Beati Theodoriti , episcopi Cyrensis, In Canticum Canticorum explanatio, interiectis Maximi, Nili, Pselliq. notationibus, Francisco Zino interprete. Index rerum & uerborum

발행: 1563년

분량: 141페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

1쪽

Exemplum priuilegii. l . .

OTV proprio m. ci nuperata huius ala Vrbust mentwm, est pulticam 'rios i rum omnium utilitat nostra iussu insitura in is Urbe fuerit oscinatibrorum pulcher- 4 rimis characteribus, oe finima cum diligentia imprimen um, praefertim sacrorum, eccle semctisorumue scripto riwm, accersito Uenetiis, ethtu negotionae sto Ny suo Paulo Mousio, cum eruditissimo viro, tu paterea in hac arte laudis, O industris mutatore, prouidere, sicut aequum est, uolentes, ne eius talor, is industria, qMe fructumaliis aliaetura est, ipsi ura detrimentum afferat; quod enturum esset,si libros eius Alirantia, et cura non sine magnis su-ptibus emendatos, o impressos, atque editos ac psi ea imprimerent, atque ederent, minore Iosian etiam adhibita dia ligentia r Universiuo tu obbrorum impressoribus, O biblio cis tam inra. mintra Italiam,sis excommunicationis Dry editispana, fuero, O sanctae Romanae Laeli; temporalidisse ismn diate, mediat e subiectis, etiam subpurna quingentorum ducatorum auri fisio nostro applicandorum, O amissionis labrota im facto, etiam sine declaratione cui quam Iussicis incurrendis, inhibemus, O interd cimus, ne insinum ex Alinis aut ecclesiasticorum' si riptorum , mei cuiustumque generis, qui aut nunquam ante editi fuerint, aut quos ipse Paulusprimus, ii laris mendis, correxerit, declararitis, stu corrigredos, declarandosue curamit, Deilli Graeci, Latini traguaue Italica communi, siue e Graeco strinone in Lar num Italicumue comes, imprimere, uel ab aliisi regum uendere, aut uenae proponere, O habere audeat per ramos quinque, ab eo tempore, quo Paulus eum ediderit, cα Maridos: Mandantes dilectis fialiis nostris camerario, Vicario Vrta, merenon Gub amori, Senatori, camerae estolicae causarivim oditorei, Oilis Urbis ordinarijs Iudicibus , Legatisque, Vicelegatis, Gubernatoribtis, Potenatiabus terrarum sinctae Amiana Ecclesia, Bamellisque, O executoribus earundem, ac uenerabilibus fratriabus singularum extra terras praedictas tirutatum Archiepiscopis, O visiopis, eorumque Vicariis, ut tuuio ipsius Paulinomine requisiti fueris, eiescaris sionis praesidio estientes praemissa omnia, singula contra inobedientes, O- ccintraueruentes ad ecutionem censrarum, reparatapraedictarum, omni, O quacunque appellatione remota, procedant,o quilibet eorumprocedar, inuocato etiam, si opus D rit , auxilio brachii saecularis. Qua uero docile esset hanc nostra cedulam originalem ad singula loca deferri Volumus quod de eius tenore , quod adpria tione nostram Umodi attinet, credi debeat exemplis in ipsis libris imprimendis, siuetiam non insiertot ore narratis fa quod sola narratio, metiuntiaris in ipsisl bris, ut moris est, acienda lectum , is contrainobedientes, inpraefertur procedipo ,sius iar. Et maioris escariae causa uesu As ut originis ipscedula per uinsores nostros in Urbe in locis consuetis, ut moris est, aggatur, O pu mur: ne P quam orantiam eius ualeat allegarer Decernentes irritum,

inane quidquid stos fieri ta oris: NPnt stanti s cimii tuticinibus, Oordi rionibus A solicis, pr uile is quoque, O indulti quibuscunque: 's perstimendorumlibr. facultasObsan concessis, o innovatis , ceterisquem 'rarium acientis quiliosque.

Ilacet motu proprio.

2쪽

BEATISSIMO PATRI PIO IIII.

PONTIFICI MAXIMO

ΡETRUS GALE SINIVS S. D.

TRVM plus hostium arma, Pater Beatissime, an impiorum hominum scelerata scripta Christianae

rei p. obfuerint, diu multumque mecum dubitaui. Sed cum uel nascentis,uel adultae iam ecclesiae ultimam recordor memoriam; animaduertoq ue in primis partim aperte,partim occulte quasi quibusdam cuniculis eam fuisse oppugnatam: grauiora multo

detrimeta illa quidem mihi uideri solent,quae Christianae ciuitati per eos importata uideo, qui popula res homines, paeneque filii terrae,leuiter tamen eruditi, parum pie cierebus nostris scripserunt; quam per illos, qui nomini populoque catholico acerrimi hostes armis & gladiatorio quodam animo fidei nostrae summam, & sundamenta

conuellere studuerunt. Nam cum & fide, &spe, & caritate Mstra contineatur religio; atque in eo uirtutum genere suadendo, aut dissuadendo arma parum omni, scripta uero plurimum: non bello, non armis, non taeterrimis cruciatius, non incredibili Christianoru clade, neque re alia eiusmodi persectum est unquam, ut religionis nostrae uis cum sara concideret auctoribus: sed scriptis& oratione, quae multum ualet ad persiradendum, a pestiferis est hominibus curatum, ut Omnia quaecunque animorum nostrorum parentes apostoli &apostolorum discipuli salutaria nobis pepererunt, ea funditus tollerentur. N moque pro sto est tam omnis historiae rudis, aut tam parum ueritatis amans, qui, si rem omnem attente animaduerterit, non plane intelligat, nullum uel impietatis, uel crudelitatis exemplum, nullumque belli genus sub nascentis ecclesiae initia ab hostibus seisie in eos praetermissum, qui Christiani &dici,&esse uoluerunt. insid enim in nostros Nerone crudelius 3 Domitiano atrocius 3 Diocletiano taetrius 3 ut omittam Traianum, Aurelium, Septiamtum, Maximinum, Decium,&Valerianum.quibus imperantibus nihil nisi crudele, nihil nis atrox atque portenti simile c5tra nostros est tum cogitatum, tum actum certe. Et quanquam impia illoru audacia Omnis eo pertinebat, ut uel oneribus tributorum impositis Christiani homines debilitarentuni uel uinculis exilioque multarentur, uel multa indicta coercerentur, uel cruciatibus opprimerentur omnino: tamen nulla supplicioru seueritate, nullis impiis

diis, nullis hominum concursationibus,nec furoribus illis quas tribunitiis ad id uentu est,ut religionis nostrae obrueretur seminariu.sed ut illi Christi ino nomini inimici in rei nostrae pernicie incubuerunt maxime; ita splendidissim umsectum est, & maximum Christianae fidei nomen: illaque impii ferri crudelitas rei' nostrae ad amplitudine creditur esse sussragatae siquidem maiores nostri

3쪽

incredibili fide di constantia uiri, atque ad omne certamen essediti,cum nullum supplicii mortisue genus Christi Iesu nomine subire recularinti, doloru &cruciatuum, quos sertis sine Patiebantur, tolerantia quadam singulari Letum est,ut quibus fides nostra persuaderi nullo modo potuisset,aut quia ita educ

ii,aut quia malis opinioni ous imbuti, in uetere perfidia coesistere maluissent, quam ad ueri cognitione uenire , illis tamen eo maxime modo persuasum sit, Christianae fidei genus eiusmodi esse, in quo positum sit firmissimum uerae s lutis praesidium. Hoc pacto Iustinus &philosophus,&martyr cum nominum quempiam e nostris, sed multos admodum fidei causa, animo non serti solum, sed hilari etiam, gaudentique supplicia ferre,&mortem perpeti animaduert ret, is ut philosephus, qui nullis rationum momentis adduci potuisset, ut diis Alsis commenti iijsq; repudiatis, nostrae te religioni addiceret: uictus hac sola tamen nostrorum constanti sertitudine, ad hanc Christianae salutis arcem confiigisse dicitur. Sic multos praeterea nobilissimos philosephos, sic Iudaeos plerosque, qui nomini Christiano infensissime aduersabantur, fecisse a maioribus accepimus.Nolo comemorare Graecos homines, qui de Iouc, Pallade, Mercurio, dc ceteris id unus dijs deabusq; cum opiniones eas animis inlitas habere' quae euelli uix possent; animadueria tamen nostroru salutari illa in terserendis tyrannorum iniuriis animi magnitudine , atque admirabilium reru perspectiui, quae in illis maxime eluxerat, ab impio cultu ad uerum sele Deum contulerunt. Itaque & publice, &priuatim, hostibus uel maxime repugnantibus, ad hanc fide concursum est. Testis est Asia, testis Africa,testis Europa; quas omnes partes ita religio Dei peragrauit, ut abiceto idolorii cultu cunctae sere illarum partium gentes Deum effectore, ac moderatorcin caeli terrarumq; intelligeret. Romani uero quamuis saepe contra dignitate ciuitatis, nempe a Iuuaeis impulsi, grauiter statuerint in Christianos: Romae tame, qua in urbe de interitu rei Christianae nihil nisi crudelissime cogitatu est, firmissimum sane fundamentum n strae remast religionis. re crudelis illa hostium uis etsi eo spectabat, ut fidei nostrae toltcret & fundamenta, de ornametae ab hac re tamen tantum abfuisse uidemus, ut aliquo modo,queadmodum dixi ad illius propagatione adiumento fuisse uideatur. At posteaqua hac no successit, ut rebus nostris noceretur,aliam aggressus est uiam acerrimus ille quidem, & sempiternus salutis nostrae hostis: remq; perniciosissi ina induxit, pestem scilicet haereticorum; qui obiecto quodam lata glorioliae splendore ad id praecipites impelleretur, ut ipsi pararent, meditarentur, scriberent,atque in uulgus eas res ponerent; quarum quide rerum quasi funesta fice incendisi in Chrilliana Rep.raestaretur maximum HOC cem te animo Arios, hoc Manichaeos, hoc Pelagios, hoc reliquos eiusnodi inimucos in res nostras olim inuasisse legimus praetereo cetera huius generis impo uina porteta, ac sunera Reip. liam nemo est ita ab omni sensu remotus, quin ex

praesenti reru statu intelligat, quibus artificiis illi, qui ab omni Christiani hominis ratione sese averterunt, pestisera quaeque ausi sint ad intiniam animorum

4쪽

nostiorum atque ualetitu non modo excositare,sed & concionado,& scribendo diuul e. Scriptis profecto,in quibus sumina eorum inest veritatis stimul clo; cum olim, tum hoc tempore nos illi insidiosissime oppugnant. quae sane res

ut omnium perniciosissima est, ita maxima in ea ipsa re operam pouunt. nam ad persuadendum arma, ueluti comemoraui, non satis habent momenti,atque ad paucos certe Perueniuntiscriptoru uero uis in persuadedo propria est, neque ullis cocinetur finibus: l ed quocunque terraru peruenit,atque ad intima quaeque penetrat, idque propterea plus ualet ad animorum pestem. Itaque omnes, quotquot merui unquam haeretici,in eo sunt maxime, utcu ex impuro illo ore atque sacrilego impietatis suae uirus euoniunt; id cu crebris turbulentisq, concionibus, tum scriptis etia viciant. Quo in genere, quonia homines illi quidem sunt ad taledum parati, eam fiaude adhibent,quae est haereticoru propria; ut aut omnia,quaecunque ab ipsis impie, netirieq; excogitata sunt, quibus interitum animis nostris machinari queant, ea scriptis malitiose dipulgent: titulo scilicet aliquo insigni & pulchro; saepeq; tactissimi alicuius uiri nomine inscriptorquemadmodu pleraque impiorum hominu impia scripta atque monunte ea, uel diui Xysti martyris, uel aliorum patrum nominibus salso.inscripta uidit antiquitas: aut quae ad animoru salutem atque immortalitate a religiosissimis scripta sunt auctoribus;ea ipsa illi, arte adhibita omnino deprauet.Sic Arium,sic Marcione,sic Saturnilium ic Augustalium, qui Scribis quattuordecim adhibitis,ueteratoria plane quada, & haeretica sane corrumpendi ratione, Athanasii, Cyrilli, reliquorumq; sanctissimoru patrum libros mendis ita refersit, ut illi ita Corrupti,atque ita deprauati sibi ad errores suos satis suffugari uideretunsic ad

unum denique omnes, quicunque fuerunt ueterum seditionum auctores, s

cisse litteris proditum est. Ac ne semper improbos haereticos S mendaces loquamur: illi etiam,qui res nostras scriptorum quasi telis non minus, quam ipsi haeretici,infense oppugnant Iudaeorum Rabini, atque adeo importunissimi homines Thalin udaei ,audent quoque eam sibi licentiam sumere,ut puni ru a centuumq; neglecta ratione, quae in Hebraeo sermone tam pie,tam sancte iamdiu comprobata est ; illi quidem quo maiorem somniis suis fidem faciant, hac arte singulos sere sacrarum litterarum locos corrumpant. Impudetissima quiadem res, iudaica certe. illi enim cum & a prophctis locupletissimis ueritatis testibus,&a lege parum momenti causae suae putent accedere; ab illis ipsis egregiis tum mentiendi, tum corrupendi magistris adiumeta quaerunt,quasi res tota ad trianos redierit. Qui igitur duo hostes nobis acerbissimi sunt, Iudaei & haeretici, hoc Elsoru seriptorum artificio in primis nos oppugnat, quantum pocsunt; possunt aute cum uolunnuolunt certe semper Cum Gnim filsae causae suae parumsdant; atque nostrae cause ueritati multum inuideant; ad haec script riun commetitiorum paene portenta confiagiunt, unde patrocinium petantiEt quonia ore durissinio sunt;noua quada & importuna audacia se caeli quasi aedituos fingunt;quo mendis suis fibulisq; sicquetior hominum accedat assensus. Quare

5쪽

Quare saepe fictum est, ut illis ipfs Llsorum scriptorum blanditiis depraua

in multitudo, ut est ad pessima quaeque procliuis; & omnium rerum , rumque in primis imperita, a recta religionis uia aberrarit, atque ab illa recte uiuendi ratione desciverit , quae in ecclesia Dei perfecta est ac perpetua: hosque fines semel praetergressa, a Deo ipso longe refugerit: quae uero perpetuo

resp. Christianae consensu, atque corum omnium, quicunque ulla uel doctrinae , vel religionis laude floruerunt, exemplis auctoritateque suerunt comprobata;haec non fiala, sed planc ficta putarit. Tanta igitur est,ac tam prodigiosa impiorum scriptoru uis.uera loquor Pie Pontifex. Neque putet aliquis, cum haec a me uehementi quodam, ac paene ardenti animo dicta sint; me uel le cuiusquam famam,aut dignitatem laedere. etsi enim paulo incitatior, atque acrior quosdam offendere iolet oratio.; tamen qui bene est animo constitutus, is non solum iudicabit a me laedi neminem: quoniam neminem nomino: sed plane Diuet me id agere, quod a Christiani hominis modestia atque expectatione non est alienum. quid enim hominis &Christiani hominis uirtuti magis conuenit, quam sese contra eos ostendere, quom animus, ut ex eorum

scriptis animaduertimus, sanguine nostro satiari non possitὶ Sed ad id ita redeo, unae digressius sum. Scriptis impiis quasi occultissimis telis, Optime Pontis . Christiana resp. saepe oppugnata, saepeq; iis armis grauius laesa, quam tyrannm rum gladiis, nunquam uicia est tamen. nam si haereses scriptis diuulgatae , non prouinciam modo aliquam, sed uniuersem paene orbem aliquo multitudinis plausit peragrarunt; Dei consilio tamen ac prouidentia factum est, ut uiri tum

doctrina, tum sanctitate clarissimi extarent, quorum uirtute,extinctis illis h resum facibus,tus suu Christiana resp. recuperaret; atque ita recuperaret, ut haereticorum scriptis omnino sublatis, ipsorum patrum perpetuo ualeret auet ritas. Soleo saepe mecum illas rei p. tempestates mente repetere. potentissimus

mihi filisse uidetur Arius, popularis Dioscorus, gratiosus Nestorius, omnesq; denique illarum ueterum fictionum duces & principum amicitiis, & opibus

&industria florentissimi illis temporibus apparent:tamen Iacent hodie ad ex tremum omnes. id autem etsi summa ipsius causae aequitate perfectum uidetur; plurimum tamen ad hoc ipsum eorum omnium ualuit auctoritas; quicunque

tum in rep.uel sapientissimi, uel eruditissimi habiti sunt, quorumve scriptis primum illorum paresecta fessitas, iam nunc tot saeculorum praeiudiciis, tantoq; omnium paene gentiu consensu damnata est Illi igitur sanctissimi patres, quo

rum tanqui de ecclesia bene meritorii apud te memoria maxime ualere dcoet, Pie Pontifex Maxime, qui ad eius gubernacula sedes ; hoc sperare abs te,atque expectare uidentur, ut eorum uirtus in rep. maximis catas difficillimi'; tep ribus olim cognita, eadem, scriptis ipsorum beneficio tuo diuulgatis,in lucem reuocetur. Magna huius rei perficiendae, no dico iam opinio, sed spes certa bonis omnibus, qui religioni siuent, ostenditur.haec enim una est praestans ac singularis quidem oppugnadorum ecclesiae hostium ratio.Siquidein in haeretic

6쪽

rum perniciem omnis patrum consensitantiquitas:hocq; maxime illi egerunt, haec mens, hic sensus scriptorum suorum, ut illorum uirtute reprimerentur hostium conatus. hoc Iraenei, hoc Hippolyti martyris,hoc Epiphanii, hoc ceter rum patrum consilium filii, qui contra haereticos scripsere. Hic item corii senasus,q ut Celsum, Porphirium,reliquosq; eiusmodi minutos philosophos nomini Christiano inimicos scriptis oppugnarunt. Hoc denique illis propositum ruit, qui impia Mahumetis doctrinam, & sceleratam Iudaeorum perfidiam tollere scriptis studuerunt. Certe multi e ueteribus patribus nostri contra Iudaeos delata res; plurimi contra philosophos ; longo autein plures, ac paene ins niti

contra haercticos: sed contra hos tamen omnes sunt pauci admodum: in quibus est unus Theodoritus, qui ut diuinus nostrae religionis interpres, reriique nostrarum acerrimus defensor, contra Iudaeos, philolbphos, atque haereticos suscepta dimicatione regia edidit scripta. Huius igitur eruditissimi uiri,&Pselli item,Maximi,ac Nili monachi commentarium in Salomonis sapientiss- mi uiri librum,quem nos, ecclesiae imitati consuetudinem, appellamus Canticum canticorum; Franciscus Zinus in hoc interpretandi genere egredeuers tus latine reddidin idq; tum suadentibus quattuor illis Cardinalibus, quorum fidei patrocinioq; haec Romamae librorum impressionis cura coinissa est: tum quia is, ut homo bene a natura insermatus, beneque derep. sentiens, libenter in iis rebus operam ponit, in quibus aliquis Christiani hominis splendor esse possit. Et quonia Sanctitatis tuae sempiternae gloriae tam is Suet,quam qui m ximci uoluit librum hunc nomini tuo inscriptum in aspectum omnium atque

lucem emitti Quamobrem ego dc illius summa uoluntate adduinus,& clarissimorum quorundam uirorum, quibus negare nec potui, nec dcbui ,auctoritate permotus, haec praetiri, atque huic commentario adscribere non dubitauLAccesiit praeterea ipsius Theodoriti non solum doctrina, veru singularis etiam

Eccleuam Romanam: cui, pro eo sane ac debuit, quantum ille triabuerit,id cum ex multis intelligi liceantum maxime ex litteris, quas ad sanctit multi Pontificem huius nominis primum Leonem pie diserteq; exarauit Deinde consideranti mihi materiam quam tractat,& in qua hic liber uersatur; optimum fictu uisum est,ut in nominerito, qui ecclesiae clauum lcnes, liber 4s appareret; in quo ecclesiae status,reique publicae Christianae serma& quasi ficies suaui quadam uarietate exprimituri atque is adumbraturamor, quo praecipuo sponsus Christus sponsam diligit ecclesiam. ex quo animaduerta potest unum corpus ecplesiae, una fides, unus sponsus eius Christus idq; cotra illos, qui alio nae podulati inuident noluntque ccclesiam per eum regi: cui se ipsa commisserat. nolo cetera. Sed quam uere aureus si hic liber; mystcriorumq; plenus; diligentissimae patrum &Hebraeortim, & Graecorum,& Latinorum explicationes satis indicant. nam in Hebraeis sane laudatur is,quem Aben Esdram uulgo nominanti explosa est enim illorum Rabinorum sententia,qui nihil in hoc Cantico nis delicias atque amores loquuntur. in haereticis autem habetur Theod

7쪽

rus ille, qui Mopsuetae dicitur; cum praeter ceteros, in quibus uersatus est,opinionis errores, nihil sincere dc hoc ipso sentiat. Illi uero tres in latinis christi narum rerum religiosissimi auctores, Augustinus,Ambrosius,&Gregorius occultissima quaeque eiusdem mystcria accuratissime depromunt. atque Hieronymus quiuem in primis libcra uoce laepe fatetur,singula huius Cantici uerba, singula elle mysteriae Origenis autem quam exquisita fiterit in indagandis huius libri occultis rebus industria, patet ex eo, quod uulgo de ipso dici solet; seipsum in hoc explicando superasse. neque uero Theodoritus in hoc genere ulli

ccdit: neque contemnendus est Nysenus, neque ceteri,quos me commemorare piget rconsultoq; Praetereo Carpathium Philonem, Aponium, Casiodorum monachum, religiosissimum patrem Bernardum, ac reliquos nostrae fidei interpretes. iam enim ex horum patrum multitudine, qui ad hoc Canticum e plicandum doctores adhibentur, colligi licet, quam uere admirabile sit, ac plane diuinum. Sin autem titulus spectatur, res quaedam supra modum est. ex iis braica enim consuetudine Canticum canticorum caelesti quodam titulo inseri bitur. Multa quidem alia Cantica in sacris leguntur litteris; Mosis, Esaiae, Annae; compluraq; Dauidis; de Salomo Canticoru millia & amplius cecinisse legitur: tamcn quia hoc uno diuiniora plane mysteria, quam ceteris, breuiter com 'plexus esti titulo iplo ostendit hoc praestare omnibus. Multae igitur cauta sunt, naeque maximae, cur suauissimum Canticum,mysteriusq; refertissimum, eruditissimi uiri Theodoriti commetariis explicatum, nomini tuo commendatum, Pater Beatissime, in publicum proponatur. sed non minima tamen causa ea est, cur ipse benigne accipias;quod hoc ipsum confecit uir incredibili sapientia. diuinoque mimine assiatus Salomo; & is Salomo, quem frequenti patrum consensu interpretamur pacis atque omnis concordiae auistorem Christum; a quo nos lucem accepimus, hausimus, expressinus; cuiusue uicario munere ipse in tterris fungeris. Accipe igitur, Pie Ponti ni Maxime,quod datur,eo, quo soles, animo. non enim mihi a ubiu est, quin tua sponte ad optima quaeque satis inflammatus, huius etiam Cantici uocibus incitatus, ea agas atque perficias, quae instituisti, quaeue boni onmes abs te maxime expectant. Ego uero tum precibus, tum omnibus pietatis officiis illud a Deo conredere non desinam, ut summo hoc rei p. tempore, cum constituendae illius firmandaeq; ea sirabs te inse mata ratio, quam prudentissimis & sapientissimis uiris maxime placere uideo; te isto praeclaro animo Pontificem diu incolumem conseruet. Cum enim diu uixeris gloriae; reliquus uitae tuae actus ad id reseruatus est,uthaec resp. Christianae nauis multos as hinc annos tot fluctibus agitata, te diu gubernante, ad

pristinae tranquillitatis portum perueniati

8쪽

BEATI THEODORITI EPISCOPI

CYRENSIS IN CANTICA CANTICORUM

INTERPRETATIO.

Dei amantissimo Episcopo Ioanni Theodoritus S. D.

IVINARUM scripturarum expositio cum animum purum, atque ab omni macula alienum requirit; tum metis oculos acres,qui & res diuinas queant

perspicere, &in penetralia spiritus in redi audeant; tum linguam eiusmodi, quae mEli deseruiat, eiusque sensum explicet pro dignitate. Mihi uero & animus

magno peccatorum onere premitus:& mentis acies negotiorum, quae mihi commissa sunt, curis ita prvistringitur, ut humi assixa sacras litteras accurate ne queat contemplari r& lingua mente etiam est inse-ι - . . tardior Verum, quoniam tu, Ioannes caris time, praecepisti, ut Cantici canticorum librum interpretarer,& quae obscure ac

C myiu dicta sunt, perspicue ac plane declararem, ea, quae uires nostras superant, aggressi sumus . Ac quamuis innumerabilibus tum domi, tum seris, tum militaribus, tum cui ilibus, tum ad ecclesiam, tum ad remp. pertinentibus occupationibus distracti simus : uasto tamen pelago nos commisimus, ut in litterae prosenditatem descendentes, tibi intelli Fliae margaritam extraheremus. Neque uero oleum ore lumpsimus, cuius auxilio tanquam fictitio lumine uteremur: sed orationem

ac preces, quarum praesidio potissimum egent ii, qui ad sacrosanct e scriptum cognitionem cupiunt peruenire. sic enim dicere nos docuit beatus David, Reuela oculos meos, & considerabo m irabilia de ime tua. Dei igitur gratiam, quae nobis huiusce libri senium atque intelligentia aperiat, tardoremus. Ceterum,quia pleD rique ex iis, qui Canticum canticorum calumniantur, ac spiritalem esse librum negant, tabulas quasdam ne aniculis quidem delirantibus dignas contexunti esti nimirum, quod rapiens Salomon de se ipso, deque Pharaonis filia coscripserit: nonnulli autem eidem Mnes stultitiae pro Pharaonis filia sponsem esse Abisai Sunam uitidem conlinxerunt: quidam uero prudentius considerantes, sermonem hunc rogium appella ni, ut sponsae nomine populus, sponsi autem rex intelligatur: op pretiu nos iacturos puto, si interpretationis initio prius sellas ac pernitiosis isto rum opiniones confutemus; deinde uerum ac dilucidum scriptoris propositum

osten mus. Atqui debebant isti, se longe uel sapientia uel spiritu praestantiores

agnoicere i ctos Patres, qui librum hunc inter diuinas scripturas collocarunt, Ε ut 1Hritia resertu comprobantes ecclesia dignum censuerunt. neque enimii aliter sensissent, sanctarum scripturarum numero intemperantiae ac libidinis argumentum scripsissent. quid necesse est, Patrum auctoritatem adhibere, cum

ipsius diuini spiritus uti liceat testimonio λ Nam cum sacra uolumina partim a M naue, qui omnes, qui & ante, & post ipsum laerunt,scelere atque impietate sup Taim, combusti essent; partim captiuitatis tempore, templo a Babyloniis incenso, eueriaque civitate,&populo in seruitutem abducto, penitus interiissent: Beatus vir Esdras, excellenti uirtute praeditus,&Spiritu sancto plenus, ut res ipsa declarat, multis post annis, cum populus esset reuocatus,necessarias nobis ac salutiseras

A scripturas

9쪽

Interpretatio in lib. I.

scriniuras restituit: nec solum Mosis libros, sed & Iosue, & Iudicum, & Regum hi pstoriam, & strenui Iob monumenta, & Ecclesiae laetitiam, sacros Dauidis cantus,&sexdecim Prophetas,&sapientis Salomonis tum Proverbia, tum Ecclesiastem, tum Canticum canticorum. Si igitur Esdras nullo adiutus exemplari, sed diuino spiritu amatus, haee ad omnium hominum utilitatem conscripsit, qui fieri potest, optimi uiri, ut liber hic argumentum illud contineat, quod affirmatis Impudica scripta non a spiritu diuino, sed diabolico proficiscuntur. Fructus enim spiritus, ut inquit beatus Paulus, caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Si diuini spiritus fructus est continentia, ct castitas; diabolici prosecto est incontinentia, & impudicitia.Impudicitiae autem argumentum sententia uestra complectitur Canticum can- Glicorum. Cernitis, quo maledicta uestra perueniunt contumelia, qua librum assicitis, tendit in Spiritum sanctum. Huius enim gratia repletus beatus Esdras librum amissum, ut diximus , renouauit. Quod cum beati Patres non ignorarent, eum in sacrarum scripturarum numerum retulerunt. Quin etiam multi ex ueteribus illum commentariis & interpretationibus illustrarunt. Et qui non sunt interpretati, eius tamen sententiis scripta sua decorarunt: nec solum Eusebius Palaestinus, ct origones Aegyptius, & martyrii corona redimitus Cyprianus Carthaginiensis, & his antiquiores, apostolisque propinquiores: uerum etiam qui post in ecclesiis excel- hiere, magnus ille Basilius Prouerisiorum principium exponens, & uterque Gre- gorius, quorum alter sanguine, alter amicitia Basilio coniunctus filii, & sortis ille. Hpietatis propugnator Diodorus, & Ioannes, qui ad hunc usque die doctrinae fit entis irrigat uniuersum orbem terrarum, & denique, ut paucis rem complectens consulam breuitati, qui postea fidere, librum hunc omnes spiritalem esse censuerunt. Quae cum ita se habeant, consideremus, an aequii in sit, ut tot, tantisque uiris despectis, contemptoque ipso Spiritu sancto, pnoprias opiniones consectemur, non audientes eum , qui praeclare dicit: cogitationes mortalium timidae,&incertae prouidentiae nostrae: & beatum Paulum de quibusdam ita loquentem: evanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor ipsorum. Nos igitur cum be to Petro ita clamemus robedire oportet Deo magis, quam hominibus. Dicamus item ad illosi an iustum sit in conspectu Dei, uos potius audire, quam Deum, iu- Idicate: nos enim non possumus, quae uidimus per Spiritum sanctum, & audiuimus, non loqui. Verum, ne nobis tantum consulere, aduersarios autem n Glig re uideamur, age unde morbi occasonem arripuerint, uestigemus, & curationem ipsis, quoad fieri potest, ex sacris scripturis depromamus. Legentes, ut arbitror, hoc uolumen, animaduerien tesque in eo unguenta, & oscula, & femora, ct uentrem, & umbilicum, & genas, & oculos, & lilia, & mala, & nardum, & stactem,&myrrham ,&his similia, cum propriam diuinae scripturae consuetudinem ignorarent , noluerunt ingredi, &litterae velum transilire, atque intus spiritum intueri, ac reuelata facie gloriam domini contemplari: sed quae dicta sunt, camaliter intelligentes, in hanc blasphemiam prolapsi sunt. Oportebat autem eos considerare, hune esse etiam in ueteri testamento diuinae stupturae morem, ut multa figurate dicat, & sub aliis uocabulis alia fgnificet. Nam cum de Babyloniae rege loquere tur , nec proprium illius, nec commune naturae nomen posuit: neque cnim illum Nabuchodonosor, neque hominem appellauit; sed, Aquila, inquit, grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu, unguium plena, cui uoluntas fuit, ut intraret in libanum, detulit medullam cedri,&summitate frondium eius auul-st: nec quisquam tamen unquam per aquilam , aquilam; neque per libanum, libanum ; nec per cedrum, cedrum intellexit. Sed pro aquila , quae regium est animal,

z regem

10쪽

Cara tici canti corti m. 2

A Tem ipsum: pro alis autem, amplitudinem re i: pro unguium uero multitudine, copias militum. Porro uoluntas dixit, quia nutu diuino ferebatur, ad ea, quae gessit, perpetranda. Per libanum autem Hierusalem significauit, propter multa ac magna illius munera spiritalia. Nam medulla cedri innuit homines deliciis aeuoluptatibus deditos, & in dignitatibus constitutos. Atque haec quidem sic intelliguntur non 'lum a pietatis alumnis, uerumetiam a Iudaeis, qui crassius de carnalius diuinas scripturas solent interpretari . Et beatus Lacharias, Aperi, inquit, Libane, portas tuas :& comedat ignis cedros tuas. Ululet abies, quia cecidit cedrus. Per libanum non intelligimus libanum: neque per cedrum, cedrum: neque per ignem, ignem : neque per abietem, abietem: sed ignis rursus regem Babyloniae B designat, quem EZechiel aquilam nominauit: Libanus HierusHem i Cedrus homines diuitiis de honoribus superbos atque insignes: Abies uero his abiectiores. i i co subiicit . abies, quia cecidit cedrus. Quoniam proceres uehementer aulicti sunt. Verum no est necesse, cuncta commemorare, quae per translationem diuina dicit scriptura. omissis igitur reliquis, ostendamus omnium Deum cum Iudaeorum gente tanquam cum muliere colloquentem, atque iisdem utentem membrorum uocabulis, quibus de hac sponsa scribens usus est Salomon. Sic igitur uniuersorum Deus Ezechielem alloquitur: Fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas, & dices: Haec dicit dominus Deus Hierusalem: Radix tua, & generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus,& mater tua Chetara. Et quan C do nata es, in die ortus tui, non est praecisus umbilicus tuus, & non uinxerunt ubera tua ,& in aqua non es lota in tautem, neque sale fulta, nec inuoluta pannis. Non pepercit tibi oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed abiecta es super faciem terrae, in abiectione animae tuae, in die, qua nata es. Transiens autemper te, uidi te conculcari in sensui ne tuo. Et dixi tibi, cum esses in sanguine tuor Vive. Dixi, inquam, tibi: in sanguine tuo uiue. Multiplicatam quasi germen agri dedi te. Et multiplicata, & grandis effecta, & ingressa es, & peruenisti ad mudum inuliebre. Vbera tua correcta sunt, & pilus tuus germinauit, & eras nuda, ct conis fusione plena. Et transiui per te, & uidi te: & ecce tempus tuum, tempus amata lium : dc expandi alas meas super te, & operui ignominiam tuam. Et iuraui tibi, &D ingressus sum pactum tecum, ait dominus Deus. Et facta es mihi. Et lavi te aqua. Et emundavi sanguinem tuum ex te: & unxi oleo. Et vestiui te discoloribus: & calciaui te hyacintho: & cinxi te bysse: & indui te subtilibus. Et ornaui te ornameto rct dedi armillas in manibus tuis,& torquem circa collum tuum :& dedi inaurem super os tuum, & circulos auribus tuis, & coronam decoris in capite tuo. Et paucis interiectis, similam, inquit, & oleum ,&mel meum comedisti. Et facta es pulchra valde, & exiit nomen tuum in gentibus propter pulchritudine tuam. Et paulo post rursum: Et accidit post omnem malitiam tuam, aedificasti tibi lupanar, & seciusti tibi prostibulum in cunctis plateis. Ad omne caput uiae aedificasti signum prostitutionis tuae,&abominabilem fecisti decorem tuum:&diuisisti pedes tuos omni Et transeunti, & multiplicasti omnes fornicationes tuas. Et fornicata es cum filiis Aeqpti uicinis tuis magnarum carnium: & multiplicasti sernicationes tuas ad initandum me.Et rursus post pauca: Nec facta es quasi meretrix quaestus colligens,sed quasi mulier adultera, quae super uirum suum inducit alienos. Omnibus meretricibus dantur mercedes. Tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis: & d na donabas eis, ut intrarent ad te undique ad sernicandum tecum. Factumque est In te contra cosuetudinem mulierum in sernicationibus tuis, & post te non erit λει-atio. In e' enim, quod dedisti mercedes, di mercedes non accepisti, fustum est an te contrarium. Et quae sequuntur,sunt eiusdem generis.Quidnam dicent ii, qui Alii Cantici' di

SEARCH

MENU NAVIGATION