia laudi qHocne meret probitas, hoc ne meret pietas λNunquid caede nocens foedavit sanguine dextram pMiscuit an puro toxica dira mero λEcquid eum Antiphatem Laestrigona credidit esse Iuppiter, an Tityon , centimanumque Gygen id prodest vixisse pium, aut odisse profanum Uulgus; & a saevis abstinuisse malis pHuc adsis Cytheraea, tuum venerare poetam, Te videat flentem foemina virque palam: Ne myrto redimita caput, sed cincta cupresso, .
324쪽
Accende in pullo funere pulla faces. Franoat amor pharetram, rumpat sua teIa Cupido, Polluat immundo pulvere di ora Iocus. Intersit flammae lacrimans Elegeia rogali, Et tanto incedat funere rauca Chelys. Et testae ingat titulos: hic misi quiescit,
Quo moriente necnon numina di ipsa timent. Portitor excipiat cymba, ducatque per alveum, Leniter alludat, StyXque secunda rati. Eumenides procul, atque Erebi procul omnia monstra Nec Phlegetontaeae flamma minetur aeque. Non rota, non saxum, non vultur terreat: absit Belides infames, Tantaleusque labor. Ast vos illustres animae, Heroesque beati Qui coIitis campos, Elysiasque domos. Ite catervatim, venienti occurrite vati, Assonet Orphaeo pectine pulsa chelys. Tu tamen ante alios malium laetare Petrarca,
Et qui Cerialdi tollis ad astra lares. Callimachus circumadstabit, Cousque Philetas , Et Sulmonensis gloria prima chori. Curret in amplexus Sappho, cultusque Tibullus: Gaudebit fronti composuisse rosam: Cynthia quem sequitur formosa, Propertius ultro Assiirgens ederae tempora fionde teget. Excipient hilari vultu, & plaudentibus ulnis, Andinusque pater, Μoeoniusque senex. Felix sorte tua vives post funera Molsa, Trans Istrum & Gangem carmine notuS eris . Te flent Ausonii populi, te Bethis di Indus, Te Getulae urbes , te Daca, teque Getae. Albula praesertim tumidis immurmurat undis , Et queritur septem Martia Roma jugis.
325쪽
Nos etiam ex animo flemus, nos respice flentes , Summe tibi has lacrimas, sume tibi hos gemitus , Hos luctus, quando nequeo tibi ponere metas, Pyramides, statuas, signa&ahena dare. Hos questus cape, & haec suspiria, qualia mater Primaevi nati mittit in inferias: Cultorisque tui vocem cognosce supremam, Sic o sit cineri luxque quiesque tuo. Ter, salve, o longumque vale, carissime Molia, o sal ve aeternum, Μolsa, diuque vale. Annua pastores sel vant tibi sacra quotannis, Et pingui spargant muta sepulcra sero.
Ante tuos ven iant manes, agi tentque choreas
Et Fauni & Satyri, Panque & Hamadryades. Populus S platanus, laurusque acceptior omni
Arbore, te circum sundat opaca comas. Frondescatque thymum, nascatur amaracus urna,
Somnifero di juxta perstrepat amne liquor. Stillet Acidalios flores tibi Daedala tellus, Continuo divum spiret & Ambrosiam.
AD PIUM IU. PONT. MAX.LUci Dus ille Aries, fulvo cui tergus amictu
Cui geminum cornu caelo scintillat ab alto, Hactenus intonso tulit aurea vellera dorso, Nec
326쪽
Nec spoliis unquam splendentibus emit armos. At postquam tenuere PIUM Capitolia, postquam voce PiUM ingenti montis ressendit imago, Quo Latium exultet, quo Rege superbiat orbis, Divinae quae pensa trahunt fatalia Parcae Caelituum monitus di grandia jussa sequutae Fulgentes secuere jubas, secuere beatum
Velsus, & aurato viduarunt tegmine dorsum. Nec, mora nobilibus pensis, ac divite lana Centum involventes operosis orbibus orbes Fatalem cinxere colum, digitisque micantem Dum redigunt in fila globum , nent longius aevum: Nent sertunatos invicti Principis annos, Et seram numerosa trahunt per lustra senectam. Dumqe agilem celeri torquent vertigine fusum, Stamina purpureis scintillant morsa labellis, Tortaque lucentes jaculantur pensa favillas: Et circum in lito caeIum fulgore corustat. At Lachesis, cui scire datum est arcana Deorum, Testatur pretiosa Pso sub rege reverti Saecula, qui Latium belli formidine QIvat. Et ferrum effrenos, & cladem vertat in Indos. Salve ingens pietate heros Diis aemule salve. Limina qui nitidi referas argentea Caeli. Et caligantis fauces occludis Averni. Te duce cana fides, Solymas vexilla per oras Trans Gangem attollet, trans divitis arva Canopi. Iam video oblitis trepidum dare terga pharetris
Regnatorem Asiae, di Scythicis se se abdere sylvis.
Non, fimientem hyemes, non invia montis
Fragmina m Moti pontes, non flumina sistunt: Sed pernicis e u stimulans calcaribus armos Fertur in ocultas per inbospita lustra latebras: Dum
327쪽
Dum Syrios Italo compleri milite campos Dum trabibus cingi circumspicit Hellespontum , Sentit, & irato te fulmine pone sequentem. O septem gaudete arces, gaudete latinae Najades, Etrusci colitis quae Tibridis amnem . Urbibus Eois, totoque oriente subacto Victrices Romanae acies ad vestra redibunt Littora, di antiqui Latio reddentur honores . O quae, magne Heros, o quae selicia surgene Tempora cum gemino creti sub cardine reges Et qua sol rutilum ponto caput eXerit, di qua Senis in optatae gremio se Tethyos abdit,
Ad Tiberini unanimes, ad casta altaria current , Ut sacrum accipiant supremo in vertice rorem , Et submissa tuis affigant oscula plantis: Tum mihi satalem si nondum e vertice crinem
Persephone abstitierit, fidibus mea Musa Canoris
Dulcibus implebit resenas concentibus auras, Dum canet, ut profugam revocaris ad otia pacem: Ut foecunda Ceres te principe onusta recludat Horrea, ut immensas concedat prodiga messes: Et vacuas Liber sitientibus impleat urnas. Ipsa etiam irriguos mecum spatiata per hortos
Poeonias gremio Nais tibi colliget her as, Quas formosa salus medicos cimodit in usus. At tu fragrantes ne despice Meonis herbas, Textilibus calathis quas porriget obvia virgo . His funesta procul pelles contagia donis , Et florente diu sospes potiere senecta . Haec autem, haec illa est diis non incognita virgo Quae sonitus Curetum inter per devia Cretae Regem aluit superum felicis lacte capellae: Cum tener in cunis sacra vagiret in Ida:
328쪽
Et nune illa eadem te pectine cantat eburno. Sed quid ego o nentes vitalia pensa puellae, Ad spicio his oculis R decrescunt stamina, dum vos Assiduo nimium vestitis pollice susum. Nete Deae optati paulatim Principis annos,
Et lenta tenuate manu tam nobile vellus, Et trahite ad seros haec aurea saecla nepotes.
TUNC BOEMIAE REGEM, NUNC IΜPERATOREM. O quae rotatu vecta volubili Ustis ab Indis ad gelidos Scythas Nunc blandienti, nunc minaci Cuncta supercilio coerces: Ne me per altos divitis Antii Regina montes, ne per inhospitas Me coge valles fabulosam Hinc Panacem legere , hinc Cyperum: Ut insalubri qui lue tabuit, Formidolosae vim sustiat 'necis ,
Audente me leges Deorum Paeonio violare silcco.
O mentis expers Iapeti genus , Mutanda nullo est conlatio dies , Quam fata nobis dormiendam Perpetuo statuere somno . Fallacis ergo Paeonis ars vale: Oblivioso sat mea torpuit
Fides veterno 2 nunc canoros Tange Erato numerosa nervos. Lon
329쪽
Longumque rumpens voce silentium Nulli secundum concine Principem, Seu malit armis, seu sagaci Consilio superare malit: Quem nunc anhelo pectore Norici LuElent morantem finibus exteris, , Quem mille votis septicornem Vindelici revocant ad Istrum . o solve Ibem carbasa littore, Et luctuosas maxime Principum Solare gentes, S paternos Exhisara reditu Penates . Qualis reducens post tenebras diem . Sol nigriorem discutit aera, Regnumque Iunonis serenat, Nubibus exiliens fugatis :Υalis reversus cardine ab Hespero Subjecta septem regna triodibus Caliginosa nocte solves Maior avis, atavisque maior. Tu bellicosas frangere fraxinos, Tu doestus ensem nectere Noricum urbes subactas, iusque avitum Eripies Asiae tyranno. Tu rutilis urbis Martia Romialae
VexilIa tolles, subiiciens tibi Sol quicquid ambit, quicquid urnis Uberibus savit Amphitrite. Quod si superstes muneribus fruar Vitalis aurae, me fide Lesbia
Iuvabit & praedas, &hostes Dicere compedibus revinctos .
330쪽
Pa rebit orbis, dulci ego pectine , Molles in amplexus euntem Nereidum Tiberim resectam. Sic saxa duondam Threicium ferunt Sequuta vatem, dum per inhospitas Rupes, ademtam dum per imas Quaereret Eurydicem latebras.
Qui postquam Averni constitit ad fores ,
Et cor alienum leniit Aeaci , Flexitque suspensi bibentes Auribus Eumenides querelam , Heu legis amens immemor, & siti Effudit altas frustra iterum preces,
Frustra revertentem puellam Ad tenebras iterum sequius.
Quam mox nivali sevit in Ismaro , Flevit sub Haemi cautibus horridis,
Seu ferret atras vesper umbraS, Sive diem veniens Mus. At tum occupavit plectra silentium, Insanientum cum Ciconum furor Sparsit cruenti membra vatis Stipitibus lacerata quernis. Cum lingua sacris faucibus eruta Futura mergis esca voracibus
Ter visa flecti, ter sub Hebro Ah miseram Eurydicem vocavit. Sed siste inanem barbite naeniam. Nunc in beatis Thracius insulis Exultat heros, ct repertae Conjugis in gremio recumbit . Quin Martialem dic potius ducem Illustriori carmine, quem luat