M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

38 EPISTOLARUM

diligerem, tibi exposuissem , in ipsa causa exponenda satis eruiam de probitate dixisse . Sed tamen separatim promitto , in meque recipio , fore eum tibi & voluptati , & usui . Nam &modestum hominem cognosces, & prudentem , 3c a cupiditate omni remotissimum e praeterea magni laboris, summaeque industriae. Neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi , cum

bene cosnoris, judicanda sunt : sed tamen in omnibus novis coniunctionibus interest, qualis primus aditus fit, 3c qua commendatione quasi amicitiae seres aperiantur. Quod ego his luteris emcere volui : etsi id ipsa per se necessitudo quaesturae

effecisse debet: sed tamen nihilo infirmius illud , hoc addito. Cura igitur , si me tanti facis , quanti & Varro existimat,& ipse lentio , ut quam primum intelligam , hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse, quantum &ipse sperarit, nec ego dubitarim . Vale . M. T. CICERO BRVTO S. P. D. XI. Uin semper animadverti , studiose te operam dare, ut ne quid meorum tibi esset ignotum ; propterea non dubito, quin scias , non solum cujus municiis pii sim , sed etiam quam diligenter soleam meos municipes

Arpinates tueri . Quorum quidem omnia commoda , Omneiaque facultates, quibus δc sacra conficere , & sarta tecta aedium sacrarum locorumque communium tueri possint , consistunt in

his vectigalibus, quae habent in provincia Gallia . Ad ea viissenda , pecuniasque , quae a colonis debentur, exigendas , to tamque rem & cognoscendam , & administrandam , legatos quites Romanos misimus Q. Fufidium Q. F. M. Faucium M.

F. 4 Mamercum Q. F. Peto a te malorem in modum , pro nostra necessitudine, ut tibi ea res curae sit, operamque des, ut per te quam commodissime negotium municipii administro. Iur , quam primumque conficiatur : ipsosque , quorum nomina

scripsi , ut quam honorificentissime pro tua natura , & quam ii,

ARG. Commendat Bruto vectigalia , quae qui ad ea exigenda proficiscebantur . Arpinates in Gallia habebam a de legatos , U. C. Io .

462쪽

AD FAΜILIARES L IB. XIII. 439

liberalissime tractes . Bonos viros ad tuam necessitudinem adisjunxeris, municipiumque gratissimum beneficio tuo devinxeris: mihi vero etiam eo gratius seceris, quod cum semper tueri municipes meos consuevi, tum hic annus praecipue ad meam curam ossiciumque pertinet. Nam constituendi municipii ca

sa, hoc anno aedilem filium meum fieri volui, & fratris filium , & M. Caesium , hominem mihi maxime necessarium , is enim magistratus in nostro municipio , ' nec alius ullus creari solet ) quos cohonestaris , in primisque me, si respublica municipii , tuo studio , & diligentia bene administrata

erit . Quod ut facias , te vehementer etiam atque etiam rogo.

x Me alius MIIM J In aliis enim muni- vii . orat. pro Milone vel consul , ut cipiis vel dulator creari solebat , ut Lan Tusculi, &c. fliantit.

M. T. CICERO BRVTO S. P. D. XII. A LIA epistola communiter commendavi tibi legatos Arpinatium , ut potui diligentissime : hac separatim Q. Fufidium , quo-cum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo : non ut aliquid de illa commendatione ' comminuam, sed ut hanc addam. Nam Sc privignus est

M. Caesit , mei maxime & familiaris, & necessarii ; & fuit

in Cilicia mecum tribunus militum : quo in munere ita se tractavit, ut accepisse ab eo beneficium viderer, non dedisse.

Est praeterea quod apud te valet plurimum ) a nostris studiis

non abhorrens. Quare velim eum quam liberalissime complectare : operamque des, ut in ea legatione , quam suscepit comtra suum commodum , secutus auctoritatem meam , quam maxime eius excellat industria . Vult enim , id quod optimo cuique natura tributum est , quam maximam laudem , cum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi: quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus . Vale. M m m et M. T.

G. Q. Fufidium , Rrpinatis municipii rat, diligenter commendat. Anno II. C. 7. . legatum , qui tribunus militum in Cilicia su a commimism a Man. δε-ιm m.

463쪽

46o EPISTOLARUM M. T. CICERO BRVTO S. P. D. XIII. π UCIUS Castronius Paetus, longe princeps municipiit a Lucensis, est honestus, gravis, plenus ossicii , --nus plane vir , & cum virtutibus, tum etiam fortuna , si quid hoc ad rem pertinet , ornatus: meus autem est familiarissimus, sic prorsus, ut nostri ordinis observet neminem diligentius . Quare ut & meum amicum , & tua dignum amicitia , tibi commendo . Cui quibuscunque rebus commodaveris, tibi profecto jucundum, mihi certe etit gratum . Vale .

ARG. L. Castronium , Lucensem munieipem, commendat. U. α Io .

M. T. C I C E R Ο BRUTO S. P. D. XIV. π UCIO Titio Strabone, equite Romano, in primis

honesto, & ornato, familiarissime utor . Omnia mihi cum eo intercedunt jura summae necessitudinis . Huic in tua provincia pecuniam debet P. Cornelius. Ea res a Volcatio , qui Romae ius dicit , rejecta in Galliam est . Peto a te hoc diligentius, quam si mea res esset , quo est honestius de amicorum pecunia laborare , quam de sua , ut negotium conficiendum cures, i ple suscipias , transigas, operamque des, quoad tibi aequum & rectum videbitur , ut quam commodissima conditione libertus Strabonis , qui ejus rei causa missus est, negotium conficiat, ad nummosque perveniat . Id & mihi gratissimum erit : & tu ipse L. Titium cognosces amicitia tua dignissimum . Quod ut tibi curae si, ut omnia solent esse , quae me velle scis, te vehementer etiam atque etiam r. go . Vale .

ARG. Petit ut exactionem eiiri pecuniae , studio & diligentia euret. Anno V. α γοε. qtiam L. Straboni P. Cornelius debet , suo a a Praetore urbano.

464쪽

AD FAMILIARES L IB. XIII. 46IM. T. C I C E R Ο C. C AE S A R I I M P. S. P. D. XV. TIRAECILIUM tibi commendo unice , tui necessarii, I mei familiarissimi, viri optimi filium : quem cum

adolescentem ipsum propter ejus modestiam , humanitatem , Mnimum & amorem erga me singularem mirifice diligo : tum

patrem ejus, re doctus, intellexi & didici mihi fuisse semper amicissimum . Hem , hic ille est , de illis maxime, qui imridere atque objurgare me soliti sunt, quod me non tecum , praesertim cum abs te honorificentissime invitarer , conjunge

Sed tamen iidem me consolantur : & jam hominem perustum ,

ARG. Praecilium adolescentem , patre na tum Caesaris amicissimo , commendat. Caesare IV. Cos sine eollega. Anno V. o8.r Hem , hie ille est I Insignis ad movendum locus t tum quia sensus Praecilii & studium erga talarem declaratur I tum etiam , quia Cicero , qua sibi re offensam Caesarem putat, in ea dat operam , ut illum sibi, eris

roris consessione, reconciliet. Hem , partieisela non dolentis , sed indicantis pollux t ut Phil. V. Hem Musam . , cur Iex t m exueta fervetur , tir eor itidius Ble. Terentius in And. Obsecro te , qtiamyνimum bae 3ne ιιbrea misi. νam metia. D. bem libe s. In And. Hem risi , .escivis omnem rem . Et alibi. Similiter Pla tus in Asi. Hem nune , si velis da, eammo darimini amico . Et in Capt. Hem mibi iam ει iam est. Et alibi . Mauue. a A R' ἐμὸν avem λυκιον I Sed meum num 'am animum in myMibus perstias - . Ο

Id est, ita non .idi, quod utilius mihi sulti ita mihi quasi nebula quaedam vivendi neutitatem ademit. Οὲ. ω. Idem. 6 Etiamnum gloria I Etiamnum , non placet: videtur enim abundare , cum iam dictum sit, etiam. Veterum libromam varietas dubiistationem mihi quidem non parvam affert . Placuit olim , Inani κIaria e placet idem nunc , ita si docti viri probant. Non enim is sum, qui meas opiniones mordicus retineam . Idem . Mοῦ μὰν κα ὶμ γι, J Ne senaviter, em fine gloria peream , sed ma/ns aliquo edita facinore, quia a postreis audiatur . Iliad. x. 3 44

465쪽

6a EPISTOLARUM

Mισῶ σοφι Γυ , ὁ σοι; os . Quem versum senex Praecilius laudat egregie : & ait, posse eundem & ' πρόοσω , οτίμω videre , & tamen nihilominus ,

Sed, ut redeam ad id unde coepi , vehementer mihi gratum feceris, si hunc adolescentem humanitate tua , quae est singularis, comprehenderis: & ad id , quod ipsorum Praeciliorum

causa te velle arbitror, addideris cumulum commendationis meae. Genere novo sum literarum ad te usus , ut intelligeres, non vulgarem esse commendationem . Vale .s Miris re σιὼ I Vide Eanianum earmen Facit auirin is, aiebat Praecilius , sui cum Epist. 6. lib. VII. Odi igitur istos Pompe- Caesare, opibus, honoribus, gloria norenti ranos sapientes, qui sibi non sunt sapientes, simo, non contendit. Manue cum tecum adhuc pugnent. Corν I. Io A ιιν Semiper raraeis se gerere, o JHa μνη- ω aIιis antecellere. Iliad. Η'. voiare, re a tergo . Praeterita smul & sequentia II Goree που I Ub interpolitos Graecos inspicere, quod qui facit , errare son potest. versus. Idem .

M. T. CICERO C. CAESARI IMP. S. P. D. XVI. DUBLIUΜ Crassum ex omni nobilitate adolescentem v dilexi plurimum e & ex eo , cum ab ineunte e aus aetate bene speravissem , tum optime existimare coepi ex iis judiciis, quae de eo seceram , cognitis . Ejus libertum Apollonium iam tum equidem , cum ille viveret, & magni iaciebam , & probabam . Erat enim δc studiosus Crassi, & ad ejus optima studia vehementer aptus: itaque ab eo admodum diligebatur . Post mortem autem Crassi, eo mihi etiam dignior visus est , quem in fidem atque amicitiam meam reci- Trem , quod eos a se observandos & colendos putabat , quos

ille dilexisset , & quibus carus suisset. Itaque & ad me in Ciliciam venit, multisque in rebus mihi magno usui fuit &fides ejus, & prudentia r & , ut opinor, tibi in Alexandrino bello, quantum studio & fidelitate consequi potuit , non defuit . Quod cum speraret te quoque ita existimare , in His

466쪽

AD F , MI LI ARES LIB. XIII. 463paniam ad te , maxime ille quidem suo consilio , sed etiam

me auctore, est prosectus . Cui ego commendationem non sum pollicitus , non quin eam valituram apud te arbitrarer tsed neque mihi egere commendatione videbatur , qui & in bello tecum fuisset, & , propter memoriam Crassii , de tuis unus esset: & , si uti commendationibus vellet, etiam per alios eum videbam id consequi posse. Testimonium mei de eo iudicii , quod & ipse magni aestimabat , & ego apud te valere eram expertus , ei libenter dedi . Doctum igitur hominem cognovi , & studiis optimis deditum , idque a tuero . Nam

domi meae cum Diodoto Stoico, homine, meo iudicio , eruditissimo , multum a puero fuit. Nunc autem incensus studio rerum tuarum , eas literis Graecis mandare cupiebat. Posse arbitror : valet ingenio, habet usum , iam pridem in eo genere studii literarumque versatur: satisfacere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit. Habes opinionis meae testimonium: sed tu hoc facilius multo, pro tua singulari prudentia , iudicabis . Et tamen , quod negaVeram , commendo tibi eum . Quidquid ei commodaveris, erit id majorem in modum grais

tum .

M. T. C. SER. S U L P I C I o S. P. D. XVII. J JANIUS Curius, qui Patris negotiatur, multis 1V1 3c magnis de causis a me diligitur. Nam & amicitia pervetus mihi cum eo est , ut primum in forum venit , instituta : & Patris cum aliquoties antea , tum proxime hoc miserrimo bello , domus ejus tota mihi patuit : qua si opus fuisset, tam essem usus , quam mea . Maximum autem mihi vinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessit dinis , quod est Attici nostri familiarissimus , eumque unum praeter caeteros observat , ac diligit . Quem si tu iam sorte cognosti , puto me hoc , quod facio , facere serius . Ea est eis iam humanitate & oblemantia , ut eum tibi iam per se ipsum

com RRG. Manium Curium Servio Sulpicis , υ . xo. Anna U. α I. Achaiae praesidi, commendat. ιιθ. HL a Patris I duae urbs est a Pelopoluaeso.

467쪽

M EPISTOLARUM

commendatum putem. Ouod tamen si ita est , magnopere a te quaeso , ut ad eam voluntatem , si quam in illum ante has

meas literas contulisti , quam maximus post mea commendatione cumulus accedat . Sin autem propter verecundiam suam

minus se tibi obtulit , aut nondum eum satis habes cognitum, aut quae causa est , cur maioris commendationis indigeat; sietibi eum commendo , ut neque maiore studio quemquam , neque jultioribus de causis commendare possim . Faciamque id , quod debent sacere ii , qui religiose & sine ambitione commendant : spondebo enim tibi , vel potius spondeo, in meque recipio, eos esse M'. Curii mores, eamque tum probitatem , tum etiam humanitatem , ut eum & amicitia tua, & tam accurata commendatione , si tibi sit cognitus, dignum sis existimaturus. Mihi certe gratissimum feceris , si intellexero , has literas tantum , quantum scribens confidebam , apud te pondus habuisse . Vale.

a ris mea J Μanutius coniiciebat: statam maximus potest, mea, dcc.

CICERO SERVIO S.

XVIII. concedam , ut Attico nostro , quem elatum laetitia vidi, iucundiores tuae , suavissime ad eum& humanissime scriptae , literae fuerint, quam mihi. Nam etin si utrique nostrum prope aeque gratae erant, tamen ego admirabar magis, te , quati rogatus, aut certe admonitus, liberaliter Attico respondisses, quod tamen dubium nobis , quinita futurum suerit, non erat ) ultro ad eum scripsisse , eique

nec opinanti voluntatem tuam tantam per literas detulisse . De quo non modo rogare te, ut eo studiosius mea quoque causa

facias, non debeo nihil enim cumulatius fieri potest , quam polliceris sed ne gratias quidem agere , ' quod tu & ipsius

cau-ARG. Gratias agit , quiris optima in Atii. eausa seceris , eum pertinere gratiarum eiam voluntate sit , quem dum commendari actio videtur . Quanquam ne ille quidem dicit necesis non esse , eo ipso valde com- gratias dcbet agere t non enim ab eo rogumendat, quo servius ei neque in Epiroticis, tus, aut admonitus, sed ultro ipse opi- neque in aliis rebus desit. U. C. 'o' nanti voluntatem ei liinm tantam per literas a J Si enim id mea eausa fecisses, detulisti. Itaniae gratiaruin actio nulla aequa gratias ipse agere deberem: cum vero ipsius re potest ossicium tuum . Manu .

468쪽

AD FAMILIARES LIB. XIII. 46s

eausa, & tua sponte seceris . Illud tamen dicam , mihi id, quod fecisti eue gratissimum . Tale enim tuum judicium de homine eo , quem unice diligo , non potest mihi non summe esse jucundum. Quod cum ita sit, esse gratum necesse est . Sed tamen, quando mihi , pro conjunctione nostra , vel petacare apud te in scribendo licet: utrumque eorum , quae negavi mihi facienda esse , faciam . Nam & ad id , quod Attici causa te ostendisti esse facturum , tantum velim addas, quantum ex nostro amore accessionis fieri potest. Et, quod modo verebar, tibi gratias agere , nunc elane ago , teque ita existimare volo , quibuscunque ossiciis in ' Epiroticis reliquisque rebus Atticum obstrinxeris, iisdem me tibi obligatum fore .

Vale.

a Diratis.1 Possessiones In Epito Attieus gentis, pertinuiti antea Macedoniae provin- habuit, ut e stolae ad eum scriptae, & Ne. ciae pars fuit e ut ostendit oratio in Pis pos iu vita aemonstrae . Epirus autem hoc nem. Idem . tempore ad imperiam Sulpicii , Achaiam re.

M. T. C. SER. SULPICIO S. P. D. XIX. Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium

u Vetus, quam ego necessitudinem sancte colendam puto : sed ea causa etiam cum aliis compluribus e familiaritas tanta nullo cum hospite : & ea cum ossiciis ejus multis, tum etiam consuetudine quotidiana sic est aucta , ut nihil sit familiaritate nostra conjunctius . Is cum Romae annum prope ita fuisset, ut mecum viveret, etsi eramus in magna spe , te meis luteris commendationeque diligentissime facturum , id quod secisti, ut eius rem & fortunas absentis tuerere : tamen , quod in unius

potestate erant omnia , & quod Lyso fuerat in nostra causa nostrisque praesidiis, quotidie aliquid timebamus . Effectum tamen est & ipsius splendore , & nostro , reliquorumque hospitum studio, ut omnia , quae vellemus, a Caesare impetrarentur : quod intelliges ex iis literis, quas Caesar ad te dedit. m. VII. N n n Nunc

ARG. Rogat , ut inson- , quem antea reeipiat. --a α α γοy. sommendaverat , in fidem fle necessitudinem a cassν ad σε δε is a Potest easter

469쪽

Nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra eo mendatione , quasi adepti iam omnia : sed eo vehementius a te contendimus, ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam recipias. Cuius dubia sortuna timidius tecum agebamus , verentes, ne quid accideret eiusmodi , ut ne tu quidem mederi posses: explorata vero eius incolumitate , omnia a te studia lumma cura peto . Quae ne singula enumerem , totam tibi domum commendo . In his adolescentem filium ejus, quem ' C. Memmius Gemellus, cliens meus , cum in calamitate exilii sui Patrensis civis factus esset, Patrensium legibus adoptavit: ut ejus ipsius hereditatis ius causamque tueare . Caput illud est, ut Lylonem , quem ego virum optimum gratissimumque cognovi, recipias in necessitudinem tuam . Quod si feceris, non dubito , quin in eo diligendo , caeterisque postea comis mendando , idem quod ego sis judicii & voluntatis habiturus. Quod cum fieri vehementer studeo , tum etiam illud vereor, ne si minus cumulate videbere secisse aliquid ejus causa , me ille negligenter scripsisse putet, non te oblitum mei . Quanti enim me faceres, cum ex sermonibus quotidianis meis , tum ex epistolis etiam tuis potuit cognoscere . Vale .

teras mesar in Hispania scripsisse, sed veri- bitu filiae consolati sunt. Manut. sinitius est, in t rhet eum dieat Cicero, Et a α Memmiiu G--ιιιι J Potest esse is, νε χι πιιns Me ε spirom stidio . Quod Memmius , ad quem supra leguntur Cicer si ita est, ivit Sulpicius in Achaiam, ante- nis epistolis. Nam & praenomen idem est , quam tu Hispaniam di ep. 4. lib. IV. & exulavit uterque. Hem. mansit usque ad exitum helli. Nam, ut di- 3 Patνe s rivis I Amissa Romana eluit ximus iam, Caesar & Sulpicius, hic ex Α- te. Nam duarum civitatum civis esse nemochaia, ille missis ex Hispania literis, in poterat. Idem .

CICERO SERUIO S.

XX. A SCLAPONE Patrensi , ' medico, utor valde fami-I X liariter, eiusque cum consuetudo mihi iucunda fuit,

tum ars etiam , quam sum expertus in valetudine ' meorum.

In qua mini cum ipsa scientia, tum etiam fidelitate, bene

a 3 Medicitiam Romae ingenui ho. mines, ut artem illiberalem, non colebant.

Manuta

a J Tironis, quem ex Cilleia do

dens aegrum Patris reliquit , em 1. O. P. li, xvt. Idem .

470쪽

AD F AMILI ARES LIB. XIII. 46

volentiaque satisfeci. Hunc igitur tibi commendo : 8c a te peto , ut des operam , ut intelligat , diligenter me scripsisse

de sese , meamque commendationem usui magno sibi fuisse . Erit id mihi vehementer gratum . Vale . . . .

M. T. C. SER. SULPICIO S. P. D. XXI. Π TARCUS AE milius Avianus ab ineunte adolescentia

nae observavit, semperque dilexit, vir cum bonus, tum perhumanus , & in omni genere officii diligendus . Quem si arbitrarer esse Sicyone, & nisi audirem ibi eum etiam nunc, ubi ego reliqui, Cybirae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere . Perficeret enim ipse profecto suis moribus, suaque humanitate, ut sine cuiusquam commendatione diligeretur abs te non minus, quam & a me,& a caeteris suis familiaribus. Sed cum illum abesse putem , commendo tibi majorem in modum domum ejuς , quae est Sicyone , remque familiarem , maxime Caium Avianum Hammonium , libertum eius: quem quidem tibi etiam suo nomine commendo . Nam cum propterea mihi est probatus, quos est in patronum suum officio & fide singulari, tum etiam in me ipsum magna ossicia contulit, mihi qua molectissimis temporibus ita fideliter benevoleque praeito fuit, ut si a me manumissus esset. Itaque peto a te , ut eum Hammonium , &in patroni ejus negotio sic thleare , ut eius procuratorem , quem tibi commendo , & ipsum suo nomine diligas, habeasque in numero tuorum . Hominem pudentem & olficiosum cognosces, & dignum , qui a te diligatur. Vale . N n n 2 CI-ARG. M. milii rem familiarem,& im- amrmans, mastis nillil placere GIGrenr, quam primis libertum eius Hammonium commen. Dilioe adstr ut mentio fiat in octicio diligeiDdat. Aun. U. C. 7o . tiae potius quam amori, , ex consuetudine 1 In omni euere di . eudue J Non Cicerimis: quam si quis contemnit, eum Rdelector mutatione, facio tamen libenter , me diffintire nec miror , nec moleste sero . ut in locis mendum redolenti, is testificer Ciceronis haee sunt , pro Plancio In omni sententiam meam. In omni aenere ineli dia os io . Pro Caelio: omm eιiee duν , serti notest, de eo malis, quod ofel, diris futιόδειο. 'ci Cluentio Iu om..-mnes libri vetere consentiunt . veruntamen , ι- οε ρωι νetiuenait AI euriis esse neu r- quia Ditieeur , 9 Ditiee4. Me , non admo- et . Man. Edidit Gravius, re muni de

dum diversa sunt; scripsi olim, nivi tamen leto -

SEARCH

MENU NAVIGATION