장음표시 사용
21쪽
Introduxit me rex in cubiculum suum. t FID EST, recondita mihi consilia sua patefecit. Mysterium a saeculis & generationibus mihi indicauit. Thesauros abditos, ct absconditos, atque inuisibiles aperuit mihi secundum taliae prophetiam. Et hoc ex sacris euangeliis clarius licet intelligere, ubi Christus ad Iudaeos in parabolis loquitur, apostolis autem parabolarum sensuin exponit,Vobis, inquiens, datum est, nosse mysteria regni, illis autem non est datum. Porro cubiculum dominus mentem uocat dicens; Tu autem cum oras, intra in cubiculum ritum, & ora ad patrem tuum, qui est in abscondito.
ANIMA ex Christi ecclesia per uitam persectam ipsi desponsata, de docendi munus assecuta,atque ideo iam idonea, quae animas imperfectiores ad persecti'nem adducat, sic eas alloquitur Introduxit me rex in cubiculum suum. Sua nimirum diuina atque arcana mysteria retexit mihi: id quod & magno contigit Paulo, qui usque ad tertium caelum sublatus, id est, moralem, & naturalem philosophiam praetergressus ad theologiam usq; peruenit,&audiuit arcana uerba, quae non licet homini loqui.
INTRODUXIT me rex in cubiculum suum,propemodum dicens cum bea Hio Paulo: oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis asceiiderunt, quae praeparauit Deus dilizentibus se. Nobis autem Deus reuelauit, per spiritum suum. Nos enim sensum Christ i habemus, in quo omnes sunt thesauri sapientiae &scientiae stonditi Introduxit me rex in cubiculum suum.Non alienum est, quaerere cur sola sponsa introducatur, adolescentulae autem non item. Foris enim sitan- quin am ingressam opperiuntur,eaque egrediente, que enarrante,quo modo
rex ipsim introduxerit in cubiculum situm, adiiciunt: Exultemus, & Lewmur in te.
Amabimus ubera tua superiunmaa. 1 Rectitudo dilexit te.
Omnes, qui crediderunt, in eodem quidem habentur fidelium numero, non tamen sunt in eodem dignitatis gradu. Multae enim mansiones apud patrem meum, dicit dominus: hoc est multa dignitatum Oserentiae Nam alius est ordo patriarcharum,sius prophetarum, alius apostolorum,alius martyrum, alius uirginitatis decore praestantium, alius matrimonii iugum legitime laoeuntium,alius inter diuitias Deo seruientium fidesiumque dispensatoriam, alius paupertatis aerumnas sertiter sustinentium, alius ciuilem cxcolentium uirtutem, alius in montibus degentium, ac soli diuinae uacantium contemplationi. Atque in his ipsis uitae generibus multa discrimina reperiunt , cum ardentius alii, adii remissius: alii accuratius, alii ne- Κfligentius munera obeant sua. Quod quidem uel in domini parabola facile possumius intueri. Cum enim decem uirgines introducat, quinque ex illlis madentes, & quinquefituas nominat. Atque illas quidem ad nuptias introducit: his autem ' cludit Bres. Respondit tamen ipsis, uirginitatem honorans,sed reiicit propter in- Quam in reliquis uirtutibus excolendis. His ita constitutis, per sponsim accipia mus animas illas, quae uiuetutibus sint omnibus expolitari per adolescentulas uero, quae fronsam comitantur,cas, tu sponsunt quidem diligunt, atque illum sequi student, sponsae tamen persectionem nondum sunt assecutae. Hac autem ira se habere
22쪽
A habere testatur Spiritus Anctus in ptamo quadra smo quarto.Cum enim sponsi pulchritudinem, & gratiam in labiis diffusam, & benedictionem aeternam, & so
mi labilem armaturam ,&hostium internecionem, & populorum, qui iam erant captiui, obseruantiam, atque adorationem,regiumque ipsius solium, ac sempite num, & regni insignia illa, iustitia & aequitate decorata, atque humanam praeterea uirtutem , quam excoluit, cum forma Dei existens, non rapinam arbitratus est, esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam serui accipiens, itemque unctionem illam more humano consediam, di munera a Magis oblata commemorasset, subiicit: Astitit regina a dextris tuis, in uestitu deaurato, circumdata uari tate. Reginam uocat animas in uirtute perfectas. Quandoquidem de Paulus ait: si
B sustinemus, & conregnabimus. Vestitus deauratus & uarius sunt ipsa spiritus diuersa dona. Tum ipsi consilium dat: Audi filia, & uide, & inclina aurem tuam,& obliuiscere populum tuum,&domum patris tui r& concupiscet rex decorem tuum.
Neque uero solum ostendit, se illi necessitudine colunctum propter humanitatem, sed etiam dominum ac principem ipsius esse propter absconditam diuinitatem reamque admonens immensae benignitatis suae, Quoniam ipse est, inquit, dominus&Deus tuus,&adorabis eum. Illi haud ita multo post praedicit fore, ut a regibus& principibus adoretur. Vultum tuum, inquit, deprecabuntur omnes diuites plebis. Ecclesiae ficies specie quidem ipsa est dignitas sacerdotalis, intelligentia uero est ipse sponsus, qui caput ecclesiae neri dignatus est, ut testatur apostolus. Omnis C enim glaria filiae regis abinius. Quoniam, ut beatus Paulus ait , uita nostra a scondita est cum Christo in Deo: in hac autem uita omnes, qui pie uiuere uolunt in Christo persecutionem patientur . ex quo idem apostolus clamati Si in hac uita sperantes sumus in Christo tantum, miserabiliores sumus omnibus hominibus. propterea dicit: omnis gloria filiae r is abintus est, in fimbriis aureis, circumda in uarietate: fimbrias rursus aureas, & uarias, diuersa intelligens gratiarum dona Itaque subiungit: Adducentur regi uirgines post eam. Proximae eius adducentur tibi. Adducentur in laetitia, & exultationer adducentur in templum regis. Ex iis, quae dicta sunt, declaratur, eos, qui euaserunt in uirum persectum, ad mensuram aetatis, ut beatus ait apostolus, quique uirtutis perfectionem adepti sunt, fren- D sam appellari. Qui uero nondum perfectionem sunt consecuti, a que illis sunt inferiores , eos tanquam adolescentulas quasdam sponsam comitari, omnem ben uolentiam atque amorem tum erga ipsam, tum erga sponsum indicantes.
RESPONDENTES igitur, ut dictu est, animae, quae ducebantur, sponis
ducenti, quoniam, inquiunt, ut ipsa ais introduxit te rex in cubiculum suum, in quo thesauri sapientiae sunt absconditi, atque huius diuitias ostendit tibi, exultabiΕ mus, &laetabimur in te. Quo modo diligemus ubera tua super uinum, idest,plu
quam naturam uini a veritate mentem auertentis, plusquam rerum uisibilium speciem, plusquam legis litteram diligemus ea, quae a te in ecclesia traduntur rudimenta , quibus, ut lacte disciplinae, potas infantes in Christo, & nutris ad pietate. Quid ita ξ Quia rectitudo, qui est Christus, dilexit te. Ipse enim, ut est ueritas, sic etiam est rectitudo. Diligens autem te, aperuit tibi mysteria sua, unde sine errore nos ducis ad ueritatem praeceptis illis, quae tradis in ecclesia. Quamobrem ea nos, magis, quam litteram, reriunque uisibilium speciem, quae avocant a ueritate, dbligere profitemur.
23쪽
s Interpretatio in lib. Theodoriti.
INTRODUXIT me rex in cubiculum suum. Exultabimus& Imbimur in
te. Non obtreet mi, non aemulantur, non inuident, dum foris manent, nec in thalamum admittuntur, sed propter honorem sponsae laetantur, de exultant, & gaudio triumphant, praeclareque secum agi putant, quod iucundissima ipsius uoce pe fruantur. Itaque diligemus, inquiunt, ubera tua super uinum. Quae uerba sponsa dixit sponse, ea ipsae dicunt sponsae, ex sua in illam beneuolentia & amore, sponsi amorem ac beneuolentiam consequentes . Christus enim ad apostolos, qui uos, inquit, suscipit, me suscipit. Et, quicunque dederit calicem aquae frigidae uni ex paruulis istis, qui in me credunt, amen dico uobis, non perdet inercedem suam. GSponsae ubera rursus adolescentulae appellant disciplinae sontes, ex quibus latices omnibus aetatibus utiles emanant. Pollicentur autem se sponsae ubera magis, quam omnem humanam laetitiam dilecturas. Id enim allegorice uinum dicitur, quod hominiscor exhilarat. Haec autem cum in ueteri & nouo testamento facta esse noui mus, tum singulis diebus fieri perspicimus. Deus enim in ueteri testamento prophetis sutura patefaciens, per ipsos, hominibus, qui tunc uiuebant recta uiuendi rationem ostendebat. Et prophetae quidem ipsi rerum occultarum & arcanarum cognitiones uebantur, atque exeuntes mortalibus ea, quae sibi patefacta declar laque fuerant, indicabant. Quapropter & David, incerta, inquit, & occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. .i uero per prophetas diuinae cognitionis aquis Hirrigabantur, prophetis ut Dei atque hominum internunciis animum adhibebant. Apostoli quoque diuino numine asilati, pietatis nuncium per omnes homines peruagantes promulgarunt. Atque apostoli quidem domini fluebantur arcanis. Apostolorum autem auditores ex sontibus apostolicis, tanquam ex uberibus quibus. dam doctrinam omni uino ac nectare suaviorem hauriebant. Hoc item tempore ecclesiae doctores diuinos latices populo subministrant tanquam ex reconditis quibusdam cellis. Qui autem auscultant, tanquam ex uberibus spiritale attrahunt alimentum , quod omni humana obieetatione iucundius arbitrantur. Iccirco in Canticis sponsa, introduxit, me rex, inquit, in cubiculum suum. Adolescentulae u rorespondent: Exultemus,&laetemur in te. Et pollicentur, dicentes: diligemus Iubera tua super uinum . Causamque afferunt : Rectitudo dilexit te: Si enim Christus & rectus dominus, ut ait David, & uirga rectitudinis uirga regni tui, & ob id te dilexit, decet & nos ex te pendere, & assidue accurrere, di tuis uberibus frui. Tum rursus loquitur sponsa.
Nigra sum, & sermosa, filiae Hierusalem, sicut tabernacula cedar, sicut pelles Salomonis. Ne aspiciatis me, quod
ego sim Onigrata, quia despexit me sol. Κ
H AE C non adolescentulis arbitror a 'nsa dicit sed aduersus illas, q uae in lege gloriantes, & ueteri clatae testamento, ubique placentes exprobrant ei, non sum quod alienigena sit ac per rina, uerumetiam, quod daemones antea misere coluerit, eorum que cultu foedata nigrum colorem contraxerit. Quamobrem adeas, nigra, inquit, sum, fateor : sed tamen pulchra. Olim equidem caecutiebam , sed iam uideor laceris quondam obsita pannis,nunc in uestitu deaurato circumdata uarietate regiam obtineo dignitatem: & regi assisto, te expulsa, quae in regem
insanisti, atque eum occidisti, & adulterorum multitudine limina deturpasti. Ne igitur
24쪽
A igitur mihi nigrum colorem obiicias, neque exprobres priora mala. Me nigra esse confiteor, sed tamen sermosam, & sponso gratam. Mariae exemplum reformida, quae cum Mosi, quod Aethios istam duxisset uxorem, exprobrasset, leprosa niuis instar effodita est,& tanquam immunda e castris filii eiecta, neque prius rediit, quam resipisceret, ac contumeliae paeniteret. Eeo quoque sum aethiopissa, ted tamen sponsa magni legislatoris: ac filia quidem sacerdotis Madiam, hominis idololatrae, sed oblita sum populum meum,& domum patris mei. Itaque concupiuit rex decorem meum. Ne despiciatis me igitur, quod fusca sim, quia decolorauit me sel. Quae in praesentia sesca sum, candidissimam estis conspecturae;& prae admiratione conclamabitis: Quae est ista, quae ascendit dealbata Vobis autem o causam
B huiusce nigredinis exponam. Denigrata sum, diana creaturas adoro omisso creatore i& solem hunc aspectabilem colo pro sole iustitiae. Verum, quae sit inter hunc atque illum differentia, animaduertens, reliet 1 creatura ad creatorem adorandumnae contuli. Nolite igitur me, quod fusca nigraque sim, considerare. Me namque sol aspexit: uel ut Symmachus interpretatuo aut ait me sol. Nigra sum, atque pulchra , filiae Hierusalem. Nipa ob superiorem impietatem et pulatia propter paen tentiam. Nigra propter infidelitasem : pulchra pnister fidem. Quae susca sueram, scut cedar, quod significat obscuritatem, ita sum facta formosa, quales Salomonis sunt pelles . Qualia nimirum sunt Salomonis uestimenta, de quibus dominus ait :Respicite lilia campi, quae neque nent, neque texunt: & pater uester caelestis uestit C ea . Amen dico useis, neque Salomon in gloria sua uestiebatur, sicut unum ex his. Ideo paulo post lilium etiam sponsus illam nominat, ut quae neque neat, neque t xat , sed omnem reiiciens sellicitudinem, ab ipsb sponse uestiatur nutriatur. Quae igitur, inquit sponsa, tabernaculis cedar, quod est obscuritas, olim fueram
non dissimilis, tenebris seruiens, ac daemones colens: nunc repente mutata sum,
factaque smilis pellibus Salomonis. siquidem Christi pacifici ponselum sponsa,
sed etiam templum effecta est.
D O NIA M igitur sponsa Christi ecclesia ex gentilibus & Iudaeis conssata est,
ac gentiles quidem prius omnino erant obseuri, quippe quiveritatis splendore per legem & prophetas non erant illustrali: Iudaei uero, utpote his illuminati,haudita prorsus erant pulchritudinis expertes: iccirco proprias utriusque populi partes innuens, alti Nigra sum,& sermosa, filiae Hierusalem. Ac nigra quidem propter pulos ex Sentibus congregatos, qui plane erant obscuri, atque impietatis ten bris circumfusi . Pulchra autem ob eos, qui ex Israel aduenerant per legem & prophetas diuinae pietatis pulchritudine decorati. Ac rursum smilitudine quadam niugredinem declarans, & pulchritudinem dicit: sicut tabernacula cedar, sicut pelles E Salomonis. Nigra sum, inquam, propter electos ex gentibus, ut habitacula ten brarum obscuritatem enim cedar interpretamur pulchra uero propter eos, qui sunt ex Israel, quale tabernaculum est pacifici regis. Nam tabernaculum pellis , pacificum uero significat Salomon. Pacificus autem plane est legis, & prophet rum sermo, qui regit Israelitas, quia requirit ab eis in Deum & proximum dilectionem. Porro illud: filiae Hierusalem; licet ante nigredinis, & pulchritudinis exempla dictumst, tamen superlatio est, & Blum ad illa uerba : Ne aspiciatis me, quod nigra sm i secundum intelligentiam reserendum . Haec enim uerba una ecclesiae pars dicit ad alteram: ea nimirum,quae ex gentibus constat, ad illam ,
25쪽
oux ex Israes. Nam filiae Hierusalem accipiuntur pro iis, qui ex Mael crediderunt, pcui stentiles no admittebant,quod quidem initio contigit inter apostalos,qui aduersus Petrum principem scandalizati sunt,quod Cornelium suscepisset; donec ab ipso Petro lintei declarationem intelligentes, a scandalo destiterunt. Despici enim se ab Israelitis collecta ex gentibus ecclesia propter nigredinem uolens, & non ob illam, ab ipsis separari, ad illos, ea, quae dicta sunt,loquitur. Deinde caullam eVO-nit quamobrem euaserit nigra: me ibi, inoviens, despexit. Nigresap tum utique nuoniam despexit me sol iustitiae,impietatis tenebris me contegentibus, ut diuinae
cognitionis radiis illustrarer, quemadmodum Israelitae per legem & prophetias ad Dei cognitionem sunt instituti. c
H AE C statim ad angelos sponsa loquitur,qui per filias sion intelliguntur.Nicra sum & pulchra, filiae Hierusalem, sicut tabernacula cedar, scut pelles Momonis.His uerbis angelos sponsa primum alloquitur.Oportet enim ipsa uerba sponsae praeponere,& neutiquam implicare uersibus,& commutare. Audite uocem meam, inquit, o filiae illius supernae Hierusalem maxime uenerabilis: pariter ego sane pulis chra & nigra sum. Nigra quidem , ut cedar tabernaculum, apparens, nempe ex transigi essione praecepti illius primi. Cedar enim obscurus tenebrosusque dicitur. Pulchra nunc rursus existo per paenitentiam cum Christo summe pacifico monitiora. Pacificus enim quisque merito dicitur Salomon. Tu uero ne mireris,quc sponsa pariter se & uigram, & pulchram nuncupetiOmnis enim anima, quae proficit in uirtutis studio, sic ad lucem ex tenebris progreditur,ut non repente tota illustris & pura fiat,sed quo propius ad uirtutem accedit, eo lon ius recedat a Daudis obscuritate, atque ita splendidior & clarior euadat. Deinde filias ipsas sponsa alloquitur ad huc modum: Nolite aspicere me, quod ego sim denigrata, quia despexit me sol. Ne inquit, existimetis, me ita suscam ,&obscuram,&nigram suis leprocreatam. Tota enim lucida a creatore meo sermata sum. Sed ardens sol, tentationum aestus me uehementer exussit, ac denigrauit. Deinde quo modo a iustitiae sole
despecta sit, explicat. Filii matris ineae pugnauerunt in me. A MATRE ieitur, ut rerum est omnium causa, sapientia cum defecissent,
eorum, quae sunt rationes, ad eam me non reduxerunt; visibilium enim as ctu decepta sum: sed dum mihi uidentur contrariae, me in opiniones innumerabiles distraxerunt. Atq; hoc quidem pacto me custodem in vineis constituerunt, ut in ipsis perstas opinionibus, ab ea,& a ueritate penitus dissiderem. Qirae quidem mihi Di pterea contigere, quia uineam meam non custodiui, qui est ille, qui dixit: Ego sum uitis, & uos palmites, unigenitus Dei filius & uerbum, cuius ad imaginem facta natura humana, smul quae in uniuerso sunt omnes obtinuit rationes, quippe mixtas in se quodammodo creaturas uniuersas continet & comprehendit. Verum K cum unam propriae naturae rationem n5 seruasset,sed in uarias di stracta opiniones, Deos multiplices coleret, propriam uineam non custodiuit. Neque enim recta permundum ueluti per imaginem ad eius archetypum respexi hoc est,ex rebus procreatis ad earum conten ut auctorem.
Filii matris meae pugnauerunt in me.
M E enim oppugnarunt, inquit sponsa, ac deseruicem reddideriin aemones desertores. Hos enim matris suae filios dicit, quippe qui cum reliquis rebus a Deo sint
26쪽
A sint procreati. Q doquidem omnes, quae sumus in mundo,creaturae, siue angeli, sine nomines, Due daemones, sue lapides, ratione creationis tanquam fiatres sumus;omnes enim rerum omnium opifex Deus secu& condidit. Deinde belli rationem declarat his uerbis; Posuerunt me custodem in vineis. Vineam meam non custodiui In paradiso, inquit semata, & collocata, ut obseritarem mandatum it Iuve comederem intempestive, legem non custodiui, mandato non obtemporaui. Et haec quidem cum augelis ita conquerebatur.
Fili j matris meae pugnauerunt in me.
H AE C pendent ex superioribus.Docet enim filias Hierutam, quo modo nigra cum esset, atque desermis , pulchra repente tacta sit. Filii enim, inquit, matris m M pugnauerunt in me. Flios uocat sacrosanctos apostolos de quibus in X LIIII.
Plino spiritus sanctius ad reginam loquens, pro patribus, inqui tuis ficti sent ii
bi filii,constituisti eos principes super omnem terra. Matrem autem suam,atq; ipsorum caelestem appellat Hierusalem, de qua beatus ait apostolus: Quae autem se . sum est Hierusalem,libera est,quae mater est omni u nostrum.Ergo,filii matris meae, inquit,pu3nauertit in me. Bellum apostoli in singulis auditoribus aduersus idololaia tria, & reliqua uitia depugnantes, ut improbos ex animis ipsoni mores opellerent, pietatis autem leges infigerent,susceperunt.Vt clarius aute intelligamus quo modo sancti pietatis praecones in discentium animis decertarent, beatum audiamus Ste phanum proeliantem,atque dicentem:Dura ceruice,&incircumcis cordibus&au ribus uos semper spiritui sancto restitistis, sicut patres uestri,& uos. Et beatus PauIus ad Corinthios scribens, omnino auditur, inquit, inter uos semicatio, & talis micatio, qualis nec inter gentes. Et rursus: Ne iterum cum uenero, humiliet me Deus apud uos, & lugeam multos ex iis,qui ante peccauerunt,& non egerunt paenitentiam. Ad Galatas autem, o insensati, inquit, Galatae, quis uos fiscinauit,non obedire ueritati, ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus cst,& in uobis cruo cinxus λ His rationibus increpantes, & admonentes & peccatoriam rugas discutientes, & inueteratos mores abstergentes, primi illi christianae pietatis doctores & buccinatores, sponsam domini ex ueteri nouam, ex turpi atque desermi pulchram ac sermosam, ex nigra candidissimam reddiderunt. Sponsa igitur, cum uellet ostende- se, quo modo pulchra decoraque euaserit, filii, inquit, matris meae pugnauerunt in me. Poluerunt me custode in vineis. Tradiderunt enim mihi ueluti uineas quas dam, diuina mandata, eaque non selum ut colerem & exercerem, uerumetiam ut, custodirem, nequa improba bestia fructum perderet, & labefactaret, sunt cohortati. mox addit:Vineam meam non custodivi. Horum uerborum duplex est sensus, uterque pius,atque utilis. A ut enim dici e uineam,quam ante christianam fidem, E sibi a maioribus traditam coluerat,ita n glectam, atq; incustodita reliquisse,ut priora instituta pellitus corrumpi, & obliuione deleri sineret: aut, uineam suam, id est, animae suae utilitatem neglexisse, & aliorum commoda propriis commodis praetulisse.Caritas enim, ut beatus Paulus testatur, non quaerit, quae sua sunt. et alibi: nomo,inquit, quaerat quod suum est, sed quod alterius, quisque. Et de se ipso, non quaero, inquit, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.Vtranq; sententiam proponere placuit, ut eam lector accipiat, utra uerior ipsi uidebitur,& probabilior. Sponis post haec omittens cum adolestentibus loqui, & cum filiabus Hiem salem disputare,conuertit se ad sposum, & amorem suum erga illu his uerbis aperita Indica
27쪽
Indica mihi, quem dilexit anima mea, Ubi pascas, ubicu- - Fbes in meridie, ne quando fiam ueluti circumducta infregibus sodali uiri tuorum.
ANXI A atque .llicita, ne sponso priuetur suo,& in alios incidat pastores, qui
non ab illo regantur, sed ab aliis, qui sponsi sodales, non ex dignitate, neq; ex com' muni sensu, sed ex instituti imitatione, nuncupentur, sponsum supplex appellat, quoniam,inquiens,dilexit te anima mea, indica mihi ubi pascas horis meridianis, aut ubi oues colloces: ne ignara huc illuc uager,& errabunda in alios incurram greges, qui tua indigni cura ab aliis pastoribus & bubulcis gubernentur. Illud enim icircumducta apud Symmachum est: errans. Non immerito autem sponsa quaerit, Gubi meridiano tempore sponsus maneat. Qua enim tempestate cognitionis lumen magis siligebat, haereses , christianorum quidem praeferentes nomen , sed ueritatis pertes, pullularunt.Proinde sollicitudinis plena locum exquirit,ubi sponsus cum ovibus meridietur, ne in eorum, qui sodales se sponsi profitentur, greges incidat. Sciendum est autem, quemadmodum prophetae fuerunt, & his contrarii pseud prophetae,& apostoli,atq; ab iis diuersa sentientes pseudapostoli: sic etiam pseud christos a scriptura diuina nuncupari. Quamobrem & dominus, surgent, inquit, inulti pseudoprophetae,& multos seducent. Et beatus Paulus non solum, pseud fratres,sed etiam pseudapostolos nominat.Nam hi sunt, inquit, pseudapostoli. In hos sponsa, ne incurrat, precatur. Pastorum enim speciem prae serunt: Et oues si- Hmiliter habent, atque ouilia, ac duces suos.Quales sunt ii, qui partes Arii,& Eunomii,& Marcionis, & Valentini,& Manetis,& Montani consectantur: qui cum & habitum, & nomen cli istianum circumserant,&ecclesias aedificent, & diuinas scripturas deceptis ovibus interpretentur, & male pascant, quos Elsis opinionibus infecerunt,seq. spos sodales & amicos uelint existimariisent tamen impostores pernitiosi, &prὁ salubribus herbis pestifera uenena ovibus subministrant. Propterea sponsa sponsum obsecrat ut indicet sibi ubi pascat,ubi cubet in meridie,ne circumuenta,atque errabunda secundum Symmachumyuagetur inter eorum greges,qui
cum sponsi sint hostes,illius tamen amicos atque sodales se fingunt esse.
IA M uinea mea, a qua me diuulsit multiplex Deorum cultus, & in qua rursus
insita sum per fidem,nuncia mihi,quem amore complexa est anima,dum ex rerum, quae sensu percipiuntur, aspectu, ad earum, quae mente & cogitatione recte comprehensae ad ueritatem ducunt, intelligentiam tollitur: ubi palos uirtutis cibum ovibus ratione praeditis suggerens, &aquae uiuae potum ex perenni sente praebens. Tu enim quemadmodum in euangeliis profiteris) non solum uitis es, sed etiam bonus ille pastor, qui ponis animam tuam pro ovibus tuis. Vbi nam pascis Ain meridies dum omni falsitatis umbra discussa, tu qui es iustitiae sol, oves de ueritatis uia declinantes, praecipitesque in opinionum pernitiosarum barathrum ruentes,cognitionis tuae lucem persundis, & a labore nimio recreas P tum, ut causam do 'ceat, quamobrem percontetur, quo in loco pascat,& cubet, ut dictum est, bonus pastor ne quando, inqui ueluti circumuenta deprehendar inter greges sodalium tuorum:hoc est: ne quando procul a doctrina tua remota, mendacis circumscibarinter greges ab ovili seiunctos tuo, veritatis inscitia me ad illos aggregante.
28쪽
SPONSA igitur, eum paulum in paenitentia progressa sit, magna loquitur,
ct uerbum ac sponsum quaerit. Sic enim ipsum, tanquam amore in eum incitata, compellat: Indica mihi, que dilexit anima mea. Vbi pascas, ubi cubes in meridie. Adiutum dic, inquit, mihi, ubi pascis, ubi cubas, uerbum, quod ex intima anima dilexi mea. Numquid in meridie quiescis, sponse mi Persuasum enim habeo , te puriter meridiari, in luce nimirum inaccessis, ab omni prorsus umbra r mota : Vbi ques tuas pascis, Dei uerbum, ac uere illustras lumine personae tuae si in illo ad te quiescentem accesserint. Postea pertimescens, ne aberret a semit quae ad B sponsum ducit, haec item ad illum uerba pronunciat: Ne quando oberrans in sodalium tuorum griues incurram, ovium tuaru pascua demonstra mihi.Vereor enim, ne cursus errore prouecta, praeter spem in greges & pascua sorsitan haedorum serar ratque ita longius diuellar ab ovibus tuis, & sinistras haedorum parres obtineam, cum tanquam humani generis iudex sederis. Haec anima pudica, de Christod 'onsata ad sponsum locuta est, commori celeriter cum ipso cupiens. Tu aute mihi sponsam cogita , ut in argumento, castam animam illam, cu magno Paulo ad tertium caelum, arcana ratione sublatam, supernae Hierusalem, idest angelos. Sed uia
deamus, quid dicant etiam amici sponsi, quos initio diximus esse filias,& quomoe do sponsi cubile demonstrent. His enim uerbis puram uirginem alloquuntur.
Si ignoras te ipsam, o pulchra inter mulieres , egredere tu in uestigiis gregum tuorum & pasce haedos tuos in
tabernaculis pastorum . . O CASTA, inquiunt, anima ac ueneranda, si ad ovium Nepes cupis perinuenire, nosce te ipsam, qualis facta sis, cum antea nihil omnino rueris, quo modo domini imagine cs decorata. Omnem mundi fraudem declina, & uestigia gregum sic explora, ut quae ad uiam amplam latamque ducunt, despicias, atque oderis: sunt enim haedorum. Quae uero ad callem angustum, atque asseerum tendunt,diu 13 complectaris: ovium enim sunt. Proinde cave, ne haedorum uestigiis decipiare.
. sPONSUS igitur sponsae respondet,& est i si te ipsam non nosti, o pulchra
inter mulieres, exi tu in uestigiis gregum, & pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. Quod autem dicit, eiusnodi est: Te ipsam aspiciens, & dotes tuas considerans, pulchra enim es freta,& mulierum omnium sermosissima quae tui sunt smiles, agnosce. Sin te ipsam ignoras, uestigia gregum explora, & sequendo pasce non oves 'lum, sed etiam haedos tuos, in tabernaculis pastorum . Vult enim E benignus dominus, ut non modo iustos, uerum etiam peccatores omni studio &cura complectamur. Non egent, inquit, qui sani sunt, medicor sed qui male habent . Et, non ueni uoi e iustos, sed peccatores ad paenitentiam. Et per Ezechi lem propheta, Numquid uoluntatis meae est, inquit, mors impii Θ & non, ut conuertatur a viis suis, S uiuat e Et beatus apostolus Paulus de ipso, Qui uult, inquit, omnes homines saluos fieri ,& ad agnitionem ueritatis uenire. Ideo uult sponsam haedos etiam pascere. Haedorum autem nomine peccatores intelligit diuina stria plura. Hos enim dominus a sinistris est locatum iri, seiunctos ab agnis, qui de trum locum obtinebunt. Nam in lege quoque pro peccato non ovis, sta huc
29쪽
ex capris mactabariir. Iccirco sponsus ad sponsam, sequere, inquit, Π m uesti Fsia, & sanctorum uitam perscrutare: Et in illorum pastorum tabernaculis, hoc est, in apostolicis ecclesis haedos tuos pasce, cum in e gelus audiueris: Videte, ne contemnatis unum de pusillis istis minimis, qui in me credunt. Amen enim dico uobis,angeli eorum semper uident seciem patris mei,qui est in caelis.
RESPONDENS igitur ad hanc ex gentibus collectum ecclesam pastor bonus,& sponsus ipsus, si te ipsam, inquit, non nosti: s ignfras te ipsam,in qua ego,
qui circumscribi nequeo, descriptus sum, &,sicut in imagine archetypum, cernor. Et a ratione alienos sensus tuos corrigo: Et comminatione quasi uirga, prominsisque tanquam fistula ad aeternas te caulas duco, in quibus secundo aduentu meo te faciam conquiescere, cum propter incorruptionem atque immortalitatem nulla te umbra perturbationum occupabit: O pulchra inter mulieres, ac speciosa propter fidem & caritatem erga me, in omni gente infidelitatis morbo laborante,& carnis uoluptatibus inuoluta, egredere tu: Tu, inquam, si tibi es incorita, si mysterium tuum intellectu non complecteris, ex parte mentis interiore ad sensum pro redere, tu, quae ratione prorsus es ornata. Nam si ubi ego pascam, omnino uis discere, ne in hac quidem egressione oportet te a ratione penitus in contrarium couerti. Egredere autem in uestigiis gregum, nempe in diuersarum naturarum re ipsa expressis uestigiis, per quae sgillatim indagando progrediens ratio definitur. Greges dicun- tur rerum naturae, quoniam earum singulae sectae sunt dignae, quas prouidentia sua auctor omnium Deus quasi pastor gubernet, moderetur, ac regat. Et pasce haedos tuos,turbidos scilicet animi motus, ut sinistrae partis retinentes locum. In tabem culis pastorum: exemplis utique rerum naturalium, sponte desidiam malorum omnium causam, in dili sentiam, quae ui naturali sermicae atq; api inesse cernitur, conuertens ac parans ipsa quoq; in praesenti tempore,quod in futuro per aris.Quemadmodum & illae uere atque aestate cibum comparantes hiemi consulunt. Per diligentiam enim ex tribus animae partibus iustitiae vindemia, quae est reru olim stuendarum comparatio, colligitur.Imprudentiam autem,quae est rationis recte ex natura constitutae in statum naturae repugnantem auerso, ad prudentiam exemplo se pentis ita redigens,ut sicut ille pro capitis desensione,totum corpus offerre non dubitat,sic tu pro fidei conseruatione te ipsam totam periculis omnibus obiicias. Iracundiam item, quae est animi commotio rationi minime obtemperans, columbae exemplo reuocans ad simplicitatem, ut eos, qui te iniuriis assciunt atque oppugnant, minime persequaris,quando ne columba quidem propter insidias aut pullorum suorum clireptionem,ab insidiantibus, ac diripientibus recedit. In temperantiam denique, quae est animi appetitus rationi contrarius, ad temperantiam ita tr ducens turturis imitatione,ut cu opus est,a rebus sensui iucundis abstineas, quemadmodum dc illa, amisso coniuge,uidua uitam transigit. Verum & sponsum iam audiamus, sponsam nunc primum alloquentem his uerbis: ΚΕquae meae in curribus Pharaonis assimilaui te propinqua mea.
C V M sponsim amoris stimulo percitam,& ad se currere sestinantem cerneret, equae aeripedi similem dixit esse. Sic enim tu uirgo, inquit, hostes profligabis, ut olim equitatus mei instructi,hoc est, angelici agminis uirtus Pharaonis copias dis. spauit. Quod si quaeras, cur equitatui sponsus, angelorum ordinem comparet, facilis erit onso. Qui bellum gerit, licum tuario pugnandum est, arcum &sagittas
30쪽
A sagittas parat: s pedes eum pedite, galeam atque hastam sumit: eques cum equute, imperator cum imperatore congreditur. .ando igitur robur exercitus Pli raonis in equitatu potissimum consistebat, iccirco equitates eius ex aduerso instructam opponit aciem anaelorum. Ac ne forte sponsam assici putes columelia, quod
perspicue similis equae dicatur: audi, quid ad eam deinceps sponsus dicat.
Quid pulchrae lactae sunt genae tuae, ut turturis collum tuum sicut monilia 3C V M equo te similem dixerim uelocissimo, in maxilla tua non indiges freno. genae enim tuae sunt ornatissimae, & fient loco, naturali pudore sunt praediis, in-B star pudicae turturis, turturis, inquam, amantis solitudinem. Collum tuum admirabile, aureum gestans monile Prouersiorum. Torquem enim mihi cogita, minite, quod dixi.
C v M igitur sponsus eeclesiam ex gentibus eoilectam, in qua pascit, allegorice
demonstrauerit ex illa responsione: si non nosti te ipsam: nunc idem apertius indicat, equae, inquiens, meae in curribus Pharaonis assimilaui te, propinqua mea. Quae quidem uerba ut fiant magis perspicua, sic ordinanda sunt: Equae meae assi-C milaui te propinqua mea, in curribus Pharaonis; hoc est, apostolis meis, in quos celeriter ad euangelium diuulgandum currentes, ego conscendens, omnes orbis terrarum terminos sum peruagatus, te uirtute similem dixi. Quia sicut in illis pascere uisus sum, se& in te, quae mihi per fidem tuam in me, propinqua es, &necessitudine coniuncta. In curribus Pharaonis, id est, in gentibus, quibus insidens Pharao i melligibilis uehebatur. Equus enim plurali numero significat eque stres copias. Sunt autem sancti apostoli iuxta illud r Ascendens super equos tuos,&quadrigae tuae saluatio. Currus autem mystici Pharaonis sunt gentium coetus, ab improbissima ipsius uoluntate dependentes. Qimus in coetibus ecclesia praedic tionem apostolorum audiens, & credens in Christum , qui ab ipsis praedicabatur, atque ipsius essem propinqua quandoquidem fides c dentis, ct illius, qui creditur, est immediata coniun or apostolis assimilata est ab ipso Christo, cum illius mandatis obediret,&apostolicam uitam imitaretur. Iam quomodo ipsam apostolis assimilarit, uideamus. Quid, inquit, pulchrae factae sunt genae tuae sicut tu turis ρ Mirum in modum prosecto pulchrae se sunt genae tuae, quae Usimilitudinnem turturis uerecundiam ct continentiam amplecteris, & apostolorum consueta' dinem imitaris, nec gentium more,immoderato genarum motu uteris in disputila
tionibus, & nugis,& orationibus, & edacitate in cibis, unde res qua Omnis nasi, tur intemperantia: sed eiusmodi potius moderatione, ut conciso composito et ursermone supei uaecaneam Graecorum sapientiam uiceris: in orabonibus auten E gnum Dei,&iustitiam mistantummodo quaeras: cibis uero non eo sitis de tu cundis uescatis , sed necestariis contenta sis. Ex quo fit, ut omnibus in rebus temperanter uiuas, neque uero haec reseras ad gloriam di ostentationem. quin etiam. quod ad sortitudinem de patim iam spectat, tam leni animo seras, in dexteragenate percuti, ut percutienti etiam alteram praebeas, ad Christit mirationem aequo animo alapas sustinentis. & mandatum seruari posse re ipsa comprobantist atque i star turturis uolucris solitariae,secedentis in solitudinem,ibique testimantis,atque ita docentis ostentationem atque humanas laudes esse fugiendo. Atque hoc quidem
decorae A sunt gena tuae quasi turturis,duint di incohiberialis per abst