M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

38 EPISTOLARUM

bitror Lentulo tuo fore non inutiles . Abhorrent enim a communibus praecepti se ac omnem antiquorum, & Aristoteleam , R Isocrateam rationem oratoriam complectuntur. Scripsi etiam versibus tres libros de temporibus meis , quos jam pridem ad te misissem , si esse edendos putassem. Sunt enim testes, &erunt, sempi terni, meritorum erga me tuorum, meaeque in te pietatis. Sed , quia verebar, non eos, qui te laetos arbitra

rentur , s etenim id seci parce & molliter sed eos , quos

erat infinitum bene de me meritos Omnes nominare . Quos tamen ipsos libros , si quem cui recte committam invenero , curabo ad te perserendos . Atque istam quidem partem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te desero . Quantum literis, quantum studiis , veteribus nostris delectationibus , consequi poterimus , id omne ad arbitrium tuum , qui haec semper amasti , libentissime conseremus. Quae ad me de tuis rebus domesticis scribis, quaeque mihi commendas, ea tantae mihi curae sunt , ut me nolim admoneri et rogari vero sine magno

dolore vix possim . Quod de Quinti fratris negotio scribis , te priore aestate , quod morbo impeditus in Ciliciam non

transieris , conficere non potuisse et nunc autem omnia facturum ut conficias : id scito esse ejusmodi , ut frater meus vere existimet , adjuncto isto fundo , patrimonium fore suum per te constitutum . Tu me de tuis rebus omnibus , & de Lentuli tui nostrique studiis & exercitationibus , velim quam familiarissime certiorem & quam lapissime facias : existimetque , neminem cuiquam neque cariorem , neque iucundiorem unquam fuisse , quam te mihi : idque me , non modo ut tu sentias , sed ut omnes gentes , etiam ut posteritas omnis intelligat, esse sed turum. Appius in sermonibus antea dictita

bat 81 Trer linat de temporistis in is 3 Dio quid detrahens . Nam hie sententia deside-

lib. xxx V. - . mi et serat , m A: ut sit, Ideo non misi eos li- vertit Ouuclavius : Li*ν,m-ομυμ hros ad te, verebar eos, quos erat in-lum coul cripsit, eu inerat de suo. finitum bene de me meritos omnes nominarum consiliorum rationibu . Iu una inuisa re. Maustius. Ego delendum puto si qui , .cobo contra Caesarem , Crassumque , alio qua nee rationem reddi quare non miserie , sed auulior dista consest , mettiens ur ne te quare non putarit edendo . Sed verebar ε οπυ υν em narer , obsito Martim scio tνadidit , eum res , id est , non edendos putavi , qui vere m. dato , ne eum Me superstite aut Iegeret , bar. I. F. Gron. aut ederet. H. Valestus. Astyitia I Apstius Pulcher , Coc cum

42쪽

AD FAMILIARES LIB. I. 39bat , postea dixit etiam in senatu palam , sese , si licitum

esset legem curiatam ferre , sortiturum esse cum collega provinciam : si curiata lex non esset , 'Τ se paraturum cum collega , tibique successurum : legemque curiatam consuli ferri ηε opus esse , necesse non esse : se , quoniam ex senatus-consul to provinciam haberet , lege Cornelia imperium habiturum , quoad in urbem introisset . Ego quid ad te tuorum quisque necessariorum scribat , nescio : varias esse opiniones

intelligo . Sunt qui putent posse te non decedere , quod sine lege curiata tibi succedat tir : sunt etiam , qui , si decedas, a te relinqui posse qui provinciae praest. Mihi non tam de iure certum est , quanquam ' ' ne id quidem υUde dubium est quam illud ad tuam summam amplitudinem , dignitatem , liberalitatem , qua te scio libentissime frui solere ,

pertinere, te sine ulla mora provinciam successori concedere , praesertim cum sine suspicione tuae cupiditatis non possis illiu ς cupiditatem resutare . Ego utrumque meum puto esse , &quid sentiam , ostendere , & quod feceris, defendere. Scripta iam epistola superiore , accepi tuas literas de publicanis : quibus aequitatem tuam non potui non probare .

'in Felicitate quidem , vellem , consequi potuisses , ne eius o dinis ,

8. S; Mitum I Per tribunos pleta Core.

8s se pararinum erum collega J Parare, hie est Bacisci , constituere . Nos enim suit , ut s. ta de provinciis consularibus ita fieret, ut eas consul ea aut sortiretitur , aut compararent inter sa. Μa-tur. 85 Convenire. Nec so o: sciliem Consuli . cor ἀεν P ου eiam haberet I Noa Cilicim n minatim et quod si esset, quorsum de seriiti Re, aut comparatione loqueretur ' sed pr vineiam ideo habebat , quia senatus decreverat , ut em duabus consularihus prouinciis Maam Appiusi , alteram Domitius . vel se aientes , vel inter se comparantes , obtine

. 88 Laxe Cωnelia I Quae imperium , sed sine armis, dabat . Alia eius legis sunt lib. III. epist. o. Ceilarinae.. 89 Ne is εω imis πιι, dubiωm 6 Ne de iure quidem dubitari valde potest , ouia Appio, vel si tibi fine mutata lege laceruat,

provinciam debeas eoncedere . Argumenta sunt liaec verba, falli eos, qui legem curia. tam rectoribus provinciarum omnino necessariain putarent: cum sine ea ius dicere, &provinciae praeesse possent, imperio lege tarnelia dato, quoad in urbem introissent . Cum re scripsissem disputationes ad me suas adversiri Nieolaum ehium misit Carolus Si-goniust in quibus da curiata lege , dupliciisque provinciarum imperio , probari idem utrique nostrum , animaduerti . Sane sum lapistat i , ut animo, fit voluntate , itidem nos opini ne, & iudicio congruere. Manutis .m Libo alitatem J Sie Lambinus , sic in Stephani editio Is I. Alii, pI De νυει--ιν J Contra quo decretum ex voluntate provinciali lint laeerat. Mampa Non potiai mo videtur alterum non delendum esse . . . F. Gν πιννυώς Felisitato quid.- , vestem, eo se mi potui ex J Vellem , ita fellet esse potuisses. nuhil ut omnino contra eius ordinis , quem

43쪽

o EPISTOLARUM

dinis, quem semper ornasti , rem aut voluntatem offenderes Equidem non desinam tua decreta defendere : sed nosti consuetudinem hominum . Scis , quam graviter inimici ipsi illi '' Q. Scaevolae fuerint. Tibi tamen sum auctor , ut , si quiabus rebus possis , eum tibi ordinem aut reconcilies , aut mitiges. Id etsi difficile est, tamen mihi videtur esse prudem

tiae tuae. Vale .

semper ornasti , aut rem , . aut voluntatem ageres. Quidam veteres libri , Felieitatem talii , Fatiditate autem vel in re equi ροιώ es. Sed facilitas est voluntatis r quam si Cicero requirit in Lentulo, hominem in sit amicissimum, optime lite de se meritum. - . Lego r ωι ι ate quadam , velim conse.

qui M. Vellem sic favisset tibi Fortuna, ut necesse non fuisset aliquid abs te statui , qua illi aut vectigalia sim deteriora, aut gratiam

contemptam putarent. I. F. Gronovius.

pientis genero , Crassi oratoris socero . Fuit alter Q. Scaevola, Q. F. Pont. max. multis annis iunior.

ps Ordinem J Equestrem.

M. T. C. S. D. L. VALERIO, IURIS CONSULTO.

X. UR enim tibi hoc non gratificer, nescio : praesem u tim cum his temporibus ' audacia pro sapientia liceat uti . Lentulo nostro egi per literas tuo nomine gratias

diligenter . Sed tu velim desinas jam nostris ' literis uti , Mnos aliquando revisas : & ibi malis esse ' ubi aliquo numerosis, quam istic ubi Τ solus sapere videare . Qitanquam qui istinc veniunt , partim te superbum esse dicunt , quod nihil

ARG. Inter icteos significat Valerio se eius

nomine P. Lentulo gratias egisse , eumque, ut domum redeat, hortatur. Anuo V.C. 6 . I. Cur enim tibi boe non aerati fiere ' Cum inscripsisset , Valerio , Iinisconstatio, subiunxis iocans. Nam , iurisconsultum eur te non appellem , nescio , etiam si iurisconsultus valde non sis. Et sane Valerius hie non videtur ius ei vile , quantum opus esset , cognouisse: cum de eo se ad Appium seripserit r k,Ieriω- iurasconstilliam valde ribi eomis mendo, sed ita etiam , s nou νειν istanseunitis. Verum ita familiariter eum Cicero diligebat , ut ei, quod omnino salsum non erat, id per iocum obiiceret. AIan. . a Audacia pro sayientia. J Vivimus eo seculo , quo sapiens habetur , qui plurimum audet . Ludit in vocabulo sapientiae . Nam

R. t se . οχ ba Sapsenter. De amicit. C. r.& a. II. de Off. tr. Sic Laelius sapiens, M. Cato sapient, TI. Verri 1. Pro Mur. 21. ω ab ipsis tauris Ic. eorum sapientiam compila vir. I. F. Gron ius.. 3 Desinas sileris is is Mii J Commendati. tiis . Desinas abesse & procul vagari meis commendationibus. Idem. 4 Ubi aliquo numero fis J Ludit rursum in verbis; nam ali vo numera esse est in dien tione esse, de esse ubi plures sint smile, ti. bi. Idem is

ubi nulli sunt xlii Iuriscolis ulti t nam Iuris. consulti, ut dictum, sapientes. Idem. 6 Quod .liau Moond. ar I Ioeus est in his verbis 8c abstrusus , 8e elegans . Uult enim innuere , ideo nihil eum quandoque respondere ν

44쪽

AD FAMILIARES . LIB. I. I

respondeas : parti m contii eliosum , quod male respondea ς. Sed jam cupio tecum coram jocari . Quare fac ut quamprimum venias , neque in Apuliam tuam accedas , 7 ut possimus , salvum venisse, gaudere. Nam illo si veneris, tanquam Ulysses, cognosces tuorum neminem . Vale .dere, non ciuod superbus sit, sed quod eum nemo consulat , cum homines bonum iurisconsultum non putent i ideo autem male respondere 1 non quod contumeliosus , sed quia imperitus, & indoctus. Proorium ver iuristonsultoriam suit, hodieque eit, de iure consulentibus respondere. Similis iocus est in Trebatium epist. 16. lib. VII. Di ἐν lue --

7 Ut , D um veniss. , xovidere Iuuod si Romam , inquit, venies p erit, qui, te salvum venisse. raudeati h bes enim hic, qui te norint, & ditim ut i in Apuliam is to tuam si aecesseris ; quis erit , qui ga deat 3 Hane sententiam , illata figura

π;-δοκμν , eonfirmat sequentibus verbis tTanquam in Ger , regnosces tuorram neminem.

Quod etsi di ierepat ab Ulyllis sabula ; qui

suos quidem ipse domestieos omnes, Ithaeam reversus, cognovit, sed ab iis cognitus non est et tamen Cicero , nactus ioeandi locum , lepide sermonem convertit ab Ulysse ad Npsius Valerii humilitatem , ac solitudinem. Quod ideo ostendendum putavi, ne quis C eeronem in Ulysis sabula memoriae vitio labi putet i eum in eo ioso iocus appareat. quod , cum , inducta Ulygis mentione , dicturus videretur , Cognosceris a tuorum ne mine, traduxit sententiam, ut dixi, ad id, quo Valerii notabatur ignobilitas . Possit et iam hoe aliquis referre ad illud tempus, eum UlHus dormiens , a Phaeacibus in litore Ithacensi expositus, mox experrectus, patriam non agnovit. Idem. Cognoscesimo ram nemine- r quasi significet omnes periisse . I. F. Gm murus a

45쪽

AD FAMILIARES

LIBER II.

M. T. C. C. C U R I O N I S. D. UANQUAM me nomine negligentiae suspe

ctum tibi esse doleo , tamen non tam mihi molestum suit accusari abs te officium meum, quam jucundum requiri : praesertim cum in quo accusabar , culpa Vacarem : in quo a tem desiderare te significabas meas literas, praete serres perspectum mihi quidem , sed tamen dulcem & optatum amorem tuum . Equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui literas non dederim. Etenim quis est tam scribendo impiger , quam ego Τ A te vero his terve summum , & eas perbreves accepi . Quare si iniquus es in me iudex , condemnabo eodem ego te crimine rsin me id facere noles , te mihi aequum praebere debebis. Sed ' de literis hactenus: non enim vereor ne non scribendo te expleam : presertim si in eo genere studium meum non aspernabere . Ego te absuisse tamdiu a nobis & doleo , quod

carui

ARGUMENTU l . Aecusatus a Curione nem significant ; sed line differunt , quod, nenlinentiae litetarum , se excusat , eique Hactentis de re semper usurpatur ; AMia de quia absens sumniam laudem eonseeutus sit, tempore. Non enim recte dixeris , yratulatur, hortaturque, ut, quam concitas- ara se . a sed , Adbue ira sens . Contraque set, expectatiotii sui respondeat , ipsum, proprie non dicitur , de literis adbue sed, cuius conliliis ad hane di enitatem pervene- δε μενir hactenων illud observavimus,rit , iam prope senescentem amore suo Ois non eandem utroque continuationem signifi-blectet. Annst U. C. 7eo. eari. Nam Hacten , absolutae rei continuar De Ilieris ιaΗeotii J Dixi iam nihil es- tionem semper indicat; , interdum et se in Latina lingua eontemnendum a si m iam non absolutae r ut 2o. lib. II. addo ea proprie, recteque uti cogitamus. Qua- Attie. Cusist adhue mibi denuneiae prete.-re subiungam , quae nonnulli sertasse levia Ium. Exemplorum resertus est Cicero . Μ videantur: sed, quo turpius iii minimis lais nur. bimur , eo diligentior esse debet animadveris a A fuisse J Erat Curio in Asia. Idem .so. Iactenus , & adhue, aeque continuati

46쪽

ALI FAMILIARES LIB. II.

cami fructu iucundissimae consuetudinis tuae : & laetor , quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus : quodque in omnibus tuis rebus, meis optatis fortuna respondit . Breve est quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit : tanta est expectatio vel animi , vel ingenii tui, ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem , sic ad nos consorm tus revertare , ut quam expectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis . Et quoniam meam tuorum erga me meritorum ' memoriam ulla nunquam delebit oblivio , te rogo , ut memineris , quantaecunque tibi accessiones fient k so tunae , Sc dignitatis , eas te non potuisse consequi , nisi meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses . Qitare hoc animo in nos esse debebis, ut aetas nostra jam in ,

gravescens , in amore atque in adoleicentia tua conquiescat. Vale .

3 Memoriam tilis δε-ιr obIAio I tie. Pall. quarti quinciri . vulgo , nuIta ui Putillum hoe ; sed ita tanten edendum , ut quam . Gebhard. praeeunt meliores libri: nempe Victorii, va.

M. T. C. C. CURIONI S. D. II. AE RAVI teste privatus sum amoris summi erga te mei , T patre tuo, ' clarissimo viro: qui cum suis laudibus, tum vero te filio seperasset omnium fortunam , si ei contigisset , ut te ante videret , quam e vita discederet . Sed spero nostram amicitiam non egere testibus. Tibi patrimonium dii 'sortunent . Me certe habebis , cui & carus aeque sis , & iucundus , ac fuisti patri. Vale .

ARGUMENTUM. Patri, mortem filio ab. sti in Macedonia , de qua etiam triumpi a. senti sgnificat, ae se illi parentis loco sore vit. Carras. pollicetur. Auno V. C. 7 . a J g. lib. XI. Eum μx Curismo visa: J Consulatu, quem eum κονein tibi deos formaeam voto r id est , ne Ca. intario gessit: eloquentia, & rebus ge. quia xiiversi contingat.

F a M. T. C. C.

47쪽

M. T. C. C. CURIONI S. D. III. UPAE studium non defuit declarandorum muneis rum tuo nomine : sed nec mihi placuit , nec cuiquam tuorum , quidquam te absente fieri , quod tibi , cum venisses , ' non esset integrum . Equidem quid sentiam , aut scribam ad te postea pluribus , aut , ' ne ad eam meditere ,

imparatum te offendam , coramque Τ contra istam rationem , meam dicam : ut aut te in meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam, quid senserim:

ut, si quando quod nolim displicere tibi consilium tuum

coeperit , possis meum recordari . Brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere , ut iis bonis ,

quae tibi natura , studio , fortuna data sunt , facilius omnia , quae sunt amplissima in republica, consequi possis , quam muneribus : quorum neque facultatem quisquam admiratur, est enim copiarum , non virtutis ) neque quisquam est , quin s tietate jam defessus sit . Sed aliter atque ostenderam , facio ,

ARG. Rupam libertum excusat , quod in patris lanere ludos populo non promiserit, quia amieis displicuerit. Cuius consili, e ram pluribus exponendi, iam summam perseribit, & quanta in expectatione Curiolius sit, significat. Aniis V. Q 7 .

I Declarandorum J Ostendendorum , promittendorum: ut epist. 8. lib. IX. Munus rore , quamvra εμιν osenserit , ne popuIus qu/rim solet , nis concitatur. Man. 2 Μυnertim J Munera impulo dabant, 'atiam τjus aucupante , cum vel gladiatorum certamina praeberent , ve, nummos dividerent, vel epulum darent , aut aliquid eiusmodi. Curio in funebri patris munere, prae ter extera , ludos dedit, &in iis pantheras :m scripsit Coelius epist. o. r. lib. s. Dedit

etiam ait mirandam illam , quae amphitheatri formam faceret, ligneam machinam, de qua Plinius xxxv . IS. Idem.

3 Non eget interum J Ut , si consilium

nolleum probares, mutare sententiam posics. Verebatur Cicero, ne, muneribus dandis, aeris alieni plurimum Curio contraheret , e

que coactin , omissa rei p. causa , cum improbis civibus, maximeque cum Caesare , is cietatem bonis exitiosam coiret . Quod ita contigit. Idem. 4 μ ad ιam J Legendum, ne ad ea, scilicet plura , qua scribere poteram . Aut et iam non scribam quid de istis muneribus se

tiam , ut venias ad me non praemeditatus, non commentatus; nec habeas quicquam coin

gitati , quo sentem iam meam oppugnes . I.

s Contra assam νationem J Istud Eenua an bitioni , plebem muneribus demulcendi. dem. Et sane lib. II. de Ossiciis c cap. r6. pecuniarum essusiones ad multitudinem deleniendam , nec iis, quorum causa fiunt, nec iis, a quibus fiunt, honorificas, multis verbis ostendit .

6 Di istiere. J Nee aliter ceeidit . Nam, cum, praestituta die, creditoribus suis Curio

satisfacere non posset , intercalationem , id est prorogationem temporis , a Pontificibu petiit: quam eum non obtinuisset , addixit se, suamque sententiam Caesari, deserto reip. patrocinio. Ep. p. lib. S. Idem . l

48쪽

AD F AEMILIARES LIB. II. s

qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae . Quare omnem hanc disputationem in adventum tuum differo . Summa scito in expectatione te esse , eaque a te expectari, quae a summa virtute , summoque ingenio expectanda sunt:

ad quae si es , ut debes , paratus , quod ita esse confido

plurimis maximisque muneribus & nos amicos , & cives tuos universos , & rempublicam afficies . Illud cognosces prosecto, mihi te neque cariorem , neque jucundiorem esse quemquam . Vale.

M. T. C. C. C U R I O N I S. D. IV. 4 PISTOLARUM genera multa esse non ignoras : sed

unum illud certissimum, cujus causa inventa res ipsa est , ut certiores faceremus absentes , si quid esset, quod eos scire, aut nostra aut ipsorum interesset. Hujus generis literas a me profecto non expetis. Tuarum enim rerum domestic rum habes & scriptores , & nuntios . In meis autem rebus nihil est sane nov1 . Reliqua sunt epistolarum genera duo , quae me magnopere delectant : unum familiare , & jocosum: alterum severum, & grave . Utro me minus deceat uti , non intelligo . Iocerne tecum per literas Τ civem mehercule non

puto esse , qui temporibus his ridere possit . An gravius aliquid scribam 8 quid est, quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem , nisi de republica Z Atque in hoc genere

haec mea causa est , ut neque ea , ' quae nunc sentio , velim scribere . Quamobrem , quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula , qua soleo ; teque ad studium summae laudis cohortabor . Est enim tibi ) gravis adversaria constituta , & parata, incredibilis quaedam expectatio:

ARG. Diversi ἡicit literarum generarum neumam sibi iam eonveniat. Quapropter ad cohortationem transit , ut pereat Curio ad Woriam ire, quia gravis ipli adversaria, omnium expectatio, constituta sit. Anno V. Q oo. a D messuariam J Don. iras habet antiquus et , pro i di ita opinor Ox loco simili legendum esse. F. UU. a aua nune I Mamuro & Grutero probaris, quae non , & reperitur in omnihus qua tuor Mae quibus usus est Gravius. 3 Gratiis ad-saria I Sic enim nobis, ut cum acerrimo inimico, cum expectatione pugnandum est i iis autem , qui nulla in expetauone sunt, licet eae ouoss. Han.

49쪽

6 EPISTOLARUM

tio : quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris: Quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes com parantur , in iis esse laborandum . In hanc sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem i& hoc quidquid attigi , non feci inflammandi tui causa , sed testificandi amoris mei . Vale . Μ. T. C. C. C U R I O N I S. P. D. V. TTAEC negotia quomodo se habeant, ne epistoIa quidem narrare audeo . Tibi, etsi ubicunque es, ut scripsi ad te antea ) in eadem es navi, tamen quod abes, gratulor rvel quia non vides ea, quae nos e vel quod excelso & illustri Ioco sita sit laus tua , in plurimorum & sociorum , & civium conspectu e quae ad nos nec obscuro , nec vario sermone , sed& clarissima & una omnium voce perfertur . Unum ἰllud nescio gratulerne tibi, an timeam , quod mirabilis est expectatio reditus tui : non quo verear , ne tua virtus opinioni hominum non respondeat e sed , mehercule , ne , cum Veneris, non habeas iam quod cures : ita sunt omnia debilitata iam , prope & extincta . Sed haec ipsa nescio rectene sint literis commissa e quare caetera cognosces ex aliis. Tu tamen , sive habes aliquam spem de republica , sive desperas , ea para , meditare , cogita , quae esse in eo civi ac viro debent , qui si rempublicam afflIctam & oppressam miseris temporibus ac perditis moribus, in veterem dignitatem ac libertatem vindicaturus . Vale .

ARG. de publicis malis , Curioni quo se modo respubliea habeat, ad eam ca- ea non videat, & magnam pessendam , uindicandamque dhortatur. - nelaetis laudem consequatur . Sed quo- .. U. C. ροπω

M. T. C. C. C U R I O N I S. P. D. TONDUM erat auditum , te ad Italiam adventare ,

1 cum ' Sextum Villium , Milonis mei familiarem,

50쪽

AD FAMILIARES LIB. II. 4

eum his ad te lite is misi . Sed tamen cum appropinquare tuus adventus putaretur , & te iam ex Asia Romam versus prosectum esse constaret, magnitudo rei secit, ut non verer mur , ne nimis cito mitteremus , cum has quam primum ad te perser i literas magnopere vellemus . Ego , si mea in te essent ossicia solum , Curio , tanta , quanta magis a te ipso praedicari, quam a me ponderari solent; verecundius a te , si qua magna res mihi petenda esset , contenderem . Grave est

enim homini pudenti , petere aliquid magnum ab eo , de quo se bene meritum putet: ne id, quod petat , exigere ma- sis , quam rogare , & in mercedis potius , quam beneficii

oco numerare videatur. Sed quia tua in me vel nota omnibus , vel ipsa novitate meorum temporum clarissima & maxima beneficia extiterunt estque animi ingenui , cui multum debeas , eidem plurimum velle debere : non dubitavi id a te per literas petere , quod mihi omnium esset maximum , maximeque necessiarium . Neque enim sum veritus , ne sustinere tua in me vel innumerabilia beneficia non possem : cum praesertim confiderem , nullam esse gratiam tantam , quam non vel capere animus meus in accipiendo , vel in remunerando , cumulandoque illustrare possiet . Ego omnia mea studia , mnem operam , curam , industriam , cogitationem , mentem

denique omnem in Milonis consulatu fixi , & locavi r statuique in eo me non ossicii solum fructum , sed etiam pietatis

laudem debere quaerere . Neque vero cuiquam salutem ac somtunas suas tantae curae fuisse unquam puto , quantae mihi sit honos eius , in quo omnia mea posita esse decrevi . Huic te unum tanto adiumento esse , si volueris , posse intelligo , ut nihil sit praeterea nobis requirendum . Habemus haec omnia ebonorum studium conciliatum ex tribunatu , propter nostram

ut spero te intelligere causam : vulgi ac multitudinis ,

propter magnificentiam munerum , liberalitatemque naturae riuventutis & gratiosorum in suffragiis studia , propter ipsius

excellentem in eo genere vel gratiam , vel diligentiam e n stram suffragationem , si minus potentem , at probatam ta

SEARCH

MENU NAVIGATION