Onuphrii Panuini. Veronensis Augustiniani Reipublicae. Romanae commentariorum libri. tres recogniti, & indicibus aucti. Accesserunt in hac editione Sex. Iulii. Frontini Commentarii. De aquaeductibus et. coloniis itemque alia veterum scriptorum, .. Or

발행: 1588년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

ues M. PORCII CATONII

Argumento est Vellia,Palatini altera pars, a vellenda lana , ante his monstratam Hetruscam tonsuram appellata Capitolium dictum a capite inuento fluente sanguine,dum Iovini templi fundamenta iaceret princeps Tarquinus. Nam antea Tarpeius a Tarpeia ibi scutis Sabinorum obruta , sed prius Saturnus vocabatur. Sub eo Ianus quadris ons. Quirinus a victoria Lucumonis a Quirino col-ile mouentis. Quirinalis a Iunone Sabinorum de quam illi curitim,id est,hastatam Iunonem vocant.Etenim hastam Curim & Curinam proserunt:quia his simul & Hetruscis non est literaq. sicut Romanis. Iude Quirites

FINIS.

FABII PICTORIS DE AUREO

Rome, elusiue disriptione LIBER PR I Μvs TALI aE imperium penes duos populos principes extitit.Posterius Romani, principio Thusci lub Iano coeperunt in aureo seculo. Aurea aetas primo ortu generis humani fuit sic dicta, quod posterioribus seculis coparata aeque atque aurum inter metalla eluxit. Eam coepisse sub Ogyge ante Ninum annis ci citer ducentis & quinquaginta Xenopho atque maiores prodiderunt. Is Ianus sub initium au-

52쪽

LIBER PRIMVS.

rei seculi laeuum latusTiberis Hetruriae tenuit. Cameses vero ac Saturnus circa finem eiusdem aetatis dextrum incoluerui. Ea aetate nulla erat monarchi quia mortalium pectoribus nodum

haeserat ulla rvnandi cupiditas.Principes quia iusti erant, & religionibus dediti,iure habiti dii dedicti. Non enim arbitria illorum ab aequo, vel populus a iure innato discedebat. Nullo lucio vindice aut metu,sed sua sponte retinebant fide& rectit. Pudor ipse regebat populos,& ius principes. Domus illis non extructae vel ornatae luxuriaque insignes erant & splendidae, sed vel

cryptae, aut viminum tuguria, & caua arborum ligna erant.Victum sponte nascentia praebebat aut in diem victus quaerebatur venatu. Vinum

di far primus illos docuit Ianus ad sacrificia &religione magis qua ad esum & potum. Primus enim aras, & pomeria,&sacra docuit,&ob id il- D li in omni sacrificio perpetua praefatiopraemittitur, tarque illi ac vinum primo praelibatur. Uxor illi fuit Vesta,quae prima sacrorum regina

sempiternum sacrificiorum igne virginibus credidit. Bella tunc non ignota modo,sed ne cogitatain mentem venerant. Ad pudorem & sanctimonia do morum primus valvas,seras, & claues excogitauit & inuenit, et ab eo dictae Ianuae. Olympo regio Hetruriae fanoque sacrato,duodenis colon is totidem pomeria arasque sacrauit,et ad continendum recentes tum colonias in

δο ossicio aureo, virgas fascesque singulis singulas dedit. Vnde ipse in manu virga & clauem, subque pedibus bis senas haras habet. Circa finem

53쪽

aurei seculi primus omnium Ninus rexAssyri rum hos aureos mores noua regnadi cupiditate mutauit.& primus limites transgressus, bella finitimis mouit, & totius Asiae populos perdomuit. Sub quo Camesses. praefectus fuit Aboriginibus. Et paulo post frementibus undique co-tra se armis,toto prius pererrato orbe Saturnus ad lamum se contulit. Eum comi hospitio Ianus receptum, Latio & Aboriginibus praefecit. Eo ita more,quavis tuc finietis aurei seculi, intra fines suos se te quisq; continuit, Ianus in Hetruria et Saturnus in Latio Tiberimque fines imperii esse

instituit. Intra enim sua cuiq; patria tuc demore regnum finiebatur. Limesigitur erat inter eo STiberis, arae vero limitu erat Ianiculu & Saturnia Capitolina. Hetruria a Ianiculo Ianus,Latiua Saturno Saturnus cognominauit. Ad radices

enim Capitolij Saturnus codiderat,vii Ianus Ianiculu. Haec igitur fuit prima Romae origo ad radices C .ipitoli, ubi tunc pascua bobus crat. Facies tunc agri huius instar arcus erat, cuius chorda esset alucus Tiberis: cornua ad solis quidem ortum, rupes Auentina, & ad occasium Capitolina, media Palatina. Eadem Palatina rupes Tiberim a fronte prospicit, a sinistris Coelio, a dextris Exquilino iungitur. Auentinus item a fronte Tiberim & Capenam tenet,ad dexteram Coelicito ac Viminali haeret. Capitolium ante se Tiberim & portam Carmentalem cernit: haeret illi Quirinalis. Has rupes antiqui septe col- - oles&septem montes appestaverunt. Area huius Zarcus est quicquid campi iacet inter Auentinum et Capitolium, & a palatio ad Tiberim

54쪽

LIBER PRIMUS. I

Lubisius antea,inde Argeus,post vicus Thuscus dictus.Paludes plures eo passim Tiberina inundatio efficiebat,quae hanc aream non satis idoneam habitationi reddebant antequam factis Vertumno sacrificiis in alueum suum Tiberis Verteretur. Prima igitur origo Romae fuit collis Capitolinus,antea Saturniadictus. Seques hunc Auetinus fuit,habitatus ab Atlante Italo,e Sicilia aduecto eo contra fratre suum Hesperum in

Io cuius tutela erat Hetruriae imperium adhuc Iano puero,&immaturo ad munera regia ®ni.

Porro Italus dimicare a Iano & Hetruscis prohibitus, in Aventino consedit, ad cuius radices iuxta Tiberim ope atque cosilio Iani Capenam oppidulu codidit ®ione eius permissu Italiam dixit. Mox Hespero fratre rebus humanis exempto,Italus in tutela Ianum &Hetruria sus.cipiens omnem circa Tiberim regionem,extinctis vltro citroq; aliis cognominibus,a se Italia nun cupauit. Haec est prisca Italia: cuius nomen sensim ab Alpium radicibus ad fretum Siculum, ac ipsi Siciliae communicatum est Denominare

enim,aut imponere gentibus et locis noua nomina,tantum regum ducumque ius est. Suscepto igitur Italus Italiae imperio, tum familia sua Romam nomine Siculis et Aboriginibus in Latio praefecit: quae relicta Capena medium Palatinum tenuit,et in vertice,ubi haeret,Exquilinum,Roma oppidulum codidit, quod Valentia 6 sonat.Post eius obitum ob paludes neglectuop-

in pidum fuit usque ad aduentum Euadri, qui cum oppido simul restituit nomen. Subsides septem

55쪽

collibus capus Argeus dictus e st, ab Argo Euadri hospite, & comitibus Argivi Herculis qui

ad Euandrum venerunt, & in Saturnia subsederunt.Ηinc extrema Argileta dicuntur.Superior Argiletus dicitur in principio vici Thusci sub Coeliolo,inter circum maximum &Αuetinum, ubi letum Argi simul et sepulchrum est. Imus vero Argiletus est ubi Ianus quadrifrons,qui et IoVertumnus,in fine vici Thusci ad radices Capi- tolli in foro boario,vbi Saturniae vestigia. Tres igitur colles primum coluere ante Romulum: medium quidem Roma filia Itali, extremos vς-

ro Saturnus e Italus

ENI QvE Romulus potitus rerum Albanarum, et usus maxima familiaritate regum Hetruriae, et rex ' primus ex regulis Italiae creatus in Latio, Romam oppidulum in rogi m tetrapolim vertit, inque Palatino colle fundauit.Αscito enim exHetruria vate atque sacerdote,Olympum fecit,pomeriumque sacrauit et aratro ab Olympo in vico Thusco per palatiucircunducens,ab imo collis ad verticem quadratam urbem signauit. In vertice collis haerente Exquilino Romam oppidulum ampliauit, et e regione loco proximo Coelio Velliam extru-,6 it. Caeterum indecliuo ad ima versus Circum

maximum Germalia fundauit, ubi iussu Amulli

56쪽

suerunt expositi. Hac enim antea labebatur Tiberis. Ab ea autem versus Exquilias forum Romanum aedificauit . Et ita Romulus ex regulo primus rex a Thuscis declaratus est. Quam rem per oecasione acceptaMithidrates rex Asiae pro ignominiaRomanis opposuit.quod vernae fuissent Thuscorum. Quarto autem mense ab urbe δ' condita,perpetratum est audax facinus in raptu Latinarum & Sabinarum. Primi ex Latinis bellum mouerunt in Romulum Cenineses, Antennates & Crustumini. Romulus auxilio implorato a Thuscis, cum Coelio rege Hetruriae primum ex his triumphum retulit. Et ob id quartus urbis collis a Thuscis habitari coeptus est, &Coelius dictus. Subinde Sabini bellum ingens

orsi, coegerunt Romulum denuo a Lucumonibus socios milites expetere. Galerito Lucumo-:6ni Arbeae negocium datum est , magna Hetruscorum exque urbe Salpinatum manu venit. Qui cum offendisset Capitolium captum a Sabinis, ipse proximum Capitolio Quirinale pro

Romulo munivit. Verum cum Romulus audax

sub Capitolium Sabinos aggressus vulneratus fugeret, illumque ad portam Palat inam secuti Sasini Romae potituri viderentur,illico Galeritus e Quirinali delapsus,viamque retro in Capitolium pedem ferendi adimens, ubi nunc Ianus quadrifrons,a tergo Sabinos aggressus, Vnde fabula eiaculatae aquae sulphureae est, in fu-,o gam vertit. Animaduersa re Romulus reintegratis viribus & ipse a fronte cedebat, adeo ut Metius in palude s se cum equo armatuc iniiceret.

57쪽

Caedes ingens fiebat, & ne unus quidem euasic se ni foeminae occurrissent, foedere icto Romulus urbis agrum diuisit in partes tris, aequis collibus,Sabinis & Tacio Capitolium & Quirinalis: Romulo sequentes,Exquilinus& Palatinus, in quo Roma:Galerito& Luceribus Thu- scis Coelius & Coeliolus obuenerunt. Audiatinum Romulus neminem passus est habitare. Nafratri Remo illum sacrum esse voluit usque Helernam. Cumque concessisset naturae Coelius, 'q& Galerius rex Hetruriae successisset ,consensu tribuum Coeliolus,& ab eo tota arcus area septem collibus subiacens Thuscis data,&sacrificio Iano Vertumno facto, egestisque paludibus habitabilis reddita,& vicus Thulcus dicta. Tribus igitur gentibus conflata principio urbs Roma habitataque fuit,nomina imposuit princeps Thuscus. Nam hi tunc Italiae imminebant imperio. Tacienses a Tacio,Ramnenses a Romulo vocavit. Hoc enim nomine illu ab euentu nuncupauit lingua Hetrusca ex Hetruria oriunda Larentia,&nupta prius viro Thusco Faustulo, δ'&inde Hetrusco Carrulio Suam vero tribum a se Lucerum dixit. Nam alia Trometina est, a loco Coelii Haec origo urbis Romae solum veteris septi-

collis,cum arcus area habitatae, nuc vero ab his collibus in alios colles & convalles in immensum prolatae. Caeterum nomina eiusdem veteris Romae haec sunt. Nomina collium: Capito. lium, Quirinalis,Exquilinus,Palatinus,Coelius, 3'Coeliolus,Rumurius,qui & Auentinus. Porro

58쪽

LIBER SECUNDUS 1s

in area haec nomina sunt Libyssiis,Circus maximus, Forum transitorium, Argiletus superior, Argiletus imus,ma sacra,Senaculu,Cqncordia, Graecostasis, Aedes Saturni, Vertumnus, qui &Ianus quadristons,Forum boarium,Vicus longus,Vicus Arniensis,V icus Stellatinus, Sabatinus,tartentanus,qui & Veiens,Phaliscus, quo-

Io rum cognomina a Thuscis sunt commigrantibus in ciuitatem Romanam. Item Herculis ara,

ubi Olympus,& initium sacri aerarii iunctim a

Germalia ad sacram viam, unde & nominis origo .Forum piscarium,Porta Carmentalis,Aedes Pudicitiae,RotundaHerculis,Forum venalium, Lacus Curtius , Suburra , Suburbanum, Saturnia , ubi nunc aedes eius atque aerarium:

Haec ubi Roma vetus.In parte Romae sunt Hetruriae loca, Antipolis, Ianiculum, Vaticanum,& Tiberis,limes imperii,Volturreni inter veteres Ianum & Saturnum,qui a principe illius voὸς be Volturrena per syncopam dictus est Volturnus , & ob id Thuscus non Latinus. Quod vero Vulturnum sine syncopa &compositione primitivum est nomen, notat fluuium in Sanio, &oppidum Romanum in littore,a quo Vulturnus deus Tiberinus in Latio, sicut& Volturnus ut caput imperii in Hetruria. Quam ob rem deum Tiberinum suum dicit esse Roma atque Hetruria , eundem & Ianum Vertumnum, & ab his

dictum Vadymona

59쪽

C. SEMPRONIVS DE DIVIsIONE

Italiae, di Origine γrbis Romae

NI VERS A Italia a iugis Alpium

oritur, & in Leucopetram fretumq;l Siculum terminatur. Cingitur supe- ,ro & infero mari, & secatur Apennino,qui a iugis Alpium ortus, per mediam Italiam a Liguribus ad Anconam porrectus, inde paulatim usque Venusiam reflexus, ibi extransuerso diuidit Italiam, ex alzera parte Brundusium,altera Veliam attingens,circum sinum Tarentinum,quem Ausones primum, inde Aborigines Graeci post Oenotrium Arcadem tenuere:a quibus Magna graecia nuncupatur , in qua sunt Oenotrii,Calabres,Salentini, Magna graecia, atque Brutii. Porro antiquitus Italia in medium Apenninum, & in cisipenninum ad inserum mare,&in transapenninum ad superum pelagus, & in spes a Rhetiis ad Ligures diuide

batur Δ ΣΟ

Diuisio Alpium 'Alpe, ipsae tribus partitionibus secantur: prima Ligurum,quod ab eis oriantur. A Nicaea ad Poeninum sequens, ab eo ad Ocram montem. Poeninus dictus a transitu Hannibalis. Tertia Taurisana usque in Histriam. omnibus alpinis, exceptis Liguribus, notissima origo Hetrusca est, praecipue Rhetiis De pennino v Apeninus diuiditur in Ligures motanos,Apuanos,Vmbros,Sabinos, Sabellos, Hetruscos. Li-

60쪽

DE DIVISIONE ITALIAE ci

gures dicti sunt a Ligure Phaetontis filio , qui

omnium primus multis seculis ante Graews ex Attica colonias in Italiam transportauit, adiecitque atque miscuit antiquissimis Italiae populis,ab ostiis Tiberinis usque Nicaeam. Hinc veteres omnem maritimam dixerunt Liguriam. Itaque pars Apennini a Nicaea ad fontes Maiacrae Ligures montanos alit, quibus origo est a Genio & Ligure. Λ sontibus vero Macrae adio fontes Tiberis Apenninu colunt Ligures Apuani, Hetruscis orti, cognomines veteribus GaIlis,ut M. Antonius prodit. Portione vero Apennini a fontibus Tiberis ad Nar inhabitant Vmbri,prima veterum Gallorum proles, Ut Augustus scribit. Ab amne vero Nare usque ad sontes Silaris montes tenent Sabini, quibus Sasa est origo. Nam Sangni gentilis Sabi fuit. Hi paulo ante ruinas Troiae disciplinas Hetruscas didicere,&ius diuinum& humanum a Megale Thyrrheno perceperunt. Rursum a fontibus Suio laris ad fontes Volturreni & Sarni Sabelli, proles Sabinorum,incolunt, quos Romani Samni

tes,Graeci vero Saunites vocant.Portionem ve

ro Apennini a sontibus Sami usque ad magnam Graeciam Thusci tenuerunt,& residuam Graeci.Hactenus de diuisione Apennini & Alpium di origine habitantium in eo De diuisione pia e Italiae Cisapenninam Italiam flumina diuidunt,&itidem trans penninam. Padus amnis Galliam 16 cisalpinam primo discrevit. Cispadana omnem missis coloniis tenuere Thusci. Doria Thus -

SEARCH

MENU NAVIGATION