Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1734년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

et in

tumque videabant

sente ε

LXXXVIII. In quibusdam locis persequebantur eam Damones in mustarum forma , quae innumerae involabant in oratorium ejus , & incredibili eam aruiebant molestia , tum pungendo eam , tum volitando celerrime in libros & manus ejus , & miris eam impediendo modis. Erat autem hoc ei periuolestum, quod cum curasset eas foras expellere , illico reverterentur. Fuit quandoque una inter eas ceteris insistior & crassior , ingens ei taedium afferens oranti , adeoque eam perturbans , ut per se non auderet praecipere ei ut abstederet; sed tamen virtute sanctae obedientiae jussit eam avolare , &illa quidem fecit se ; sed contulit se ad vexandum Consessarium eius . Is vero qumprimum venit ad eam , quae jam noverat quid sibi accidisset. In

Picardia apparebant ei Daem,nes , vel limaces ad ejus oratorium , &super cubiculum irrepentes; quantoque ilIa pIus eos repellebat , tanto augebantur magis . Cum autem vellet flectere genua , quinque , vel sex , vel plures etiam illic visebantur ; tantoque crebrius illi se visendos ingerebant, quanto ei molestior erat illoruni aspectus.

LXXXIX. Vix quiquam e Sane is reperiri possit, quantum quidem illorum historiae produnt , qui tam molestas Daemonum infestationes pertui rit , atque ancilla Claristi leta. Unde colligi potest excellentissima vitae ejus sanctitas , & summa persectio , maxime si attendas persecutiones omnes a tetris spiritibus illatas veris amicis Dei , Deo permittente seri, qui electos suos, quo sunt perseetiores , eo plerumque sinit & crebrius , & acrius te tari , atque probari. In iis autem, quas diximus , Colere persecutionibus ἀilla fuit imimanissima , quam septem,lo ante obitum suum pertulit. Cum

enim vellet , sive ore, sive mente Deo preces sundere, mox aderat se uens Daemonum turba , varias prae se formas serentium, puta Iuporum , te ard rinam leonum, colubrorum, serpentium , bu num , volitabantque testis mustarum in aere: nec deerant etiam virorum , & taminarum figura , quae ceteris turpius , 8c atrocius se gerebant. Erant inter eas parvae quaedam emgies utriusque sexus, sic satis sermose, capillo prolixo , beneque composito. Porro eae tam divero animantium se ae pariter se illi visendas merebant, nec vel parum potuit attollere oculos , quin eas cerneret. XC. Ex earum autem aspei tu tantus ejus animum invasit dolor 8cangor , ut majorem ferre non posset: adeoque iis visis cruciabatur & de labatur, ut intra decem aut claodecim horas intra se redire nequiret. Atque

id sane admiratione dignum est , quod si , Deo dispensante , ab aliis eaedem Armae visae essent , nulliun cuiquam asserebant dolarem vel terrorem , printerqetam Collatae isti: oec videbantur tamen ab omnibus, quando eas videbae Coleta, nisi quibus id a Domino praestabatur. Interim tamen certo id sis persuadebant , s absente Coleta eas viderent, se pre terrore & horrore , meniis inopes, planeque rabioses fore . Et complures quidem sui Institutis homines illas viderunt , sed speciatim Soror quaeiram Coletae semiliaris , oc aisecretis, cui res ejus notissimae erant, non raro conspexit , certissimeque cognovit intolerabilem animi desorent, quo illis visis torquebiatur Coleta. Ita que solebat se inter Coletam dc illas ponere ,. interdum etiam ramusculo eas abi ere , ne molest iam Coletae exhiberent , sed id illa haudquaquam ausa fuisset, nisi adstis let Coleta . Solebat interdum Coleta eas horrida species quibusdam e sitis Confessariis ostendere ; sed illi neque timore, ne que dolore inde iniciebantur effcienis id proelii dubio Coletae prasentia: nam aliqui si ea absente,illas vidissent, esistimabant se insaniae periculum se .cturos . Eae autem terribiles formae in.ssilis parietibus oratorii , vel cubicunColetae apparebant; deinde ad ima loca se submittebant; ad extremum etiam ad Dipsisgoti by COOste

322쪽

ad vestes , ad librum, ad manus, & ad alias corporis ejus partes accedebant, ita ut etiam oculum , qui ei carissimus erat, propter vocales preces , dc sacrosanctae Eucharistiae conspectum , dire lacerarent, ut illa putaret se illo orbatum iri . XCI. Multas alias oranti molestias, & vexationes attulerunt ne quiliuni Daemones, quas enarrare nimis longum sit . Excitabant in ejus oratoriis, ipsa attentissime Dominum deprecante, magnos strepitus &tempestates,&erassis sustibus caedebant eam: nonnumquam etiam in aera sustollebant eam : sed illa nequaquam patiebatur, se ejus nodi terroribus avocaria precibus sisis, tametsi pauca: Sorores auo erant manere tum apud illam , praeter eam , cujus paulo ante meminimus; quae ejus meritis & precibus mdens, crebro Elebat eo accedere, usura quid illic gereretur: sed nihil reperiebat praeter fustes , Daemonibus se siubducentibus , & eos ibi relinquentibus .

XCII. Omni quidem tempore misit omnipotens Deus quosilain, qui miseros peccatores ad ipsum reducerent: sed hisce nostris diebus taminana hanc misit , sibi praecipue caram , quae illuminaret, & per iste dirigeret ambulantes in vitiorum tenebris, & umbra mortis, revocaretque illos in viam mandatorum sitorum, atque omnibus cujuscumque illi vel status, vel condi'tionis sint, lumen δc exemplum de se praeberet, & totius persectionis , sanctitatis, devotionis, mortificationis, & virtutum omnium . Et ut id pnestaret efficacius, ornavit eam eximiis gratiae taedonis, & vitae excellenti sanctim nia, quibus olim speciales amicos, & Sanctos suos illustrarat. Vixit enims, litaria, & in multa abstinentia cum priscis illis Eremitis; claram autem c gnitionem cum Prophetis; paupertatem voluntariam, aliasque eximias virtutes sectata est cum Apostolis: non ei defuit Martyrum tolerantia non fervens Consestarum caritas; non Virginum nitida puritas. Quod ad selitariam vitam attinet, in ea colenda vix pauci antiqui Patres ei possent comparari et totis enim quinquaginta annis pene semper vixit inclusa . In singulis enim Monasteriis suis singulas habuit cellulas valde aristas, quae carceres p tim , vel sepulcra dicerentur, cum se vix posset intra illas erigere, aut alio vertere: quemadmodum in multis Ilaei videre Coenobiis, maxime Uiviacensi, ubi cellam habuit sex pedes longam, quatuor latam. Et illi quidem veteres Eremitae poterant exspatiari per Qtitudines, & relaxare animum post preces, labores & dolores ; idque eos fecisse constat. At Coleta numquam de suo prodiit oratorio animi remittendi causa, quantumcumque ho rendis esset aflaeta poenis δc doloribus: idque adeo, ut etiam si nonnisi unus palsiis interestet inter oratorium & propinquum hortum vel silvam , eo se conferre recusaret . urando autem cogebatur exire ad visitanda Monasteria, aut alias ob causas, postquam ad hospitia perveniebat, in angustum se recipiebat angulum, pannis appensis conclusima, nec inde prodibat, donecesset recedendum.

- XCIII. Magna quoque legimus Sanctorum Patrum jejunia,prolixas vigilias, diuturnas preces: sed Coleta cum Christo jejunavit perpetuis quadraginta diebus & noctibus, nihil prorsus cibi, aut potus accipiens, quod tamen humanae infirmitati ellet impossibile, nisi quod apud Deum nihil est impossibile. De vigiliis eius constiat, eam toto anno, ex singulari Dei gratia, omni prorsiis semno abstinuise . De Iosue legimus, ad ejus jussum stetiste Solem libatio unius diei; sed Mnassis non minus admirandum est, ad preces Coletae

bolem quandoque praecipitasse cursum situm, dc ante tempus ortum esse . Saepe il la vitam suam in mortis discrimen conjecit, de existimationem ignominiae

Multis mod e Satan infestat .: Sanctorum vat virtutes in ea

elueent a

animarum.

323쪽

Annales

miniae objecit pro tumore Dei , & animarum salute. Cum enim civissim abella in Galliis serverent, de quibus dictum est sepra , ita ut nemo ex oppi dis, aut castris egredi auderet, illa intrepida per utriusque partis regiones proficistebatur vilitatum Monasteria sua, cum interim, malo instigante D. mone , ab utraque parte suspicarentur eam 1fare ab hostibus sitis; tametsi illa pro utrisque multas lacrymas, & innumeras Deo preces Merret, & in suis Monasteriis osserendas curaret. Accidit autem ut in pagum quemdam veniret ab alterius partis exercitis occupatum, & bene munitum, in quo erat Monasteri una Virginum suarum: illico ortum murmur ibi fuit, eam favere adversariis . Eam suspicionem periculosissimi auxit casus improvisus I Custos enim Monasterii per errorem pulsavit campanam nocte inter nonam &decimam , cum deberet media nocte pulsare . Id audientes excubitores a tumabant eo intempestivo signo hostibus prodi pagum Itaque inter se conspirant de trucidandis Sororibus Monasterii illius; jamque armati eo pr Coletae matris merita , res evenit sane stupenda: non ..G. solum enim ipsum horologium Monasterii primam horam clarissime, & gn tium . mone & si,no indicavit & expressit; cum tamen deberet decimam, sed etiam noctis spatia contracta sunt, & Sol ante tempus oriri visius est. Audientes autem milites primae horae signum, accurrunt ad Monasterium, satentur secinus animo conceptum , reprehendunt sese , funt se temere malum suspicatos de Sororibus Deo humiliter servientibus, earumque precibus se muniatiores esse, quam suis vigiliis, & armis . p ωὸ Eli in a. XCIV Quδm utem multa prophetice cognoverit Coleta, jam supe- ni pape obliviis, rius copiose dictum est. Obitum Martini ejus nominis U. Pontificis Maxi-M sthinn . praedixit exacte, etiam mortis horam exprimens: sthisma quoque in Ecclesia suturum, finemque Concilii Basileensis longe ante pramuntiavit. Supra

diximus , eam multum amalle parvulos, propter puritatem & innocentiam, Patmilitis, si .l qua ipse nitebat. oblatus ei quandoque suit parvulus, ex nobilibus paren- is , condem- tibus ortus. Illa autem praesentiens si diu viveret , eum condemnatum iri, rogavit Dominum , ut brevi eum tolleret de medio. Reportatus puer d maum , non diu post mala affectus valetudine, desiit esse in humanis . Ea res summo dolore affecit parentes mus, qvi ctiam ad Monasterium venere, perquirentes quid de puero accidit set: ut autem cognoverunt quid dixisset C leta, suam voluntatem libenter divinae conformarunt. Vidua quaedam n hilis & potens , parvulos habens filios, aliquot Coletae Monasteria sund rat; ejus vero patrimonium totum vastabant praedones & raptores; neque illam formidantes, quod esset mulier, neque filios, quod essent parvuli: p , di, biatam . tita a quodam in conjugem statuit consentire; sed voluit prius consi iere Coletam. Ea vero sic sertur ei respondisse :norinis te ex noo marito nullam habituram prolem . Nupsit illa , sed mors

brevi consecuta, vetuit ne prolem relinqueret. coris mat so- XCV. Quaedam ex Sororibus ejus angebatur, ob consessionem peccarorein ye ς torum integre faciendam . Eam Coleta jussit venire ad se , dixitque pera-

manter: Debes filia freme confiteri, nee dubitare quidquam; Deus enim m

sericors ,-benignus es: dices autem hunc in modum peccata tua. Illa hoc audiens erubuit, sentiens Coletam matrem nosse cogitationes ejus, & peccata. Sedit aliquando ad mensam Coleta cum multis aliis Sororibus Instituti sui. Adeo autem coelesti quadam meditatione sursiam rapiebatur, ut cogeretur a mensa surgere. Abiit autem ad oratorium suum, eam illic ine

tu, ditationem prosecutura. Interim dixit Sorori cum ipsa eunti: Dyd tu di- oie Abbatilia, ceres , si viderer ad unam mensam novem Abbatisfias Revelatum enim erat ei

324쪽

Minorum. 3I L

ei,novem ex illis, quae cum ipsa suerant in mensa, Abbatissas postea creatum iri: quod etiam factum est . XCVI. Apostolist quoque ut in multis similis fuerit, satis perspiculi mest ; fuerunt illi a Deo electi & missi, ut mundum converterent. Fuit & ipsa

eleeta & missa, ut miseros peccatores reduceret ad Deum . Eius missionis potest hoc non obscurum videri arsumentum , quod concepta fuit a matre , quae jam excesserat tempus ut plurimum aptum proli concipiendae . Apostoli

quoque in diversas dispersi regiones Christi fidem propagarunt: di Coleta annis quadraginta longe, lateque non sne magnis periculis discurrendo construenda curavit Monasteria ordinis sui , ut Dei nomen celebraretur ,

animarum augeretur salus, peccatores e Daemonum potestate eriperentur, &Salvatori suo restituerentur. In paupertate Apostolos quam sit imitata, potest ex eo liquere sermone , quem ipsa quandoque habuit ad Sorores suas is multo servore seritus, loquens de humma humilitate, & paupertate Domini Iesu , & sinistitimae Matris eius Mariae , & Apostolorum ; ubi tum manifeste apparuere duodecim Apostoli, humi residentes prope Coletam, multa in eis relucente humilitate, simplicitate, paupertate; omnes induti vestibus albis , R illi e permanentes, donec illa cessaret loqui . Sermone finito, multis ii si sunt ascendere in coelum, & una cum illis Coleta in altitudinem tantam su Ievari visa est, ut amplius conspici non posset. XCVII. Hahuit & alia Apostolorum charisnatae sanabant illi daemo-moniacos ue curabat & Coleta , atque etiam rabdosta, virtute nominis Christi . Monialis quaedam furiosa, daemoniaca , & morbo caduco laborans, int Ierabili molestia assciebat Sorores alias nocte dieque , licet multae essent ὁ saepius enim oportebat eam a sex , R eo amplius Sororibus, interdum ab Omnibus teneri, alioqui & sibi & aliis gravissime nocituram . Eum surorem toto anno patiebatur, maxime eo tempore , quo divina officia , & Missae sacri Geium fiebant, quod fuit aliis molestissimum. Si enim sertassis a Completorio usque ad nocturnas preces quievisset, adeo tum se discerpebat, ut multae ejus comprinaendae gratia cogerentur a divinis laudibus abesse: quod itidem fieri oportebat a primo sgno Primae, usque ad saerificii finem, & ad omnes preces Canonicas . Aliquoties vero biduo, triduoque permansit tacita, jacens in lecto plane rigida membris omnibus, ore horrendum in modum hianti, oculis foede apertis & grandibus: atque ita visa fuit absque sermone & cognitione, nihil neque manducans, neque bibens, neque ullum edens signum, praeter planistum lugubrem & senestum , in quo gemina vid batur uti voce. Interdum autem adeo illa vexabatur insania, ut nullo pacto neque teneri, neque vinciri posset; ederet, & biberet obvia quaeque, puta, ova integra, magna lignorum & lapidum fragmenta, Cortices cum nucleis prunorum, ceraserum, & id genus aliorum grandi numero: serrum complicaret perinde ut arborum ramusculos ; alta clamaret voce, quae tamen non

videretur esie humana; nec posset uel fgni Crucis impressione , vel aquae sacratae aspersione, nec ullis precibus compesci, ut taceret. Nonnumquam ita excrescebat furor, ut praeter haec, tamquam bestia ex oculis, ex genis, ex auribus, ex capitis cranio , & ex membris omnibus sanguinem emitteret, quod sine horrore aspici non potuit. Tamdem Moniales illae recordatae procul tunc absentis Coletae, scripto indicarunt ei calamitatem Sororis suae, Orantes ut suis precibus ei opitularetur. Et ecce smul, ac litterae missae suerunt, coepit misera habere aliquanto mitius, magisque diminuta est tam dira vexatio, cum litterae venere in manus Coletae. Postquam autem illa Dominum rogare coepit, non diu dilata est integra ejus curatio. XCVIII. Lo-

Perquam simili Amstolis . Illa sermoe nan

nes a

eibur daemonia. eam tias et tirua .

325쪽

Annales

Marinum prae isti cruciatus .

t in a

XCVIII. Loquebantur Apostoli variis linguis, & id mala omnia cal- Iebant ; nec haec gratia Coletae defuit . Apostolis non nocebant hausta vene na; & Coleta bis sumpsit potionem morti seram , diro insectam toxico, nec quidquam laesa fuit; imo etiam libenter ignovit illis, qui ei illam is, it

terant.

XCIT. At vero si de Martyrum velimus agere tolerantia , ea quoque Coletam non caruisse videbimus: nam si vel centies illa immissa filisset in dolium serventis aquae vel olei, aut toties ignibus inflammata esset, aut tosta , aut excoriata , vel capite punita , non possent eae poeme comparari cum illis , quas illa plerumque annis quanquaginta toleravit. Et certe libenter illa corpusculum suum pro amore Domini Jesu morti obtulisset, atque dici posset reipsa martyr , quando pro honore Dei promovendo non parum sedit sanguinis, stacto brachio, non sine magno dolore, ita ut illo tota vita sua uti non posset: capite etiam adeo contrito & quaslato , ut cum se verteret, sentiret ossium collissionem. C. Solebant Christi Consessores fide sincera , perspicua cognitione, & serventi caritate serri in Deum , prorsis subducentes sese ab hoc mundo , atque a rebus mundanis , totosque se occupantes in iis, qme ad Dei persectissimum amorem pertinent. Et Coleta quoque ardentissima Dei caritate usque adeo accenta fuit, ut per aliquod tempus quoties ejus diu num, meIlitissimumque audivi siet nomen, mox tota a se deficeret, & raperetur in Deum. Itaque si qui ei loqui vellent , summopere cavere debebant , ne quid dicerent ex iis, quae ad Dei summam dilectionem pertinerent; mox enim se auditis illis extra se diste debat, ut longo temporis intervallo nemo posset ei loqui. Mire etiam diligebat proximos , adeoque promovere cupi at cujuslibet bona spiritualia , ut quiete potiri non posset in spiritu, nisi ei pro sua vocatione & facultate subveniret. Et libenter illa etiam seipsem obligasset, ut posset opitulari proximis , sicut & re ipsia secit. Cum enim nobilis quidam in eam ignominiam incidi siet, ut sine magno distrimine non pinet satisfacere creditoribus suis, illa caritate serventi effecit, per bona quaedam ipsi commendata , ut absilue detrimento evaderet.

Etsi vero ingens ejus erat caritas crga viventes, attamen sine ulla comparatione magis cupiebat pia benignitate siccurrere vita scinctis . Miro quippe tenebatur desiderio allevandi cruciatus gravissilvas animarum in locis purgatoriis degentium, quibus adeo condolebat, ut diceret, se libenter illarum loco poenas illas perpeti velle : itaque volebat ut demptis tribus alite Pascha diebus, Sorores quotidie dicerent ossicium desulictorum . CI. Fuit Religiosius quidam, sive Monachus, genere nobilis , di gnitate haud vulgari, sed conseientia satis ditatuta , 8c exigua animi devotione. Is tantum fidebat Coletae precibus, ut nullus magis, spemque salutis suae in iis plurimum collocaret. Cum autem Coleta in longinqua versaretur regione, spiritu praesensit, illum Monachum non diu supervicturum : cognovit etiam horrendas poenas, dc dira tormenta, quae ob peccata sua esset per pessurus, ita tamen ut laindem seret salvus. Multum igitur diuque rogavit Dominum pro illo, ut poenas illas minueret, nec orare destitit, donec certo didicit ejus suturam beatitudinem . Si quis Frater, aut Soror in Moliasteriis, in quibus ipsa degebat, morti propinquaret, Sororem quidem invisebat in valetudinario, Fratrem autem jubebat ad certum Templi locum per- serri, ubi posset ipsa pnesens esse morienti, totisque viribus pro hujusmodi Dominum deprecabatur, ipsesque hortabatur ad fidei constantiam , dc spem veram concipiendam adversus illusiones omnes, & fraudes Daemonum, quae

326쪽

Minorum. 373

quae illis possent occurrere , atque etiam malignos Daemones abigebat ab illis CH. De puritate Uirginum in Coleta praeclare relucente, hoc dicere possumus , eam tam excellentem fuisse in Coleta , ut numquam verbum uulum leve, aut inhonestum vel dicere, vel audire potuerit quovis modo, absque animi dolore & amictione . Quamobrein etiam Christus Dei filius eam sibi sponsiun & amicam carissimam elegit. Accidit autem aliquando cum adhuc secularis esset Coleta, ut vir quidam lascivus & impurus, eam in quodam Monasterio cerneret precibus vacantem , scedisque & spurcis sermonibus eam appellaret. Cui illa dolenter respondit: utinam tibi praenet D I notitiam eorum , quae dicis . Mox ille coepit videre scelus suum; cumque vellet e Monasterio egredi per portam, quae omnibus patebat, nullo modo potuit, sed quoties conabatur exire, toties se retro repelli sentiebat. Non immerito igitur terrefactus, nesciebat quid ageret, multumque formidabat se mente eaptum iri. Tamdem recolens quid dixisset letae purissimae virgini, & existimans ea causa se tam misere Migi, Myus ad eam accessit, culpam coram illa edixit suam, veniam petiit humiliter &devote . Tum Coleta: Deus, inquit,perfanctam misericordiamsuam ignο-

scat tibI , & quamprimum ille sine dissicultate seras egressus est .

CIII. Tanta erat Coletae puritas, ut multi eam invisentes antea leves ,& ad turpia valde propensi, ex ejus praesentia prorsus liberarentur, animis que corroborarentur ad constanter sectandam corporis castitatem. In iis quidam Religiosi similiariter indicarunt quasdam tentationes suas valde periculosas,moxque se senserunt plane impotentes ad eas exequendas atque ita & facultate & voluntate peccandi liberabantur. In Francia Princeps quidam praepoteus, priusquam vidisset Coletam , mundo huic deditus, fastu sus, delicatus & lubricus seit. At postea Coleta intercedente, ex mundat Diactus est religiosus, ex fast δε humilis, ex lubrico spiritualis, ex delicato erga se rigidus & severus. Testabatur ille crebro coram multis non vulga ribus hominibus, idque sumpta sacrosaneta Eueharistia , se postquam vidis set Coletae faciem , numquam carnis tentationem sensisse . In eodem regnosuit quaedam nobilissima matrona, vita laudabili, fama celebri, multa pi tate & misericordia, utriusque sexus liberis abundans. Unus autem ex filiis ejus, qui sere semper haerebat domi, incitante Daemone , coepit amare taminam quamdam , & tamdem post multos laseivos sermones, asii dictus &tactus, ventum est ad mutuum consensum operis perpetrandi. Sola deerat temporis & loci opportunitas. Illis vero in hoc detestando proposito pe manentibus, quidam Religiosus, quem illa matrona mIserat ad invisendam Coletam , erga quam sangulari erat animi devotione & amore, attulit ad eam a Coleta missam ranam vel senem, quo selebat illa stringere habitum suum , eumque obtulit matronae, praesente filio tam turpi tentatione vexato. Hic cum senem vidisset, repente totus mutatus est, adeo ut semper superet loca, in quibus erat illa puella , quam tam perdite amaverat ; quod si non posset subterfugere, quin videret , propterea quod esset cum matre sua , non sine dolore & abominatione id faciebat. Tamdem meritis Coletae uir que ab ea tentatione liberato, puella juncta mi atrimonio est , corpore in c-gra , 3c si ilia nobilis stedam ignominice notam evasit. CIU. De patientia Coletae multa jam ante dicta sunt, quas illa, & quantas aegritudines corporis, quos cruciatus , & angores internos & externos,

non silum patienter , sed & hilariter pro Dei nomine perpessa sit, commemorari vix possent. Α principio devotionis suae amictiones si deessent, a

Eius praeeellens virginitas . Poena homini laseisi . Multos liuerat a carnis desideriis. Mira ejus Di e

tia .

327쪽

eius

mi r ursumnisi mutatur hostena

petebat; si adessent, amanter sustinebat. Quae res eam Christo sponsb esse-cit similem, qui in hac valIe miseriae nuinquam poenarum & asilietionum expers fuit. Si quis interdum miseratus ejus dolores internos & externos, diceret ei: Heu mater, quam dire passa es I Illa respondebat: ea Milesia etiam de parvis conqueri o omnibus ei persecutionem , damnum , amicti nem inserentibus libenter volebat bona reddere ,, ita ut nonnumquam diceret , se provisuam illis de rebus necessariis, quoad essent in vita. Ab ipsis quoque familiaribus amicis non parum vexata sitit , quos ut ab ingratitudine revocaret, eos ad se accitos ,. in sitis collocavit Monasteriis, & tum corporalia, tum spiritualia eis adhibuit selatia , tantamque salutis eorum curam gessit , ut multi ejus precibus ab animae & corporis periculis extracti sint. Illi autem plus dolebat Dei injuria, & perditio animarum, ipsam persequen tium , quam mala omnia, quae ei undecumque accidere potuissent. Ad extremum tamen tales redibant ad sanitatem , & dolebant, se tam malignos in eam suisse oCU. Inter alios qui dam ei familiaris suit, qui Diabolo instigante, eam aliquandia gravissime persecutus est, ab amico in tam crudelem mutatus homstem , ut nec audire quidquam de illa boni, nec prope ad eam accedere

vellet, diceretque in ea non esse Spiritus sancti gratiam, sed quae illa saceret, per aliam ex Sororibus fieri, quam putabat magni esse meriti apud Deum, cum tamen plane rudis & imperita siret: tum praeterea etiam inli maniter eam caedi jubebat, interdum usiue ad effusionem sanguinis , dc crum deles ei persecutiones inserri: quod eis valde eam excruciaret, propter eos, qui talium auctores erant, attamen serebat suaviter & patientissime , ita ut ne minima quidem impatientiae vox ab ea exprimereturis Sicut autem Ss-vator orans pro hostibus suis exauditus est pro sua reverentia, ita & ipsa humiliter & essicaciter deprecans pro suis perseeutoribus Dominum , non est voto fraudata si io : agnoverunt enim illi tentatione diabolica se instigatos secisse, quae secerunt, totoque vitae suae tempore multum ea causa dolui

runt.

CUI Multa etiam tuIit ab extraneis non paucis, praesertim a quodam magni nominis viro, cujus secta cum nomine non consentiebant, qui & clam& palam obtrectabat ei, mirabiliter eam impediens, multisque vexans m dis, & plane affirmans se & illam, & omnes conatus, & opera ejus prorsus eversurum . Illa vero sic ei respondit: Spero fidenter in rinitate Dei eum conservatorum, quae per eum facta fust. Duo e Claro praecipes ejus persecutores suere in ea urbe, in qua permulti non mediocriter eam infestarunt, S impediverunt. Illi multos confinxerunt articulos, incredibili maluia as. serentes , eam Hussitarum haeres insectam , 8c multa alia sane abominanda ab illis steterate conficta, quae tamen non dubitabant palam omnibus proponere& evulgare, ut efficacius sancta ejus opera retardarent. Sed illa his omnibus & qilibuscumque aliis injuriis opponebat silentium, serens omnia sedato& tranquillo animo . Quamvis autem sancti homines sileant, dum serunt persecutiones , non minus tamen formidanda sunt judicia Dei. Ecce enim alter horum, ut se vidit frustratum conatu suo , elato animo alio commigravit , sed paulo post extinctus est: alter mansit quidem, sed gravi correptus morbo valde cruciabatur , crebro appellans Coletam, tamquam indicaturus ea causa se sic torqueri, quod injuste eam esset perseeutus atque in iis dolo

ribus clausit diem extremum is

CVII . Quidam etiam laici opuIenti sanctitatem ejus, & vim sanctae paupertatis ignorantes, non parum ejus detraxere existimationi de famae, dicen.

328쪽

Minorum. 3I s

res eam esse foeminam cum primis opulentam , quae mutuas daret pecunias

propter usuras , & quae cambia, vel collybos Parisiis, Brugis, & Gandavi manuteneret. Sed haec illi ineptissime, quando cor ejus adeo servebat se flat paupertatis amore, ut libentius multo passura suerit se vivam excoriari , quam quidquam ejusmodi admitteret. Multi etiam nobiles & potentes intolerabili quadam vexatione illam appetere conati sunt, propter aedes quas dam , quas ipsi volebant ad alios, quam oporteret, usius applicari: sed Dominus Jesus praecipuos ejus vexationis auctores brevi abstulit e vita. Illa vero & has, & alias prope innumeras persecutiones , instar agni, suaviter& patienter tulit, amore illius agni innocentis, qui uno die plus nostra causamrpessus est, tuam nos pro illo serre possemus eunctis diebus vitae nostrae. Reliqua ejus gesta in annum quo obiit, ditaremus. Ilaec ex actis exscripsimus . CVIII. Concessit hoc anno Innoeentius facultatem aedificandi domum pro Fratribus Minoribus provinciae Dalmatiae in oppido Spalatensis dioecesis, ut erudirent populum silvestrem & rudem in locis petrosis habitantem : His votis fidelium, viii. Idus Martii. An vero constructa sit haec domus, mihi incompertum; neque enim in reccnsu Conventuum obse

vantum, aut Conventualium, invenio .

CIX. Benedictus XIII. Pseud Ponti sex etiam indulsit nobili mulieri Mariae de Montalays, ut in oppido suo Cholleti, dioecesis Maleacensis, & regionis Pictaviensis, Conventum Minoritarum construeret. Anno sequenti Dominica prima Adventus cum Elemni supplicatione , praesentibus sundatrice , filiis Ioanne, & Reginaldo , postea Dominis MontisJoamnis, & ossiciali dioece sano, introducti fiunt Fratres in habitaculum. Anno vero MDLκii. in turbis illis , & seditionibus Gallicanis, haeretici domum destruxerunt, & duos Fratres crudelissime trucidarunt . Restaurarunt aedes incolae piorum fidelium eleemosynis adjuti. CX. Circa hunc annum vir illustris Didaeus Sanctius a Benavides orpidi sancti Stephani de Portu in Hispanix, dioecesis Giemensis, Dominus, curavit aedificari ibidem domum Minoritarum , sub sancti Francisti invocatione , & in majori sacello semet in habitu Francistano sepeliri. In territ Tio Mareni p. Μ. a civitate Fulginatensi , hoe anno habitabilem reddidit frater Ioannes Stroneonius domum inchoatam a beato Paulo Trincio, quam donaverat ejus consanguineus Usolinus Fulginei Dynasta, constructa 1icesesi assib invin alione sancti Bartholomaei. Persedit aedificium nobilis vir Nicolaus Trincius Ugolini filius anno M ccccxv. uti stribit Ludovicus Iacobilius Fulginas , tuin in vita beati Paululii, tum in catalogo Epistoporum Fulginatum, & monumenta testantur provinciae sancti Francisti. Nimis ergo tarde id factum seri Gonraga anno M cccc L. fortassis error irrepsit in numeros . Illic jacent viri Pietate insignes Francistus Brixiensis, Joannes Nu snus , Dominicus Stu ianus Fulginas , & Pacificus Clemerius , de quibus suis locis agemus ditasius . Primam hanc domum aedificarunt Fratres ipsi Regularis Observantiae in Italia; quas antea incolebant, receperunt jarria factas a Patribus Conventualibus . ,, Hoc anno die xv. Novembris Capitu- b, tum, & Canonici Ecclesiae Lateranen. dederunt facultatem Petro A ,, tonio Iacobini de Luceria Sarracenorum, Nicolao Ioannis de Catania,

b, & Francisto Mutici Tranens , Fratribus Tertii ordinis aedificandi Eccle-M siam, seu Eremitorium sub titulo sancti Hieronymi,in fundo Lateranensi, ,, ad Castrum Τalachii exemptum , in dioecesi Urbinate , quod post aliquot

b, annos transivit ad Eremitas beati Petri de Pisis , sive de Gambacorta, uti se dicemus sub annum H ccCCXXXII. - . .. yom. IX. R r a CXI. Sub

Couv. Colles . Coav. s. Steph.

ADDITIO

Domus Talaehu Frat tum Tetti Ioidinis .

329쪽

Annale S

CXI. Sub hoc tempus aedificatum est,incerto auctore,Monasterium Claritarum in urbe Brigatii vulgo insedo Principatus Asturicensis in Hispania Metropoli. Incendio perierunt scripturae , nec quidquam certo liquet circa annum aut causam constructionis. Posteriori seculo floruerunt hic aliquot pietate insignes Sorores , quas eo tempore , quo defecerunt , commemorabimus .

CXII. Dum aliqui dubitarent, an Bonifacii IX. diploma, quo concessisse

diximus , ut remissius ageretur cum Fratribus Minoribus Conventus Assisiatis circa mensuram quartie seneralis, revocatum esset per generalem revocationem multorum privilegiorum posterius ab eodem fac tam , Innocentius declaravit non comprehendi sub hac constitutione: mnemi supplicum votii. iii. Kalendas Martii. Similiter decrevit circa aliam Bullam ejusdem Bonifacii, qua unitam, & incorporatam voluit Monasterio Clarissarum sanet e Mariae inter angulos Spoletanos, Ecclesiam sancti Gregorii Minoris, ut ad eamdem se transerrent: Sacrae devotionissinceritas . xiii. Kalendas Februarii. Sed cum ex hac incorporatione oriretur controversia inter Episcopum d Moniales, & post multas altercationes ipse Innocentius donationem revocaret, non concessis tamen super haec litteris Apostolicis , cassam & irritam voluit Gregorius unionem: Rationi congruis. xlv. Kalendas Ianuarii. Sed eam postea probavit Eugenius IV. anno Mccccxxxii. insertis primis litteris Innocentii suo diplomati. Iussi demum Innocentius, ut Fratrum &Sororum praelaturae non protraherentur ultra triennium: Romanus Pontifex.κ. Kalendas Decembris.

SUPPLEMENTUM P. ANTONII MELISSAM DE MACRO .

is T Oannes AEdeus natione Britannus, utpote in Walia natus, vir erud tione& religione illustris , qui Oxoniae in Anglia, florida in aetate ma-M gna ex parte Aristotelis opera commentariis nobilibus collustraverat, &ri doctissimo labore similes subinde progressus in sacra Theologia cum lauderi & honore secerat: rellista tamdem Academia , tantam auctoritatem , una cum singulari d strina& eximia virtute, apud omnes habuit , ut sing is lari honore a suis pros ueretur , & Ccenobii Praeses institueretur. Na- ctus suo spiritui quietem non ob id otiabatur, cum imo deinceps sacram rum Scripturarum meditationi, dc concionibus ad populum habendis, is quibus in laboribus non mediocrem fructum faciebat, omnem sedulo imis penderit operam. Plura scripsit, inter quae sunt , Lectura in Apocaly- , , psim liber unus ; Concionum variarum liber unus ; Fasciculus virtutum , ,, & vitiorum liber unus: Tamdem Herephordiae in sua patria dum Guar- ,, dianum ageret hoc anno MCCCC vi. decessit . De eius vita, fama, erudiis tione, ac religione scripsit Iolesi eus in suo opere de Uiris Illustribus. AML by Coos

330쪽

Μinorum. 3 7

14O7. ANNO I. ANNO I. RUM ANNO aci .

ARGUMENTUM.

Deficiunt monumenta Vaticana, eouudentibus eirca Punt catum Gregorio,

di Benedidis . Mariuntur Henricus cine ac Rex, ct Sibilia Fortians Aragoniae Regina, ordini adiata I. Multiplicantur domicilis. I. D Ucissi A his annis se offerunt monumenta sacra Vaticana, distra-I bis, occupatis Pontificibus circa schisma abolendum , D meli rem faciem supHinducendam rei Christianae. Condixerant Gregorius, Zc Benedictus de Udicanda dignitate , & de mutuo ineundo colloquio in loco aliquo securo, a suspicione injuriae inserendae libero . Benedictus venit in

Italiam , Gregorius Roma obviam processit, sed dum utrinque timent , Vel uterque illudit , tempus magnis expensis , Cardinalium incommodo & i dignatione , magno Orbis Christiani detrimento , inaniter elabitur , Monec tamdem , quod mox dicemus , Cardinales conspirarunt de utroque deponendo . Nihil ergo mirum , si his annis turbulentis , & irrequietae Curiae

Pontificiat non suppetant rerum nostrarum monumenta.

II. Sub exitum priecedentis anni vi ii. Kalendas Ianuarias, ipsa natalis Dominicae sestivitate licet Marianus noster dicat i v. Nonas Octobris obiit Toleti , non sine suspicione veneni , a medico Hebraeo propinati , Henricus III. Castellae Rex, annos natus viginti septem , postquam regnavit seMdecim , mensibus duobus , diebus uno & viginti. Omnibus sacris , &ex ritu Christiano procuratis , testamentum condiderat , & executores scripserat Comitem Stabuli Castellae , Episcopum Carthaginensem , magnum Cancel Iarium PrincipisIoannis , & Minoritas duos , fratrem Ioannem Henriqueet , provinciae Castellis Ministrum , sibi a Confessionibus quem in eodem munere precessit stater A lphonsus de Aquilar & fratrem Ferdinandum deΥllescas , sui Patris Joannis Regis Consessarium. Regni haeredem decrevit filium Joannem Infuitulum , intra claustra Conventus Minorum urbis Taurinae , natum menses duos & viginti . Suscepto sancti Francisei habitu , Rex in eodem voluit sepeliri , jussitque aedificari Coenobium ejusdem Instituti , cui addictissimum fuisse scribit Stephanus Guibajus, ejusque consortem CD tarinam Aleiacastriam et idque ipsum testatur Chronicon magnum Belgicumbis verbis: Rex se fuit deos mus sancto Francisco, adeo ut arma Regis choris Fratrum Misorum Greumdaret. Summo omnium dolore , & verissimis lacrymis , luctuque , immatura morte praereptum , eximia indole , ingenio facili , miti , atque liberali, vultu decorum , vernacula facundia , ocoptimis dotibus instructum Principem lamentantium , in Templi maximi sacello regio tumulatus est . ,, In testamento supradicto jussit silmmam ,, quamdam pecuniae ministrari duabus amitis suis Agneti, & Iabellae Sor ,, ribus Monasterii sanctae Clare Toletani , & satisfieri quibusirumque suis D creditoribus , ac scripti testamenti dubia quaecumque explicari per supra-ο, nominatos executores; statuit Consessarium suum fratrem Alphonsium de ,, Alcocer ordinis Minorum debere in eodem sacro munere inservireJoan- ,, ni filio , in Regno successeri , narratque se Romam misisse praedictum se ,, trem Ioannem Henriqueet sibi etiam a sacris Consessionibus , & ab intimiso Consiliis suit ibidem recenset ut de provisione quarumdam Eccle- ,, siarum cum Pontifice pertractaret. Plures sibi substituisse Consessi, ,, rios Minoritas , ex his tabulis , aliisque monumentis pal in constat , ,, nec quidquam praetermisisse , quo propensissimum erga Minores animum

simus a

SEARCH

MENU NAVIGATION