M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3 8 EPISTOLARUM& bene de re publica lentiente, hostibus obviam ire t tamen , si quid Lepidus bene sentiens detrimenti cepisset, hoc

omne assignatum iri aut pertinaciae meae, aut timori vide-ham , si aut hominem offensum mihi , coniunctum cum republica non sublevassem; aut ipse a certamine belli tam necessarii me removisse in . Itaque potius periclitari volui , si posset mea praetentia ἰχ Lepidum tueri , & exercitum facere meliorem , quam nimis cautus videri . Sollicitiorem certe hominem ' non suis contractis neminem puto fuisse . Nam , qtiae res nullam habebat dubitationem, Τ si exercitus Lepidi absit, ea nunc μ magnam affert sollicitudinem , magnumque habet calum . Mihi enim si contigisset , ut prior Occurrerem Antonio , non mehercules horam constitisset e tantum ego & mi

hi confido , & sic perculsas illius copias , Ventiditque 7 Mu

lionis castra despicio . Sed non possum non exhorrescere , si quid intra cutem subest vulneris', quod prius nocere potest , quam sciri , curarique possit. Sed certe ' nisi uno loco me tenerem , magnum periculum ipse Lepidus , magnum ea pars exercitus adiret , quae bene de re publica sentit . Magnam et-;am perditi hostes accessionem sibi fecissent , si quas copias a Lepido abstraxissent. Quae si adventus meus represserit , agam

gratias fortunae , constantiaeque meae quae me ad hanc experientiam excitavit . Itaque a. d. XII. Kal. Iun. ab Isara castra movi : pontem tamen , quem in Isara feceram , castellis

duobus ad capita positis, reliqui , praesidiaque ibi firma posui,

ut venienti Bruto exercituique ejus sine mora transtus esset

Paratus. Ipse , ut spero , diebus octo , quibus has literas dabam , cum Lepidi copiis me conjungam . Vale .

VII. cap. 43 8 Nisi ααο Meo mo rennem J Nisi consisterem uno eodemque in loco , in quo exercitum Lepidus haberet. Vel pro, Nisi, legendum sit ut hoc dimit si manerem in e dem loco . nec ad Lepidum prope accederem . Manut. Idem tamen in sius posterioribus editionibus habet r Nisi tiua Ioco meraremur .

Quod I. F. Gronovio placet . Sed vide i ita, epist. XI. -J Nulla sua culpa ἀeet iis q- ipse non contraxit . Et sic ad Q. Fr. lib. I. epist. I. Grati .s S, exertatων Lapiat αυν I Nulla enim tune infidelitas mihi timorem faciat . Cον. 6 Maenam affera sollieitudinem J Iligentem mihi subiicit euram , ne scilicet Antonius recipiatur ab exercitu Lepidi, quod evenit .

-J Quia victum comparandis lis , ferroque in castra convehendo, ad

352쪽

AD FAMILIARES L IB. X. 3 9 CICERO PLANCO.

XIX. UANQUAM gratiarum actionem a te non desdein rabam , cum te re ipsa atque animo scirem eia se gratillimum .' tamen fatendum est enim ) suit ea mihi perjucunda . Sic enim vidi , quasi ea quae oculis cernuntur, me a te amari . Dices , quid antea 8 Semper equidem ; sea nunquam illustrius. Literae tuae mirabiliter gratae sunt senatui , cum rebus i piis , quae erant gravissimae & maximae , sortissimi animi , luminique consilii : tum etiam gravitate lententiarum, atque verborum . Sed , mi Plance , incumbe , ut belli extrema perficias. In hoc erit summa 3c gratia , & gloria . Cupio omnia reipublicae causa : sed , mehercules, in ea conservanda jam defatigatus , non multo plus patriae faveo , quam tuae gloriae . cujus maximam facultatem tibi immortales, ut spero, dedere , quam complectere , obsecro . Qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum teterrimum periculosissimumque com

secerit . Vale .

ARG. Gratiarum amonem sbi gratam suisi ut reliquias belli coniiciat, hodice , di literis eius senatum delectatum , si- iniur. Anno V. Q II

CICERO PLANCO.

X. TTA erant omnia , quae istinc asserebantur , incerta , ut, 1 quid ad te scriberem , non occurreret . Modo enim quae vellemus de Lepido , mo)o contra nuntiabantur . De te tamen fama constans , nec decipi posse , nec vinci : quorum alterius sortuna partem habet quandam : alterum , proprium

est prudentiae tuae . Sed accepi literas a collega tuo, datas Idibus Maiis in quibus erat , te ad se scripsisse , a Lepido non recipi Antonium . Quod erit certius, si tu ad nos idem scri- pleris. Sed minus audes fortasse ' propter inanem laetitiam li

353쪽

3so EPISTOLARU Μterarum superiorum . Verum, ut ' errare id, Plance, voluisti, quis enim id effugerit ξ) sic decipi te non potuisse, quis

non videt ρ Nunc vero etiam iam erroris caula lublata eli. Culpa enim illa, Bis ad eundem , vulgari reprehensa proveris bio est . Sin , ut scripsitti ad collegam , ' ita se res habet, omni cura liberati lumus di nec tamen erimus , prius suam ita esse tu nos feceris certiores . Mea quidem, ut ad te saepius scripsi , haec sententia est : Q ii reliquias huius belli oppresserit , eum totius belli consectorem fore t quem te & opto esse , & confido futurum . Studia mea erga te , quibus certe nulla esse majora potuerunt, tibi tam gratλ esse , quam ego putavi fore, minime miror, vehementerque laetor. Qia ae quidem tu , si recte illic erit , majora & graviora cognolces. Iv-Kal. Iun.

signifieavit epist. Is . eum dixit Seduittas mea re p. ttilit fructum. Quod tamen re ipsa comprobatum p ea non est , Lepido neutram in partem inclinante. Propterea non audes, ait Cieem, id eredere de Lepido, quod quia credidisti antea, errasse te senti . . a Errare a Quia turpius est decipi, quam errare cum erremus , ut humani ; decipia. mur , ut incauti ; propterea Plancum excusat, & quasi conio litur; quod erraverit quidem , quia crediderit se est e bono Lepido usarum , deceptus tameu non sit , quia prudentia valeret . Praeterea verbum Voltili , Plancum liberat ab imprudentia culpa . I- se , inquit, errare voluisti, cum ea sperat de Lisido , quae vera esse eupiebas et non te quisquam in errorem induxit decipi nim non potes . Quod si cui, Ereare ad , pr. Errare in eo, videatur durius: non esse ui Gsimile sciat , Peees=e pro in multis,& huiuς generis alia. I.iensia Alii , tir erra re , ms PI ce &e. 3 Bir ad eun sena I Proverbium . quo reprehendi selet is, qui bis ad eundem lapidem offendit. Senarius Graecus de altera ad eundem lapidem offensione a Zenodoto inter adagia refertur , προς αυτον Hσχών

simile illud Puhlii Mimi apud

Gellium ti Macrobium i remi Nun mace sol , que itereti in naufraηιωm Deis. Et illud Horatii in epistola ad Pisones: Ridetur , chorda semper σερον at eadem . Idem .

. Ita se νer ιMet J A Lepido non recipi

PLANCVS CICERONI

XXI. DUDERET me inconstantiae mearum literarum , si x non haec ex aliena levitate penderent . Omnia seci , quare Lepido coniuncto ad rempublicam defendendam, minore sollicitudine vestra , perditis resisterem . Omnia ei petenti cepi, Sc ultro pollicitus tum , scripsique tibi bidua ante ,

354쪽

AD FAMILIARES LIB. X. 33I

eonfidere me , bono Lepido esse usurum , eommunique consilio bellum administraturum . Credidi chirographis ejus, affirmationi praesentis Laterensis , qui tum apud me erat ; reconciliaremque me Lepido, fidemque haberem , orabat. Non licuit diutius bene de eo sperare . Illud certe cavi , & cavebo, ne mea credulitate reipublicae summa fallatur. Cum , in Isaxa flumine uno die ponte effecto, exercitum traduxissem , pro magni udine rei celeritatem adhibens , quod petierat per literas ipse , ut maturarem venire : praesto mihi suit stator ejus cum literis , quibus ne venirem denuntiabat se posse per se

conficere negotium ; interea ad Isaram expectarem . Indicabo temerarium meum consilium tibi e nihilominus ire decreram , existimans eum socium gloriae vitare . Putabam posse me nec

de laude ieiuni hominis delibare quidquam , & subesse tamen propinquis locis , ut , si durius aliquid esset , succurrere

celeriter possem . Ego non malus homo hoc suspicabar . At

Laterensis , vir sanctissimus , suo chirographo mittit mihi literas , in eisque desperans de se , de exercitu , de Lepidi fide , querensque se destitutum : in quibus aperte denuntiat, videam ne fallar ; suam ' fidem solutam esse ; reipublicae ne des m . Exemplar eius chirographi Titio misi . Ipsa chirographa omnia , dc quibus credidi , 3c ea quibus fidem non ha

bendam putavi , Laevo Cispio dabo perserenda , qui omnibus

his intersuit rebus . Accessit eo , ut milites eius , cum Lepidus contionaretur , improbi per se , corrupti etiam per eos qui praesunt Canidios, Rufrenosque, & caeteros, quos, cum opus erit, scietis , conclamarim viri boni , pacem se velle , neque esse cum ullis pugnaturos, duobus iam consulibus ' fin

r Iouui bominis a Noa est laudem appe- missis non teneri . obstrinxerat enim suam entis, sed maligni , qui quiequid in aliuin fidem Laterensis , promiseratque omnia de nudis 3e gloriae consertur , sbi deeedete eis Lepido i mox , recipi Antonium a Lenistimat . Sic supra lib. II. epist. i . IIIas pido vidit, scripsit Planeo , se destitutum a

355쪽

33r EPISTOLARUM

gillaribus occisis, tot civibus pro patria amissis , hostibus denique Τ omnibus judicatis , bonisque publicatis . Neque hoc

aut vindicarat Lepidus, aut sanarat. Huc me venire , & du bus exercitibus conjunctis objicere exercitum fidelissimum , avixilia maxima , principes Galliae , provinciam cunctam , summae dementiae & temeritatis esse vidi : mihique , si ita oppressus essem , remque publicam mecum prodidissem , mortuo non modo honorem , sed misericordiam quoque defuturum . Itaque rediturus sum , nec tanta munera perditis hominibus dari posse sinam. Ut exercitum locis habeam opportunis, pr vinciam tuear, etiam si ille exercitus descierit, omniaque integra servem , dabo operam , quoad exercitus huc summittatis, Z parique selicitate rempublicam hic vindicetis. Nec d pugnare , si occasio tulerit ; nec obsideri , si necesse fuerit; nec mori , si casus inciderit , pro vobis , paratior fuit qui iaquam . Quare hortor te, mi Cicero , exercitum huc trajiciem dum quam primum cures; & matures prius, quam hostes magis corroborentur , & nostri perturbentur . In quo si celeritas

erit adhibita, Respublica in possessione victoriae , deletis sceleratis , permanebit . Fac valeas , meque diligas . Fratrem meum tibi , sortissimum civem & ad omnia paratissimum, excusem literis ρ qui ex labore in febriculam incidit assiduam& satis molestam. Cum primum poterit istuc recurrere , non dubitabit , ne quo loco reipublicae desit . Meam dignitatem commendatam habeas, rogo. Concupiscere me nihil oportet. Habeo te & amantissimum mei , & , quod optavi , summae auctoritatis. Tu videris, quantum & quando tuum munus Meud me velis esse . Tantum te rogo in Hirtii locum me subdas, & ad tuum amorem , Sc ad meam observantiam .seit , & vereor ne ex eonsulibus sit eorru- bar reeidere. Gro. ptum. Nec enim video quem hie loeum eom. s omni vis 3 Antonium secutis. Μοπ.mode possit habere, Scevr milites illos e-- 6 Dinis astam ' Vide Gell. I. cap. 7. εζsules appellarint singulares . Lambinus mau Sanctii Minerv. lib. III. cap. II. Gram

356쪽

AD FAMILIARES LIB. X. CICURO PLANCO.

XXII. TN te R in collega omnis spes est , diis approbanti-1 hus. Concordia vestra, quae senatui declarata literis vestris est , mirifice & senatus & cuncta civitas delectata est . Quod ad me scripseras de re agraria : si consultus senatus esset, ut quisque lionorificentissimam de te sententiam dixisset,

eam secutus essem : qui certe ego fuissem . Sed , propter ta ditatem sententiarum , moramque rerum , cum ea , quae consulebantur, ad exitum non pervenirent ; commodissimum mihi Plancoque fratri visum est , ' uti eo , quod ne nostro a bitri u componeretur , quis fuerit impedimento , arbitror te ex Planci literis cognovisse . Sed sive in senatusκonsulto , sive in caeteris rebus desideras aliquid , sic tibi persuade , tantam esse apud omnes bonos tui caritatem , ut nullum genus amplissimae dignitatis excogitari possit , quod tibi non paratum si . Literas tuas vehementer expecto , & quidem tales,

quales maxime opto . Vale .

ARG. Respondet Planeo, qui atris divi- I ini eo I Uel deest , vel eerte subaudi-dendis praefici cupiebat. An U. C. Io. tur, S. C. ut infra patet. Blanu .

PLANCVS CICERONI. XXIII. NT UNRUAM mehereules , mi Cicero , me poeni-1 rebit maxima pericula pro patria subire , dum,

si quid acciderit mihi , a reprehensione temeritatis absim. Confiterer imprudentia me lapsum , si unquam Lepido ex animo credidissem . Credulitas enim error est magis , quam culpa , & quidem in optimi cujusque mentem facillime irrepit . Sed ego non hoc vitio pene sum deceptus : Lepidum enim pulchre noram . Quid ergo est Pudor me, qui in bello maxime est periculosus , hunc casum coegit subire . Nam si uno loco essem , verebar ne cui obtrectatorum viderer &Tom VII. Y ν nimium

357쪽

33 EPISTOLARUM

nimium pertinaciter Lepido ossensius , & ' mea patientia etiatam alere bellum . Itaque copias prope in conspectum Lepidi Antoniique adduxi , quadragintaque millium passuum spatio

relicto consedi , eo consilio , ut vel celeriter accedere , vel salutariter recipere me possem . Adiunxi haec , in loco eligendo , numen oppositum ut haberem , ' in quo mora transitus esset: Vocontii sub manu ut essent, per quorum loca mihi fideliter pateret iter . Lepidus , desperato adventu meo , quem non mediocriter captabat , te cum Antonio conjunxit a. d. Iv. Kal. Iuniast eodemque die ad me castra moverunt. Viginti millia passuum cum abessent , res mihi nuntiata est . Dedi operam deum benignitate , ut & celeriter me reciperem,& hie discessus nihil fugae simile haberet : non miles ullus , non eques , non quidquam impedimentorum omitteretur, aut ab illis serventibus latronibus interciperetur . Itaque pridie Non. Iun. Omnes copias Isaram trajeci, pontesque, quos seceram , interrupi , ut spatium ad colligendum se homines haberent , & ego me interea cum collega conjungerem , quem triduo , cum has dabam literas , expectabam . Laterensis nostri Sc fidem , & animum sngularem in rempublicam semper fatebor . Sed certe nimia ejus indulgentia in Lepidum ad haec pericula perspicienda secit eum minus sagacem . Qui quidem cum in fraudem se deductum videret , manus , quas iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi afferre conatus est. In quo casu tamen interpellatus , & adhuc vivit , & dicitur ' victurus . Sed tamen de hoc mihi parum certum est. Μagno cum dolore parricidarum ' elapsus sum his . Veniebant enim eo

a ma I pertinaeia , aliis

magis placet. Co νώων .s Consedi I Hoe est, eastra metatus sum. In quo mora tνansiritie Quod tra stum retardaret. 2Iaνre iue .s Voeontii J Plin. lib. III. cap. o Sub Propinqui. Graecum loque di neniis. Manut.

7-J Non vixit : ut Velleius li-hro II. Dio lib. XLVI. seriptum reliquere.

Idem

teret mendum , scripsi ad amieissimum meum , ut is mihi , de ea quid sentiret , exponeret . Rescripsit , eorruptam se iam pridem iudicasse et nuper autem rarissimae virtutis ,& summae nobilitatis hominem , Benedictum Accoltum, Ravennae Cardinalem, quem ego honoris amplitudinisque e via minino, cum lias Cicerouis epistolas succisicis temporibus legendo percurreret , eam emendasse , nempe sic, Eia ua sum biι ut se dicat Plan. cus perieulum bis effugisset semel , cum ad Lepidum non accessit, neque se unquam cum

358쪽

AD F AMILI ARES LIB. X. 333

dem furore in me , quo in patriam , incitati . Iracundias amrem harum rerum recentes habebant e quod Lepidum castigare non destiteram , ut extingueret bellum : quod ' colloquia

facta improbabam : quod legatos fide Lepidi mitas ad me

in conspectum venire vetaveram: quod C. Catium Vestinum, tribunum militum , missiim ab Antonio ad me cum literis , exceperam . In quo hanc capio voluptatem , quod certe, quo magis me petiverunt , tanto majorem his frustratio dolorem

attulit . Tu , mi Cicero , quod adhuc secisti , idem praesta ,

iit vigilanter nervoseque nos , qui stamus in acie , subornes.

Veniat Caesar cum copiis, quas habet firmissimas : aut, si ipsum aliqua res impedit , exercitus mittatur : cujus ipsius magnum agitur periculum . Quidquid aliquando futurum fuit

in castris perditorum contra patriam , hoc omne iam convenit . Pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus, quas

habemus , utamur quod si vos istic non defueritis , prosecto , quod ad me attinet , omnibus rebus abunde reipublicae satisfaciam . Te quidem , mi Cicero , in dies , mehercules , habeo cariorem : sollicitudinesque meas quotidie magis tua merita exacuunt, ne quid aut ex amore , aut ex judicio tuo perdam . opto , ut mihi liceat iam , praesenti pietate meorum ossiciorum tua beneficia tibi facere iucundiora . octavo Idus Iun. Cularone , ex finibus Allobrogum .

o voluit coniungerer quod ii secisset, ipse Erat enim ei Antonius inimicus. Epist. 2I. Cum universo exercitu in Antonii potesta- lib. XII. em, Lepido prodente, devenisset ἔν iterum, 13 Ctilaeana 3 Cularo nominatur in Tabi cum audito LVidi Anioniique adventu, e la Itineraria Dein ingeri, & in Notitia Im-leriter se recepit . Manut. perii , qua Tribunum cohortis primae Fla-ς citio uio J A Lepido eum Anto- viae Culajone in sabaudia st itionem habui mento , vel cum iis , quos ad eum Antoniuε ocinet. Unde muri Cula onenser hodieque le- miserat. Mem. puntur in antiqua inscriptione portae civita- ' Lepidi I Promiserat Lepidus, An- tis. Postea ab imperatore Gratiano dicta Gra. tonii legatos , ab eo ad Planeum missos , Da, polis . In epistola ta Planci ad Cicer incolumes esse reversuros. ii qui fuerint, non nem, quae et 23. lib. X. ad Fam. legendum constat. Nam C. Catium , infra statim no- iam olim eensuimus in ultimis verbis , C minatum , non ad Planeum , sed ad Lepta in finibita Allobrogum , non aum esse . missum suspicor : & hic exceptus ut viileto edi solet . Finer iacit est, illi in conspectum uenire vetiti. Hem. Gratianopoli in , quia ad Isari in P sita est, ἐν Caesar I C. Octavius Caesar. Core. qui Ailo rietes claudit, separatque a Vocon 1 -i Hur muniam pejiculum agit in I tiis. Sirmondus, in Sidam Apauim III. 14

359쪽

336 EPISTOLARUM PLANCUS IMP. COS. DESIGN. CICERONI S. D.

XXIV. GACERE non possum, quin in singulas res meritar que tua tibi gratias agam . Sed mehercules facio

cum pudore . Neque enim tanta necessitudo , quantam tu mi

hi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum amonem. Neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis : & malo praesens observantia , indulgentia , assiduitate , memorem me tibi probare . Quod si mihi vita contigerit, omnes gratas amicitias, atque etiam pias propinquitates, in tui observantia , ' indulgentia , assiduitate Vincam . Amor enim tuus, ac judicium de me , utrum mihi plus dignitatis in peripe tuum , an voluptatis quotidie sit allaturus, non facile dixerim . ' De militum commodis suit tibi curae e quos ego non potentiae meae causa nihil enim me non salutariter cogitare scio ) ornari volui a senatu : led primum , quod ita meritos judicabam : deinde , quod ad omne casus conjunctiores rei publicae esse volebam : novissime , ut ab omni omnium sollicitatione aversos eos, tales vobis praestare possem, quales adhuc suerunt. Nos adhuc hic omnia integra sustinuimus. Quod consilium nostrum , et si , quanta sit , viditas hominum , non sine causa, talis victoriae, scio, tamen

vobis probari spero . Non enim , si quid in his exercitibus sit offensum , magna subsidia respublica habet expedita , quibus subito γ impetu ac latrocinio parricidarum resistat . Copias

ARG. Se memorem beneficior uni pollic tur: suas copias narrat i subsidium Casaria. ni aut Africani exercitus poscit ἐ' Oct.ivia num , ut parum reipub. amantem , carpit . Anno V. C. Tro. 1 Id est, obsequio. CeII. Mallem, diligentia. Lambii . a Da militum commodis I Commoda proprie .icuntur in re militari dona de praemia, quae militibus praeter stipendium tribuuntur. Ga

vius a

3 μvissime a Tiro scripsit in Pandectis, non recte diei issime e adiicitque , quod sua coeperit aetate id adverbium , ubi Flavius Capet de Latinitate, inquit, id

dixis Tisonem r etim Valerius Antias nissseeundo , Mater , cum novissime σgrotaro , inquit , vovisse fertuν. Idem arus uos novis. si me nobUcum 1adiar se issent . Haec Carisius .

Manutiust.

4 Inrema fustiissi MI Non, nihil damni passi sumus , sed, remputa in discrimen nou

adduximus, Praelium vitavimus. Confirmantliane sententiam ea , quae sequuntur . Epist.2I. alio sensu dixit, Omma, Mi integra fer vem. Idem .s Impetu J Pro , impetui di ut Virgilius Georg. Iv. coae ubitu indulgent. Ideae.

360쪽

AD FAMILIARES L IB. X. 357

pias vero nostras notas tibi esse arbitror . In castris meis I giones sunt veteranae tres , tironum vel luctilentissima ex omnibus una: : in castris Bruti una veterana legio , altera bima , octo tironum . Ita universus exercitus numero amplissimus est, ε firmitate exiguus . Qitantum autem in acie tironi sit committendum , nimium saepe expertum habemus. Ad hoc robur nostrorum exercituum , sive ' Africanus exercitus , qui est veteranus , sive Caesaris accessisset, aequo animo summam

rempublicam ' in discrimen deduceremus . Aliquanto autem' propius esse , quod ad Caesarem attinet , videbamus . Nihil destiti eum literis hortari, neque ille intermisit affirmare , se sine mora Venire : cum interim aversum illum ab hac cogitatione ad alia consilia video se contulisse . Ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis literisque misi , si quid forte proficere posset . Scis tu , mi Cicero , quod ad Caelaris amorem attinet , societatem mihi esse tecum : vel quod in

familiaritate Caesaris , vivo illo , iam tueri euna 3c diligere fuit mihi necesse : vel quod ipse , quoad ego nosse potui , moderatissimi atque humanissimi suit sensus: vel quod ex tam insigni amicitia mea , atque Caesaris , hunc filii loco , & illius & vestro judicio substitutum , non proinde habere tu pe mihi videtur . Sed quidquid tibi scribo , dolenter mehercule magis, quam inimice , facio . Quod vivit Antonius hodie , quod Lepidus una est , quod exercitus habent non con temnendos , quod sperant, quod audent , id omne Caesari acceptum referre possunt . Neque ego superiora repetam . Sed ex eo tempore , quo ipse mihi professus est se venire , si v Nire voluisset, aut oppressum jam bellum esset, aut in adversissimam illi Hispaniam cum detrimento eorum maximo 'detrusum . Quae mens eum, aut quorum consilia a tanta gloria s6 Firmitate νxisnur J Tireneε enim malis 1o-aIta reus Ita J Triumphi & Considitis partibus plures, quam vel ni . Manων. latus petitionem. corrodus.7 Ayricanur exercitus 3 Cui T. Sextius & 11 Vs o 3udicis a Testimonio adoptionis Q. Cornificius praeerant. Carea.ιοι. publicae a Praetoribus ex more descripto, di 8 is riserimen I lv discrimen Nareis, fio illo Cisoria nomine, Se tot honoribus orna o praelium rem deducerem , nee dubitarem l . Mem. pugnare. cellariων. ia Asis fismam I Propter Asinium Polli P Pr mus a Propior erat Caesaris in amia- nem , qui ibi habet exercitim. Idem ἀ exercitus, quam Asricanus. Lem.

SEARCH

MENU NAVIGATION