Russia seu Moscovia itemque Tartaria commentario topographico atque politico illustratæ

발행: 1630년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

: M o s c o v I AS. Issi'ma omnibus promissa, eaque in cirrum composita de icapulis propendet. Statura illis brevis, facies lata & piana, oculi parvi, crura brevia , gentibus pro-

minentibus. Agiles sunt, cursu juxta

valentes atque saltu. Trahas eorum renones promovent, tam celeri cursu ut equos superent. Sunt idololatrae,

habentque sigilla quaedam lignea, impolita & rudia, quae numinis loco colunt precibus & facrificiis. Nullas h bent urbes, sed gregatim in campis dei gunt. regunturque a senioribus aliquot. In victu sunt immundi ; victitantque ferina sere; frugum panisque penitus ignari. Optimi sunt sagittarii: accepto namque nummulo, S stipiti a Exo, tam certo er longinquo ut vix videre illum possint eum tangunt, ut miraculo sint intuentibus. Arcus e lento & flexibilio odam ligno fabricant: sagittas lapi- dibus acutis aut piscium spinis asperant: ejusdem spinas pro acubus usurpant;

uti dc nervos quorundam animalculo-

runa pro filis. Tuguriola sua pellibus f alcium & similium animalium conteis

gunt. Divitiarum ipsis magnus conis

i rem tus; adeo ut ne pretiosas quidem pelles, quibus supra modum abundant, ullo loco habeant.

162쪽

nus amplissimae regionis , inter cujus fines comprehenduntur multae ditiones. Septentriones versus pertingit ejus ditio aa Oceanum septentrionalem . protenditurque a sima Gradu leo ad Ohγ fluvium : a meridie comrinuatur ejus imperium, secundum cursiam fluvii Volgae, ad mare Caspium uiaque: ad occasum attingit fines Livoniae, habetq; sere pro termino Borysthenem, sicut ab ortu Volgam. Dicunt aliqvi, totum hoc Imperium in longitudinem

protendi ad tria milliarium millia , in latitudinem ad mille quingenta , quospacio continentur Is Ducatus, is Provinciae, & duo regna. Mosei quondam Tartaris subditi erant: nam Boido eorum Princeps anno ii o subjugavit totam Mosco viam ; sed Iohannes I Magnus Dux confisus discordiis Tartarorum, qui se mutuo Vexabant, negavit eis tributum. Progressu temporis, cum a Tartaris Precopensibus superatus esset

Ammetes, ultimus succcs r Boidi, qui mortuus est Vilnae, adiunxit nagnus Dux suae ditioni Permiam, Ueatiam&quae subditae erant.

163쪽

crescemibus itaque semper magnorum Ducum viribus , cepit Basilius Caran,&Iohannes II Citrachan provincias, quae nomina regnorum habent. Vt dicatur quod verum est: Magni Duces valde dilatarunt suum imperium: ceperunt magnum Ducatum Severiensem & Smolos ensem Bielschiensem, Presco Visnsem, Novoguardientem, Iarosiaviensem. Ro-s oviensem partim a P Ulonis, partim ab aliis principibus : occuparunt magnam Livoniae partem, feceruntque se terribiles vicinis. Principes & primariae civiatates harum provinciarum sunt Mos qua , ubi Metropolita habitat: Rosco- via dc Novoguardia sedes Archiepiscoporum di Gortis a , Resista, Columna, sus delia , Casanum , Vologda , Tu eria, s molen Zeo , quae Episcopatus sunt: deinde Plesto via, Porcovia , Staricia, stabo da, Iatosta via, Volo domeria, iunis de Imperii sedes translata est per Ioli In-nem II in civitatem Moiquam, Mo. Liconum Nicolai , sugana , Vitiud, Cargvolia. Princeps habitat in civitate Mo qua , quae nomen sumit a Mosco fluimine, quod so milliaria altius oritur. Fuit civitas Mosqua quondam major, quam nunc est , habebatque in

circuitu novem milliaria, sed postquam anno i 17o direpta, flammisque tradita

164쪽

ti 1 DE sc RIPTIO suit a Tartaris Precopensibus, non habet nunc in ambitu ultra quinque miliaria , stabulanturque in ea cum hominum io millibus boves, aliaque talia pecora, secundum relationem, quam Posse vinus, non minus judicio bonus, quam diligens scriptor fecit. Novoinguardia cognomen magnae habet, Scramen idem scriptor ei attribuit ultraro habitatorum millia , sicut & Sino. lenetho & Plescoviae. Quod mihi diss-cile creditu videtur, si verum est quod alii scribunt, scilicet quod cum Plescoovia obsideretur a Stephano Rege Poloniae, in ea fuisse so peditum dc 7 equitum millia: is numerus adeo magnus est, ut quamvis totus ex indigenis comis positus non fuisset , requirat tamens requentiam hominum supra die a majorem. Vbi enim princeps in trudit implicatque s 7 pugnatorum millia , necesse est, ut ordinarius inhabitatorum numerus multo major sit. Volunt quidam hanc regionem praeteritis temporibus frequentius inhabitatam fuisse: sed quod postea tribus de causis habitatoribus infrequentior facta sit: prima fuit pellis cres nova in Moscovia ) qui e multa hominum millia abstulit: altera principum crudelitas , qui multos, potissimum nobiles, ceciderunt: tertia

165쪽

rum Praecopitarum lc Nagaiorum, qui nunquam quiescunt, nec vicinos quiete frui sinunt : non depraedantur solum agros, sed S abducunt totos populos, quos postea vendunt Turcis, aliisque gentibus. Ut uno verbo dicam, Magnorum Ducum irruptiones in longinis quas regiones magnam secerunt vastutatem. Nulla in re melius perspicit unprincipis prudentia , quam in bene diaspiciendo, quae expeditio suo statui sic

sutura damnosa aut utilis, & dum duc se non patitur vana specie amplitudinis arripiendae, quae non sit ei futura firma id stabilis, sed securitatem suam turbatura. Is enim, qui ea spe ductu; ut statum suum amplificet, eum au populo aut opibus enervat, mihi similis esse videtur illi, qui ut muros Sc te cta suae domus altius tollat, conscindit fundamenta aedificii. Totius dignitatis caput est, conservare : sed acquisitiones illae, quae fiunt diminuendo vires proprias, illi legi adversantur: cumque acquisitiones sint tanquam insitiones , conditionem imperii meli rem , non deteriorem facere debent. Sicut enim fiunt insitiones, aut ad nobilitandam , aut ad domesticam retadendam arborem sylvestrem , aut ad . a plan-

166쪽

DE sc RIPTIO

plantam infrugiferam emendandam,& ut fertilis sit faciendum, ita S expeditiones principum tales esse debent, ut commoda & beneficia referant, alias sunt inutiles labores, qui plus destruunt quam aedificant, & plus perturbationis quam securitatis reddunt. Ejusmodi sunt ordinarie bella , quae moventur ad acquirendum regiones longe dii litas, quaeque nihil contigui cum nostris habent. Cum enim tam procul absunt, requirunt majora praesidia , quam nostrae facultates, ut eas conservemus,

ferunt. Omnis itaque deliberatio expeditionum , tribus capitibus inniti debet : prima est cauta aequitas e altera sacilitas vincendi: tertia friactus victo. riae. Bella aurem quae suscipiuntur sine spe alicujus fructus, sunt merae amenti. T. Magni Duces sepe terminos sui imperii dilatarunt, sed potentiam non

auxerunt. Nemo expeditiones longinquiores, majorumque expensarum fecit , quam Magnus Dux Iohannes. Cepit enim regna Cazan ad Volgam , dc instrachan ad mare Caspium : siibjugavit bonam partem Livoniae. in quibus expeditionibus periit magnus homunum numerus, in itineribus, in praeliis, adsultibus, ferro , morbo, fame, aliisque incommodis. Postquam ea ac-

167쪽

quisivit , fuit opus ibi habere magna

praesidia, deducendo eo totas colonias. Cum itaque homines estent longe a dona ubus, implicati aut in acquirendo alieno, aut in conservanda parte, manserunt domi uxores, quasi viduae absque prole. Cum itaque homines in extremis regni finibus consumebantur , reo mansit regni meditullium tanqua cor exangue, privatumque alimento. cumque ab Stephano Rege Poloniae impeteretur, defuere ipsi domi vires ad resistendum. amisit itaque Poriniam, . aliaque magni momenti loca, quae ei erepta fuere , ac necesse habuit tradere Polonis totam Livoniam. Vt ad nostrum institutum revertamur: MoscΟ- via magna ex parte est occupata sylvis immensis, & lacubus. Sylvae sunt rami Herciniae, quae se per totum Septentrionem diffundit, sed plus forsitan in hac

provincia, quam in alia. Hic arbores immenta magnitudinis videntur, suntque propter earum spissitudinem Solis radiis impenetrabiles: ex iis arboribus incredibilis resinae & picis quantitas eia fluit. Hic producitur copia mellis de cerae inexhaulla. Apes enim absque cura humana , faciunt alvearia in corticibum& cavitatibus arborum. Hic es copia olim is pecoris di serarum, ut sunt ma

168쪽

DgscRIPO Omnes, zibellini, lupi; ex quorum pellibus fit dives mereatura. Ex his sylvis exscinditur sere omnis materia , ram lamiabus , quam munitionibus fabria candis apta. Muri enim civitatum fiunt ex trabibus simul conjunctis in quadrante, implentque vacuum gleba &terra: faciunt quoque ex eisdem trabibus turres, tantae altitudinis & crassitu. dinis, ut omne tormentum bellicum, quantumvis magnum , ferant. Citosam mis corripiuntur, sed non tam cito cedent quassationi quae fit tormentis hellicis. Dilputant aliqui, quales munitiones meliores sint, num ex lapide, aut ex calce, aut ex terra. Pro ultima sententia adducunt tales causas, quod citius fiant,& minori expensa, meliusque resistant quassationi, & quamvis facile destruuntur, reficiantur quoque brevi tempore; faciliusque mutatur si casus di occasio necessitasque requirit in latus ex terra construct una, quam ex lapide. Sed his non obstantibus debent praeferri munitiones,quae muros ex lapide habent. Cum enim quatuor modi ostendendi munitionem sint, tormenta, Cuniculi, ignis, excisio, squae ligone farculo fit;) murus ex lapide, sorte minus resistendo quam terra , cedendo tor

mentis bellicis praestabit. Sed adversus

nai datis fristi lum

169쪽

cuniculos, ignem, & excisionem, longe excellit murus ex lapide. Et ad jungendum muro quod in munitionibus, ex ligno & terra constructis, boni est, eruguntur aggeres intrinseci. De aquis nihil opus est dicere. Moscovia enim est mater fluviorum lc lacnum : Duvinae, Borysthenis , Volgari, Demar, Onegae, Mota, Voliscar, δc fama celeberrimi Tanais : lacus Inar, ad quem est magna Novogardia: Voloppo , multorumq; ali

Ium. Aquarum abundantia reddit aer

rem magis frigidum, quam generationi animalium & propagationi plantarum

requiritur, etsi frigus calore salubrius esse aestimatur. Pecudes parvae sunt, &segetes aliquando non perveniunt ad maturitatem : terra sere ab aquis ab-serpta, ut plurimum levis est, & arenosa, ideoque dc siccitas de pluvia immoderata, facile consumunt fruges. Hyems durat novem menses , inaulo plus aut minus, & tamen hic copia est frugum, hordei &pascuorum, dc ex consequenti carnium , tam ferinarum, quam mam saetarum. Moscovia producit poma, nuces, corylos. Aliorum fructuum vix.

habent notitiam Mosci, qui ex piscibus faciunt magnum lucrum 3 eorum siquidem maximam abundantiam habent. Indurant eos frigora& vento,

170쪽

1έ8 D E s c R I P Υ I ose ut sit In Norvvesia, aliisque in locis . ses tetririonalibus, servantque eos pro bova annona tam in praesidiis munitionum , quam in domu bus privatorum.'Regio non est multum mercaturae dedita quia indigens suapte natura non sunt admodum in itistrii. Nec postlint ibi esse multa meres monia, ubi non so-rent artes de artificia: tum quod Moscis non licet ditione sui Principis excedere. Ob has causas non habent ullum rusum maris. Conan utant tantu ea quae regio serr, nempe pelles, resinam , cum

panno aliisq; quae Armeni perserunt in Asirachan ad mare Caspitim , & Angli ad fanum Nicolai, ad sinu Graduicum.

Agnus Dux Moscorum regit suos h populos magis despotice, quam ullus alius Princeps , quem novimus: dia sponit enim absolute de personis sub. ditorum , dc ipsorum rebus. ideo dicebat Mahunae tes Ue sirus. quod Moscus& Turca, soli inter principes essent domini suorum dominiorum, eaque de causa putabat expeditionem Stephani Regis Polonoru plenam dissicultatibus fore. Vt in sua potentia & authoritate se Magnus Dux conservet, utitur artificio & industria incredibili. Primo non licet cuiquam suorum vasallorum exire

SEARCH

MENU NAVIGATION