장음표시 사용
331쪽
tem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non seravavi solum , sed etiam auxi, monere te , atque hortari , ut in rempublicam omni cogitatione curaque incumberes. Quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est . Ut perducatur autem , magnae cum diligentiae est , tum etiam fortunae .
Sed & te aliquanto ante ut spero ) habebimus, & , praeterquam quod reipublicae consulere debemus, tamen tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium , studium , ossicium, operam , laSorem , diligentiam , ad amplitudinem tuam conseramus . Ita facillime & reipublicae , quae mihi carissima est ,& amicitiae nostrae , quam sanctissime nobis colendam puto, me intelligo satisfacturum . Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius & humanitas 3c dignitas postulat, nec miror,& gaudeo : teque hoc existimare volo, quidquid in eum ' judicii officiique contuleris, id ita me accipere, ut in meipsum
6Iudieii J Benelieit . Nam beneficia ho- bene de rebus iudicare. I. F. Gronov. oratorum hominum argumentum sunt, illos
CICERO PLANCO S.II. ' JEUM studium honori tuo pro necessitudine nostra
1V1 non defuisset, si aut tuto in senatum , aut honeste venire potuissem . Sed nec sine periculo quisquam libere de republica sentiens versari potest in summa impunitate gladi rum : nec nostrae dignitatis videtur esse, ibi sententiam de reis publica dicere , ubi me & melius & propius audiant armati , quam senatores. Quapropter in privatis rebus nullum neque officium , neque studium meum desiderabis. Ne in publicis quidem, si quid erit in quo me interesse necesse sit , unquam deero , ne cum periculo quidem meo , dignitati tuae .
ARG. Excusat, quod in senatum ad asten. sua in aliis rebus polliceretur. γ μοδm Planci causam non merit , & officia r a Mi J Ab Antonio Consul .
332쪽
CICERO PLANCO S. D. 329 III. ipsum Furnium per se vidi libentissime , tum
hoc libentius, quod illum audiens te videbar audi te . Nam & in re militari virtutem , dc in administranda provincia justitiam , & in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit , 3c praeterea mihi non ignotam in consuetudine Scia miliaritate suavitatem tuam adiunxit: praeterea summam e ga se liberalitatem . Quae omnia mihi iucunda , hoc extremum etiam gratum fuit. Ego , Plance , necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto quam tu natus es: amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua : confirmata jam aetate familiaritatem , cum studio meo , tum iudicio tuo constitutam . His de causis mirabiliter faveo dignitati tuae , quam mihi tecum statuo esse communem . Omnia summa consecutus es, virtute duce , comite sortuna ; eaque ejadeptus adolescens , multis invidentibus, quos ingenio industriaque fregisti. Nunc me , amantissimum tui , nemini concede tem , qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse , si audies , omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo reipublicae statu aequires . Scis profecto nihil enim te fugere potuit ) fuisse quoddam tempus , cum homines existimarent te nimis servire temporibus : quod ego quoque existimarem , te si ea , quae patiebare , probare etiam arbstrarer . Sed cum inistelligerem quid sentires , te arbitrabar videre quid posses . Nunc alia ratio est. Omnium rerum tuum iudicium est, idque
liberum . Consul es designatus , optima aetate , summa eloquentia , maxima orbitate reipublicae virorum talium . Incumbe , per deos immortales, in eam curam 8c cogitationem , quae tibi summam dignitatem Sc gloriam asserat . Unus autem est , hoc praesertim tempore , per tot annos republica devexata , reipublicae bene gerendae cursus ad gloriam . Haec amore magis m. VII. T t i in
ARG. Vertim Cicero , ne, quod aeeidit , t --tirarem a Noa largitionem , seduum Antonio se maneut eoniungat, aue a. summam quandam humanitatem & eousu tur laudibus eiusdem henm Mentiam , horta- tudinem gratifieandi, ut epist. r. lib. I. titurque ut Temp. tueatur. an to. p. lib. v. Mamui M.
333쪽
impii lsus scribenda ad te putavi , quam quod arbitrarer te monitis & praeceptis egere . Sciebam enim ex iisdem te haec haurire fontibus, ex quibus ipse hauseram . Quare modum faciam . Nunc tantum significandum putavi , ut potius amorem tibi ostenderem meum , quam ostentarem prudentiam . Interea , quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor , studiose
IV. AE RATISSIMAE mihi tuae literae suerunt , quas ex L T Furnii termone ' te scripsisse animadverto. Ego autem praeteriti temporis excusationem assero , quod te prosectum audieram : nec multo ante redisse scivi, quam ex epistola tua cognovi. Nullum enim in te officium, ne minimum quidem , sitne maxima culpa videor posse praeterire . In quo tuendo habeo caulas plurimas, vel paternae necessitudinis, vel meae a pueritia observantiae , vel tui erga me mutui amoris. Quare , mi Cicero , quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi, te unum esse, in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem . Omnia igitur tua consilia mihi non magis pruindentiae plena , quae summa est , videntur , quam fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior. Quare si aut aliter semtirem , certe admonitio tua me reprimere , aut, si dubitarem,
hortatio impellere IUsset, ut id sequerer, quod tu optimum putares. Nunc vero quid est, quod me in aliam partem tra here possit 8 Quaecunque in me bona sunt, aut fortunae ben ficio tributa , aut meo labore parta , etsi a te propter amo rem carius sunt aestimata; tamen vel inimicissimi iudicio tanta sunt, ' ut, praeter bonam famam , nihil desiderare videantur. Quare hoc unum tibi persuade : quantum viribus eniti, CO
mus de me loeutira est ereum . Cinaria in marer bonam famam J Ut unieum , ruod iis addere possum . sit bona hominume his existimatici. Tacita figaificat propter nisu tempora , fit quod serviendum esset Cae sari, nondum eam inareri se pol M. I. F.
ARG. Gratias apit Ciceroni , quod se ad verissimae gloriae studium sit adhortatus , seoque in reip. potestate lare pollicetur. Ana. b. Q IIo a T. Amici se I Tua n anu, non amanue sis. Sed vetus commentatore Ex se mime Furnii, id est, propter ea , qua Fur.
334쪽
silio providere, auctoritate movere potuero , hoc omne reiis publicae semper futurum . Non est ignotus mihi sensus tuus rneque , si facultas, optabilis mihi quidem , tui praesentis eias et, unquam a tuis consiliis discreparem : nec nunc commitis tam , ut ullum meum factum reprehendere jure possis. Sum in expectatione omnium rerum , quid ' in Gallia citeriore , quid in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam. Interim maximam hic sollicitudinem curamque sustineo , ne inter ' aliena vitia hae gentes nostra ma)a suam putent occasonem. Quod si proinde , ut ipse mereor, mihi successerit, certe &tibi, cui maxime cupio , & omnibus viris bonis satisfaciam . Fac valeas, meque mutuo diligas.
3 Io GaIlia esierime I Cisalpinar cui prae- Manutive. erae D. Brutus, & ipse consul designatus , 4 Aliena vitia I Nostra scilicet, dum i Mutinae inclusus , obsidente M. Antonio . ter nos contendimus. Idem .
V. D INAS a te accepi literas eodem exemplo : quod ipsum I argumento mihi suit diligentiae tuae . Intellexi enim te laborare , ut ad me mihi expectatissimae literae perferrentur . Ex quibus cepi fructum duplicem , mihique in comparatione difficilem ad iudicandum , amoremne erga me tuum , an animum in rempublicam pluris aestimandum putarem . Est omnino patriae caritas, meo quidem judicio , maxima : sed amor , voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis . Itaque commemoratio tua palemae- necessitudinis , benevolentiaeque ejus, quam erga me a pueritia contulisses, caeterarumque rerum , quae ad eam sententiam pertinebant, incredibilem mihi laetitiam ' attulerat. Rursus declaratio animi tui, quem haberes de republica , quemque habiturus esses , mihi erat j cundissima : eoque major erat haec laetitia , quod ad illa superiora accedebat. Itaque te non hortor solum , mi Plance , sed Plane etiam oro , quod feci his literis , quibus tu humanissi-T t a me
ARG. Denuo Plancum ad suscipiendam stigat . Anno V. Q 7 v. tuendamque rempublicam stimulis gloriae im I atrasser a Manutius, anatirunt .
335쪽
me respondisti , ut tota mente , omnique animi impetu in rempublicam incumbas. Nihil est , quod tibi majori fructui
gloriaeque esse possit: nec quidquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius, aut praestantius, quam de republica bene mereri . Adhuc enim patitur tua summa humanitas, & sapientia , me , quod sentiam , libere dicere . Fortuna suffragante videris res maximas consecutus: quod quanquam sine virtute non potuisses , tamen ex maxima parte, ea, quae es adeptus, fortunae temporibusque tribuuntur. His temporibus difficillimis , reipublicae quidquid subveneris, ' id erit totum & proprium tuum . Incredibile est omnium civium , latronibus exceptis , odium in Antonium . Magna spes in te, & in tuo exercitu magna expectatio . Cuius, per deos, gratiae , gloriaeque cave tempus amittas. Sic moneo , ut silium ; sic faveo , ut mihi; sic hortor , ut & pro patria , & amicissimum . Vale.
1 Id erit totum oe proprium itium I Opti- posita non est . Venuste autem , ut & apud me priscus eodex , quem Lambinus consu. alios scriptores, proprtam tutim tanquamluit , id erit toriam proprium ει tuum . Vul. coniunguntur . Lambinus coniicit , gata nullius est pretii di copula sane suo loco id reis torum proprie tuum. GraeU.
VI. locutus est Furnius noster de animo tuo in rem- publicam , ea gratissima suerunt senatui , populoque Romano probatissima. Quae autem recitatae literae sunt in senatu , nequaquam consentire cum Furnii oratione visae sunt . Pacis enim auctor eras, cum ' collega tuus , vir clarissimus, a foedissimis latronibus ' obsideretur : qui aut positis armis Pacem petere debent, aut, si pugnantes eam postulant , Victoria pax , non pactione parienda est . Sed de pace literae vel ' Lepidi , vel tuae , quam in partem acceptae sint , e viro
ARG. Plancus literis ad senatum scriptis a Obsideretuν J Mutinae. Ep. II. 34. Idem . cem cum Antonio suaserat e quam Cicero 3 Loidi 3 Hie est M. Emilius Lepidus , his dissuadet, quae armis potius , quam pa- qui, deereta sibi Hispania, in Gallia tamensione sit quaerenda r hortaturque, ut seiun- adhuc, civilis belli, ab Antonio suscitati , gat se a Iocietate malorum , totusque ad exitum expectans , morabatur. Postea, pro remp. transeat. Anno V. C. Io. dita rep. triumvir cum Antonio & Octavio 1 Coue ea ruur J D. Brutus , consul eum fuit, evertendae, non, ut ajebant ipsi, C. Planco desgnatus. Manut. stiluenda rei p. Idem . . . .
336쪽
viro optimo, seatre tuo, & ex C. Furnio poteris cognoscere. Me autem impulit tui caritas, ut, quanquam nec tibi ipsi consilium, deesset, & fratris Furniique benevolentia, fidelisque prudentia tibi praesto esset sutura, vellem tamen meae quoque auctoritatis, pro plurimis nostris necessitudinibus , praeceptum ad te aliquod pervenire . Crede igitur mihi, Plance, omnes quos adhuc gradus dignitatis consecutiis sis es autem adeptus amplissimos j eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi Romani, & cum senatus auctoritate conjunxeris. Sejunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum judicium , sed temporum vincula conjunxerunt . Complures in perturbatione reipublicae consules dicti quorum nemo consularis habitus, nisi qui animo extitit in rempublicam consulari . Talem igitur te esse oportet, qui primum te ab impiorum civium , tui dissimillimorum , societate seiungas , deinde M senatui bonisque omnibus ' auctorem , principem , ducem, praebeas : postremo , ut pacem esse judices non in armis positis , sed in abiecto armorum &servitutis metu . Haec si & ages, & senties , tum eris non modo consul & consularis , sed magnus etiam & consul &consularis . Sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit , sed erit summa deformitas. Haec, impulsus benevolentia, scripsi paulo severius;
quae tu in experiendo Τ ea ratione, quae te digna est , vera esse cognosces. D. x III. Kal. April.
4 principem, ducem J Augetur Pνinceps autem plus est , quam Auctor ἰ dirententia singulis verbis. Nam Auctoo est , Da. plus, quam Princeρν. innur.
non qui alios sequitur , sed qui movet . s Ea j Iis rebus agendis. Idem .
VII. T LURA tibi de meis consiliis scriberem , rationemque I omnium redderem verbosius, quo magis judicares ,
omnia me reipublicae praestitisse, quae & sua exhortatione eX- cepi,
ARG. Causam brevitatis indicat, & studii gaitatem Ciceroni commendat. a n. 7 Io. in remp. sui serius patefacti , suamque di,
337쪽
cepi , & mea assirmatione tibi recepi : non minus enim a te probari, quam diligi, semper volui ; nec te magis in culpa
defensorem mihi paravi, quam praedicatorem. meritorum meorum esse volui sed. breviorem me duae res faciunt ; una , quod publicis literis omnia sum persecutus ; altera , quoiuM. Varisidium , equitem Romanum , familiarem meum , ipsum ad te transire iussi , ex quo omnia cognoscere posses iaNon , medius fidius, mediocri dolore assiciebar , ' cum alii occupare possessionem laudis viderentur : sed usque mihi temperavi, dum perducerem eo rem, ut dignum aliquid & consulatu meo , & vestra expectatione essicerem . Quod spero , si me fortuna non sesellerit, me consecuturiim , ut maximo praesidio reipublicae nos fuisse & nunc sentiant homines, & in posterum memoria teneant. A te peto ut dignitati meae suffrageris; & , quarum ' rerum spe ad laudem me vocasti , harum fructu in reliquum facias alacriorem . Non minus posse te , quam velle , exploratum mihi est . Fac valeas, meque mutuo diligas.
r Publicis Itieris I Quae sequuntur. Core. in Reinp. sunt professi. Comad. a Ciam alii occupare possessionem Dudis τι- 3 Rerum Dea Honoribus propositis. Ma deventur a Qui ante me bonam voluntatein
PLANCUS IMP. COS. DES. COSS. PR. TRIB. PLEB. SEN.
POP. PL. Q. R. S. D. VIII. I cui sorte videor diutius & hominum expectationem , & spem reipublicae de mea voluntate tenuisse sus. pensam , huic prius excusandum me esse arbitror, quam de insequenti ossicio quidquam ulli pollicendum . Non enim praeteritam culpam videri volo redemisse , ' sed optimae mentis cogitata jampridem , maturo tempore enuntiare . Non me prae teribat, in tanta sollicitudine hominum , & tam perturbato statu civitatis, fructuosissimam esse prosessionem bonae Voluntatis ,
. ARG. Causas affert , eue se sero liberta- ditaur, mox D. Muti ν ditis fuit. tis defensorem profiteatur ; & de exercitu & a sed optima memiν J Cum optimum pro Provinciae statu significat . Anno V. C. io. positum nunquam non habuerim , inanc de suspensam I Plancus , inquit Patercu- mum id palam praeserendi maturum & c in ius, i. O, dubia fide, quarum esset sortium , modum tempus apparuit. I. F. GrM 6..iu secum Iustatar , senatuque se ιiteria vem
338쪽
tatis, magnosque honores ex ea re complures consecutos vide bam . Sed , cum in eum casum me fortuna demisisset, ut aut,
celeriter pollicendo , magna mihi ipse ad proficiendum im pedimenta opponerem; aut, si in eo mihi temperavissem , m fores occasiones ad opitulandum haberem ; expeditius iter communis salutis, quam meae laudis esse volui. Nam quis in ea fortuna , quae mea est , & ab ea Vita, quam in me cognitam hominibus arbitror, & cum ea spe . quam in manibus habeo, aut sordidum quidquam pati, aut perniciosum concupiscere potest ρ Sed aliquantum nobis temporis, dc magni ' labores , &multae impensae opus fuerunt, ut quae reipublicae honisque omnibus polliceremur, exitu praestaremus: neque ad auxilium patriae nudi cum bona voluntate , sed cum facultatibus accederemus . confirmandus erat exercitus nobis, magnis iape praemiis sollicit, tus ut ab re publica potius moderata , quam ab uno infinita speraret. Confirmandae complures civi intes , quae 3 superiore a no largitionibus conaessionibusque praemiorum erant obligatae , ut & illa vana putarent, & eadem a melioribus auctoribus petenda exillimarent . Eliciendae etiam voluntates reliquorum,
qui finitimis provinciis exercitibusque praefuerunt , ut potius cum pluribus societatem defendendae libertatis iniremus , 6 quam cum paucioribus funellam orbi terrarum victoriam Partiremur. Muniendi vero nosmetipsi fuimus , aucto exercitu , auxiliisque multiplicatis, ut, cum praesertumus sensus aperte, tum etiam , invitis quibusdam , sciri , quid defensuri essemus , non esset periculosum . Ita nunquam diffitebor, multa me, ut ad effectum horum consiliorum pervenirem & simulasse invitum , & dissimulasse cum dolore : quod , praematura denuntiatio boni civis imparati quam periculosa estet, ex casu collegae videbam.
dem adipisci eius vi riae, quam cum Pu Cis , ut maiorem gloriam . si recte res cessisset ures Verer, partiti re dividere victoriam . Iacturam enim potius aequo animulaudis Aeete volui defendendae rei p. cloaquaerens, eum pluribusque victoriam cominu nicam quam eum paucioribus periculose nimis & temerarie eam di Widere. Eisi enim eam adeptus eum paucioribus, maiore n glo
riam acquirerem e nimis mainci tamen reiis
publieae damno id fecissem, funesta enim vi. ctoria suisset. Victor.
339쪽
Quo nomine etiam C. Furnio legato , viro sorti atque strenuo, Rura etiam verbo , quam scriptura , mandata dedimus r ut &tectius ad vos perferrentur , & nos essemus tutiores: quibusque rebus & communem salutem muniri, & nos armari conveniret, praecepimus. Ex quo intelligi potest , curam reipublicae summae defendendae iamξridem apud nos excubare . Nunc , cum deum benignitate ab omni re sumus paratiores, non solum bene sp rare de nobis homines , sed explorate iudicare volumus. Legiones habeo quinque sub signis, & sua fide virtuteque reipublicae conjunmssimas , 3c nostra liberalitate nobis obsequentes. Provinciam omnium civitatum consensu paratissimam , dc summa contentione ad ossicia certantem : equitatus, auxiliorumque tantas copias, quantas hae gentes ad defendendam suam salutem libertatemque conficere possunt. Ipse ita sum animo paratus, ut vel Z provinciam tueri, vel ire quo respublica vocet, vel tradere exercitum , auxilia, provinciamque , vel omnem impetum belli in ine convertere non recusem, si modo meo casu aut confirmare patriae salutem , aut periculum possim morari .
Haec si iam expeditis omnibus rebus, tranquilloque statu civitatis polliceor , in damno meae laudis, reipublicae commodo laet
bor . Sin ad societatem integerrimorum & maximorum periculo inrum accedam , consilia mea aequis judicibus ab obtrectatione invidorum defendenda commendo . Mihi quidem ipsi fructus meritorum meorum in rei publicae incolumitate satis magnus est par tus . ' Eos vero , qui meam auctoritatem, & multo magis vestram fidem secuti , nec ulla spe decipi , nec ullo metu te reri potuerunt , ut commendatos vobis habeatis, petendum
P-inciam 4 Re, & nomine. Core. ad Mutinam Antonio. Manutine. 3 Iam expeditis ommbus νε ιδ Profligato u vero a Milites. Mem.
340쪽
AD FAMILIARES LIB. X. 337 PLANCVS CICERONI S.
IX. TIHIL me tibi, temere, aut te caeteris de me frustra recepisse laetor. Certe hoc majus habes testimonium amoris mei, quo maturius tibi , quam caeteris , consilia mea
volui esse nota . In dies vero meritorum meorum fieri accessiones pervidere te spero , cogniturum masis recipio . Quod ad me attinet , mi Cicero , ' ita ab imminentibus malis respublica , me adiuvante , liberetur ) sic honores prae inlaque vestra suspicio , conserenda certe cum immortalitate , ut sine his nihil de meo studio perseverantiaque sim remissiarus. Nisi in multitudine optimorum civium impetus animi mei fuerit sngularis, & opera praecipua , nihil ad meam dignitatem accedere volo suffragatione vestra. ' Concupisco autem nihil mihi , contra quod ipse pugno . Et ' temporis, & rei te moderatorem facile patior esse . Nihil aut iero , aut exigue a patria civi tributum potest videri. Exercitum a. d. sextum Kal. M ias Rhodanum trajeci , magnis itineribus . ' Vienna equi leg
mille via breviore praemisi . Ipse , si Τ ab Lepido non impe
diar , celeritate satisfaciam .' si autem itineri meo se opposuerit , ad tempus consilium capiam . Copias adduco 3c numero ,
di genere , & fidelitate firmissimas. Te , ut diligas me , si m
tuo me facturum scis, rogo . Vale . m. VII. V u CL
QG. suum studium erga remp. prae se tut i & nihil mihὲ mea eausa eoncupisco ἔxerit dignitatem suam commendat: quid cum ad rei p. salutem dignitatemque omnia it & acturus sit, exponit: exercitum lau. reseram; & eontendo tamen atque elaboro, viat. Anns U. C. ut ea consequae , quae minime concupi a Ita ab imminentibias Est hoe i seo. Manut. Ud si e contra ue me ipse νου-randi & affirmandi genus non invenustum . ano. Vel eontra iae isse pultust . Atque his Augustus in epist. ad Tiberium apud Sueton. verbis verecunde praemia postulat. Bers. R
Imundi sine sto fim filia , vis fretis me , tiι. . dux . Cicer. IV. Catilin. Da 3 T-ννιν, er res J Volo te iudicare ae inibi salva νυώMica vobiscum perfrui ιiceat , statuere, & quando, re quid petam V vel , νε ram vehemantior fiam, Ac quo tempore,& ossibus me honoribus as-
Conopisco stitem ni- mihi, ωαρ- quia 4 Vienno J Alii, Viemmami quod non Pla θμ-J Diffieilis ad intelligendum I eet. Est autem Vienna Allobrogum , qu mcus ἐν nec veteres libri e sentiunt i nam plo Strabo principem urbem vocat. Idem .rique, πινο quod i unus, contra quam: a- s Ab Lepido I De cuius in remp. nim. liu , contra σuem. Forista autem Me dicis nolaum constabat. Epist. sequenti. IAN.
