M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

et 8 EPISTOLARUM

maximos magistratus gerentes, nullo exemplo, ' neque vestra ex parte , ' neque nostro praesentium , neque imminenti

Italiae urbique nostrae periculo , si ille parricida cum suis latronibus , navibus , ex Asia Syriaque expulsus , Italiam petiisset , mederi cum facile possent , voluerunt . Nonnullis etiam ipsi magistratus veniebant in suspicionem , detinuisse nos, & demorati esse , dum classis Dolabellae certior fieret

de adventu nostro . Quam luspicionem consecutae res aliquot auxerunt : maxime quod subito ex Lycia Sex. Marius, & C. Titius, legati Dolabellae , a classe discesserunt , navique longa profugerunt , onerariis relictis , in quibus colligendis non minimum temporis laborisque consumpserunt . Itaque , cum ab Rhodo cum iis, quas habueramus, navibus in Lyciam venissemus , naves onerarias recepimus, dominisque restituimus :idemque , quod maxime verebamur, ne posset Dolabella cum suis latronibus in Italiam venire , timere desiimus . Classem fugientem persecuti sumus usque Sidam , quae extrema regio est provinciae meae . Ibi cognovi , partem navium Dola

bellae diffugisse; reliquas Syriam , Cyprumque petiisse . Quibus disiectis , cum scirem C. Cassii , sinsularis civis , & ducis,

classem maximam sore praesto in Syria , ad meum ossicium reverti: daboque operam , ut meum studium , diligentiam v

bis , Patres conscripti , reique publicae praestem : pecuniamque,

7 Maximas masti Datus gementer I Qui antea pari contumejia viros clarissimo affecerant, iidem nunc maximos magiitratus cum

serant. Manrat.

8 hisque vestra ee parie J Neqtie studio vestrarum emium. Quidam legi volunt, eque allisa ex parte et & interpretantur , ne ulla quidem ex parte. Ego ex antiquae seri laturae vestigiis repono , naque μον iν :subintellige , periculo, seu repete ἀπο κ Na. Sed praestat letito Hitto iani, Stev-vechiani. Gruter. Amstelod. & mei secutiat, neque nostra ex parte. Hoc est , quod nostris partibus non erat proficuum . Alii dicerent neque e re nos a . Gro. Legendum vestro. Ut reseratur ad-perieuis . Quod quodammodo ad vos quoque pertinebat. I. F. Gνon. o Neque nostro praesarium J Cic. pro Planc. X. Cui nomen meum absentis bonori sui Dr ,ει mear prasenter precer non putor profuisse.

Lib. XI. ad Att. I s. soItur enim mei pete tum eo'iei non pare . Idem .io Viaue uni J Sie duo veteres libri r reliqui, Νοἰue unt. Sed Latini sermonis con suetudo postulat , I Iureuut . Non enim die ituri Ne ue nostio praesentium , neque imminenti Italia periculo mederi noIuejunt . Nam id esset, Mederi Ooluerunte cum ex geminata negatione fiat amrmatio . Mantit. Ex eis innibus tamen , quos consului multos , ne mo , praeter Carolum Stephan. & Quarter. Manutio morem gessit. Ottinet.

1 D morati esse I Amstelodam. Demorari esse . Mallem , detinuus. -s , er demorori , dum elaos . Non modo nos detinuisse , sed

etiamnum: demorari. Gram.

ra Usque Sidam J Ultra non licuit. Nam provinciae fines praeterire leges vetabant. St. da vero in Pamphylia suit ι & Pamphylia ad imperium Asiae pertinuit . Manur.

432쪽

AD FAMILIARE Τ L IB. XII. 429

quam maximam potero , & quam delerrime cogam , omnibusque cum rationibus ad vos mittam . Si percurrero provinciam , 3c cognovero , qui nobis & reipublicae fidem praesti terunt in conservanda pecunia a me deposita , quique scelere ultro deserentes pecuniam publicam , hoc munere societatem facinorum cum Dolabella inierunt, faciam vos certiores . De quibus, si vobis videbitur, si , ut meriti sunt, graviter comstitueritis , nosque vestra auctoritate firmaveritis , facilius &reliqua exigere vectigalia , & exacta servare poterimus. Interea , quo commodius vectigalia tueri , provinciamque ab imjuria defendere possim , praesidium necessarium , voluntariumque comparavi. His literis scriptis, milites circiter xxx, quos Dolabella ex Asia conscripserat , e Syria fugientes in Pamphyliam venerunt. Hi nuntiaverunt, Dolabellam Antiochiam, quae in Syria est , venisse ; non receptum e conatum esse aliquoties vi introire , repulsum semper esse cum magno suo detrimento . Itaque centum circiter amissis , aegris relictis, noctu Antiochia profugisse Laodiceam versus : ea nocte omnes

fere Asiaticos milites ab eo discessisse : ex his ad octingentos Antiochiam rediisse , 3c se iis tradidisse , qui a Cassio relim, urbi illi praeerant : caeteros per Amanum in Ciliciam descendisse : quo ex numero , se quoque esse dicebant: Cassium autem cum suis omnibus copiis , nuntiatum esse , quatridui iter Laodicea abfuisse, tum, cum Dolabella eo tenderet. Quamobrem opinione celerius confido sceleratissimum latronem poenas daturum . Quarto Nonas Iunias , Pergae .

TREBONIUS CICERONI S.

XVI. I vales, bene est. Athenas veni a. d. xi Kal. Iun. O atque ibi , quod maxime optabam , vidi filium tuum , deditum optimis studiis , summaque modestiae sama.

Qua ex re quantam voluptatem ceperim, scire potes , etiam me tacente . Non enim nescis , quanti te faciam , & qu m , pro

ARG. Ciceroni patri gratulatur de fit o , a se eonstriptos 8t in libro de Caesaris im uem optimis studiis deditum Athenis offen- teritu sui petit rationem habeat . Muo αderat . versus mittit , in civem improbum Q 7 .

433쪽

3o EPISTOLARUM

pro nostro Veterrimo verissimoque amore , omnibus tuis etiam minimis commodis , non modo tanto bono , gaudeam . Noli putare , mi Cicero , me hoc auribus tuis dare : nihil adole

scente tuo , atque adeo noltro , nihil enim mihi a te potest esse seiunctum aut amabilius omnibus iis , qui Athenis

sunt , est , aut studiosius earum artium , quas tu maxime amas , hoc est , optimarum . Itaque tibi , quod vere facere possum , libenter quoque gratulor , nec minus etiam nobis :quod eum , quem necesse erat diligere , qualiscunque ess)t, talem habemus, ut libenter quoque diligamus. Qui cum mihi in sermone injecisset , se velle Asiam vilere , non modo invitatus , sed etiam rogatus est a me , ut id potissimum nobis obtinentibus provinciam faceret . Cui nos & caritate , &amore, tuum osticium praestaturos, non debes dubitare . Illud quoque erit nobis curae , ut ' Cratippus una cum eo sit , ne putes, in Asia seriatum illum ab iis studiis, in quae tua cohortatione incitatur , suturum . Nam illum paratum , ut Video , & ingressum pleno gradu, cohortari non intermittemus, quo in dies longius , discendo , exercendoque se , procedat . Vos quid ageretis in re publica , cum has literas dabam , non sciebam . Audiebam quaedam turbulenta , quae scilicet cupio esse salsa , ut aliquando otiosa libertate fruamur : quod vel minime aὸhuc mihi contigit . Ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti , concinnavi tibi munusculum ex instituto meo : & di lum , ' cum magno nostro honore a

te dictum , ' conclusi , & tibi infra subscripsi . In quibus 'versiculis, si tibi quibusdam verbis F videbor:

turpitudo perlonae ejus , in quam liberius invehimur, nos vindicabit . Ignosces etiam iracundiae nostrae : quae iusta est in e-jul

a Cratippus J Qui Philosoph am Peripateticam eximia eum laude Athenis docebat. Epist. at. lib. XVI. & lib. I. 6: III. de on

ficiis. Maniar. a cuin m no nostro honore J Er o lion nini a Ciceronis dicta, sed ea tantum , quae Trebonii eum honore dixerat , in eo libro continebantur . Dicere did a , usitatum apud Ciceronem. Idem.

nis dicta posuerat : sed praesitus nonnulla in extremo dicta subiunxerat . Quod epist. I. lib. XV. Cicero deciarat his verbis I Ante

quam ad me inulatur, risus omnis pene coσ- Iumitur . Idem. I Non poeticis, verum Drati Me soluta . Nam utrique versu dicuntur. I

s J Recti loquentior , hoc

est, liberior in loquendo .

434쪽

AD F AMILIARES LIB. XII. 43 Iiusmodi & homines, & cives. Deinde, qui magis hoc Luci

lio licuerit assumere libertatis , quam nobis P cum , etiam si odio pir fuerit in eos , quos laesit , tamen certe non magis dignos habuerit, in quos tanta libertate verborum incurreret. Tu , sicut mihi pollicitus es , adjunges me quam primum Mad tuos sermones . Namque illud non dubito , quin , si quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris ' me minimam par tem & rei, & amoris tui ferre . Vale , & matrem , meosque tibi commendatos habe. D. v III Kalendas Junias, Athenis.

6 Ad ευεν sermonet J Dialogos : in quos collocari it ter em , qui Caesarem occide- includi volebat. Manut. runt, & qui a te diligi intur . Laudabis me ne mιnrmam partem er ωι , ω amstrit neque minimum, neque vulgari eum indicio tui fine J Non patieris extremo loco me benevolentiae tuae. Manut.

CICERO CORNIFICIO ' COLLEGAE S. D.

XVII. RATA mihi vehementer est memoria nostra tua, a quam significari literis: quam ut conserves, non quo de tua conitantia dubitem , sed quia mos est ita rosandi , rogo . Ex Syria nobis ' tumultuosiora quaedam nuntiata sunt : qtiae , quia Τ tibi sunt propiora quam nobis , tua me

causa magis movent, quam mea. Romae summum otium est:

sed ita , ut malis salubre aliquod & honestum negotium equod spero fore . Video id curae esse Caesari. Me scito , dum tu absis , quasi occcasionem quandam , & licentiam nactum , scribere audacius & caetera quidem fortasse , quae etiam tu concederes e sed proxime scripsi ' de optimo genere dicendi . in quo saepe suspicatus sum , te a judicio nostro , sic scilicet, ut doctum hominem a non indocto , paululum dissidere . Huic tu libro , maxime velim ex animo , si minus , gratiae

cau-ARG. Cornifieio Ahirae praesecto de syria. Parthieo intelligere malimus. Coreod.c umultu , & inruano otio , seu negoti Tibi J Praetori Asrieae. rum cestatione scribit . Librum de optimo . De ορε mo aenere direndi Quem librum, genere dicendi commendat , suum ipsi Draρον inscripsit. Epist. I 8. lib. vl. & epist. studium confirmat. Avis V. C. OR ao. lib. x V. Manuta 1 collega I In auguratu. Maistit. s in dia tim hominem a scripsit & Comi-2 Tuniolanosiora I De Q. Caecilio R.m , seiu de arte Rhetorica, ut auctor est Qui ti Sex. Iulio inter se dissidentibus , de bel- tilianus lib. III. Idem .lO ex ea re excitato. Nisi famam de bello

435쪽

32 EPISTOLARUM

caula suffragere . Dicam tuis, ut eum , si velint, describant, ad teque mittant. Puto enim , etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine , quidquid a me prosectum sit , j, cundum tibi sore . Quod mihi existimationem tuam , dignitatemque commendas , facis tu quidem omnium more : sed velim sic existimes , me , cum amori , quem inter nos mutuum esse intelligam , plurimum ρ tribuam , tum de summo ingenio , & de studiis tuis optimis, & de spe amplissimae dignitatis ita judicare , ut neminem tibi anteponam , comparem paucos. Vale .

CICERO CORNIFICIO COLLEGAE S. D.

XVIII. UOD extremum fuit in ea epistola , quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo.

nimum adverti enim , hoc vos magnos Oratores sacere nonnunquam . Epistolas requiris meas e ego autem nunquam , cum mihi denuntiatum esset a tuis , ire aliquem , non dedi . Quod mihi videor ex tuis literis intelligere , te nihil commissurum esse temere, nec ante , quam scisses , quo iste nescio qui ' Caecilius Bassus erumperet , quidquam certi constituturum : id ego & speraram prudentia tua fretus & ut confiderem , secerunt tuae gratissimae mihi lite

rae . Idque ut facias quam saepissime , & quid tu agas , &quid agatur , scire possim , & etiam quid acturus sis , valde

te rogo . Etsi periniquo patiebar animo te a me digredi; tamen eo tempore me consolabar , quod & in summum tium te ire abitrabar , & ab impendentibus magnis negotiis discedere . Utrumque contra accidit. Istic enim bellum est exortum , hic pax consecuta: sed tamen ejusmodi pax, in qua, si adesses , multa te non delectarent : ea tamen , quae ne i

psum

ARG. Ins uentiam literarum ex sat , I Faeera I In agendis causis: cum ad ex- Cornificii prua iam laudat , prauitatem- trema primum respondeatifi. Manu . Praesentena reip. casum accusat cum Cm a Bassus J Totam historiani videis excusatione. Anno in C. 7o8. apud Dionem lib. XLvII. Mem.

436쪽

AD F AMILIA RAS LIB. XII. 433

psum Caesarem quidem delectent . Bellorum enim civilium his emper exitus sunt, ut non ea solum fiant, quae velit victor, sed etiam , ut iis mos gerendus sit , quibus adjutoribus sit parta victoria . Equidem sic jam obdurui , ut ludis Caesaiis noliri aequissimo animo viderem ' T. Plancum , audirem La

berii & Publii poemata . Nihil mihi tam deesse scito, quam

qui .cum haec familiariter , docteque rideam . Is tu eris , si quam primum veneris . Quod ut facias , non mea solum , sed etiam tua interesse arbitror. Vale .

3 Ludis 3 Qum Casit dedit victor ex His. dem. pania reversus. Suetonius. Nanor. s Laberi ct poemata I Mimn . v - 4 T. Pia,utim I Bursam , Ciceronis ini- de Macrobium lib. II. Sat. Uem . vide &mieum , lege de vi stante rep. damnatum , Vossium de Poet. Lat. cap. r. 6c a. a Caesare restitutum . Epist. a. lib. VII. D

M. T. CICERO CORNIFICIO S. D. XIX. IBENTISSIME legi tuas literas , in quibus fucun-

dissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse . Non enim dubitabam , quin eas lubenter lecturus esses: verebar ut redderentur . Bellum , quod est in Syria , Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare , ex tuis literis cognovi . Eandem rem tibi volo bene & se liciter evenire . Quod ita fore confido , fretus & industria , & prudentia tua . Sed de Parthici belli suspicione quod scribis , sane

me commovit . Quantum copiarum haberes , cum ipse conjectura consequi poteram , tum ex tuis literis cognovi . Itaque opto , ne se illa gens moveat hoc tempore , dum ad te egiones eae perducantur, quas audio duci . Quod si pares copias ad confligendum non habebis, non te sugiet uti copsilio M. Bibuli: qui se oppido munitissimo & copiosissimo tam diu' tenuit , quam diu in provincia Parthi fuerunt . Sed haec melius ex re , & ex tempore constitues . Mihi quidem usque curae erit quid agas , dum , quid egeris , sciero . Literas ad Tom. VII. I i i te

ARG. Gratulatur de provincia Syria , Cor. t B IIum , quod est in Drio J A Caecilionisicio a Caesare tributa. Si bellum sit Paris ruta commotum. 'M.thicum , ut Bibuli evemplo se moenibus inis a G-ἐν J Antiochiae . Vide ad Atticumcludat, per iocum monet. Α- U. C. 7- lib. VI. epui. s. extrema

437쪽

434 EPISTOLARUM

te nunquam habui cui darem, quin dederim . A te , ut idem facias , peto : in primisque , ut ita ad tuos scribas , ut me

tuum sciant esse . Vale .

CICERO CORNIFICIO. XX. RATAE mihi tuae literae , nisi quod Sinuessanum di-

T versoriolum contempsisti . Quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo seret , nisi in Cumano ScPompejano reddideris ' πα: in πάντω γ . Sic igitur facies, meque amabis , Sc scripto aliquo lacesses . Ego enim respondere facilius possum , quam provocare . Quod sit , ' ut es, cessabis, lacestam ; nec tua ignavia etiam inertiam aiseret. Plura otiosus. Haec , cum essem in senatu , exaravi. Vale .

ARG. Inemur , quod Sinuessanae villae ho- 2 Ut es I Quae tua consuetudo est . . Iam spitio ini noluerat. Haec epistola scripta vi- 3 Nee tua υ Mevia etiam inertiam a siset Idetur , quo tempore Cornificius per haec lo- scientiam auget exercitatio, negligentia mi. ca in Atricana proficisceretur , ut superiori- nuit. Non a endo enim efiicitur , ut malebus praeimnenda sit. Corras. aetere discamus . u. propter ignavia parita Πα. κω J Umnia de omnibus . inertiam, id est agendi inscientiam . Idem .

M. T. CICERO CORNIFICIO S. D.

XXI. AJUS Anicius, familiaris meus , vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione libera . Eum velim rebus omnibus adiuves, operamque des, ut quam commodissime sua negotia consciat. In primisque , quod ei carissimum est , dignitatem ejus tibi commendo e idque a te peto , quod ipse in provincia facere sum solitus , non rogatus , ut omnibus senatoribus lictores darem . ' quod idem acceperam , & cognoveram , a

tia 6c dignitatem commendat . Anno V. C. senator esset , & in aliorum provincia se contulisset acceperit lictores eum sascibus a I Legatione Iibera J Senatoribus ad sua ne. praesectiς &quoa hoc summi viri sacere sint Poria proficiscentibuς eo edi soli in Ep. t. soliti. Nemetianus liber ab. XI. & ad Att. 18. lib. II. Iduunt. erant coe υενam a fumniis viris facti 2 2uod idem accepeνam J Diras rationes taliam . Quod & ipsum pervulgatae lectionas teri , quibus impulsus senatoribus qui in praefutendum. Gravis . Iuam provinciam venerant , etiam nou ro

438쪽

AD FAMILIARES L IB. XII. 433

si immis viris factitatiam . Hoc igitur , mi Cornifici , facies:

caeterisque rebus omnibus eius dignitati, reique, si me amas, consules. Id erit mihi gratissimum . Da operam , ut valeas.

M. T. CICERO C Ο R N I F I C I O S. P. D. XXII. TOS hic cum homine gladiatore, omnium nequi Lsimo , ' collega nostro , Antonio, bellum gerimus: sed non pari conditione , contra arma verbis . At etiam de te concionatur : nec impune : nam sentiet , quos lacessierit . Ego autem acta ad te omnia arbitror pericribi ab aliis: a me sutura debes cognoscere ; quorum quidem non est dissicilis conjectura . Oppressa omnia sunt : nec habent ducem boni , nostrique ' τbi aer: οκτόνοι longe gentium absunt . Pansa& sentit bene , & loquitur sortiter : Hirtius noster tardius convalescit . Qiiid futurum si , plane nescio . Spes tamen una est , aliquando populum Romanum majorum ' smilem sore . Ego certe rei publicae non deero , R , quidquid acciderit , a quo mea culpa absit , animo sorti feram . Illud prosedlo , quoad potero, tuam famam & dignitatem tuebor. A. d. x III Kal. Ian. t enatus frequens mihi est assensus , cum de caeteris rebus magnis & necessariis , tum de provinciis , ab iis qui obtinerent, retinendis, neque cuiquam tradendis , nisi qui ex senatus-conlulto successisset . Hoc ego cum reipublicae caula' censui , tum , mehercule , in primis γ retinendae dignitatis tuae . Quamobrem te amoris noliri causa rogo , reipublicae causa hortor , ut ne cui quidquam juris in tua provincia esse pati are: atque ut omnia reseras ad dignitatem , qua nihil potest esse praestantilis. Vere tecum agam , ut necessitudo nostra postulat . M In Sempronio, si meis literis obtemperastes, maximam ab omnibus laudem adeptus esses. Sed illud & praeteriit , & levius est . Haec magna res est . Fac , ut provin-

ARG. Narrat de st.irai re p. pcia Caesaris 4 Ce issi J Vide Philipp. 3. interitum ; 9 ne provinciam sine senatu - s Retiueulo J C. Calvisiiri in Ase consulto tradat, linrtatur. Aufio V. C. 7osti eam iret , ei traditam ab Antonio, sine Se a Cotti ea J in augiiratu . na Vi -consulto. a Tu κ: κταιei 3 Tyrannicillae . o In sempννuio J Infra epist. 13. a . 3 Fin idem J In tuenda libertate. V

439쪽

36 EPISTOLARUM

ciam retineas in potestate reipublicae . Plura scripsissem , nisi tui festinarent. Itaque 7 Cherippo nostro me velim excuses.

C riryo J Epist. 3o. huix re libri . Hic olim cum Q. Cicerone in Asia suerat . cor. 8 Eaeclis J Qucul ei non rescripsi . Man.

M. T. CICERO P. CORNIFICIO S. D. XXIII. 'MNEM conditionem imperii tui, statumque pro

vinciae mihi demonstravit Stratorius . O multa intolerabilia locis omnibus i Sed , quo tua major dignitas, eo , quae tibi ' acciderunt , minus serenda . Neque enim , quae tu propter magnitudinem & animi & ingenii moderate fers , a te non ulciscenda sunt , etiam si non sunt dolenda . Sed haec posterius . Rerum urbanarum acta tibi mitti certo

scio . Quod ni ita putarem , ipse perscriberem , in primisque

Caesaris Octaviani conatum d de quo multitudini fictum ab Antonio ' crimen videtur , ut in pecuniam adolescentis impetum faceret : prudentes autem δc boni viri & credunt sa

ctum , & probant. Quid quaeris Τ magna spes eth in eo . Nihil est, quod non existimetur laudis & gloriae causa facturus.

Antonius autem , noster familiaris, tanto se odio esse intelligit , ut , cum intersectores suos domi comprehenderit , rem Proserre non audeat. A. d. v II Idus Octobr. Brundusium venerat , prosectus obviam legionibus ' Macedonicis quatuor ;quas sibi conciliare pecunia cogitabat , easque ad urbem ad . ducere , & in cervicibus nostris collocare . Habes formam rei

publicae , si in castris potest esse respublica : in qua tuam vicem saepe doleo , quod nullam partem per aetatem sanae Sc sal Vae reipublicae gustare potuisti. Atque antehac quidem sperare saltemARG. Respondet ea , quae stratorius ctavianui misisset. Manutνων. nuntiaverat de provincia i deinde rei p. sot- 3-J Vere missos ab Octaviano cremam describit. U. C. 'oo. dunt, qui Antonium domi suae interficerent. I Acciderum J Dio , lib. XLVIII. prodi- Quod Suetoni in quoque confirmat in Ausu die, T. Sextium , Numidiae rectorem , im- sto. Idem .petu in Africam iacto, Adrumetum cepisse, 4 3 Dees... eis I Eet Macedonia prosectis.& aliquanto post Cornificium praelio victum Ibi enim Caesar ea . eollocarat , ducturus in occidisse. Parthos, qu bus inferre bellum cogitabat. ἐμα crimen J Dicebat Antonius comprelien- dem.

diae se domi suae quos ad se occidendum in

440쪽

AD FAMILIARES LIB. XII. 437

saltem licebat , nunc etiam id ereptum est . Quae enim est spes, cum in concione dicere ausus sit Antonius, y Canutium apud eos sibi locum quaerere , quibus , se salvo, locus in civitate esse non posset ρ Equidem & haec , & omnia quae homini accidere possunt , sic iuro , ut philosophiae magnam habeam gratiam , quae me non modo ab lbllicitudine abducit, sed etiam contra omnes sortunae impetus armat: tibique idem censeo faciendum , nec , a quo culpa absit, quidquam in malis numerandum . Sed haec tu melius . Stratorium nostrum cum semper probassem , tum maxime in tuis rebus summam ejus fidem , diligentiam , prudentiamque cognovi . Da operam ut valeas. Hoc mihi gratius facere nihil potes.

s C mutam J Tribunum plebis . apud eas , id est , Ciceronem & similes patria defensores . Celtaris

M. T. CICERO CORNIFICIO S. P. D. XXIV. L GO nullum locum praetermitto nec enim debeo )T . non modo laudandi tui , sed ne ornandi quidem.

Sed mea studia erga te & ossicia malo tibi ex tuorum lit ris , quam ex meis , esse nota . Te tamen hortor , ut omni cura in rempublicam incumbas . Hoc est animi , hoc est ingenii tui , hoc ejus spei , quam habere debes , amplificandae dignitatis tuae . Sed hae de re alias ad te pluribus . Cum enim haec scribebam , in expectatione erant omnia . Nondum' legati redierant , quos senatus non ad pacem deprecandam , sed ad denuntiandum bellum miserat , nisi legatorum nuntio paruisset . Ego tamen , ut primum occasio data est , meo pristino more rempublicam defendi : me principem senatui populoque Romano professus sum : nec , postea quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis, libertatisque communis . Sed haec quoque te ex aliis malo . T. Pinarium , familiarissimum meum , tanto tibi studio commendo s

ARG. Ut omni cura in remp. ineumbat, I J Missi ad Antonium a senatu , hortatur . De legatis scribit ad Antonium ut Mutinae obsidionem omitteret . Epist. g. missis . Pinariam commendat . U. Q lib. XI. epist. 4. huius lib. Manut.

SEARCH

MENU NAVIGATION