장음표시 사용
311쪽
ram domum rediit , ne cogeretur suum stangere jejunium. Si quis in Oppis do , quo orta est, de ejus parco victu perquirere velit, Angelicam plane vitam eam duxisse comperiet. Stupeo ego ipse ad id , quod dicturus sim, Constat, eam exemplo Salvatoris quadraginta diebus &. noctibus contiisse setae' 'nuis jejunam peruransisse. Crebro sanctam madragesimam selo pane de aqua exegit, licet id corpus ejus valde debilitaret . . Quando, Deo disponente, gravis aliquis cruciatus perserendus ei erat, id quod stequens fuit,
eo durante, nihil prorsiis estulentum, vel poeulentum sumebat, nulla enim res creata ejus tum palatum afficiebat. Quod si pro natura sustentanda ali quid sumere cogeretur, aviculae potius , quam hominis alimoniam dixisses. Aliquoties nihil ipse edens nec bibens, ea re sistentabatur , quod alios coram se edere cerneret. Liberata autem ab hujusmodi cruciatu, non nisi seustum panis petebat, qui esset colore medio inter album & atrum, quotam suaviter vescebatur prandens , ut delectationem asserret intuentibus, perspi euumque sebat V numquam tam bene sapuille filiis Israel manna , ut illi pa- . nem hunc, quem diximus, solebatque tune comiter 8 facete dicere, respuendas esse carnes , & pisees grandes, aliaque id genus estulenta, quippe qui pani puritate comparari non possent: attamen pitacuIorum asyectu de
LIX. Cum aliquando a Palmarum die usque ad Coenam Domini ab omni cibo abstinuisset , itemque a Coena illa usque ad Pastha , ipso die P schae venit ad eam gallina , divinitus , ut pie creditur, missa, posuitque juxta
eam ovum exiguum , unde ea tam opipare , & abunde resecta suit, ut trimnae postea nihil comederit. Quamvis autem in seipsam tam esset rigi-
Muigna . Augebatur in ea manibiis ei.
da & parca , attamen erga alios fuit perhumana & liberalis , ex animo cupiens & volens , ut Sorores & Fratres illis inservientes haberent victum qui sufficeret, exclusa tamen omni superfluitate, ne sanctae paupertati injuria fieret; nec unquam de divina bonignitate sibi dissidendum putavit , quin res necellarias illis stippeditaret, modo fideliter selverent vota sua . In mul iis urbibus , R insignioribus pagis, ubi erant Monasteria ejus, quidam provpter Deum, & contemplatione re aerendae presentiae ejus , mittebant illi speciatim panem & vinum , & alias delicatiores eseas ; sed ex iis nihil uno quam gustare voluit, mittens ea statim aegrotis aut indigenis , aut certe iaeommune omnibus distribuens. Quod si nimiummata valetudo cogeret alia quid inde sumere, essetque id tam exiguum , ut aliis impertire non posset id moerens & lacrymabunda pleneque invita sumebat. LX. Ut plurimum estulenta omnia ipsi oblita tam largiter & oopiose Fratribus & Sororibus distribuebat, ut evidenter in ejus manibus augeri viderentur, paucaque ab aliis ei data , & ab ipsa rursiis distributa, multis abunde sussicerent. Fratribus Monasteriis inservientibus , si vel ex devoti ne ipsim inviserent, vel a petendis eleemosynis, aut aliunde redirent, atque etiam aliis ad ipsam divertentibus, qui vel alimentis , vel consolatione indigere viderentur, humanissime cibum & potum asserebat . Si vero comperiit et quempiam indigum & egenum, nec haberet unde ei opitularetur, dolebat vehementer, optabatque s bi praebeti saeuitatem illum juvandi. Id
cernens praepotens Deus non raro permovebat alicujus pii hominis animum, ut Coletae eleemosynam praestaret ; inde vero ipsa dabat indigenti. Erat quandoque in Monasterio ea in regione sito, ubi annonae magna Lit penu ria, vixque ea obtineri poterat. Amigebatur ea re populus miserandum in modum , dc Collata quoque tam pro suis, quam pro aliis non mediocriter an gebatur . Ecce ab inexpectato oblatus est ei saccus elegans purissinio stu-
312쪽
mento plenus . Id ergo secreto in pauperes erogandum curavit, ita ut multorum inopiam relevaret. Duravit autem frumentum diutius , quam quis quam speraret.
LXI. Ex illis rebus, quae sic divinitus ei transmittebantur, nihil penitus sibi retinebat, sed pauperibus & egenis eas elargiens , si quid superesset,
in usiis inopum scrvabat; cepius que reipsa compertum est , etiamsi in pauperes collatae essent, tamen sine diminutione diu eas perdurasse . Data ei aliquando suit propter Deum ovorum certa portio, idque ea in regione, ubi eorum rara erat copia. Libenter accipiens in area condidit, impertiitque li-hens omnibus petentibus, tum sanis, tum aegrotis; nec tamen numerus e
rum imminuebatur. Et illa quidem id persensit, sed apud se tacitum habuit. Vinum quoque ei plerumque datum diu asservabat pauperibus distribuendum, sed etiam longo tempore distributum nihil neque de quantitate, ne-pue de gustu & bonitate amis ille videbatur. LXII. Duobus Fratribus ob negotia Religionis confici da proficiscentibus , tempore incommodo, & periculoso itinere , aliquid vini dedit, quo in via uterentur . Ibant illi & redibant, & cum esset opportunum bibebant in itinere ex vino sane bono , nec quidquam diminutum fuit. Ipsa quidem , si in locis esset vini copia abundantibus, nihilo plus inde sumebat in usus suos, & id quod sumebat usque adeo diluebat aqua , ut in eam mutatum videri posset. Si autem ibi versaretur, ubi vini clitet penuria, nihil prorsus
vini hibere voluit, nisi cogeret morbus: maxime autem aquae potu restige rabatur e & quemadmodum potatores dant operam internoscendis vinis, ita ipsa aquarum discernendarum erat bene perita, quamquam & ab illis pro desiderio gustandis sepe sese refrenabat. Si esset in locis ubi crassiores erant aquae, minusque purae, in vitreis vasculis eas sinitatis cauca ad ignem apponebat , ut ebullirent. At impurus Cacodaemon vitae ejus asperitatem &fructum, quem aiserebat serre non sustinens, cum illa quandoque acerrima cruciaretur siti, & aqua ejus ad ignem bulliret in vitro , arrepto baculo percussit vasculum , & in centum atque eo amplius stulta comminuit, Id vero illa tulit patientissime , laudans Deum. Evenit autem inde res admiratione digna, collegit illa fiagmenta, & sublatis in coelum oculis, Deum orans mox
vidit sanum & integrum vitrum uti ante fuerat: bis quidem ita stactum fuit a Satana vitrum, & bis Coletae precibus redintegratum. LXIII. Quaedam ex ejus Sanctimonialibus cum aliquando ivisset allatum in ejus usus aquam , secum detulit codicem , quo Coleta uti solebat. Is vero lapsus in aquam, usque adeo corruptus 3c madefactus est, ut prorsus inutilis putaretur. Doluit igitur non mediocriter Sciror illa , & quid ageret prorsus animi dubia erat . Tamdem abjicit se ad pedes matris Coletae, dicit quid acciderit, ostendit codicem madefactum . At illa videns eam tam misere dolentem , pio actetu conseiatur: noli , inquiens , timere filis , non enim perditur en codex ; moxque eum accepit in manus suas prorsus inutilem; sed simul atque tetigit eum, totus siccus, pulcher, & illaesus apparuit, a latere dumtaxat quodam remanente vestigio , in tanti miraculi memoriam. Quidam etiam Frater necessariam Coletae aliquando aquam attulit, sed μ ra , perquam vas aquarium fictile intromitti oportuit , brevior erat, quam ut posset illud recipere . Mira rest postquam admotum fuit vas senestM , ad eam quantitatem subito redactum est, ut haud difficulter per senestram inserretur.
LXIV. Nihil quidem in hae vita Deo gratius esse potest , & homini conducibilius, quam pro ejus amore libenter pati dolores & cruciatus. Earim. u. P p a enim
bis reparat. Codirem made factiim tepe te exsecat
313쪽
maiores erant rueratus .ndiein Mira eius tot
enim revera ejuS amicis , vel maxime fit consermis , & consimilis. Certe ipse Dominus Ieses Christus tota vita a graves labores & dolores nostri am re perpeti voluit. Itaque & Coleta virgo ad ejus similitudinem pro seo modulo hac in parte accedere diligenter studuit; nam quoad vixit perpetuis assedia nil doloribus & cruciamentis, aliis post alia succedentibus penit mero difflicatis , quae omnia tulit patientissime. Inter alia magnam ermolestiam asserebat in statio quaedam continua , sine interna issione modo crecens , modo se remittens , quam tamen suaviter tolerabat. Pneter hanc multis aliis asiligebatur modis , interdum in Elo corpore, nonnumquam in anima, plerumque in utroque , idque sine gravissime . Morbos ex naturali aliqua causa existentes placide serebat; qui vero prater natum ordinem divinitus ei infligebantur, eos necessario perpeti oportebat, nec potuit illis pro suo arbitrio abselvi. Ad inflationem illam, quam diximus, aliae penCcontinuae vexationes & infirmitates se adjungebant, quibus interdum tamini re distruciabatur, ut octo dierum spatio vix una hora integra respirare misel: quodque commiseratione dignum est, cum soleant alii , tum smi, tum roti in lectulis suis captare requiem& levamentum, illa potius, &deterius vexabatur . Nam etsi ob labores diurnos cuperet nonnumquam dare se mi turnae quieti,& corpusculum in lectulo reponere ; at numquam tamen requie illic potiri potuit; imo vero mox ut eo se recipiebat, novis relaboribus A angoribus cruciabatur, idque nocte tota, & interdum usque ad meridiem . LXV. Neque elusinodi angustiis premebatur semel atque iterum per hebdomadam, sed cun his noctibus. Porro diebus Dominieis & festis , & in magnis selena nitatibus, quibus alii omnes cessant a laboribus , longe acri ribus illa torquebatur poenis , quam diebus aliis et quantoque erant celebriores dies, tanto cruciatus erant acerbiores . Inchoabantur autem iit plurimum
a primis Vesiperis , usque post Completorium , ut vocant, sequentis diei. In praecipuis autem selemnitatibus a meridie diei praecedentis sumebant initium , & durabant usque ad illarum finem. Cum autem visum se it Domino bis etiam alias addere molestias longe infestiores iis , quae neeessario illi serendae erant, si quis superveniret , cui non posset suam negare 'se tiam , mox ut volebat ei loqui, cessabant dolores illi, nee sentiebat quidquam , quantisper illic haerebat; sed simul atque recedebat, mirabiliter d
lares ejus ntendebantur, & augebantur pro ratione temporis, quo cessa rant illo praesente . Tum vero usque adeo cruciabatur, ut saepissime ex oro sanguinem vomeret. Signum autem evidens est, poenas has & molestias non naturales Diste , sed divinitus ei irrogatas , quod & subito acciderent, & repente desinerent, nullo prorsiis earum vestigio remanente, ac si nihil omnino passa esset. Itaque aliquando dicebat: Nesio me quid uamsensi se mali ;cum paulo ante prae doloris vehementia omnino incurvata suis let, & Iingua penitus perserata. LXVI. Caput ejus durantibus his poenis , simile ollia serventi videbatur , illis abeuntibus , confestim redibat in pristinum statum cum lingua, &membris ceteris . Id erat admirabile, si calore cruciaretur, nulla re frigidaeum potuisse extingui; si frigore , nullis mundi hujiis caloribus potuissed pelli ,& ut multa paucis complectar, potest id de illa assirmari, salva omnium pace, si quis in hac vita tolerandis poenis horribilibus, immanibasque cruci amentis verus Christi imitator Qit, eique conformis, eam talem Risse. Ut enim cognovi e viris fide dignis , & ejus odi rerum peritis, potissima sanctorum Mart Frum tormenta, sane horrenda, ipsa in se experta est, ves
314쪽
simul, vel successive , quorum acerbitatem augebat temporis diuturnitas.
Alii enim Martyres vix ultra decem, vel viginti , aut triginta & quadraginta dies cruciati tuere I leta vero annis quinquaginta tam dire perpessa est: nec ulla Iabebatur hebdomada , qua non unum , vel duo Martyrum supplicia
revera experiretur: interdum enim urebatur igne cum beato Laurentio,
non quod ibi ulla adesset ignis substantia , sed Deo mirabiliter agente , ignis
S emcacia , atque id genus cruciamenti plerumque tota noeste durabat . I terdum torquebatur , instar sinisti Vincentii , nonnumquam cruci assigebatur , & excoriabatur;aliquoties minutatim conterebatur, aliquando in bul- Iienti aqua cruciabatur . Plerumque videbatur ei cor ejus aperiri, & sale conspersum occludi. Interdum reipsa sentiebat sub corpore suo titionem ardentem , totum corpus inflammantem ; alias oculorum radicibus adna tum carbonem ignitum , illos penitus consumentem ἱ alias per membra Om nia serra acutissima adigi, eisque totam se conligi . LXVII. Plae autem dc id genus alia dira , & immania non ei extrinsecus a persecutore conserebantur, sed Deo intus dispensante, quibus nonnumquam atrocius affligebatur , quam saneti Martyres , quod nullum sent, Tet levamen , aut refrigerium, quo illi vel a Deo , vel ab Angelis assiciebantur, eo tamen dempto, quod cum Sorores, quae ei familiariter adessessilebant, nodiu captandae quietis causi, poenis cessantibus ab ea recederent,
Angeli cincti blanditer eam invisebant, ossiciosssime illi inservientes, tamquam stimini Regis ancillae vel sponis. Praeter haec vero etiam in singulis membris peculiares sentiebat assiletiones, maxime in oculis , quibus praecipue lebat remedia opportuna adhibere , ut posset videre pretiosissimum Christi corpus in Eucharistia, & ex libris divina ossicia devotius persolvere. Nec tamen deerant oculis ejus molestiae & vexationes perpetuae. Aliquando visitante ea quoddam Monasterium suum , adeo lingua in guttur medium depressa fuit, ut nec loqui, nec orare vocaliter, imo vix respirare posset. occurrit tum ei quaedam juvencula speciosissima & humanissima , hilariter eam salutans , & tamdem amplexibus stringens & deosculans : inde lingua rediit in locum suum , 8c mox virgo illa evanuit. Testabatur autem Coletae
Consessarius Henricus de Balma , sitisse illam beatissimam Christi matrem
LXVIII. Fuit Coleta rerum mundanarum parum perita, sed sagax valde, oc admodum prudens , & gnara coelestium ac divinarum. Prope nulla ei inerat doctrina humanitus acquisita, sed abundabat scientia divinitus insidia, quae est pnecellens Dei gratia , qua freta clarissime cogno rebat & 'praeterita & praesentia, licet occulta, itemque sutura . inod ut certius eluceat, exemplis declarabimus . Fuit quidam insignis sacra Theologiae Doctor Parisiensis , professione Franciscanus: is ab exordio reformationis, cuius saepe meminimus, multum Coletae deditus fiuit. Accidit autem , ut in lethalem incideret morbum . Visitabat tum quaedam Monasteria sita Coleta ,& cum in spiritu didicisset, Doctorem hunc non selum corpore, sed etiam animo periculosissime laborare , ut in tanto discrimine ei succurreret, acces sit ad Monasterium , in quo ille decubuit, invenitque illum jam animam languentem ia- agentem, & ut ipse postea retulit, redha euntem in Tartarum . Itaque prinPrio eum compellans nomine, signo Crucis humiliter & reverenter edito , in: Epo no animo, ct mite pera in Dei infinita bonitate adiunctisque brevibus quibusdam exhortationibus, statim recessit. AEger autem ille attente percepit quid diceret, eamque probe cognovit ,& multum con firmatus brevi surrexit sanus & incolumis corpore . Deinde contulit se ad
315쪽
Coletam, obtulitque se serviturum ei toto vitae spatio , quam per illam fate-hatur se rei inuisse. Libenter illa annuit, non quod ullum ejus expeteret servitium , sed ut ejus animae consuleret, cujus salutem ardenter desiderabat, quaque ille non mediocriter indigebat. Comiter igitur hortabatur eum, ut omnia peccata sua integre confiteretur, nec celaret quidquam , idoneumque ei Consessarium designavit. Cui ille utcumque confitens veIoblivione , vel verecundia peccata quaedam graviora reticuit. Tamdem revertens ad Coletam ait, se plene consessiim , illa vero id pernegans , multa& grandia ei commemoravit peccata, ab illo perpetrata quidem , sed non dicta in consessione. Stupebat ille, sentiens non nisi vera ab illa dici, quae tamen mortalium nullus ieiret . Redit ad Confessarium , denuo confitetur , facta consessione rursus se ad Coletam confert, afferens se jam omnia edixi sese . Illa negat , iterumque quaedam enormia acinora ei enumerat, quae nec dum esset consessus et atque sie tertio ab illa remissus est ad Consessarium , donec integre omnia explicaret. Quamobrem palam deinceps testabatur, seper eam & corporis & animae vita potitum, multumque ejus erga illam
amor auctus est, adeoque eam verebatur , ut nihil neque cogitaret, neque diceret, neque faceret , quin illam semper omnia coram intueri existi
LXIX. Uenerunt quandoque ad Coletam duo praepotentes Princi-h; iisti,iata ' ' pes , pia erga illam animi affectione ducti , quibus illa post multas salutares institutiones, a Conlassario suo quasdam seripturas memorabiles curavit prae
legendas. Sed alter eorum non attendens , volvebat animo turpes cogita
tiones , nihil interim soris quovis modo indicans , unde id posset animadve ti , cumque jam etiam iis perniciosissime deIectari inciperet, Coleta id sentiens spiritu, vertit se ad eum , clamorem edens vehementissimum , & v eem admirandam contra illum . Isque clamor adeo penetravit cor illius, ut& tum videretur, & etiamnum videatur ei, perspicue nota & intueri Coletam cordis sui cogitationes turpes; quas etiam illico a se rejecit, & animum advertit ad sacra verba, quae illic recitabantur.
LXX. Quidam Epistopus, vir prudens & spectabilis , in urbe sua in-
Coletam, ibi tum manentem , cum illa conserens de multis rebus bonis ad Dei honorem , Κ animarum salutem pertinentibus . At illa de duobus eum admonuit; primo caveret sibi ne propter dignitates terrenas, aeterna se dignitate & honore privaret. Cognoverat enim, Domino eam docente , Episeopum illum non contentum honore suo, ad majorem adspirata . Secundo , ut cogitaret vitae hujus brevitatem, studeretque esse paratus, quan documque Domino visium esset eum ex hac vita evocare . His Epistopus auditis, valde mirabatur; clam enim dabat operam, ut possiet essici Cardinalis , nemine id stiente. Attamen paulo post Romam prosectus est, ut possiet voto potiri suo: brevi autem ut Coleta praeviderat, e vita decessit. s.Midωλῶ, LXXI. Marchio Princeps nobilissimus singulari studio & amore pro net imuerulentis quens Coletam, misit quandoque ad invisendum eam Sacerdotem suum is. Joalinem de Molis. Is tamdem recessurus , pmmonitus est ab ea , ut pure& fideliter confiteretur peccata sua, propter pericula paulo post ipsi eventura . Fecit ille sic; & cum post dies paucos ad urbem Antisiodorensem sere pervenisset, obvios habuit stelestos quosdam & crudeles viros, qui ejus
latus lancea consederunt, caput sauciarunt, multasque ei plagas imposue runt. Perductus inde est in eam urbem, sed nullus ex chirurgis ausius filii manum admovere curandis ejus vulneribus , quod omnes putarent fieri non
posse, ut unquam simaretur . Tum ille adeo se destitutum videns, preci-
316쪽
hus Coletae virginis humiliter se commendavit: deinde conflanter 8c secure dixit chirurgis, ut absque ulla haesitatione apponerent manus suas. Qiodicum illi fecissent, intra quadraginta dies,meritis Coletae integre curatus est.
LXXII. Vesentit civis nobilis suit Ioannes a Colonia, mercator cele- Et merratotembris, Deum serventer amans. Putabatis se valentem viribus, in magna 'Π' .victurum prosperitate . Accersitus autem a Collata , audivit vitae finem stibi propediem impendere : itaque debere se componere res suas, & Domino venienti conscientiam mundam exhibere. Assensit ille prompto animo, nec quidquam omnino procrastinans, secit ut erat admonitus , in xque correptus morbo, morte sua docuit vera predixisse Coletam.
LXXIII. Alius quidam in Burgundia fuit vir nobilis , potens & erudi- item nobῖle tus, justitia quoque conspicuus; et & cognatis ejus notae erant res gestis ' sy'μ' 'Collatae, eamque non mediocriter amabat cum suis, A perinultum fidebat ei in rebus dc negotiis suis, multique eam beneficiis assiciebat. Existimante autem illo quoque se firma esse valetudine, & simuI tamen de animae suae salute cogitante, Coleta tum in longinquis agens regionibus, Domino reVelante, didicit, eum non diu supervicturum, & in ejus constientia latere quaedana animae illius periculosa impedimenta allatura. Misiit igitur ad illum quosdam Instituti sui Fratres, qui secreto haec impedimenta indicarent..ibus ille fidem adhibens, ea diligenter amovit, canoque munitus C letae consilia, diem clausit extremum. Civis quaedam Cabilonensis , haud . .es c.,x
vulgaris, Coletae nota familiariter, prae devotione seαontulit ad eam in- I ensem. visendam in Monasterio Poliniacensi. Illa vero sciens propinquum esse vitae ejus terminum, admonuit eam, ut sua peccata integre confiteretur. Fecit ite , & inde ab ea recedens commendavit se obnixe precibus ejus tam vivam , quam vita sunctam . Reversa Cabilonem incidit in morbum, &Christo spiritum reddidit.
LXXIV. Facile autem novit Coleta ea, quae absente ipsa sebant, pem Fraul Iod ratrinde ut quae ipsa praesente, maxime si ea scire cuperet . Quidam ex Fratribus ejus Franciscanis, ob quaedam expedienda negotia Romam prosei tus suit, ubi clam egit nonnulla , quae non nisi Deo, Sc sibi nota existimabat: ' interim tamen putans se bene facere. At ubi rediit in consipeditum Coletae, ait ad illum: Bainobrin inbue ea rationefecipi Ille rubore si susus, certissime didicit, nihil eam posse celari. Si quid autem de administratione Monasteriorum suorum voluisset habere comperti, tam facile noverat quae agerentur in iis, quae eslant procul sta, quam in quibus ipsa coram aderat . Significabat autem illis secreto admissas culpas, ut remedium adhiberetur . 1taque quod admirabile est, nihil unquam in iis Monasteriis indecens accidere potuisset, quin ipsa aliquid praesciret, tametsi non speciatim semper timsset quid, vel ubi accideret. Inde vero magnus ejus animo accedebat dolor r postquam autem jam factum erat, dolor ille .niebatur . Multi ad Mutia ta ;Λψῖ- eam crebro adventarunt tam sublimis, quam abjectae conditionis ὀc status; salutii suae tum pro devotione, tum ob reportanda saIutaria consilia, vel ob adhortati nes egregias sustipiendas; de quibus omnibus, maxime qui proiectus sui causa veniebant, uulurimum ea praestiebat, antequam ipsius intrarent ora- et torium , quinam essent, quid vellent, quid responsi dandum illis seret. Qigamobrem Consessarii ejus de Fratres plane compertum habentes quanta
esset divinitus ei collata rerum occultarum cognitio, usilue adeo eum vere
tantur , ubicumque essent, etiam in locis remotissimis, ac si coram ei assiste- irent: .si quid enim admitterent repraehensione dignum, postquam adean
revertissent, comiter & placide id eis objiciebat. LXXV.
317쪽
LXXV. Sorores occulto quodam animi moerore , vel assietione Iab rantes crebro ad se vocabat , blanditer exponebat causam moemiis vel a fictionis, rarumque animos erigebat. Non potuit igitur ambiguum esse apud illas Coletam matrem certo nosse arcanas ipsarum cogitationes. N vitia qtaedam aliquando tentata fuit a teterrimo Satana , ut exiret e Ma n sterio , nec id tamen cuiquam aperire aiisa erat. Eam Coleta activit ad se,& dixit ei quid cogitasset , illa vero mox agnovit culpam suam , magnaquzanimi concepta devotione, statuit plane professionem facere. Alia Somreum Colata ire eodem degens Monasterio, adeo premebatur quodam conscientiae pondere , ut in desperationem ruitura videretur. Sensit id Coleta in spiritu, vocatamque ad se tam suaviter & amanter allocuta est , tamque aperte & perspicue ei demonstravit periculum tentationis suae, adeoque ejus
animam adversiis eam tentationem confirmavit , ut numquam deinceps eam
perpessa sit. LXXVI. Exc tavit quandoque malus Daemon inter duas Sanctimoniseles discordiam quamdam , quam tamen neutra prodebat seris. Eas singulatim Coleta ad se venire jussit, & tam egregie exhortata est , ut omni posita simultate, integre sibi conciliarentur, & rei a perciperent, Coletam non ignorasse quid animo versassent. Inde vero non parum perterritae , eam deinceps vaIde timuerunt. Soror quadam , Collata cum aliis in Templo divinum ossicium peragente, vagis occupabatur cogitationibus. Advertens hoc in spiritu Coleta, mandavit ei per aliam quamdam , ut cessaret, donee essent preces absilutat. Illa ad se rediens statuit nullo pacto ejusmodi cin lationibus assentiri. Alia quaedam Soror itidem sub divino ossicio, manu librum tenens, res vanas & perniciosas animo volvebat. Id clare intelligens Coleta, sepe innuebat ei ut eas a se repelleret; sed cum non adverteret , abstulit ei librum cum asperitate quadam, sentiens illa Coletae patere cogitationes sitas, transtulit se ad cogitanda divina r mox Coleta humanestet ad eam se convertens, subridensque librum ei restituit.
LXXVII. Interdum quidam e Ciero, Doctoresque Theologi , & alii hujus mundi sapientes, dissiciles ei de rebus subtilibus proponebant qua hi nes. Et si autem studio humilitatis invita admodum responderet, quando tamen in spiritu sentiebat, absque curiositatis vitio id fieri, tam profunde
respondebat, tamque dilucide explanabat, ut omnes admirarentur, mul tumque inde aedificati, dicerent secreta ei divinitus revelari. Ea tempestis te, qua in Galliis cruentissimum inter duas partes imminebat praelium , C Ieta praevidit non sistum humanum sanguinem erudeliter susum iri, sed etiam multas animas misere perituras: multo ipitur animi concreto dolore , cum profusis lacrymis contulit se ad deprecandum Dominum , scripsitque litte sad utriusque sectionis capita, liortabaturque ne praelium committerent. Misit etiam ad eos qἡosdam e Fratribus suis, per eos significans corporum& animarum certam perniciem ex eo consti eiu secuturam, eisecitque ut utrimque Gederetur ab at h. Cognovit etiam quandoque suturun quoddam perniciosum incendium in pago quodam, in quo erat Clarissarum Monasterium. Itaque mandavit illis, ut diligentem adhiberent operam rebus suis ab igne servandis. Mox erimit exitiosum illud incendium , adeoque prope ad Monasterium illud accellit, ut Sorores valde sibi metuerent, quae tamen Coletae meritis servatae sunt. LXXVIII. Praepotens quidam dominus pie assiciebatur erga Coletam. cupiebatque ei condere Monasterium in ditione sua. Ea causa misi ad eam quemdam ex Clero, qui indicaret votum ipsius, dc ejus assensum expeteret. AG
318쪽
Assensit illa, sed postridie praevidit magnam illi pago , in quo construendum
erat Monasterium , cladem imminere. Rogavit ergo Dominum illum per nuntios ut aliquandiu illam Monasterii structuram disserret. Non diu post tota illa regio hominibus armatis plena fuit , a quibus innumera suere mala perpetrata , atque etiam pagus , in quo Monasterium Dominus ille extruere voluit, penitus destruetus . LXXIX. Cum primum conditum fuit Monasterium Poliniacense, N vitia qiuedam illic lethaliter decumbebat. Iussit Coleta ut quaedam ex Sororibus sedula ei adesset, ne sela moraretur, ipsamque accersiret, cum cerneret morituram; volebat enim omnino adesse migranti e vita . Accidit autem ut Soror illa, vel fessa labore, vel ex quadam negligentia , semno opprimeretur , atque interim Novitis emaret animam, quae res vehementer amixit letam, quod non adfuisset decedenti. Objurgavit igitur Sororem illam, quod id ei non indicasset, aitque : quandoquidem ausa es negligeremo pium meum , noveris te brevi nulla insiste morituram . Vix parum intercessit temporis , cum illa in gravissimum morbum incidens sex horis loqui
non potuit, nec spes erat deinceps Iocuturam , cum tamen non esset Ecclesiasticis munita Sacramentis . Eam autem more suo invisit Coleta, vicemque ejus dolens , obnixe rogabat Dominum , ut restitueret ei loquendi facultatem , quo posset Sacramenta percipere. Postquam illa suas absolvit preces, Soror muta illico loqui coepit, & diligenter consessa peccata sua , omnibus est munita Sacramentis, sia obiit Ela , nulla praesente Sorore . LXXX. Cum esset aliqu1ndo in Monasterio Viviacensi, revelatus suit ei obitus propediem adfuturus eujusdam nobilis & piae matronae in pago P
liniacensi commorantis. Dicebatur ea Ioanna de Vannato, eratque bene
sospes , & multa fruens prosperitate. Nunciavit ergo ei Coleta, se quidem ejus visendae desiderio teneri, sed tamen non visuram se ipsam , nec ei l cuturam in hac vita. Post paululum illa coepit vexari mala valetudine , Ruita suncta est. Quidam Relieiosus Presbyter Franciscanus , ob Monastica curanda negotia peregre prosectus cogebatur ire per loca peste non medi criter insecta . Correptus igitur peste , prius obrutus suit morte , quam pusiset congrue sacrosanctam Eueharistiam sumere . Id Coletam, licet procul agentem, non latuit, statuitque in tanta necessitate Fratri illi succurrere . Ante igitur quam ille exhalaret spiritum , ipsa accito Consessario, peccata sua consessa est, & pro illo decedente pereepit sanetissimum Altaris Sacramentum , ne absque ejus munimine tam aristum ingrederetur iter , in quo illi periculosas insidias tetri Daemones tendebant: quod gratia Dei, & meritis ancillae ejus, morienti non parum contulisse videtur . LXXXI. Quidam alius Sacerdos Franciscanus, qui cum primum prO- sessus eiset vitam Monasticam , utilem cane operam Coletae Monasteriis peramanter impenderat; tamdem hortante Dracone Tartareo , non impetrata copia discessit, & in longinquam abiens regionem aliis Religiosis se adjunxit. Sed parum illic proficiens mortifera aegritudine coepit laborare . Divinitus id cognoscens Coleta , licet ab eo longe semota, totis viribus Oravit Dominum, ut illius miserrimae animae serret opem . Mox ille concepit tantam cordis contritionem & dolorem ob admissa peccata sua, maxime quod a Monasteriorum Coletae servitio se temere subduxisset,ut spes sit illum reductum in viam salutis aeternae. Apparuit enim defunctus Coletae matri, sicut solebant, qui ex ejus erant similia . LXXXII. Nobilis quaedam & potens Domina, multum in ea erat cura, & cogitatione , ut neptem suam homini locupleti, & honorato colloca- Tom. IX. uel ret.
319쪽
ret. Videbatur autem ei quod nimium animae sive salutem negligeret. Itaque dixit ei Coleta : Multa quide uiae dise in id incumbis Domisia , ut generos neptis tua iungatur viro; sed aeriaret hanesvicitudinem adhibere te fuisti tuae; non enim videbis unquam eam marito eo Iasam . Et id res ipsa comprobavit ; mortua est enim ante nuptias neptis suae . Saepius quoque perspectum habuit Colata quo in statu re vita plerique tum Religios, tum seculares abituri essent. Aderat quandoque cuidam Religios e morienti , sed mortis crueiatus valde extimescenti . Dixit autem ad eam ; abi fidenter ad Dominum , nec quidquam timeas, & anima confestim exiit e corpore o Ait autem ad adstantes Coleta: Multa quidem patietur , sed tamdein non privabitur Vita afferna. LXXXIII. Puella quaedam cum primis sermosa , & optime morata extrinsecus , petiit a Coleta recipi in Monasterium: sed quod secreto nosset quaedam in illa , noluit assentire. Rogante autem pro illa instantissime patre puellae , itemque Coletae Consessario dc aliis, illa respondit: Vos quidem cogitis me admittere tuam, se tamen noveritis numquam eam adprofessionem perventuram. Fuit hoc verissimum, primo enim exacto anno , ob divini ignorationem ossicii, nee potuit, nec debuit admitti. Altero anno tot ei occurrerunt tentationes , praesertim de deserendo Monastico Instituto , ut quadam laborans amentia , diceret se nulla ratione id posse profiteri . Ejecta initur e Monasterio , ad prosessionem admissa non est. Alia quiniam Novitia sub Misi e sacrificio dicebat preces suas prope Coletam,ut illa cogitaret piam,& religiosam illam esse . Saeriseio peracto , Coleta accivit Novitiae illius magistram, aitque ei: DuIdem μισω Novitiam hanc am, ct Deo devotum esse inednibu in ea demotionis comperio . Audiens id novitia multum erubuit, sentiens non Iatere Coletam cogitationes suas. Alia Soror magno tenebatur desderio petendi imaginem quamdam a Coleta. Itaque accessit ad eam, sed non fuit ausia indicare ei votum suum . At Collata non ignorans quid vellet, subridens ait illi: Vade, inde. Illa abeunte, statim misit ei Collata pulcherrimam imaginem , mandans ut eam mitteret matri suae, quod illa summopere desiderabat. Eadem Soror magna aliquando animi desblatione alicta,ita ut se putaret Deo prorsus invisam,nec ullo pacto posse salvam seri,
statuit adire Coletam, & si illa placidum ipsi exhiberet vultum existimare se
non esse alienam a gratia Dei. Cumque haec animo cogitaret, Coleta mater voravit eam ad se , eamque blande & peramanter appellans , ait, se non minus eam amare, quam ullam ceterarum, quae sint eius Instituti. Denique commendavit eam Monasterii Abbatisse, praesente illa asserens eam esse filiam suam in primis caram: unde illa magnam accepit consisIationem, certoque persuast sbi, Coletam perspicue nosse arcanas pectorum cogitationes .
LXXXIV. Impurismorum Daemonum ea est malignitas,ut quanto magis sentiunt quemdam appropinquare Deo , tanto eum acrius inistent, &multis amigant modis; qui enim eis obsecundant , illis non magnam molestiam exhibent. Cernens igitur invidus Daemon, Coletam persectissima caritate Deo conjunctissimam, modis omnibus conabatur impedire illam &divexare , atque persequi toto ejus vitae spatio. Cum enim in ipsa juventute statuisset Deum medullitus amare, eique studiose servire , multis annis sin-pulis noctibus, cum inchoaret preces suas , quidam malignus Satan ei se adiungebat , S miras quasdam voces , 8c quasi pias querimonias edens, conabatur ejus interturbare preces . At licet illa annis esset juvenis, animo tamen jam perfecta erat, & fide provecta ; adeo enim confidebat Domino , ut nihil
320쪽
externum resermidaret. Itaque Daemoni illi,nec signo, nec verbo quidquam respondit , unde iniser victu taedio se subduxit. Porro ubi ad mediocrem pervenit aetatem, & iam Monasticam sectabatur vitam , ispe in eam incurrerunt Daemones , sustibus tam diu , 8c atrociter caedentes , ut membra ejus tenerrima, & imbecilla prorsus stacta viderentur, & atri livores in ejus co
pore remanerent non brevi tempore. Verberarunt eam aliquando tam immaniter , ut tibiae ejus inflatae medio corpori crassitudine aequarentur. . LXXXV. Voluit quandoque Domino si aeciales quasdam preces se Genti spiritu oiserre ; & ecce adsunt frequentes Daemones vulpina ipecie eam impedire , & crudeliter verberare conantes . Sed Dominus illi contulit vires, ita ut certaret, & confligeret cum eis, victosque cum dedecore in fugam
compelleret . Post eam pugnam, Sonores invenerunt eam valde delassatam; cum enim experirentur Daemones, ejus orationes multum prodesse hominibus , Deoque gratis sinas esse, inter se permulti conspirasse videbantur , ut multis modis , t udolentisque machinis quoad possent, ejus sanetos de
pios conatus retardarent ac impedirent. Nitebantur etiam ea causa metum& terrorem ei incutere; tametsi inanes eorum Aere machinationes,quand
quidem ubicumque illa, sive sela , sive cum aliis esset, semper sortis & magno animo fuit, illos plane flocci pendens. Induebant illi varias formas, easque terribiles, interdum hominum prorsus rubentium, nonnumquam statuae immanis & turpissimae, coelum prope attingentis . Apparuit ei quandoque Satan in specie draconis horrendi, qui deinde recedens, in Coenobii muro gradiebatur . Molestus admodum Coletae erat aspeetus serpentum , buλ- num , aranearum , & id genus venenatorum animantium; quod non igno rantes Daemones, corum sibi figuras sumebant, eique apparebant.
LXXXVI. Initio reformationis, cujus sepe mentio habita est , 'uae in Vesentiensi Monasterio suscepta fuit, non raro illa orante , locus in quo erat, videbatur plenus turpi minis bufi,nibu r sed illa facile deprehendens figmentum Satanae , ad Dominum confugiebat, & repente cumsta illa ludibria evane bant. Saepe impuri Daemones in ejus oratorium inserebant cadavera hominum in patibulis suspen rum : sed cogebantur, licet inviti, i bente illa, reportare ea ad locum, unde abstulerant . Loquebatur aliquando Coleta cuidam e Sororibus , ultra quam dici queat, ejusimodi Daemonum ludibria reHrmidanti, aitque ad eam : Si videres Daemoner , vaMene m tuerer tibi λ Illa respondente se non posse aspicere eos , quin animam essi ret. Coleta subiunxit: ct ego si vesaniversos Tartari Daemones consis rem, prorsus nihil timerem , certa nihil eos posse in ullam creaturam , nispermittat Deus: quibus verbis Soror illa mirabiliter eonfirmata stit. LXXXVII. In eodem Uesentiensi Monasterio multifarie eam in extrema aetate persecuti sunt illi seiritus . De beato Patre nostro Francisto legimus, non libenter eum vidisse formicas, quod vivant do congesta sibi annona. Eamdem ob causam earum aspectus Coletae parum gratus erat: itaque immundi Daemones in eas se transsermantes, sepe eam in stabant; ita ut crebro vel in libros, vel in oratorium ejus , res videlicet ei in primis caras, tanta copia confluerent, ut amplius centum millia adesse viderentur; quibus visis , illa mirum in modum amigebatur , sed statim disparebant. Ut autem eiusnodi exercitationes ejus alios laterent, causam in loca, in quibus tum degebat, conserens , justit ea mundari, auferrique omnia , quae possent ejusmodi animantia invitare r sed nihil prosciebat; mox enim una apparente, plusquam centum millia adesse videbantur, simulque omnes evane-stebant.
saepe etiam eae. dit. Freqllentet illaeontemnit eius inanes L natus .
