Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1734년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

288. Annales

arariam evadit perieulun .

quot sese legebat omnes orationes Dominicas , quibus laicae Sorores divinum persolvunt officium , tum quoque preces horarias sanctae Crucis, & duplices desunctorum, ut vocant vigilias, ut plurimum novem lectionum, interdum trium . Signa illa Dominicae orationis habebat carissima, eaque nocte ac die

circumferens , absque numero preces ad illa recitabat. Inter eas autem preces , quae tum ore , tum mente funduntur, singulariter eam afficiebant

Psalterium , & septem Psalmi cum Litaniis , qui a juventute usque in senectam numquam ob quascumque etiam occupationes, dicere praetermisito Absbluto autem Psalterio, flexis genibus, humiliter & reverenter munus illud exiguum Deo offerebat, orans instanter , ut gratum illud haberet. XXVIII. Valde autem infestus erat ei Daemon dicenti P alterium znam sepe noctibus extinguebat candelam , effundebat oleum. Accidit quodam tempore ut identidem Daemon extingueret lampadem , & ilhi rursus eam accenderet: tamdem igitur ut eam perturbaret importunissimus Satan, effudit oleum in codicem unde legebat Psalterium , quae res non parum eam amixit, tum quod codex esset perditus , tum quod necdum compleisset pre ces . Altera luce tradidit codicem Consessirio suo , eonquesta ei quid accidisset, sciscitansque num qua ratione posset reparari. At Consessarius acceptum librum comperit ex Dei munere penitus illaesum: quaeres maximam letae consolationem attulit. Alio tempore cum absolutum Psalterinmvellet suo more osserre Deo , duo teterrimi & immanissimi Memones horrenda specie apparuerunt ei, suis terriculamentis impedire volentes , necterret munus suum Domino . Illa vero fidenter se communiens Crucis

signo, obtulit Deo psalterium ; & vilissimi taemones confestim evanue

runt .

XXIX. In omnibus rebus duris & adversis, in negotiis arduis , semper eonfugiendum censebat ad preces humiles, dicebatque tum per seipsam , tum per Sorores Litanias , quibus fidebat plurimum, & singulari devotione

afficiebatur . Ea enim tempestate , qua in Franciae regno tot seviebant bellorum tumultus , ut vix quisquam auderet extra loca munita progredi, tametsi illa pro conditione sexus multum meticulosa fuit; attamen constituit

pro Dei amore,& animarum taute per longinquas proficisci regiones; utque id tutius posset, quotidie audire Missam & Litanias recitare solebat. Itaque smul atque ingressa est iter, Litanias dicere coepit, & Dei benignitate ,

sanctorumque, qui illic invocantur meritis, evasit pericula omnia, in qu bus multa fuerunt sane horrenda. Proficiscens enim aliquando cum multis Sororibus per regionem , cujus idioma ignorabat, ubi pervenit ad nemus quoddam latrociniis infestissimum , obviam venerunt homines truculenti, arcubus ,& sagittis instrueti, rebusque omnibus spoliare volebant. Curribus enim propter itineris prolixitatem, & viarum asperitatem vehebantur , quae res quidem non vulgarem apparatum prae se ferre videbatur. Illi ergo viri crudeles in verba prorsus barbara & inhonesta coepere prorumpere,

ad mala omnia parati. Coleta tum compleverat Litanias, & ex Dei gratia intellexit quid dicerent s poterat enim cum Apostolis quaevis capere idi mala ) resiUnditque placide ac prudenter. Illi mox ejus audita voce mutati mirabiliter, non tum ei, & comitibus pepercerunt, sed etiam promptos

se obtulerunt ad secure deducendas quocumque vellent iter intendere . Coleta gratias egit, & illi sine ullo maleficio recesserunt. XXX. Alio tempore cum duceret Moniales aliquot ad novum Monasterium, & ad locum quemdam periculosum venisset, sentiens in spiritu se in discrimine versari, monuit Sorores, ut Litanias promerent. Quidam

vero

302쪽

Minorum. et 8 9

vero nobilis , Qvus, & immanis , sancta Coletae Opera, & conatus magnis viribus impedire cupiens, per ministros suos iter diu explorari jussit. Illi vero Coletam & comites curaverunt illic detinendas, donee nobilis ille cum suis adveniret. Is ubi venit, evomuit confestina e coenoso pectore lutulenta & turpia verba. Ei autem sumiliter 8c religiose Coleta respondit:& ecce equi malignorum hominum manserunt immoti,nec ad currum propius accedere potuerunt, quamvis possent sacile retrocedere.

XXXI. Alias revertens illa a quibusdam Monasteriis novis, in quae Monises introduxerat, cum se putaret tutiori itinere ingredi, in longe crudeliores & deteriores incidit, qui jam ita prope aderant, ut currum ejus facile possent inspicere: ex iis sceleratiores quidam alios pracesserunt, ut eam rebus omnibus f liarent. Illa spiritu id cognoscens , subito ad Litanias se confert: mox scelesti illi incredibili adii timore, propere ad suos se recipiunt, haudquaquam ad eam redituri. Visitatura quandoque Monasteria sita per eas regiones proficisci cogebatur, in quibus tunc ingens erat a maiorum militum strepitus . Sentiens se non sine multo discrimine id facturam, jubet dici Litanias: paulo post occurrunt procacissimi milites, qui petulantissime minabantur, se quosdam ex comitibus ejus jugulaturos, aliis

aures pnrcisuros, ab aliis equos, & ceteras res ablaturos. At Coleta plane confidens Deo &Sanctis , quos invocabat, jussit comites suos pnaecedere ;mansit sela cum Sororibus, libenter oppetitura mortem, ut alii evaderent. Et ecce tantam ei Dominus contulit animi sortitudinem & constantiani,

tantamque oris facundiam, ut non tum nihil mali ei, vel Sororibus illi nequam homines inferrent, sed etiam veniam ab ea peterent, ablatosilueequos, & alia integre restituerent. Attamen Deus justus judex, qui non sinit impune abire, si quis vexet fideles amicos, ita in eos animadvertit, ut intra octo dies, ob quaedain perpetrata maleficia, in patibulo suspenderentur, palam confitentes, se vel maxime a i animis, praecipueque dolere , quod molestiam illam ancillae Christi attulissent, seque existimare illa causa se sic divinitus puniri. XXXII. Mansiit quandoque in quodam Monasterio siuo, quod erat situm in pago quodam regni franciae. Illum pagum crebro viri militares multavi, & sorti manu clam capere moliebantur. Coleta spiritu id cognoscens, ad Litanias se conserebat: quibus inchoatis, videbatur illis militibus alios ipsis sortissime occurrere pro tuendo pago. Itaque fuga sibi conssilentes, meritis Coletae repulsi, nihil pago nocere potuerunt. Et est sane hodieque illo in loco fama celebris, incolumitatem & conservationem pagi illius a Colctae meritis proficisci. XXXIII. Solebat autem illa post oris preces, ei iam ad eas quae inente

fiunt se conferre; atque ita ex precibus magnam capiebat consistationem: ajebatque, sine precibus neminem posse proscere; atque ea causa hortabatur Sorores ad perpetuae orationis studium . Porro in mentalibus orationibus, quibus crebro utebatur, curas omnes supervacaneas abigebat, omnesque sensus & vires corporis ae naturae colligebat, ut persecte cogitaret de Deo, Sc assectu ardentissimo preces illi osserret, ita ut tota raperetur in illum, nihil corpore sentiens, perinde ut mortua, nec percipiens quidquam eorum, quae tam extrinsecus circa illam gerebantur : & sc nonnumquam permansit sex horis, interdum decem vel duodecim. Tamdem ad se revella brevi spatio sic se suisse putabat, tantetsi intcrdum tota die ferdurarit, saepissinae etiam majori nodiis parte . Somnus autem ejus incredibilis parcitatis suit; sic ut aliquoties octo diebus vix una dormierit hora . Postquam enim Psalom. IX. Ο o te

quens Olatio .

Crebra & longa

extasis .

303쪽

ter tum , & preces Canonicas absolverat, reliquum tempus i in preces mentales conserebat. In itinere ad hospitia veniens, ceteris corpora quieti dantibus, vigilabat plorans & gemens, Deumque serventer orans , somno

contempto.

XXXIV. Quantae autem eruaciae fuerint preces ejus, Deus quibusdam Sororibus evidentibus signis declaravit. Uidere enim illat sibi videbantur .

Ax4 μ φ -' facem igneam ex ejus procedentem ore , plane luculentam, adeoqtie sursum tendentem, ut coelos contingere videretur. Nonnumquam illa fierventissi- me orante, videbatur eis oratorium illius ceu flammis incensum ardere.

Si quis autem propius accessisset ignem illum extim turus , repente disporebat; quandoque semel repertum est velum ejus exustum, licet nullus ibi sitisset ignis. dam ex illis Soror aliquando imprudens intravit in ejus

dormitorium , illa Dominum ardenter orante , viditque tanta eam nitere pulchritudine &splendore, ut velut exanimis statim humi collaberetur. Eam videns Coleta in eo versari discrimine , Meessit & cum objurgasset quod ausa suisset eo ingredi, mox conseiatione refovit & recreavit, ita ut vires recuperaret suas . Soror Coleta de Plano Cubito, sic vocabatur, quandoque serventer orans, vidit magnum Solem totum illustrantem oratorium , ab ejus ore prodeuntem. Saepe etiam in precibus serventissimis spiritu in Deum sublevato, visa est a Sororibus etiam corpore tam sublimiter ev icta in aera, ut penitus videre eam non possent. Sed & ipsa certas ob causas Saepe in altum compulsa a Deo, satebatur, se non raro sub precibus in tantum fuisse corpore '' sublatam, ut sibi videretur coelum posse tangere, si manus extendere V luisset . XXXV. Praecipue vero Deum deprecari silebat pro miseris peccatori, orat pro De bus, ut ilim ad se converteret. Porro inter multas revelationes, quas di 'R M ' vinitus habuit Pater celeberrimus, prosectione Dominicanus, Magister Vin

centius, etiam illa fuit, qua Coletam vidit in spiritu genua flectentem humiliter, & serventer rogantem Deum pro peccatis miserrimae plebis suae. Cui ille sic res mdere videbatur: Muid me visseereflua Ego quotidianis uorum injurias ct tantumeliis a Ior: quotidie illi me Duram ct discerpunt, contemnentes praecepta mea, meque blasphemantes O abneganter. Propter hanc visionem idem egregius Doctor ex Hispaniis venit in Gallias, ut Coletam inviseret: cumque inter se colloquerentur, multis sunt affecti divinis con lationibus. Alio tempore orante serventer Coleta beatissimam Dei Genitricem , ut apud filium suum pro miserrimo populo Christiano intercederet, oblatus ei fuit discus quidam plenus particulis carnis, tamquam infantis in frusta concisi, dictumque est illi: L pacto ego deprecabormium meum pro hir, qui quotidie peccatis O horrendi celeribus suis, quantum 'Idem in eis es, etiam in minores eum discindunt laniant pa tutius , quam hae ni, ρaas cereis. XXXVI. Quantum vero preces ejus permultis profuerint, ex iis quae Nisi, sina fluctu. dicturi sumus, licebit intelligi. In pago quodam Avernens, vir cum uxore suit vitae execrabilis; uterque igitur ob flaaitia sua suspendi jussum est , etsi vero omnes sere dicerent dignos esse, qui sic perirent; at nihilominus multi illorum dolebant vicem, maxime quod viderentur recta proscisci in Tartarum quod satis ostenderent, se neque Deum, neque peccata sua agnosceres nec ullis adhortationibus eo posse adduci, ut agnoscerent. omebant enim ex impiis pectoribus verba detestanda, prorsusque sitanica, quae nihil aliud, quam aternas gehennae flammas mererentur. Vidit hoc hortendum spectaculum quidam sanctus Eremita , qui ex devotione Coletam Dill by Coo

304쪽

Μinorum

inviserat, hominumque miserrimorum ex animo misertus, flexis genibus rogavit carnifices , ut diiserrent suspendiunt, donee ipse rediret. Annuerunt illi, abiit ille ad Coletam, coitimendavit ei deploratos & perditos homines; mox ea, sublatis in coelum manibus, cum lacrymis, dicere coepit psalmum necdum sitierat, & ecce concipiunt illi coeci mirabilem Dei notitiam, agnoscunt immania maleficia sua; valde se peccalle dolent, fatentur illo se supplicio dignos, patientissimeque morte se assici sustinent, ita ut illi qui aderant, plurimum inde aedificationis, magnamque salutis suae spem conciperent . XXXVII. Fcemina quaedam religiosa bonae vitae , &sanctae conversati nis , enormia quaedam peccata cominis erat, quae summopere quidem cupiebat dicere in consessione; sed cum ventum esset ad Sacerdotem, impurissiiuus Satan tantam ei ingerebat verecundiam, ut dicere ea non auderet: duravit hoc annos sex; & interi in illa vivebat in sumnio animi dolore & amictione. Tamdem ferventer petiit se commendari precibus Coletae virginis; quod cum secisset, mox abiit ad Consessarium, calcatoque rubore, integre consessa est peccata sua, multumque inde percepit conscientiae suae levamen& eonsblationem. XXXVIII. Cum in reformationis exordio Coleta in Castro Balinensi maneret, in pago illo domus cujusilam nobilis erat, cujus habitatores liberaliter & se , & res suas impertiebant Coletae, & ejus professionis hominibus, ita ut non immerito illa quoque in suis precibus specialiter haberet commendatos . Sed maligni & teterrimi Daemones mutuam illam caritatem molestissime serentes, multas illi domui persecutiones excitaru ut, damna que gravissima intulerunt. Sed meritis δc precibus Coletae servati sunt amici illi , dc eorum aedes atque facultates, ne quid incommodi eis accideret. Visi enim sunt Angeli e coelis destendere, ut eos a poriculis tuerentur & P s sterent hostibus saevissima malignitate nocere nitentibus. Vidit Coleta circa noctis medium domum illam cinsi luce clarissima , dc in ea luce clarisisima permultos Angelos habitatores esus adversus omnes satanicas insest xiones servantes , atque defendentes. Vidit porro etiam scalam auream, ab illa domo usque in eoelum se porrigentem, Angelos per eam destende tes & astendentes. Deoque preces Coletae offerentes, tum quoque egregias eleemosynas , aliaque caritatis ossicia dc beneficia hominum illorum, pro quibus ipsa oradiat, quae ab illis quotidie in Coletam, & Sorores conserebantur. Vocavit autem leta unam ex Sororibus, eique indicavit visi nem dc claritatem illam ; sed ea videre non potuit , donec pro illa Coleta

rogaret.

XXXIX. In Moiiasterio Poliniacens , initio quidem Sanctimoniales magna premebantur aquae penuria , cogebanturque eam aliunde inferre, quod nullus esset in Monasterio locus fodiendo puteo opportunus. Itaque sexta seria post Dominicam Laetare, qua recitatur Evangelium de muliere Samaritana, a qua Christus apud puteum sedens aquam petiit, Coleta, post susas ad Dominum preces, jussit humum certo quodam loco sedi. Id cumsectum esset, prodiit mox aqua optima, qua non erat alia melior in tota illa

regione.

X L. In quodam Albigensi pago juvencula juncta viro , vita erat honesta satis dc integra , pepereratque marito filium . At permittente Deo, adeosuit mente capta , ut neque Deum , neque creaturas ullas , neque proprium filiolum agnosteret; citraque ullam verecundiam nuda incederet, & non nisi sitanica verba proserreta Em Sacerdos quidam venerabilis, commisera- Tom. IX. O o a ii

trat

Insant mentem

305쪽

Mereatorem tDbetat aptaeci in iis a

eontempland latenta ε

tione permotus , commendavit precibus Ctiletae, ac deinde reversus ab ea, denuo hanc miseram studio humanitatis invisit, ejusque caput quodam C letae velo tetigit. Tum illa loqui coepis verba rationi consentanea, ante omnia petens, sibi copiam fieri confitendi peccata sua , celerrimeque plene restituta est XLI Mercator quidanr celebris iter suscepturus valde periculosum , obnixe commendavit se Coletis precibus; deinde dans se itineri per densis simas nives, aquasque agros operientes ingrediebatur, penitus ignorans ubinani esset. Nocte autem incidit in locum , ubi si paulul r processisset, haud dubie in praesentissimum mortis disertinen se conjecisiet. Ibi recordatus piissimae matris Coletae, iterum se commendavit precibus ejus erat enim illic abyssus prosendis ima o Et ecce statim videt Coletanradetis, manuque indicare, ut retrocedat; quod cum fecisset, cognovit se Coletae meritis &precibus mortem evasisse.

XLIIὰ Vir quidam magni nominis , Coletae familiariter notus, filiam

habuit unice caram, quam volebat Monasticae vitae tradere, Deo illic servituram. Obtulit ergo eam Coletae, quae libenter eam accepit, utpote bene constitutam & aptam ad eam vitam consuetandam . Sed paulo post dolens

vir ille, se filiam sitam Coletae tradidisse, eamque perditam existimans, acriter & severe repetiit. Doluit non mediocriter Coleta sic auserri sibi puellam k sed ad preces confugiens , Deo gemitus 8c lacrymas obtulit . Iam vero pater puellae, ut ab ejus animo omnem mnasticae vitae memoriam aboleret, in longinquam ducebat regionem, sed cum jam forte medium absel vi siet iter, ter equus corruit cui insidebat puella ; & in i pis tertio casu utroque orbatus est oculo. Id cernens puellae pater, ad se rediit, agnostenλque culpam suam, venit ad Coletam matrem, veniam petiit, puellam ut ad se reciperet obsecravit . Id vero libenter praestitit. XLIII. Comitissa Valentinensis praepotens domina, diu multumque desideravit Monasticam sanctae Clarae vitam, sive regulam profiteri. Ut autem vires exploraret suas, possent ne illi Instituto pares esse , aliquoto tempore dure & aspere vixit. Tamdem humiliter petiit a Coleta,ut iplam admitteret interstas. Assentit Coleta , praefigit certum diem, ad quem ejus desiderio velit satisfacere . Sentiens interim draco pestiser , omnis boni binis Diabolus , eum aperopinquare diem, evidens objecit impedimentum. Adeo enim equi omnes subito debilitati sunt, ut nullo pacto a terra surgere posse viderentur . Id vero dolorem non mediocrem attulit Comitissae illi ; quippe cui non occurreret remedium ullum , quod pollet huic malo adhiberi. Statuit autem dc se, & rem totam eommendare Coletae precibus: quod ubi secit, mox adsuit mira consitatio equi enim omnes ad iter valde expediri reperti

sunt. Tum illa mirifice exhilarata prosecta est, & propositum suum perduxit ad esctum . Coleta autem recepit eam in suam Sodalitatem propensissima animi devotione, & illa sane perseveravit in susteno illo vitae Instituto ad

mortem usque, Deo cum multa persectione serviens.

XLIV. Dicturi jam simus quam serventi devotione & amore Christi

passionem Coleta prosecuta sit. Coepit id aetate adhuc tenera, a matre sua sic instituta, quae prosecto& timebat & amabat Deum, quotidieque cum lacrymis & semitibus dicebat precem de salvatoris passione, multum com

dolens injuriis & poenis, quas ille pro humani generis redemptione libotissime toleravit. Eam autem precem Coleta puella diligenter attendens. adeo totam memoriae commendavit, ut deinceps nutriquam ejus potuerit

oblivisci. Itaque quotidie hora meridiana, qua Christus eruci assum est.

306쪽

Minorum. 293

ANNO A. NI ANNO 6. RUM ANNO

angores cordis sentiebat vehementissimos cum Christo acerbissime patie te , utque eos uretius & devotius perferret, libenter ea hora ab aliis sesii ucebat hominibus , atque ita sista manens , omnes animi vires intendebat ad cogitandas injurias , persecutiones , convicia , opprobria, horrendam& ignominiosam mortem , quae Christus desiderio salutis nostrae patienter Sc cupide perpessus est . Porro in ejusmodi meditationibus Opissime extra se rapiebatur, & in Deum transsemabatur ardentissimo desiderio & amore, praecipue tamen sextis seriis, ab hora sexta matutina usque ad horam sextam vespertinam , prius mane audita Missa, nihil interim manducans aut hibens. Tam erat serventer de efficaciter Dominicae commemorandae passioni intenta , ut saepenumero prae doloris vehementia, in manibus, pedibus & latere suo sibi revera vide retur cIavis 8c lancea confixa . XLV. Ecquis vero pro dignitate possit explieare imbres lacrymarum sanxios gemitus, quibus occupatatur illa tota hebdomada, quam sanetam v camus Quis satis commemoret dolores acerbissimos ac vehementissimos, quos tunc illa perserebat In ipsa enim ejus virtutum studiosa juventute specialis quaedam ei collata erat gratia circa Domini passionem . Cum enim aliquando serventer 8c profunde eam meditata suisset, Christus ei apparuit, indicavitque familiariter modum quo passus esset, dc ut in singuli Smembris suis singulares pertulerit cruciatus, humanae salutis amore . Inde Nero Cesela vehementissimum quemdam concepit cordis dolorem & angustiam , ac nihilominus ardore quodam amoris εc devotionis erga Christi passionem in tantum incensa suit, ut saepe reminiscens hujus visionis & crudelium poenarum , quibus assectum viderat corpus innocentissimi Salvatoris, plane destitueretur viribus, nihilque prorsus exterius sentiret in statum alium transsemnia . Atque ita in sanista hebdomada multa ei divinitus praestabantus sane memorabilia. Cum enim recitabantur passiones Christi in Misssis coram ipsa, ut fieri selet, dolores quos passus est Dominus in corpo re siro , adeo renovabantur in corde & corpore illius, ut numquam sic visa suerit mulier laborare parturiendo, quantum Ipsa videbatur condolendo

Cujus rei id evidens documentum filii, quod horis illis incredibili animi

angore Iamentabatur, sendebatque lacrymas 8c gemitus ineffabiles, ut ne mo , quamvis serreo pectore, si id vidisset, pietate & commiseratione pintuerit non permoveri de emolliri. Fuit antem non brevi tempore jugiter siccaritatis inflammata ardore, & intimo eonsecta animi dolore ema passionem Cliristi, sive legendo, sive quovis alio modo ea illi reducta esset in mem riam , ut toto intellectu, & cunctis viribus illa in contemplanda occupatis, interdum sex, aut eo amplius horix nihil neque cogitaret aliud, neque ex terius sentiret. XLVI. Manens aliquando in Monasterio Bisuntiensi in sancta hebdom da , tam se totam applicuit ad commemorandam Christi Passionem , ut toto triduo, nocte ac die in extasi permanserit, nihil interim neque loquens, neque comedens, neque bibens. Alio tempore in sacra Parasceve , ab horalita noetis , qua cantantur Matutinae, ut vocant, ad eam usque , qua Soro res e domo Capitulari revertebantur, tam attente versata est in meditandis Christi cruciamentis , ut gravissimis assecta poenis, etiam in corpore , Sor Tibus ei obviam venientibus stuporem afferret. Adeo enim facies ejus videbatur sustibus coea , ut nihil in ea nisi pellis, & offa s acta 8c comminuta , nasusque complicatus cerneretur. Attamen iis ipsis inspectantibus, paulatim pristina ei Arma restituebatur. Uerita autem illa ne quid sertassis in ipsa Sorores animadvenit lent, Myus ad oratorium redit, moxque rapta in

307쪽

. Annales

Multa patin mi raeula. Curat dolorem eapitis . Plosandu traii-cἰt levia absque cymba. Rem raram In oveam lapsam mirabilis ex trabit.

Oritu, sic ad noctem usilue permansit. Dominica Palmarum aliquando cum multa humilitate & devotione , in processione quae tum fit cum rami&, i cedens , ac studiosissime cogitans Christi illum in Hierusalem adventum , quem illa processio repraesentat, adeo sibi videbatur Christo etiam con ore propinqua, ut tangeret illum , itemque asinum cui insidebat, qui ramum illum ex ejus manibus morsu abstulit, nec unquam postea ramus ille visiis ,

aut repertus est.

XLVII Loca sistit, quae Christus sita praesentia, esim in terri°ens, mirifice sacravit & ornavit, cum multa reverentia & devotione habebat impressa cordi suo: speciatina vero locum & urbem , in qua passiis est . Et quamvis corpore debilis & tenera esset, multaquε in mari occurrerent pericula, attamen animo ardebat desiderio arripiendi iter illud , locaque illa devote visitandi: atque illic moriendi propter Deum r & certe eo prosecta suisset, si id ei permilliam esset. Inter alias autem reliquias, quae sancta Ecclesia ita , ut par est, veneratur, singulari reverentia prosequebatur l num sanetie Crucis L ad quam Christus affigi voluta: cupiebatque vehementissime particulam aliquam ejus Crucis sibi preberi Itaque ne suo haudaretur desiderio, coelitus ei missa fuit crux aurea , sed parva , cui inclusa filii portio quaedam verae Clucis Christi, quam illa devote 5c reverenter servavit,

multique eam viderunt,&manibus tenuerunt. Asserebat autem Coleta pro certo Crucem illam auream Iiumano opere minime consectam . Sicut autem

veram Christi Crucem piissime venerabatur & colebat, ita etiam erga ejus signum peculiari animi devotione afficiebatur: cujus etiam virtute signi, me ritis ejus plurima Dominus patravit miracula, e quibus nonnulla hic subjiciemus . In exordio enim eius, quam 2pe diximus, res armationis, permuluti parvuli ei oblati suere , di verus asilicti morbis ; conabanturque parentes , vel amici eorum obscuris quibusdam & Coletae ignotis modis eam permovere , ut manibus illos tangeret, & signum Crucis in eos exprimeret, quod

eum illa secisset, curabantur. XLVIII. In Monasterio quodam Coletano quaedam Soror tanto vexabatur capitis dolore, ut se putχret morituram . Adiit ergo Coletam matrem , explicavit ei molestiam suam , petiit suo capiti imprimi signum Crucis . Illa valde dolens vicem ejus, secit ut petiit Soror ; & ecce fugit morbus, & Soror fit omnino sana & incolumis. Abiit quandoque Coleta ad expedienda quaedam negotia Religionis suae: venit cum paucis comitibus ad ripam cujusdam profundi fluminis , ubi cum nulla esset navis , nautae nulli, confidens illa divinae bonitati , signum Crucis edidit, Consessarium suum rogans , ut idem faceret: deinde secure tentavit periculosum iter ingredi , idque cum omnibus suis partim peditibus, partim equitibus , sine periculo confecit. Paulo post multi equites robustis steti equis eodem loco flumen transmeare volentes, petulanter dicebant: Si Begaraei, O b meritae ilia trans re securi, quid nos transire dubitamus Ingressi igitur flumen comfidenter , naisere submersi poterunt. XLIX. Aliquando proficiscente Coleta a quodam Monasterio ad

aliud , currus ejus prolapsius est in profundam foveam , aquis plenam. Η-buit tunc Soror quaedam ex comitibus ejus partem quam iam unicornis C letae caram; ea quoque Iapsa suit in foveam illam: non parum autem ea reperturbata Soror, comi nisi se animo precibus Coletae , editoque fidenter signo Crucis, in foveam illam absque ullo adminiculo, dempto ramustulo quodam, qui instar palmitis tener erat, submisit se in foveam , quaesivit pa ticulam unicornis, reperit nataptem in mediis aquis, extraxit & reportavit,

308쪽

Minorum

nihil penitus madefaeta , nisi modice admodum in ipsa planta pedis . L. Erat in quodam Monasterio Soror quaedam vita honesta, fama laudabili, quae, Deo permittente , quinquennio laboravit morbo comitiali ,

quotidie ut minimum semel humi corruens , multamque ab ore spumam in-ι ar apri venatione exagitati egerens ; deinde instar doemoniacae, rabie quadam insaniens. Ligabant illam quidem, dc sortiter detinebant homines fortes , at illa invitis iis, exiliebat turpiter usque ad trabes, ab ore vomens calorem teterrimum fornaeis instar , itemque ventum validum tamquam fulguris, sicque diu permanebat , non absque multa aliarum Sororum molestia , ignorantium quid remedii adhiberent. Tamdem recordatae virtutum Coletae matris , ejus precibus obnixe illam commendarunt. Illa misit ad eam quemdam Consessarium suum , qui fidens Coletae meritis, signo Crucis munivit eam , eaque repente omnino convaluit.

LI. Soror Ioanna de Lasarre diros patiebatur in manu dolores,nesciens vero quid ageret , tamdem constituit se ad Coletam matrem conserre , eamque rogare ut tam male acteri manui signum Crucis imprimeret. Uenit igitur ad eam: Coleta id seri indigne , dolens, & moerens tale quippiam

a se exigi, repellit manum aegrotam, eam extrinsecus tantum sua tangens manu . Et tamen tali contactu quasi ab indignante exhibito , aegra illa incolumis subito e vasit. Alia quaedam Soror triduo nihil sere neque cibi, neque potus sumpst, graviter laborans morbo quodam . Ejus recordata Coleta, rogabat Sorores,num valeretὶ Resi Mndentibus illis misere eam vexari,Scexistimari propediem morituram ; Coleta sumpto pane rudi , signo Crucis eum communiit, mittensque aegrotae, jussit ut eum quamprimum ederet: secit illa se , & postridie cana exiit e valetudinario . LIL Morabatur Coleta in Monasterio quodam , quod erat in regione vini bc frumenti inopia laborante e cumque non nisi parum in Monasterio esset vini , ejusque valde mali, ita ut nauseam asserret gustantibus, jiissit leta parum ejus vini in vastulo sibi apportari: & cum signum Crucis desuper fecisset , foetor omnis & corruptio abiit, non selum e vase ipsi oblato , sed etiam ex dolio unde illud impletum fuerat; ita ut quoties inque vinum inde promeretur ad Sorores reficiendas , ante illam benedid ionem male oleret & insipidum esset, post eam vero vi signi sanctae Crucis , &gratum odorem & suavem gustantibus gustum praeberet . Data aliquando fuit letae elegans quaedam, sed parva tabula eburnea, quam ipsa valde diligebat , propter pias imagines passi Salvatoris in illa expressas . Accidit autem ut maligni Doemonis opera frangeretur; id cum illa conquereretur suo Consessario, consistaturus respondit curaturum ut redintegraretur: atque ut id fieret abiit eum tabula ad artificem quemdam ejus rei peritum : in ipsa autem via curiose volens intueri , eum prius signum Crucis secisset, aperuit eam , & vidit prorsus integram & illaesam . LIII. Mira sane devotione , & ingenti reverentia afficiebatur erga Prae stantissimum Eucharistiae Sacramentum, neque id mirum: inde enim hauritur omnis contemplatio, in illo reperitur spiritualis consistatio, ibi suaviter sapit servens meditatio, per illud donatur aeterna beatitudo. Ita ubicumque est, quotidie Missam sanctissimam, in qua Christi eorpus consecratur , cum multis lacrymis devotissime audiebat; & ut eam majori animi devotione audiret , saepenumero conscientiam sitam humili consessione expurgabat. Cum

autem ob res necessarias conficiendas extra Monasterium degeret , cum ce

teris quidem . publice eam audiebat , alias privatim & secrete neminem tum admittens praeter sacrificantem, & ministrum qui sacri scio interes

manus a

corruptum num bonum esti. eit . Fractam a me. mone tabellani redintegrat . Devota valde erga saetatu Eu

ehatis iam .

309쪽

Annales

Nociabat statum saetificantis. Et ChtIsti prae selitum sub spe.

sactum audine s

set, ne divinitus ei collata dona specialia aliis sorte innotes rent. Etsi a tem publice cum multa pietate intereiset sacrificio, imajori tamen affecta videbatur , cum privatim adesset. Cum autem ventum fuit ad stem hostiae elevationem, profundissima humilitate, ingentique tremore adorabat eam, seipsis, deprimens & vilipendens, plorans & gemens , adeo ut prorsus in lacrymas reseluta videretur: in ejusmodi quoque clamores erumpens ab intimis cordis angoribus expressos ut omnes mirabili commiseratione simul& admiratione inceret. De ipsius autem Sacramenti excellentia, virtute ,

sublimitate, magnitudine, de Christi in eo praesentia , & de mysteriis ejustam perspicuam habuit notionem , ut qui aderant certo existimarent Chri stum ei revera apparere forma aliqua ipsi Qti nota. Post hanc autem ador tionem Eucharistiae saepissime permansit divini amoris accensa flammis ,

sublata sublimis in spiritu , Deoque persecte conjuncta, ita ut sibi videretur

tota transformata in Deum, & supra naturam rapta, sensbus corporeis plane cessentibus ab ossiciis suis . LIV. Non raro autem sub hac Eucharistiae elevatione perspicue cerne bat conscientiam ejus, qui faciebat sacrificium, & quo in statu ille esset Attamen ne producerentur aliis dona Dei ipsi specialiter collata, clam de prudenter indicabat sacrificanti vitia eius , ut ea corrigeret, prorsus reticens modum, quo ea ipsi innotuerant. Habuit autem hoc ex speciali Dei gratia, ut quantumvis brevi spatio Eucharistia ei ostenderetur , numquam haestare potuerit, quin illic verum esset Corpus Christi, planeque cognosceret ejus magnitudinem , praestantiam , & veram praesentiam ; statimque illud cum multis lacrymis & gemitibus adoraret. Fuit aliquando in Monasterio sto in ea regione, qua solent ustatius album quam rubrum vinum sacrificio adhibere : ibi tum sacrificanti Sacerdoti obtulit minister aquam , putans esse vinum . Quando autem ventum est ad elevationem , corpus quidem Christi adoravit Coleta, ea qua solcbat, humilitate, reverentia , lacrymarum & suspiriorum copia . cum autem calix elevaretur, noluit adorare , sentiens in spiritu non esse ibi verum Christi sanguinem. LV. Porro complures tum Religiosi , tum seculares sim mopere conati sunt, aut saltem expetierunt, esse juxta, vel intra oratorium , ubi Missam illa audiebat, ut reipsa comperirent serventem ejus , & humillimam Et charistite adorationem, audirentque suspiria & clamores, quos Christo illie pnesente edebat. Sed illa id permittere haudquaquam voluit,nisi vel admodum religiosi essent, vel sibi valde similiares. inod si aliqui clam latitassent in locis occultis, oratorio propinquis, noli latebat spiritum ejus , Christo id ei revelante . Itaque de talibus mcerenti animo conquerebatur Patribus & Fratribus suis, quod non permitteretur pro sui consolatione adorare Dominum Deum suum, propter homines insidiose ipsius arcana scrutari volentes. Interrogata vero cur tam alta ederet susinria & eiulatus sub elevatione Z blanditer respondebat, se plerumque aliter sacere non ponse , etiamsi totus adesset mundus: sentiebat enim immensani majestatem , 3c potentiam Regis regum , cujus comparatione nihil est mundus universus.

Attamen si interesset sacrificio publico domi, vel soris , licet eodem modo affecta esset, Deo mirabiliter in hoc dispensante, non eam soris ostendebat devotionem, quam solebat in privatis sacrificiis. LVI. Qua autem animi devotione Eucharistiam sumpseriti, neminem arbitror vel satis admirari posse; sed di illi, qui ei ministrare solebant , pro

dignitate id explicare vix postent. Nam tametsi multa ei inerat conscientiae puritas, gratiae exuberans copia, & virtutes plurimae; at nihilominus coram hoc

310쪽

Minorum. 29 7

hoc sanctissimo Sacramento alta voce clamans , se ipsam, supra quam dici queat , dejiciebat: vilem , immundam , abominabilem , indignam quae cum aliis , quantumvis etiam impiis, versaretur , dictitans , idque pmpter culpas innumeras , quas se in Dei bonitatem & majestatem perpetrasse Stesatur. Unde tanto cruciabatur dolore , adeoque sibi displicebat & lugerit, ut eor ejus scindi videretur , oculique instar sontium essent, non guttas , sed rivulos lacrymarum jugiter fundentes , quibus tota ipsa madesecta cernebatur, gemens & dolens, & anxia valde, perinde ut mulier dum parit, aut aliquis morti adiudicatus. res magnum saepe stuporem &terrorem ingerebat iis qui aderant. Postquam autem Eucharistiam sumpsit,

mox rapiebatur in Deum , manebatque immota & mortuae non absimilis ad horas duodecim , nonnumquam decem, ut minimum sex, nihil interea se aiens intrinsecus. Ad se autem reversa, vultu erat pmrsus Angelico, luculento , pulchro, amabili, coelesti, εc a terrenis omnibus abhorrente. Sermones vero erant suaves, presundi , coelestes, persectissimum Dei commemdantes amorem , auditores ad Dei perfectam cognitionem invitantes, adservens bonorum spiritualium , & aeternorum desiderium, ad mundi, & inconstantis, ac labilis vitae hujus , omniumque vanitatum ,& noxiarum cimiditatum contemptum incitantes . Porro quoties ardua, dissicilia ,& obse

ra negotia id quoque iam accidit eurrerent, ad hoc sanctissimum Sacramentum tota confugiebat, interdum quadraginta, nonnumquam triginta diebus continuis illud eo, quo diximus , modo percipiens ; nec tamen omittens ea, quae sunt supra memorata.

LVII. Si quid arduum & isigne Dominus per eam conficere vellet,&ipsa pne multa animi humilitate non auderet assentiri, tamen ne priectare Propterea de ea homines sentirent, putarentque in ea aliquid latere virtutis & gratiae, Dominus per hoc praestantissimum Sacramentum compellebat eam sacere , vel invitam . Neque enim prius deglutire potuit sacram ho- iam , quam divinae inspirationi pareret. Ea res nonnumquam eo adegit il-Iam , ut cum assentire formidaret, nec tamen sacram hostiam deglutire pos set, consilii capiendi causa situm adiret Confessarium: illo vero consulente ut Domino suam i ermitteret voluntatem, & illa id faciente, confestim h

ctia se deglutiendam permisit. Voluit quandoque selemni quodam die s

crosanctam Eucharistiam cum magna devotione percipere . Itaque dixit Consessario , ut pro ipsa hostiam consecraret: at ille vel non intelligens , vel non satis advertens quid diceret, non fecit sic. Et si autem dubitaret de ejus volimine , non tamen sitit ausus accedere, ne sorte ejus sanctas preces 4nterturbaret. Cum igitur ventum est ad horam sumendae Eucharistiae, sen-st Consessarius eam more sito in fletus , & gemitus erumpere, ut solebat communicatura. Quamobrem non parum admirans cum se sciret non consecrasse pro ea hostiam , sentiebat magno id mysterio non vacare . Postea ab-sblutis precibus, percunctatus est ex ea , quid sibi vellent Iacrymae & suspiria , quae ipse audisset Z Respondit illa humiliter,Dominum Iesum suis manitas ipsi pretiosssimum corpus situm obtulisse. LVIII. inandoquidem vitae asperitas , & carnis mortiscatio corpus purum & castum conservat, Coleta ab ipsa prima iuventute, usque ad supremum vitae tempus corpus situm cum Apostolo studuit in semitatem siritas redigere, illudque valde duriter & aspere habuit, continuis illud jejuniis

macerans, a pueritia ipsa semper abstinens a carnibus ; nec ob quamlibet adversain valetudinem jejunium selvens, aut largius alimentum sibi impe

tiens . In tenera aetate scholas adiens , aut numquam , aut raro ante vespe-

ctu .

SEARCH

MENU NAVIGATION