Iosephi Acostae e Societate Iesu, Conciones de Aduentu. Id est, de omnibus dominicis et festis diebus a dominica vigesimaquarta post Pentecosten vsque ad Quadragesimam. ..

발행: 1601년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

E p I s T. DEDICAT.

Christiana diu seruet incolumem .: quo πυοce ει 'riptis c id quod hactenus magna cum laude ci plurimorum utilitate fecisti

caelestem illam vineam, quae ecclesia est, colere pergas, urses ta apros eam vastanici ei claου, serient 1 compescas, errantias reduca labscenita confirmes. Colonia . He mensis Aprilis. Anno

12쪽

prum potius quam recentium con-

cionatorum, usus sit requirenduS.

PROLOGUS AD

Lectorem. VM conciones in Quadragemam ederem superiori anno, praefatus sum ,me 1d operae suLcepisse potissimum experiendi gratia: si res succederet, fore pie Lector & erudite, ut de

Adnentu & de reliquo tempore in lucem, tum de Sanctis atque aliae complures extraordina. riae conciones prodirent. Res hactenus, Christi benignitate, bene processit: atque illud opusculum, quanuis in eo genere multa iam pridem edita, multa a multis edatur quotidie,tamen neque ingratu neq;superuacaneum visum est,uiris praesertim primarijs, & doctrinae, acprudentiae laude praestantibus: quorum ego autoritate adductus sum,ut ceptum semel curriculum,quoad vires &vita suppeterent, persequi non desisterem. Itaque quod erat ordine temporis primulaturum,secundum volumqn excudimus de Aduentu , in quo a Dominica vigesima quarta pinyςntecostea, usq; ad Quadragesim'Dominici.

13쪽

& sesti dies interiecti eontinentur, eoneionibus duabus & sexaginta comprehensi . Speramullhanc quoque partem nostri laboris, diuino annuente numine, non minus utilem, sortassis e

iam gratiore suturam: quod in ea id accuratius obseruatum sit, quod in nostris Coeionibus vel praecipue placere plurimis intelleximus, ut eum diuinae scripturae, tum Patrum testimonia non modo apte fideliterq; ponatur, sed etiam accum rate, quoad res patitur, elucidentur. Nam mihi fateor, ea laus Ecclesiastiei eoucionatoris visa sem per est prima, si scripturae sacrae, & sanctora Patram, eum verborum grauitati,tum sententiarum soliditati maxim E inhaereat, hisq; potissimum ornamentis decoretur: ut no tam sua,qua

Spiritus sancti verba, Terre videatur.Id Salomo scilicet sibi voluit, eum in fine Ecclesiastae, id est Meles L. concionatoris, sic scriptum reliquit: Verba sapientium sicut stimuli, & quasi elavi in altum d fixi, quae per magistrorum eonsilium data sunt a pastore uno. Hic ampliusEli mi ne requiras. Naquid praeterea quaeri possit non video, nisi quod inane, atque inutile futurum sit, ac solum muticendis auribus comparatum.

Sed quonia nostri operis reprehensones quaedam etiam extiterunt, de his quoque nonnihil dicam. Duas igitur res in eo,vel desiderari vel via tu perari, ad nie est allatum .dia Conciones nostras normulti no bene se intelligere questi sunt, latini sermonis obscuritate impeditos. Quidam bonas quidem neque vulgares cum faterentur, tamen pleniores ac locupletiores desiderabant. Ae prioribus illis hoc tantum responsum sit, me Latine scribere, Latine scietibus , quibus sat scio neq; oratia obscura, neque impedita videbitur,

14쪽

neq; rebus fortasse, quas tractat, indigna. Quod

si qui concionari volunt, neque Latinas concIones intelligui, habent vulgarium plus satis, quae dissimulato titulo passim eduntur in lucem. Habent praeterea sermonarios suos ita Latinos, ut a vulgaribus Latini putentur,a Latinis vulgares verius censeantur: quorum stylus a rerum diuinarum,quaS tractant,grauitate plurimum abest.Hos ergo missos faciamus: ad illos alios p

ritiores nos coseramus: quorum votis mea quoque vota consentire profiteor. Aiunt plenioresse, atque uberiores conciones desiderare. Et ipse equidem desiderem. Dent ipsi: ego libenter accipiam, unde quod minus plenum est impleatur. At squae a nobis asseruntur, non mala esse set tur, non inepta,no vulgaria,non usurpata demade alieno aequius profecto est,ut id probent,gr tumq; habeant, quod affertur, quam ut vituperent quod non amplius affertur .Ego enim conis

firmare possum labsit inuidia verboὶ me in toto hoc opere ne pagina quidem unam usurpasse, ad derivasse ad conciones nostras de alienis: quod se se habere plane intelliges, siue manu scriptas siue typis i a traditas lectore uoluas.Labores hosce nostros qualestunq; & cogitata haec,ex Scriptura, & patribus & ipso usu diuini verbi tracta-idi collegimus, Dei potissimum benignitate. Ex quibus si non tota concio alicui contexi posse videbitur, sumat partem quam probauerit,ad ij Hatipse de suo, quod deesse animadue terit. Neq; enim vel imperitis omnino scribi haus, vel ijs, qui sint memoriter tantum, quae legerint: reddituri. Adde huc quod cum in plerisque Euangelijs, praesertim celebrioribus , non una

ramum cyncio stiripta sit, sed duae vel tres, sepe

15쪽

quatuor, plures interdum; quid vetat, ex plurubus colligere nostris,quod uni suς qui'; sufficere existimet 3 quippe de industria longiores conciones non scripsimus, ne molestiam taedium sasterrent prolixitate. Atque haec diximus tanquam inopia, ac paupertatem quanda in nostris concionibus excusemus. At vero apertius,liberiusq; dicendum est,

plerosq; eorum, qui copiosioreS cociones expetunt, nescire plane quid expetant: idq; vituperare prae inscitia, quod deberet valde probare. Etenim recte prorsus grauissimus ac sapietissimus, siquis alius nostra aetate conesonator, Magistex Ioannes Auila censebat, id vitio vertendum coiscio natori in serendo Dei verbo, quod agricolae in grano terrae mandando. Neq; enim spisse &dese, aiebat Diuinus ille vir, seminandum, sed hia ordinate ac moderate ivt semetis semenu im pedimento ne sit. Atq, est ea laus maxima oratoris, apte δι distincte dicere.Pleriq; vero hoc tempore in summa id laude ponunt, si tot & tantatamq; celeriter dicant, ut auditores, rerum mutilitudine oppressi obstupescant, & nihil aliud, quam admirationem vel scienti et veletaquentis

concionatoris, ex ecclesia Domum referant.

Horum quam sit exiguus usus, quamq; a dignitate verbi Dei alienus, quis non videt λ Est enim id summopere curandum verbi ministro, ut ea dicat, quae prosint, & eo modo dicat, ut prosint. Quo circa paulus Apostolus quinque verba dicere malebat in Ecclesia sensu suo, ut alios instrueret, quam dece millia in lingua. Id est, pluris habebat utilitatem paucorum, perceptoruq; sermonum, quam admIrationem &stupore de multitudine mirabilium inusitatorumque collectum.

16쪽

lectum.Iam si quis eam lucem afferat rebus,senistent ijsq; concionum, quas legerit, quam auditorum frequentia varietasq; requirit, in quo maxime concinatoris vetiatur ossicium, non istacile tenues & exangues cociones fortallis accusabit,quas diuturno nos usu, commode explicatas & dilatatas, minime inopes habeti perspeximus. Caeterum si concionum gloria ea statuitur, ut multa, Vt noua, ut exqui ii ta, breuiser celeri oratione attingantur, quod vulgus laudat, 'uuod admiratur di suspicit,ego me ab eo genere cocionandi no modo fateor alienum, sed id etiam existimo pernitiosum Ecclesiae Dei, neque doctrina, neque grauitate Euangelica dignum. . An vero in hoc errem,ali j centeant, si erro, cuHieronymo certh, cum Augustino, in Gregotio utroq; me errare no dubito. Nam Hierony- Verony. mmus quidem ita ad Nepotianum scribit: Docen epist Ad te te in Ecclesia non clamor populi, sed gemitus potianum. suscitetur: lachrumae auditorii, laudes tuae sint. Sermo presbyteri scripturarum lectione conditus sit, nolo te declamatorem esse & rabula, gatarulumq; sine ratione, sed mysteriorum peritu &sacra memoriam Dei tui eruditissimum. Verba voluere, Ec celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem sui facere, indoctor u hominum est. Nihil tam facile, quam vilem plebe- icula, & indocta concionem linguae volubilitate decipere: quae quidquid non intelligit, plus mi- . - . ratur. Hieronymo Augustinus plane conscnxit, P. Dbn Ecclesiasticum doctorem instituit. Qui vero , ' affuit, inquit, iusipienti eloquentia, tanto an gis cauendus est, quanto magis ab eo in ijs quae audire inutile est, delectatur auditor, & eu quid diserte dicere audit, etiam vere dicere existimat. Haec

17쪽

Haee sententia nec illos fugit, qui artem Rheto

rieam docendam putarunt. Fassi sunt enim sapientiam sine eloquentia parum prodesse ciuibus, eloquentiam vero sine sapientia, nimium Greg. 5.12. obesse plerumque, prodesse nunqua. Quid Gre--μίωρ. gorius mirifice sane inuehitur in eos praedicata 17. tores, qui laudes auditorum captant: Maxime, inquit, si auditores nostri & semper laudat quod audiunt & nunquam quod laudant sequuntur. Hane inanem loquendi gloriam praedicator mi. Coran. t. gregius fugerat, cum dicebat: Non enim sumus ut plurimi adulterantes verbum Dei. Adulterari namque verbum Dei est, aut aliter de illo senti re quam est aut ex eo non spiritales fructus, sed adulterinos istus quaerere laudis humanae. Nec a Magno Gregorio Gregorius Theologus di DGregor. sentit, qui omnium optime verbi Dei Ministrix anet e. ra partes tradere mihi videtur, cuius verba sunt

salveti- liaee i verbi Diuini distributionem, quam om-co de se in nes hac aetate profitentur, si quis est qui auda- u . cter suscipiat, aut cuiusuis ingenij esse eenseat,

huius solertiam animiq; aciem miror, ne dicam stultitiam. Mihi quidem nequaquam res ea leuis momenti, nec parui spiritus esse videtur, v-nicuique verbi perinde ac tritici mensuram dare, ac dogmatum nostrorum verit tem cum iudicio dispensare. Et idem post pauca. Et ad haec quis idoneusὶ non enim plerisque similes sumus

qui veritatis doctrinam cauponum ritu adulterant, hom ines vaniloqui, voluptatibus suis obsequentes, easq; verbis aucupantes, ut sic maxime populi existimatione floreant grauissim uiri sibi ipsis detrimentum imo exitium afferentes.

Et postea: Illud exploratum habe utes, praestare candidam aurem summittere, quam stolidam si

18쪽

linguam mouere, laudabilius duximus, ea quas die eda & faetenda sunt, addiscere, qua quae noscimus docere.Praeclare enim cum eo agitur, cui vel altissima senectus doctrinam eanam attulerit,eamq;vim habentem, ut conuersioni anim xum, utilitati, atq; adiumento esse queat. Quae tanti Patris oratio quem nostrum non pudefaciat aut quis doctrinam quam vocat canam, &utilem animarum conuersioni non expetat, aliaque omni alia inutili farragine reiecta, sequaturὶ Quare Sanctorum Patrum & dicta & exempla in Ecclesiasticarum concionum forma si se quimur, quan uis non adeo assequamur, vitup Tare nemo debebit, laudare certe atque imitaripis atque eruditi volent. Ac si quid opis ex nostro labore consecuti fuerint, ut Deo omnium aut .ri metitas gratias agant: nosq; ut participessimus Euangelij, benigne precentur, etiam, atq; etiam xperimus.

19쪽

INDEX CONCIO

opere continentur.

Dominica quarta Aduentus Conc.tre

In Natiuitate Domini Conc.quinque.

asta. In circuncisione Dominι Conc. quatuor.

20쪽

DOMINICA

VIGESIMA QUAM

CONCIO PRIMA.

Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele Pr pheta, antem in focosancto, qui logit, intelligat, ore. Matth.

ON sine magna ratione,con- Pars pri-silioque perutili Ecclesia pro- ma, coninuida mater, dc sapiens, Domi- sulto Eenicam hanc constituit totius clesiam anni ultimam, eamquch rere initio, de voluit primae Dominicae ad- exitu an- uentus .cluae caput est, atque initium Ecesesiasti Di, Iudicij et temporis disiungi has duas inter se patia diem pro est, quamuis supersint aliae de numero earum, ponere. quas vagantes vocare solertius: sed ita eas inter poni iussit, ut haec semper effet extrema, totusq; annus hoc tanquam optimo limite clavdcretur. Acost. Aduentvale. A Cuiui

SEARCH

MENU NAVIGATION