M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

28 EPISTOLAR M

grum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem ,

collegi ipse me , & cum ipsa quasi republica collocutus sum: ut mihi tam multa pro se perpessio , atque periuncto , concederet , ut ossicium meum , memoremque in benemeritos animum , fidemque fratris mei praestarem : eumque , quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur. In illis autem meis actionibus , sententiisque omnibus , quae Pompejum videbantur ostendere , δ' certorum hominum , quos jam debes suspicari , sermones reserebantur ad me : qui cum illa sentirent in republica , quae ego agebam , semperque sensissent, me tamen non satisfacere Pompeio , Caesaremque inimicissimum mihi suturum , gaudere se aiebant. Erat hoc mihi dolendum : sed multo illud magis, quod inimicum meum, meum autem immo vero legum , judiciorum , otii , patriae , bonorum omnium ) sic amplexabantur , sic in manibus habebant , sic fovebant , sic me praesente osculabantur : non illi quidem , ut mihi stomachum facerent , quem ego fundi intus perdidi , sed certe ut facere se arbitrarentur . Hic ego , quantum humano consilio essicere potui , circumspectis rebus meis omnibus, rationibusque subductis, summam seci cogitationum mearum omnium , quam tibi, si potero , breviter exponam . Ego , si ab improbis , & perditis civibus rempublicam teneri viderem , sicut & meis temporibus scimus, & nonnullis aliis accidisse accepimus , non modo praemiis , quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis , quibus tamen moventur etiam sortissimi viri , ad eorum causam me adjunserem , ne si summa quidem eorum in me merita constarent . Cum autem in republica Cn. Pompe

ius princeps esset , vir is , qui hanc potentiam , & gloriam maximis in rempublicam meritis, praestantissimisque rebus gestis

Bonum vom J Bonum civem a bono viro distinguit, quia patriae simul & amici tiae satisfacere non possit . Verum , duobus propositis hi stis . minori maius praeserendum esse quis dubitet ' Maior igitur patriae, quam amicitiae, habenda ratio est , quod ipse lib. Off. decurat . Quanquam , cum dicat , domino virum esse pareretur, quasi tiae loco postulat ab ipsa rep. quod ab eius rationibus alienum esse, id est, quod officio boni civis adversari , non ignorat. Eandem

sententiam in oratione pro. Plancio posuit

cap. 38. Res ipsa publica se is ui piare

32쪽

AD FAMILIARES L I B. I. ast

stis esset consecutus , cuiusque ego dignitatis , ab adolescentia fautor, in praetura autem , & in consulatu adjutor etiam existitissem : cumque idem auctoritate , & sententia per se , comsiliis , & studiis , tecum me adiuvisset et meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum : non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam , si quibusdam in sententiis paulum me immutassem , meamque voluntatem ad summi viari , de meque optime meriti dignitatem aggregassem . In hac sententia complectendus erat mihi Caesar , ut vides , in coniuncta & caula & dignitate . Hic multum valuit cum vetus amicitia , quam tu non ignoras mihi , 3c Q. fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius, ac liberalitas, brevi tempore & literis, & ossiciis perspecta nobis, & cognita . Veh

menter etiam res ipsa publica me movit , quae mihi videbatur contentionem , praesertim maximis rebus a Caesare gestis,

cum illis viris nolle fieri : & , ne fieret , vehementer recusare . Gravissime autem me in hac mente impulit & Pompeii fides, quam de me Caesari dederat: & fratris mei, quam Pompeio . Erant praeterea haec animadvertenda in civitate , quae sunt '' apud Platonem nostrum scripta divinitus : Quales in republica principes essent , tales reliquos solere esse cives. Tenebam memoria, nobis consulibus, ea sundamenta jacta ex Kalendis Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mirari oporteret , v nonis Decembris tantum vel animi suisse in illo ordine , vel auctoritatis. Idemque memineram , nobis pruvatis usque ad Caesarem, & Bibulum consules, cum sententiae

nostrae magnum in senatu pondus haberent , unum sere sensum fuisse bonorum omnium. Postea cum tu Hispaniam est riorem cum imperio obtineres , neque respublica consules haberet , sed mercatores provinciarum, & seditionum servos, ac miniis

4n ta νιν, ρο-J Uteris ad M. Ciceronem missis, officiis in Quintum collatis: rui muc erat Caesaris teratus in Gallia. I ra, di ad Atta rv. 18. Aia sui. 4r Me menta J Hoc est , in hoc pe inito I cum ita sentirem . Atque haec est vi tiana lectio , quam Camerarius sic interpretatur. Man.& Lamb iis Aane

non ita bene. οιιυσιών.

tione eontra Rullum. corradiar.

44-DM. I Quo die senatus sume dum de conjuratis supplicium censuit.

33쪽

3o EPISTOLARUM

ministros di jecit quidam casus caput meum , quasi certamitanis causa , in mediam contentionem , dissensionemque civilem'. Quo in discrimine cum mirificus 1enatus , incredibilis Italiae totius , singularis omnium bonorum consensus m me tuendo extitisset : non dicam , quid acciderit ; multorum est enim ,& varia culpa r tantum dicam brevi , non mihi exercitum ,

sed duces disuisse. In quo , ut jam sit in iis culpa , qui me

s' non defenderunt; non minor est in iis, qui reliquerunt:& , si accusandi sunt , si qui pertimuerunt ; magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt. Illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est , qui meos cives & a

me conservatos , & me servare cutientes , spoliatos ducibus, servis armatis objici noluerim: declararique maluerim , quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset , cum alit ictum excitare potuissent . Quorum quidem animum in non perspexisti solum, cum de me ageres,led etiam confirmasti , atque tenuisti . Qua in causa , non modo non negabo , sed etiam semper & meminero , & praedicabo libenter ) usus es quibusdam nobilissimis hominibu ,

fortioribus in me restituendo , quam fuerant iidem in tenendo : qua in sententia si constare voluissent , suam auctoritatem simul cum salute mea recuperassent . Recreatis enim bonis viris consulatu tuo , & constantissimis , atque optimis actionibus.tuis . excitatis , Cn. Pompeio praesertim ad causam adjuncto', cum etiam Caesar , rebus maximis festis , singularibus ornatus & novis honoribus , ac judiciis senatus , ad auctoritatem eius ordinis adjungeretur: nulli improbo civi locus ad rempublicam violandam esse potuisset . Sed attende , quaeso, quae sint consecuta. Primum illa furia muliebrium religionum , qui non pluris fecerat Bonam deam , quam tres sor res, impunitatem est illorum sententiis assecutus, qui, cum

4s Quasi mriamivis e fa I speravit Clo- 4 -I Pompeius. Idem .ssius , si Ciceronem vexaret , eam sore ea Tνιν μνωοJ Clodiam, Terentiam, resam bonos cum improbis committendi . D alteram eognomine Quadrantem , qua Uo. dius frater constupraue dicitur. Cmm. εο dine remor I Hortensiuin, & G. 4o Immnitatem J Ne quis putet hoc di-tonem videtur significate .. Coreadus. ei, Clodium absolutum et te iudicum senteo .

34쪽

AD FAMILIARES LIB. I. 3r

tribunus plebis poenas ae seditioso cive per bonos viros iudicio periequi vellet exemplum praeclarissimum imposterum vim dicandae seditionis de republica sustulerunt iidemque postea

Non meum monumentum , non enim illae . manubiae meae , sed operis locatio . mea fuerat ) monumentum i vero senatus ,

hol illi nomine , cruentis inustum literis esse passi sunt. Qui me homines quod salvum esse voluerunt , est mihi gra

tissimum e sel vellem non solum salutis meae , qnemadmodum medici, sed ut aliptae etiam virium , & coloris rationem haθbere voluissent. Nunc , ut Apelles Veneris caput, Sc summa pectoris politissima arte persecit , reliquam partem corpo

ris inchoatam reliquit e sis quidam homines .ini capite me

I i solum itiis , in eo iudicio , quod de violatis Botiae

Deae sacris Actum est a. quod ante Ciceronis exilitari factum erat i sed quo dat optimatum , quorum hie Cicero inconstantiam, de perfidiam accusat , sententiis , In senatu

dictis, factum esse. ut iudicium illud , quod

Milo tribi uius pl. Clodio de vi aeeusato in. tendebat , omittererer ; ex quo non absolutus Clodius , c non enim a soIst, dicitur , de quo latae sententiae non sunt sed impruritatem c securim , quia punitus non veru, ac proprie vicitur . Tota vero resse habet. Restituto Cicerone, cum eius d mus eri S. c. reficeretur , expulsi a Clodio

fabri de area sunt i disturbata mitiem Catuli , quae ipsa quoque ex S. C. reficiebais sit, Ze ad tactum pene pervenerae t in ciceronia domus primo stacta coniectu lapidum, deinde instammata. Neque hae una vi co eantna quievit inodius, sed, sexto post die, eum tapidibus, sinibu , atadus M. Geero

nem inseeutus est ἰν sequenil autem lie Mil nix domum exputri te, .di incendere DR -- natus est , ut Elaar cum scutis homines mductis gladiis, plos eum accensis saeibus adduxerit . . Propterea Milo tribunus pl. eum de vi accusavit . Sed judicium , opera Ct dii . eiusque amicorum , usque eo perductum est, donee habiti aedilitiis comitiis, Clodius aedilis creatus in iudieium vocari non potuit. Non enim vocare in iudicium eos licuit, qui magist tum gerebant . Hoc igitur queritur Cicero, & iure queritur, quod, cum ager tur in se re, utrum ante comitia iudicium fieret, quod Milo, Cicero , nec pauci praeterea, sene de rep. sentientes, exoptabant. n quod Clodius, eiusque Raio pollulabat, ut eomitia ante iudicium' haberemue , quo

Posset , maEistratum adeptus, poenam effuge

o ς S. C. iactum sit , ut post eomitia iudiarium fieret et in quibus positam esse Cliai L. noeentissimi hominis , salutem , licebat intelligere. Hae de re se in oratione pro Sex. tio: Volirat aedilis, accuser eum , qui ali us

ditimates, sed tantum eos, qui iudicivm MClodio x Mirone aecutato neri noluerunt.. Nam uos aliquot in se in pro Milona , id G pro rep. tensisse, satis ostendit iis ver. bis , quae iam recitavimus ex oratione de provinciis. .Cum enim dixit istaei meum in

micum , reptignante vestra auctorisara , texe

rum , optimatum duo genera sigirificat, eos, qui Clodium texerunt, eos, qui repugna

so mi mi πο-iae J Clodii nomine. Gre. Is V nemis eapur J Apelles inchoavit & aliam Venerem Cois, superaturiis etiam illam suam priorem e invidit mors peracta parte,nm , qui succederet opera ad Daescripta lineamenta, invetuus est. Plin. xxxv. I

35쪽

3a EPISTOLARUM

solum elaborarunt e reliquum corpus , imperfectum , ac rudereliquerunt . In quo ego spem seselli non modo invidorum , sed etiam inimicorum meorum : qui de uno acerrimo , & foditissimo viro , meoque iudicio , omnium magnitudine animi, & constantia praestantissimo, Q. Metello Lucii filio , quondam salsam opinionem acceperunt , quem post reditum dictitant fracto animo, & demisso fuisse. U Est vero probandum, qui & summa voluntate cesserit , & egregia animi alacritate absuerit , neque sane redire curarit , eum ob id ipsum fractum suisse in quo cum omnes homines , tum M. illum Scaurum , singularem virum , constantia & gravitate superasset . Sed , quod de illo acceperant, aut etiam suspicabantur, de me idem cogitabant, abjectiore animo me suturum e cum respublica majorem etiam mihi animum , quam unquam habuissem , daret: quae declarasset , se non potuisse me uno clave carere: cumque Metellum unius tribuni plebis rogatio , me universa respublica, duce senatu, comitante Italia, promulgam tibus omnibus , reserente consule , comitiis centuriatis , cunctis

ordinibus, Τ hominibus incumbentibus, omnibus denique suis viribus recuperasset . Neque vero ego mihi postea quidquam assumpsi : neque hodie assumo , quod quemquam malevolemtissimum iure possit offendere . Tantum enitor , ut neque micis, neque etiam alienioribus, opera , consilio , labore d sim . Hic meae vitae cursus offen)it eos fortasse , qui splendo rem & speciem hujus vitae intuentur: sollicitudinem autem& laborem perspicere non possunt . Illud vero non obscure queruntur in meis sententiis , quibus ornem Caesarem , quasi desciverim a pristina causa . Ego autem , cum illa sequor, quae paulo ante proposui, tum hoc non in postremis , de quo

coeperam exponere. Non offendes eundem bonorum sensum,sx-Cum in ta saturnini Gallieo dividendo , per vim istam , iurare noluit, ε in exilium abire, quam de tua sententia decedere , maluit . luuiarchus in Mario . Mamulus. st M vero preiandum J Ironiat quae n pandi vim ha- , cum affirmare verba tamen ipsa videantur . si e Virgilius lib. 4. itaneid. Egregiam vera laudem , M. Idem .s4 se aurum I Patrem eius, pro quo extat mutilata Ciceronis oratio. Mem .ss I vocem hane delendam esse, coniicit Gramius ex mΕs6 Sinteistidinem , ct iaborem I Quibus eum splendorem , eamque speciem tueor .

sI C peram evomere I Cum enim sentenis

tiam Platonis posuisset ae corruptis princi

36쪽

FAMILIARES LIB. I. 33

Lentule , quem reliqui sti : qui confirmatus consulatu nostro , nonnunquam postea interruptus , afflictus ante te consulem , recreatus abs te totus est : nunc ab iis , a quibus tuendus su rat , derelictus: idemque non solum fronte atque vultu , quibus simulatio facillime sustinetur , declarant ii , qui tum nostro illo statu optimates nominabantur e sed etiam sensu saepe iam tabellaque docuerunt . Itaque tota jam sapientium civium , qualem me & esse & numerari volo , & sententia &voluntas mutata esse debet . Id enim iubet idem ille Plato , quem ego vehementer auctorem sequor , Tantum contem dere in republica , quantum probare tuis civibus possis e Vim n que parenxi , neque patriae asserre oportere . Atque hanc quidem

ille causam sibi ait non attingendae reipublicae fuisse : quod cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute , cumque cum nec persia adendo , nec cogendo regi posse vidisset , cum persuaderi posse dissideret , cogi fas esse non arbitraretur. Mea ratio suit alia, quod neque desipiente populo , neque integra re mihi ad consulendum , capesseremne rempublicam , implicatus tenebar . Sed laetatus tamensum , quod mihi liceret in eadem causa & mihi utilia , 3ccuivis bono recta defendere . Huc accessit commemoranda quaedam , & divina Caesaris in me fratremque meum liberalitas :qui mihi, quascunque res gereret, tuendus esset; nunc in ta ta felicitate , tantisque victoriis , etiam si in nos non is esset qui est , tamen ornandus videretur . Sic enim te existimare Velim , cum a vobis, meae salutis auctoribus, discesserim; neminem esse , cujus officiis me tam esse devinctum non tum confitear , sed etiam gaudeam . Quod quoniam tibi ex-

Tom VII. E posui ,

Dum exemplo civibus , eam ut probaret, ita longe digressus est , inducta commemorati ne sui consulariis , ut a proposito nonnihil aberrasse videatur. Itaque narrationem inter xuptam , ab alio tanquam orsus principio,

retexit. Manut.

,8 Tan a J In iudieiis: eum absolverunt, quos damnari oportuit . Nec dubito , quia si e Cicero Sex. Clodii , nocentissimi homi via , absolutionem significet , quem senat rum urna copiose absolvit , ad quos dirigitur haec tota narratio. Vide epist. 6. lib. I a. ad Q. Fr. Idem .so Pisto I In Critone. integra re a Integra Platoni ressuit ad consulendum quia nunquam attigit rempubl. Quod mihi non contigit . qui cum

remo. antea tra lassem . propterea implicatu tenebar. --ltur.

61 Disresserim J Vobis exceptis, nemo est . cui perinde ac insari debeam. Idem

37쪽

3 EPISTOLARUM

posui , facilia sunt ea , quae a me de Vatinio , & de Crata requiris . Nam de Appio quod scribis , sicuti de Caesare, te

non reprehendere : gaudeo consilium tibi probari meum . De Vatinio autem , primum reditus intercessErat in gratiam per Pompeium , statim ut ille praetor est sactus; cum quidem ego ejus petitionem gravissimis in senatu sententiis odi pugnassem , neque tam illius laedendi causa , quam defendem di , atque ornandi Catonis. Post autem Caesaris , ut illum μ'

defenderem , mira contentio est consecuta . Cur autem lauda rim , peto a te , ut id a me neve in hoc reo , neve in aliis requiras ; ne tibi ego idem reponam , cum veneris : tametsi possum vel absenti. Recordare enim, quibus laudationem ex M ultimis terris miseris . Nec hoc pertimueris : nam a me ipso laudantur , 8c laudabuntur ridem . Sed tamen defendendi Va

tinii fuit etiam ille stimulus , de quo in judicio , cum illum defenderem , dixi me facere quiddam , quod in Eunucho parasitus suaderet militi tini nominabit Phaedriam , tu Pamphilam Continuo . Si quando illa dicet, Phaedriam

Intromittamus comissatum : tu , Pamphilam Cantatum provocemus . Si Dunbit saee Illius formam : tu hujus contra . Denique Par pari referto , quod eam mordeat.

Sic petivi a judicibus , ut, quoniam quidam nobiles homines& de me optime meriti, nimis amarent inimicum meum:

me-6a Redistis intereserae in gratiam I Reeon. eiliatio intervenerat. CHL63 Pomνε tam J Quo consule eomitia habente , superiore proximo anno praetor Uatinius creatus est , M. Catone reiecto 2 qui eum ante Vatinium populi sitffragiis praetorseret, consul Pompeii is, auspicia mentitus, eomitia dissoluit. Quod ei, augur eum esset, iure sacerdosii lieebat . Plutarchus in Pompeio, Dio lib. Maisurius. M. De sene 'em J Acciitatus in Vatinius , ut ait Pedianus in commentarii prooemio mrationis pro Scauro, Appio ti Domitio eos id est, quo anno scr1psit Cicero hane epistolam t accusatus autem a C. Licinio Calvo de ambitu , quia praetoria comitia corrupisset.

os VI, ii ερ-DI Hispaniae duae suerunt, citerior, di ulterior et hic de citeriore aecipiendum ; cui praefuisse cum imperio Lentuislum, supra demonstratum est iis verbis, cum νω Hispaniam citeriorem eum imperis

66 Stimulus J Quod enim P. Clodium qui dam optimate , Ciceroni. inimicum , ipsis

praesente amplexarentur , in manibus habe.rent , foverent , oscularentur , ut ei stomachum sacerent i propterea , ut eorum con

suetudinem imitaretur, & quati par pari r ferret , ipse quoque . hominem optimatibus imitiam Vatinium defendit. Idens.

38쪽

AD FAMILIARES LIB. I. 3s

meque inspectante sepe eum in senatu modo severe seducerent , modo familiariter atque hilare amplexarentur : quoniamque illi haberent suum Publium darent milli ipsi alium Publium , in quo possem illorum animos, mediocriter lacessistus , leviter repungere . Neque solum dixi : sed etiam saepe facio , diis hominibusque approbantibus . Habes de Vatinio :cognosce de Crasso . Ego cum mihi cum illo magna iam

gratia esset , quod eius omnes gravissimas injurias, communis concordiae cauta , voluntaria quadam oblivione contriveram , repentinam eius defensionem Gabinii , quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset , tamen si sine ulla mea contumelia suscepisset , tulissem e sed cum me disputantem, non lacessentem laesisset , exarsi non solum praesenti , credo, iracundia , nam ea tam vehemens fortasse non fuisset ) sed cum inclusum illud odium multarum ejus in me injuriarum , quod ego est udisse me omne arbitrabar , residuum tamen insciente me fuisset, omne repente apparuit. Quo quidem te

pore ipso , quidam homines , dc iidem illi quos saepe nutu

significationeque appello , cum se maximum fructum cepisse dicerent ex libertate mea, meque tum denique s bi esse visum reipublicae qualis suissem , relii tutum , cumque ea contentio mihi magnum etiam '' soris fructum tulisset : gaudere se dicebant , mihi & illum inimicum , & eos, qui in eadem causa essent , nunquam amicos futuros. Quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perserrentur : cumque E et Pom-

οῖ-J Querasi de gravibus , seriisque a Cicerone consule in urbe ire 'i ornatissime

rebus eum eo deliberaturi. Ma.ist. Ioeuius est . Cuiu orationi illustrem seitten- ω sana gratia J Velut inter eos tiam cum Cicero ad Attieum seri piisset, fu, fuerat simultas , vel exorta Cicemne eons, iunxit : Ilie dies me vatae Cν so a I ιnxit. le, eum Crassus Catilinae eonidiorum parti . Rursu odium inter eo emersit , quo anno

eos esse putaretur , ut historiae declarant; leae Cli dia Cicero pulsus est , Crassi Cl vel, ut ego arbitror . multo ante, cum Ci- dru ci adiuvante , ut in Plutar lio legimu .cero ab adolescentia sua, ut in hac epistola Item in autem recon iliati . restituto in pa- iam divit, Pompeii fautor extitisset , Crasi tria in Cieerone . interce iente Publio Crassisumque saepe , ut epist. ra. lita I. ad Atti- filio , Ci: eroinis amantissimo , ut idem Pluiscum icripsit , in Pompeiana laude perstrin- tarentis. rertiae tum dii sensionis, tum etiam xiaei r in suasione quidem lenis Maniliae, reconciliationis causa hic exponitur. Ma r. laudem remilia belli , Crassi virtute conse- o lait 'ura .rem I In seriatu. Ideur. mama ex parte ad Pompeium transfere. 7ι Foris 4 Vulto , apud omnes homines rPrimus dies eos in gratiam reduxit , cum hul uia tu,ser , bonam de me hominum O--Cra sm in lenatu , praesente Pompeio , a Mi- pinionem auxisset . Idem . tbtidatico bello proxime reverso , de rebus . . .

39쪽

36 EPISTOLARUM

Pomipejus ita contendisset ut nihil unquam magis , ut cum Crasib redirem in gratiam , Caesarque per literas maxima seniolestia ex illa contentione assectum ostenderet: habui non temporum solum rationem meorum , sed etiam naturae e Crassusque , ut quasi testata populo Romano esset noltra gratia , pene a meis laribus in provinciam est prosectus . Nam cum mihi condixistat , coenavit apud me in mei generi Crassipedis hortis . Qiiamobrem ejus causam , quod te scribis audisse , magna illius commendatione susceptam τε defendi in senatu , sicut mea fides postulabat. Accepisti quibus rebus adductus, quamque rem causamque defenderim : quique meus in republica sit pro mea parte capessenda stat iis . De quo sic velim statuas , me haec eadem sensurum fuisse , si mihi integra omnia ac libera suissent . Nam neque pugnandum arbitrarer contra tantas opes : neque delendum , etiamsi id fieri posset, summorum civium principatum : neque permanendum in una sententia , conversis rebus, ac bonorum voluntatibus immutatis : sed temporibus assentiendum Nunquam enim praestantibus in republica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio : sed ut in navigando tempestati obsequi artis est, etiamsi portum tenere non queas: cum vero id pol- sis mutata velificatione assequi , stultum est eum tenere cum periculo cursum quem ceperis, potius quam , eo commutato, quo velis tandem pervenire : sic , cum omnibus nobis in administranda republica propositum esse debeat id , quod a me saepissime dictum est, Cum dignitate otium : non idem semper dicere, sed idem semper spediare debemus. Quamobrem , ut paulo ante posui , si essent omnia mihi solutissima , tamen in republica non alius essem atque nunc sum . Cum vero in hunc sensum & alliciar beneficiis hominum, & com

pellar

a meorum I Earum eaumit tum , quas olim pertuli , quia nimium in repudi libere sensiliam. Manut. 3 Natura I Quae me ab omni contenti

ne revocabat. Mem.

4 Gratia I Hic est reconciliatio . Gram 7s condixdet In diem certum denuncia sit. Sic enim Festus interpretatur. M u. . 6 msen i J vide lib. v. epist. 8. 7-J Soluta, & libera Cicero

nis voluntas non erat , cum allicereriar

Pompeii , Caesarisque beneficiis, & compelleretur optimatum quorundam iniuriis .

40쪽

AD FAMILIARES LIB. I. 37

pellar injuriis e facile patior ea me de republica sentire ac dicere , quae maxime cum mihi, tum etiam reipublicae rationibus putem conducere. Apertius autem haec ego, ac saepius,

quod & Q. frater meus legatus est Caesaris, & nullum meum minimum dictum , non modo factum , pro Caesare intercessit, quod ille non ita illustri gratia exceperit , ut ego eum mihi devinctiam putarem. Itaque ejus omni & gratia , quae summa est , & opibus , quas intelligis esse maximas , sic fruor , ut; meis . Nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum de me consilia frangere , nisi cum praesidiis iis quae semper

habui , nunc etiam potentium benevolentiam conjunxissem. His ego consiliis si te praetentem habuissem , ut opinio mea seri , essem usus eisdem . Novi enim temperantiam & moderationem naturae tuae e novi animum tum mihi amicissimum , tum nulla in caeteros malevolentia suffusum ; contraque cum

magnum & excelsum , tum etiam apertum & simplicem. Vidi ego quosdam in te leses , quales tu eosdem in me videre potuisti . Qtiae me moverunt , movissent eadem te prosecto . Sed , quocunque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tueris omnium moderator consiliorum meorum. Tibi erit eidem, cui salus mea fuit , etiam dignitas curae . Me quidem certe tuarum actionum , sententiarum , Voluntatum , rerum denique omnium socium comitemque habebis : neque mihi in omni Vita res tam erit ulla proposita, quam ut quotidie vehementius te de me optime meritum esse laetere . Quod rogas ut mea tibi scripta mittam , quae post discessum tuum scripserim e sunt orationes quaedam , quas Menocrito dabo : --que ita multae , ut pertimescas. Scripsi etiam nam ab or tionibus disjungo me sere , reseroque ad mansuetiores Musas: quae me maxime, sicut jam a prima adolescentia, delectarunt scripsi igitur Aristoteleo more, quemadmodum quidem Volui, tres libros in disputatione ac dialogo de Oratore, quos a bitror

3-νatis. J Ira loquebantur , cum

aliquid se nec admodum libenter , nec m leste tamen facere signifieabant. Epist. 7. lib. S3 euando non intitus respondetur αδε mor ; plas apud me oscii residera faciIIliae patior. Manutiu . . Menoe ita J Lentuli liberto. Idem . I. din taιione ae distus 3 Hoc totum alienum videtur & subditatium. Lambia.

SEARCH

MENU NAVIGATION