Russia seu Moscovia itemque Tartaria commentario topographico atque politico illustratæ

발행: 1630년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

T A R et A R I AE. IJ Proficiscebantur autem quamvis lectio. res illi, consueto tamen apparatu suo, inermes videlicet plerique, Sc vix decumus aut vigesimus quisque eorum pharetra fultus aut framea, lorica vero multo rarior; sed alii scipionibus saltem in niti oleis alii ligneis, alii vacuis telorum saccincti vaginii. Clypeorum autem &hastarum, vel Bujusmodi armorum generis expertes penitus. Sic enim semper illi, nec armis , de nec cibariis, praerernon nihil milii tosit,aut casei comminuti, Sc neq: ullis onerantur impendio ad bellum impedimentis. Verumtame nemo illorum, fine pluribus recentibusque loris proficiscitur, S praesertim quando nostras excursitandum est in regiones: moniam tunc soliciti fiunt vinculoru, ad vinciendum membra nostra , plus quam armorum ad thtandum sua. Equorum vero semper sulciuntur ad bellum copia, ut magna pars exercitus eorum quino; singuli ductent equos, eos.

que intactos. Unde excursiones Sc omne iter, crebra hujusmodi equorum mutatione freti, velocius perficiunt, hoste insequentem se effugiunt facilius, ac etiam terrefactant amplitudine vestigii sui, dc non metuunt ipsi in copia eorum fatigam nec famem. Praestant etiam in

Milo tolerautia famis sitis,fatigae, pervi-

192쪽

ryo DE sc Rr P Trogilii, aestus, algoris, & omnis Inclemenistiae caelestis omniumque aerumnarum. Nam expeditiones bellicas perficiunt absque curribus semper,& absque omni commeatu , praeter illam quam dixi e. quorum copiam. Solitudines item camis poru vastas, invias, brumali etiam tempore, altitudine nivium δί pruinis acerbas , quamvis excoriass dura nive iaglacie equorum cruribus, haud aegre tamen & haud gravatim superant. Amnes amplos rapidos , atque hiberno etiam rigore, aquilonumque de glacierum fragoribus horride stridentes de trajectu dissiciles,absque tamen navigiis sed tantum equorum ipsi jubis adnixi, sarcinis vero ad caudas super tignis, seu arundinum fasciculis alligatis, tranando incunctanter, expedite & prompte transmittitant, Et in praelio pugnant, sortius multo quam Moscovitae , quamvis minus armati, & semper primo in congressu, sinistrum adversi exercitus conantur occupare cornu , quo dexterius

ipsi petant sagittis. Saepe quoque in s sana versi, terga dando recstunt, & hostem insequentem se dita sum sparsim, interceptant ex insidiis, &sic eripiunt nonnunquam victi victoribus victoriam. .ando vero praeter technas strategemata, sed recta dc cominus, coulisi stetis, ristit consititia taricirin parta inlliciatos pInit,

193쪽

T A R. TIatis si nis, venit conserenda cum eis manus, praevalent tunc in eos pugnatores nostri, etiamsi non paulo pauciores

fuerint. Id quod crebrius experti sumus sub victoriosissimis vexillis divi parentis S. Majestatis V. Nam & post infelicem

Christianorum cum Mahomericis, patruelis veros. Majestatis V. Regis. Ludovici ultimam pugnam , mense quinto, kalendii Februariis, anno Domini supra

mille quingentos & viginti septimo, in campis planis illis prope Ceterhassi P ad fluvium Oissaniceta, viginti quinq; milulia illorum Precopensium Tartarorum caesa sunt ad internecionem a nobis, qui

non plures fuimus ibi quam quingenti& ter mille. Et ante apud Κlecetho, desiderata sunt septem de viginti millia

eorum, prostrata novem millibus nostrum.Ita quoque alias, apsid Davidis Castellu Sc apud stressino, Cetecetersho, Lepunho,-in campis etiam vastis illis, in Lebedino, & ad templum album, &ad fluvium Sula, & aliis in praeliis, quota

quot aevo praesenti fuere genti nostrae cum illis, expertum est robustiores esse nostros. Nam de apud Sohat, non robore virium superatus , sed dolo & loci iniquitate circumventus ab illis , succubuit exercitus noster, perductus insidio- re in aream oppidi recens exusti, crebris

194쪽

praec7pit is cellariorum, id est, antris,c, vernis 5c cryptis subterraneis dehiscentem. Et illinc primum arrigi coepit in nos cornu stirpis Liriorum, perlatis sibi in Tauricam exuviis cruentis militis nostri. Atq. deinde apud OcZakovV, tametsi sortis itidem ac etiam victor in illos fuerit miles noster , at imprudens interim , ut qui donaverit ultro victoriam victo Osiam Soliano, mittens ad eum in castellum duces suos colloquii gratia, ignarus dictum este, Circa rem bellicam dolus an virtus, quis in hoste requirat ZSie igitur semper robultiores fuere nostri Praecopensibus, pr ter solas technas, dolos de strategemata illorum. Vita a tem Tartarorum, qua gloriantur, est prisca, pastoritia, quam olim in aurea aetate sancti vixerunt patres, & ex qua Duces etiam eligebantur populis, rege sique Sc prophetae dicente quodam eorti, Tulit me dominus cum sequerer gre gem eorum. Ita enim agunt haetenus Tartari, seqMendo greges, dc peragrando cum eis cam pos hinc inde. Septa nulla habent, nec domos, praeter tabernacula gestatoria, ex viminibus ic arundinibus compactis, ciliciis velata, floreis & matris scirpeis munita. quς uxoribus & pueris referta, vectant secum in plaustris.

Terram non colunt, etiam sertilissim

195쪽

T A T A a. i ag eontenti spontaneo fructu ejus, herba ad pascendum pecus. Vnde juxta Salomonis cqnsilium, lacte solum absq; ite & sicera vivunt, sobrii & abstemii; cum lege quoque prohibitum habeant potum vini, ac esum suillae. Et quamvis

caeterorum pecorum ac jumentorum, etiam equoru vescantur carnibus, non

inmen apud se, nisi penitus mortuis aucpene morticinis, parcendo scilicet viavi dis gregum suorum. Nam in gregibus totam suam conditant substantiam;

nihil immobile possidentes privatim

praeter puteos,& eos contribulibus quia busq; communes. Mobilium etiam crura: atque oneri non impendio se applia, canP, praeter quotidianam Sc eam i

nuem utensilium supellectilem, de equitatus bellicaeque rei levissim uin etiam instrumentum, ad quod solum accurati sunt; praeter vero id, ad aliud operis profani alicui rei navare operam virum ingenuum dedecori habent, quo sedi lius obsequundent praescripto legis suac vi & armis propagandae. Atque in ea

feritate n;hil habent antiquius temperantia dc continentia, vivun que citra exuperantiam 3c defectum ultimum omnes. Vnde quemadmodum in sacris

litteris dicitur, Seio & satiari & esuriro& abundare M penuriam pati: Item, . N . . Qui

196쪽

' DE sc RIPTIO Qui multum, non Abundavit; &mo. dicum, qui non minoravit. Ita nunc in barbaris illis, nemo abundans socatur ingluvie, nec egens extinguitur fame, neque algore conficitur, nemoque mendicat in tanta eorum inopia penuria rerum. Nam ut non frequens apud eos heluo: sic non fame laborans, nec mendicans, nec fraudulentus, alieni haustor, non litigator, nec judex inuquus, non testis perversus, non pejera tor,item non sur, nec latro. Vnde minime opus est apud eos angi quenquam sollicita rerum suarum custodia , nec se armis onerari domi ad privatam sui defensionem. Nam iter habenti intra

regionem eorum ferre telum, enorat ei

de illicitum est. Sancte enim colunt illi apud se pacem & justitiam , reddendo unicuique quod suum est , integrum, non imminutum, in gratiam magistratus, ex decimatu , nec ullo alio nomine. Non quaestui etenim , sed pietati, impii ethnici illi habent judicandi officium. Quod etiam est eis non laicum, ted religiosum , di per religiosos id exequuntur Cadios, qui eo religionis inutiantur , peculiariter sechndum jusjurandum, iam alioqui lecti tales, qui minime inhient rebus profanis, de quibus

alios judicaturi sint. Et quo expeditius

197쪽

vigeat justitia, nequaquam judicium ibi

protelatur subterfugiis cavillatorum , nec obtenditur calumniis vitilitigatorum. Si quidem reus diffugium caprans, dum per attachum orae vestimenti sui vocatus ab actore in judicium non paruerit illico, extunc velut compertuSjam in reatu.vapulat. Verberat enim sese, certo & ex lege domini praescriptoplagarum modo. Actori item & testi l cus in judicio non est, qui necessaria salutis non fatis persecte ex lege calleat, aut qui gustasse aliquando vinum seu aistio notatus vitio deprehenditur. Parent quoque foro eidem, hoc est, Cadii judicio, & proceres ac duces cum popularibus pariter 8c absque aiscrimine, ac praeter summum principem: cujurs Majestati plus etiam quam humanae deferunt; ipsi in universum, atque ad unum omnes uno eodemque jure vivunt. Item habitu conformi & victu compari, reddunt se pariles, nefas videlicet & piaculum habentes, fuste etiam expiandum, praesumi a quoquam gentis suae, ut vestitu praecinctu ve , aut pileo seu caesari utatur non suo patrIo ac vetusto ritu: utve cibarium privatim a se promptu,

non commune habeat unicuique prae

sentium, aut sumat illud esui parte e aliqua patronus ipse prius, quam expo-N α si; un

198쪽

3's Drscvir Trostum in medium , nullulatim suerit concisum, & commistum diligentius,

ut eadem scilicet cederet qualitate cuilibet prς sentium. Et in itinere nedum via. ticum commune habent, sed etiam inservitant maiori natu aut imbecilliori cuilibet, alacrius unus prae alio. Domissiospiti cuilibet obiterario extam &ignoto exponunt gratuito & cibum & nudum, sed eminus a serie stativarum suarum: Quoniam alias non adeo jam sunt civiles, quippe qui sceminas suas ab hospite. amico etiam oc conviva quantumcumque gratioso, conspici nequaquam licitum habent, tenentque miseras caveis suis abditioribus reclusas & nedum conviviorum sed synagogarum quoque& omnis consuetudini a forensis peniatus expertes, laboribus etiam omnibus sartoriis & sutoriis rejectis in eas, sed neutiquam tamen invitas. At ipsi interim non sunt contenti conjugiis earum

singuli singulis, more hominum prisco, in hoc se jactitantes, itidem & lege sua

suadente uxores unicuique quaternas,& in singulas earum pellices denas. Etruo perfectiores praestent se viros, non ivitias quaerunt sponsarum , nec species earum corporales, copulanturque

eis, minime a se antea in facie visis, sed animia duntaxat moribusque earum, explilrἐia ancillas quoqat las capti νas ac

199쪽

exploratis; & non dedignantur in conis jugia ancillas quoque stras captivas, acti. emptitias. Vnde habent eas in matri-ii. moniis constantes, morigeras, invicem concordes & pellicibus siris in gratiam maritalem aequanimes, item pudicas, ut inauditu sit penitus in eis adulterii crimen, capitale alioquc oc nece expianis. dum illico. Et praeterea, cum intelligantii. barbari illi, nihil salubrius esse gentibus ni Virtute d disciplina militari, in arduitateque consistere virtutem : ideo molisti. llatem & voluptates aversando, asperi- itati vitae, nec non equitatui ob rem bel , licam student ex infantia , & jam inde , ab incunabulis gestantur inequitando, , nec desilescunt equitare vel decrepiti.

sant equorum . adeo ut Baro etiam e

rum , equitet intra patriarii solus, qui foris centenis concomitatur equitibus siris peculuribus. Et mulier apud illos Oxiam primaria , & vel Caesaris hecessa.

ria, egiam accestura, non verecunda- . tur veae sitae obturatae reclusa, auro

vel gemmis intro nitens , bove vehi uno, aut proptet plaustri grossiciem duobus. Equum autem vel deterrimum

iungi vehiculo. celat ea dc relisio cui-

200쪽

libet eorum, millenos etiam in equitiis suis habenti equos. Est autem vita ho minum illorum tetrica, sic & austera Vulgo eorum communis,at non Principibus: Quoniam Principes Scytharum in publica populorum suorum frugali- 'tate ipsi lautius interim vivunt. Vt Pre- copensis modernus Caesar, negotio belli eo in filios nune rejecto, ipse propensius voluptatibus intendit, in topiariis mulierum suarum , intra 'iridarium quoddam, amoenitate loci, nec non aedificatu, cultu, herbarumque ac arborum varietate, & quincunciali earum situ elegans. ago quidem in paradiso suo h spites etiam exceptat ille conviviis opuparis , licet ipse quidem velut fastidio occontemptu divitiarum ligneis u ficilli

bus vescens ex vasculis, attamen auratis

innitens pulvinaribus & cubitis & pedis bus, ad argenteamq; dii cumbens me sam, aureis se gemmatis oneratam phia iis, de variis lasciviens dapibus, nec non melodiis fidium, cymbalorum, crotal rum, psalmorum, aliisq; nugis ostentans delicias suas liberiusq; licere sibi ea praesumens in publica populi continensia. . Agunt vero populi Tartarici continentea auscultantes Sacrae Scripturae dicenti; Vinum non bibetis, domum non aedificabius, sementem non scietis, vis ripas

SEARCH

MENU NAVIGATION