Onuphrii Panuini. Veronensis Augustiniani Reipublicae. Romanae commentariorum libri. tres recogniti, & indicibus aucti. Accesserunt in hac editione Sex. Iulii. Frontini Commentarii. De aquaeductibus et. coloniis itemque alia veterum scriptorum, .. Or

발행: 1588년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

32 VAR. AUCTOR

populo no debetur. finitur sicuti agerCanusinus . CONLATi Nus , Qui di Carmeianus , & qui circa montem Garganum sunt, finiuntur sicut

ager Ausculinus l. i. aECLANEN sis. Iter populo non debetur. ager eius in centuriis singulis iugera ccxt. actus numero xx. & per xx IIII. lege est assignatus qua& ager Canusinus.D. est in oriente i ... LvcERINus Aser ΚΚ.&DD. est assignatus. sed cursum solis sunt secuti,& constituerunt ce- I oturias contra cursum orientalem. Finitur sicut

ager Ausculinus dAL PIs. Colonia littore terminatur: finitur finitimis muris,uiis, aquarum ductibus,sossis. In centuriis singulis iugera ceSi poNTvΜ ea lege & finitione est,qua& aget Salpinus TEATE . iter populo debetur. ager eius snitur viis,sepulturis,& caeteris signis,sicut consuctu do Prouinciae est. VENUSINUS. io

CIVITATES PROVINCIAE CALA

BRIAE. Quando terminavimus prouinciam Apuliam& Calabriam, secundum constitutionem & legem Diui Veiapasian i,variis locis mensurae actae sunt,& iugerationis modus collectus est. Caetera autE prout quis occupauit, posteriore tempore censita sunt, & possidenti assignata. alia loca pro aestimio ubertatis praecisa iunt.Finiuntur enim tem, minis,riuis,sossis, arboribus antemissis, tumo- 3 re terrae,collectione petrarum: sed & naturalibus si gnatis lapidibus,viis,sepulchris,arboribus Peregrinis:

32쪽

DE COLONIIS LIBELLV s

i eregrinis:sed & aliis signis, quibus superius in

libris docuimus Civi TATEs autem hae sunt:Brondisinus aget pro aestimio ubertatis est diuisus: caetera in faltibus sunt assignata. Diuiduntur sicut supra legitur prouinciam esse diuisam BOTONTI Nus, Caelinus, Genusinus, Ignatinus,Lypiensiis,Metapontinus, orian is, Rubustinus, Rodinus, Tarentinus, Varnus, Veretinus, Uritanus, Ydrontinus, ea lege & finitione ' finiuntur qua supra diximus. Maxime autem Vicinorum exempla sumenda sunt,& consuetudi nes regionum intuendae , ut secundum signoruordinem atque rationem veritas declarctur

P. VELLEI PATERCULI D. COLONIis

xx lib. I. HISTOR. ROM.

V v M facilius cuiusque rei in unucotracta species, quam diuisa temporibus, oculis animisque inhaerea statui priorem huius voluminis posteriore que partem no inutili rerum noticia in artum contracta distinguere, atque huic loco inserere,quae quoque tempore post Romani a Gallis captam deducta sit colonia iussit senatus. Nam militarium & causa& auctores ,& ipsarum praefulgent nomina. 3o Huic rei per idem tempus ciuitates propagatas,

auctumque Romanum nomen communione

iuris haud intepestiue subtexturi videmur. Post

33쪽

3 P. VELLEI PATER CULI

septe annos qua Galli urbem ceperint,Sutriu deducta colonia est,et post annia Setina, nouemq; interiectis annis Nepe,deinde interpositis duobus et triginta Aricini in ciuitatem recepti. Abhinc annos autem cccL.Sp. Posthumio, Veturio Caluino c o s s. Campanis data est ciuitas,parti. que Samnitium sine suffragio. Et eode anno Cales deducta colonia. Interiecto deinde triennio, Fundani et Formiani in ciuitatem recepti,eo ipse anno quo Alexadria condita est. Insequenti. I busq; coss.a Sp. Posthumio,Philone Publio ce-soribus Acerranis data ciuitas. Et post trienniuTarrac nam deducta colonia , interpositoque quadriennio, Luceria:ae deinde interiecto trienio,Suessa Aurunca et Saticula, Interamnaque post bienium. Decem deinde hoc munere anni vacaverunt,tunc Sora atque Alba deductae coloniae,et carseoli post biennium. At quintu Fabio,Decio Mure quartum cos s. quo anno Pyrrhus regnare coepit, Sinuessam, Minturnasque a omissi coloni,post quadriennium Venusiam, interiectoque bienio M. Curio & Rufino Cornelio coss. Sabinis sine suffragio data ciuitas. id

actu ante annos ferme cccxx. At Cossam & Paestum abhinc annos ferme trecentos,FabioDorsone,Claudio Canina coss. Interiecto quinque

nio,Sepronio Sopho & Appio Caeci filio c o s s. Ariminum,Beneuentum,coloni missi, & suffragii ferendi ius Sabinis datum. At initio primi bell: Punici Firmum &Castru colonis occupa- 3 ota:& post annum Aeserni postque xx II .annos al

ri est

tata

34쪽

hesulum & Alsium, Fregellaeque post bienniu,

proximoq; anno Torquato Sepronioque coss. Brundusium, di post triennium Spoletium,quo anno Floralium ludoru factum est initiu . Post que biennium deducta Valentia, & sub aduentu in Italiam Hannibalis Cremona atque Placentia. Deinde neque dum Hannibal in Italia moratur,neque proximis post cessum eius annis, Io vacavit Romanis colonias condere, quum esset in bello conquirendus potius miles qua dimittendus, & post bellum vires refouendae magis quam spargendae. Cn. autem Manlio Volsone, M. Fulvio Nobiliore coss. Bononia deducta colonia abhinc annos ferme ccxvri.& post quadriennium Pisaurum ac Potentia,interiectoque triennio Aquileia& Gravisca,&post quadrie-nium Luca. Eodem temporum tractu quanquam apud quosdam ambigitur J Puteolos Salernumque & Buxentum missi coloni o Auximum autem in Picenum abhinc annos ferme CLXX xv I I. ante triennium quam Cassius ce-sor a Lupercali in Palatium versus theatrum facere instituit, cui in ecmoliendo eximia ciuitatis seueritas & c o s s. Cepio re stitere, quod ego inter clarissima publicae voluntatis argumenta numerauerim. Cassio autem Longino & Sextio

Caluino qui Sallyes apud Aquas quae ab eo

Sextiae appellantur deuicit cos s. Fabrateria deducta est abhinc annos ferme cLv I I . Et post annum,Scylacium,Mineruium,Taretum, Nepturia, Carthago que in A frica prima ut praeui-

35쪽

P.VELLEI PATERC. DE COLON.

' ximus extra Italiam colonia codita est. de De tona ambigitur. Narbo autem Martius in Gallia M. Porcio, Q Marcio c o s s. abhinc annos circiter cL I H. deducta colonia est post tres Scviginti annos in Baesennis Eporedia, Mario sexies Valerio que Flacco c o s s. Neque facile memoriae mandauerim, quae, nisi militaris, post hoc tempus deducta sit

DE COLONIIS EX PANDECT.

' lib. L. TIT. DE CENS I B Vs

Ulpianus libro primo de Censibus 1 CIENDUM est, esse quasdam co- , filonias iuris italici:ut est in Syria Phoe- nice splendidissima Tyriorum colo- .vinia,unde mihi origo est,nobilis regu - ionibus erie saeculorum antiquissima,armipotes, foederis,quod cum Romanis percussit,tenacis . si a. huic enim Diuus Seuerus & Imperator noster ob egregiam in rempublicam imperiu-que Romanum insignem fidem,ius Italicum dedit. Sed N Berytensis colonia in eadem prouincia Augusti beneficiis gratiosa & ut Diuus Hadrianus in quadam oratione ait Augustana colonia,quae ius Italicum habet. Est M. Heli- politana, quae a Diuo Seuero per belli ciuilis occasionem Italicae coloniae rempublicam accepit. Est&Laodicena colonia in Syria Coele, 3 o

cui Diuus Seuerus ius Italicum ob belli ciuilis

36쪽

TIT. DE CENSIBUS .3

merita concessit. Ptolementam enim colonia,

quae inter Phoenice &Palaestinam sta est,nil praeter nomen coloniae habet. Sed & Emi senae ciuitati Phoenices Imperator nosterius coloniae dedit,iurisque Italici eam fecit. Est & Palmyrena ciuitas in prouincia Phoenice prope barbaras gentes & nationes collocata In Palaestina duae suerat coloniae,Caesarie sis,& Aelia capitolina, sed neutra ius Italicu habet Diuus quoq; Seuerus in Seuastenam ciuitate colonia deduxit. Indi cia quo que Zernensiti colonia a Diuo Traiano deducta,iuris Italici est Zarinizegethuthusa quoque eiusdem iuris est. ite Napocensis colonia,& Apulensis,et Patauicensium vicus , quia Diuo Seuero ius coloniae impetrauit Est et in Bithynia colonia Apamena, et In Poto Sinopensis. Est et in Sicilia Selinus , et Tra, hianapolis

Idem M. 28. ad Sabinum ' Vitia priorum censuum, editis nouis professumibus evanescunt Idem lib. a. de Censebus Mote in cessendo significare,necesse est: quia

quibusda aetas tribuit,ne tributo onerentur.Veluti in Syriis a quatuordecim annis masculi, a duodecim seminae usque ad sexagesimum quintum annum tributo capitis obligantur.aetas au

tem spectatur censendi tempore. Rebus concensam immunitate no habere intercidere rescripto Imperatoris nostri ad Pelignianu recte exprel-

sum est. quippe personis qui de data immunitas

37쪽

3 8 DE COLON. EX PAND.

cu persona extinῖuitur reb nunqua extinguitur Idem libro tertio de CensumsForma censuali cauetur,ut agri sic in censum reserantur: Nomen fundi cuiusque, & in qua ciuitate & quo pago sit,& quos duos vicinos proximos habeat. & id aruum, quod in dece annos proximos satu erit, quot iugerum sit.Vinea quot vites habeat. oliuae quot iugerum & quot arbores habeat. pratum, quod intra dece annos pro-ioximos sectum erit, quot iugeru pascua, quot iugerum esse videantur. item siluae caeduae. Omnia ipse, qui defert, aestimet. Illam aequitatem debet admittere censitor, ut officio eius co gruat,releuari eum, qui in publicis tabulis delato modo frui certis ex causis non possit. Quare, M si agri portio chasmate perierit, debebit per cestorem rc leuari. Si vites mortuae sint, vel arbores aruerint iniquum,eum numerum inseri censui. Quod si exciderit arbores, vel vites: nihilominus eum numerum profiteri iubetur,qui fuit centus tempore: nisi causam excidendi censitori probabit. Is vero,qui agrum in alia ciuitate habet, in ea ciuitate profiteri debet, in qua ager est.agri enim tributum in eam ciuitatem debet leuare, in cuius territorio possidetur. Quamquain quibusda beneficia personis dataim munitatis cum persona extinguantur: tamen cum generaliter locis,aut cu ciuitatibus, immunitas sic data videtur, ut ad posteros transmittatur.Si,cu ego fundum possidere , professus sim, petitor autem

eius non fuerit professus: actionem illi manere 3 oplacet. In seruis desere dis obserua duro est, ut di

38쪽

nationes eorum,& aetates, & officia,& artificia specialiter deseratur. Lacus quoq; piscatorios,&portus in celium dominus debet deserre. Salinae si quae sunt in praediis, δc ipsae in celum de redae sunt.Si quis inquilina,vel colonii no fuerit professiis:vinculis cestalibus tenetur. Quae post cestim edictu nata,aut postea quae ita sint intra fine operis,cosummati professionibus edi'' possunt.Si quis venia petierit,ut cessum sibi eme dare permittatu deinde post hoc impetratu cognouerit, se non debuisse hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum eius praeiudiciu nex eo,quod petiit,ut cetam eme daret,iare,saepissime rescriptum estrahisianus libro I 9. Responsorum Cum possessor unus,expedicndi negotii causa,

tributorum iure conueniretur: ad tersus ceteros quorum aeque praedia tenentur et,qui conuen-

ψ tus est actiones a fisco praestatur: scilicet Vr oes pro modo praedioru pecunia tributi coferant. nec inutiliter actiones praestatur,tametsi fiscus pecuniam suam recuperauerit et quia nominum venditorum pretium acceptum videtur. Qui, non habita ratione tributorum, ex causa fideicommissi praedia restituunt: actionem ex Diui pii Antonini literis habent, quam legato quoque soluto locum habere voluit Pro pecunia tributi, quod sua die noest reddi tum,quo minus praedium iure pignoris distrahatur, oblata moratoria cautio non admittitur. nec audietur legatarius cotradicens ob tributa

praeteriti temporis, quod heres soluendo sit, et

39쪽

o DE COLON. EX PAND.

is,qui tributis recipiendis praepositus fuerat celsiss libro et S. Digestorum

Colonia Philippensis iuris Italici est

Caius lib. 6. ad legem Iurum Papiam Iuris Italici sunt, Τρωάς Βήρυυς Δυ --. id est, Troas, Ber tus,mrrhachium Paulus libro a. de Censibus Is Lusitania Pacenses, sed et Emereteses iuris Italici sunt. Item ius Valetini et Licitani habet. Barcenonenses quoq; ibi de immunes sunt.Lug- i Q donenses Galli, item Viennenses in Narbone si iuris Italici sent. In Germania inferiore Agrippinenses iuris Italici sunt. Laodicia in Syria, et Berytos in Foenice iuris Italici sunt, et fotu carum. Eiusde iuris & Tyrioru ciuitas a Diuis Seuero et Antonino facta est. Diuus Antoninus Antiochenses colonos fecit salvis tributis. Imperator noster Antoninus ciuitatem Emisen rum, colonia et iuris Italici fecit. Diuus Vespasianus Caesarienses colonos fecit, non adiecto, ut et iuris Italici essent. Sed tributu hic remisit δ' capitis. Sed Diuus Titus etia solu immune factu interpretatus est. Similes eis Capitulentes esse videntur. In prouincia Macedonia Dyrracheni Cassasdrenses,Philippenses,Dienses, Stouenses

iuris Italici sunt.In prouincia Asia duae sunt it ris Italici, I roas et Parium. In Pisidia eiusde iuris est colonia Antiochensivim. In Africa Carthago, Vticea Leptis magna a Diuis Seuero&Antonino iuris Italici facte sunt Ad hunc titulum )ide. Culacium lib. x. obisematio- '

num cap. xxx

40쪽

M. PORTU CATONIS EX LIBA s

RAEC1 tam impudenti iactantia iam effunduntur, ut quoniam bis dudum nemo responderit, ideo li. bere a se ortam Italiam, & eandem spuriam simul & spurcam atque ab nouitiam nullo certo autore aut ratione , sed per solam insaniam fabulentur. Quam ob rem nunc ut caeteris Latinis viam faciam, quacunque memoria prodita gentibus Italiae sunt, &nimc Romano imperio subditis, Diis volentibus scribere instituo. Italiae splendidissima origo fuit cum tempore,tum origine gentis. Coepit enim aureo seculo sub principibus diis Iano, Camese,Saturno,gente Phoenice & Saga: quae post inundationem terrarum per orbem prima. colonias misit.Et de mundi quidc origine auto- ' res non paria senti .Nam Chaldaei sibi sempiternitate persuadent. Phoenicibus vero ac Sagis magis placet origo. Inter utrosque couenit, ante Ninum circiter annis L &cc, quibus durauit aureum seculi terras suisse inundatas, &in Scythia Saga renatum mortale genus. Sive enim abaet rno mundum. existimes, & ignis principio cuncta tenuerit, & sensim in sua loca elementa coeuntia homines produxerint: sive, Ut fertur, ante aureum seculum terras subrutas inundatio 36 possederit,& cxiccata humo apparuerint homines:equidem principatus originis semper Scythis tribuitur,a quibus auctis colonias per orbe

SEARCH

MENU NAVIGATION