Beati Theodoriti , episcopi Cyrensis, In Canticum Canticorum explanatio, interiectis Maximi, Nili, Pselliq. notationibus, Francisco Zino interprete. Index rerum & uerborum

발행: 1563년

분량: 141페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

Interpretatio in lib. I.

Cantici canticorum scripta carpunt. tanquam impudica interpretari minime ue prentur; cum in ueteri testamento non dissimilia dici de gente Iudaeoru in uenerint Ecce enim & hic ubera, ct umbilicum, & pedes, & manus, & os, & aures, & com plexum , & coniunctionem inuenimus, que di et I a Deo omnipotente, neque ta- mep, ut legimus sic intelligimus.Neq; occidenti adhaeremus litterae, sed interius penetrantes ψiritus sensum inuestigamus, eiusq; lumine illustrati, quae spiritalia sunt, spiritaliter intelligimus. Et cum Deum audimus hic uerbis Hierusalem alloquentem: Pater tuus Ammotaliaeus,& mater tua Chethaeamon naturae,sed mentis cognationem consideramus. Natura enim erant filii Abrahae,qui ex Sem genus ducebat: morum autem improbitate erant ex genere Chanaan. Ideo patrem appellat Amorrhaeum, matrem autem Chethaeam, qui Chanaan erant filii. Quorum enim scelera Gimitabantur, eorum erant sortiti genus. Quamobrem & beatus Ioannes Baptistii exeuntibus ad se dicebat: genimina viperarum, quis ostendit uobis sugere a uentura ira ἡ Facite fiuctus dignos paenitentiae,& ne uelitis dicere intra uos patre habemus Abrahar Qui se filios Abrahae iactitabant,eos propter malitiae cognationem uocauit genimina viperarii. Quinetiam ipse dominus dicentibus habere se patrem Abraham respondit:Vos ex patre uestro diabolo cstis.Et causam afferens,subiiciti Et opera patris uestri uultis lacere.Quae autem ea sint opera,declarans,ille, inquit, homicida erat ab initio. Eodem modo & hic omni u Deus, radix, inquit,& generatio tua ex Chanaa. Pater tuus Ammorrhaeus, & mater tua Chethaea. Tum abiectum ac

neglectam in Aegypto declarans uiuendi rationem & disciplina, in qua,inquit die Hgenita es, non uinxerunt ubera tua. Per translationem ubera & uincula nominati

Mos enim est uirginibus ab ipsa pueritia, ut uberum curam gerant . Ex quo Deus etiam per Hieremiam propheta, numquid obliuiscetur,inquit, uirgo ornameti sui aut sponsa fasciae pectoralis suae Θ Haec autem uirgines curant, ut placeant sponsis suis.Quoniam igitur populus Iudaeorum,quamdiu Aegyptum incoluit, nullam h buit uitae disciplinam, nec uirtutis partes cxcoluit, merito ait: In qua die genita es

non uinxerunt ubera tua; hoc est partem,qua animus alitur, unde lac, quod nutriendi uim habet, gignitur, minime coluerunt, ut in tempore liberis disciplinae papillas exhiberet. Et in translatione persistens in aqua, inquit, non es lota: Id est, ab A pyptiacae idololatriae sordibus non es mundari. Sed ex seruitute exeundo tanquam Iin lucem edita,adhuc partus signa retines, cum abluta non sis, sed maternas sordes circumseras. Huc spossint,&quae sequuntur. Neque sale salita es,quod obstetrices solent infantibus aὸhibere. Hoc item ex allegoriae legibus intelligemus ut sal spiritalem prudentiam significet, & diuinam doctrinam,qua ea,quae corrumpi possent, a putredine integra conseruantur. Quamobrem de dominus dicebat discipulis: habete sies. Et rursum: uos estis sal terrata Et in ueteri testamento reperimus, nullum sine sale sacrificiu fieri. Sic illud item intelligendum est non est praecisus umbilicus tuus. Etenim,quonia umbilicus ut tradunt ii qui haec profitetur est uelut radix quaedam embrionis: per ipsum mina fetus nutritur, augetur, atque perficitur: iccirco Hi rusalem non esse praecisam ait, quippe quae, cum ex Aegypto esset genita, adhuc aegyptiacam idololatriam hauriret, & ex materno utero foedum illum cibum attraheret Et transens, inquit, per te, uidi te conculcari in sanguine tuo. Sacrificia illa significat, quae idolis immolabantur. Et dixi tibi: uiue in sanguine tuo.Iudaeis enim concessit, ut immolarent, sed sibi, cum ipse tamen sacrificiis eorum minime egeret, sed infirmitati ipsorum indulgeret. Victimis, inquit, & sanguine delectaris uictimas igitur ma non daemonibus,sed mihi. amuis ego uictimis non indigeam, tamen undique consulam saluti tuae. Vive igitur ex sanguine tuo, multiplicare. Ad eundem mccium intelligendum est illud: Vbera tua correcta sunt. Quae enim praenimia

12쪽

Cantici canticorum. 3

A nimiai ciuia, atque idolorum insania intumuerant, atque pendebant, diligentia& curatione mea correcta sunt, ct ad uirginum redacta modum. Ostendit mutationem in melius, & impetum ad superiora, ct temperantiae studium.Et pilus tuus,inquit, germinauit, hoc est,cum esses omni ornatu spoliata, renente capillos, qui comi & componi possent, extulisti. Nuda autem eras, & consenon plena. Nondum enim lex data suerat, neque constructum tabernaculum, nec missa dona sponsalia. Itauue subiiciti Et transiui per te,& uidi te. Et ecce tempus tui si, tempus amantium.

Nubilis esse' es, & ad coniugium idonea. Quapropter expandi alas meas superte, & operui ignominiam tuam. Per alas uaria genera munerum intelligit: nempe, sacerdotium,prophetiam, rempublicam, regnum, miracula,& alia dona,quae uer-B bis nequeunt uelicari. Et iuraui tibi. Hoc in magni Mosis scriptis perspicue cernitur. Tollo, inquit, in caelum manum meam. Et iuro per dexteram meam. Et dicam, uiuo ego in saeculum. et rursum: Vivo ego, & uiuit nomen meum. Et implebit manus domini uniuersam terram. Iuramenta igitur sua illi commemorat, iuraui inquiens, tibi, & ingressus sum pactum meum tecum, ait Dominus Deus. Legitimum, inquit, connubium contractum est, inita sunt pacta, dotales tabulae conlaeta fiant,& hac legali ac uoluntaria condicione confirmata,ut si pacta uiolaueris, domo sponsalibus exuta muneribus eiiciaris ,&nuda, quemadmodum ueneras, reuertaris. Nihil enim ad nuptias attulisti. Ego autem te sordibus inquinatam abstersi, salis expertem sale condiui, nudam indui,dissolutam colligatis uberibus composui. C Quamobrem addit: Et ingressus sum pactum tecum, dicit dominus Deus. Et facta

es mihi. Et lavi te aqua. Et emundavi sanguinem tuum ex te. Et unxi te oleo. Et

uelitui te discoloribus: & calciaui te hyacintho: ct cinxi te by . et quae deinceps sequuntur. Haec autem ex diuinissimi Mosis scriptis facile licet colligere Ille enim& sacra constituit ornamenta, di sanctum unctionis oleum :quemadmodum ab omnium Deo fuerat edoctus. Sic manuum armillas, & colli torquem, & inaurem super os, ct circulos aurium, & coronam decoris capiti impositam intelligamus. Per manuum enim armillas, uirtutes morales fgnificat: per circulos aurium . diuinarum scripturarum intelligentiam, qua ut circulis aures, sic animus est ornandus:

per colli torquem, prudentiam in principali parte splendentem, quae in corde, D quo pendet ornatus ille, quiescit: per inaurem uero super os,legum diuinarum frenum, a tauris sumpta metaphora, qui sic a bubulcis aguntur. Siquidem & per Oseam prophetam testa loquitur Deus ; sicut vacca lasciuiens declinavit Israel.& per Hieremiam, audiui, inquit, Ephraim quaerentem:castigasti me domine, & erudiatus sum quasi iuuenculus indomitus: freno eiusmodi egebat omnino, ut ab imp sito gressu cohiberetur. itidem &lupanar, &prostribulum, templa daemonum intelligamus.Nam cu esset Deo coniuncta,eumq; uirum appellaret, improbos daemones ad amauit,atque illis templa construxit.Et quae a Deo acceperat munera, ea daemonibus est elargitiaccirco subiicit ad omne caput uiae aedificasti signu prostitutionis tuae: & abominalem fecisti decore tuum: & diuisisti pedes tuos omni transeu ti. E His uerbis exprimit uim libidinis incredibilem. Non cum familiaribus solis habebas consuetudinem,sed ardore libidinis furens cta omnibus adeuntibus impudice commiscebaris. Mixtionem hic rursum figurate nominat cultu idolorum. Animaduertendum est autem, quibus uocabulis utatur Deus, ut immensum idololatriae studium explicet. Diuisisti, inquit, pedes tuos omni transeunti: & multiplicasti fornicationes tuas: & fornicata es cum filiis Aegypti uicinis tuis magnarum carnium. His quoque uerbis nimium idolorum atque impietatis ardorem ostenditiNec facta es quasi meretrix quaestus colligens, sed quasi mulier adultera, quae super uirum suum inducit alienos. Omnibus meretricibus dantur mercedes. Tu autem dedisti

13쪽

Interpretatio in lib. I.

mercedes cunctis amatoribus tuis 'dona donabas eis,ut intrarent ad te undiq: ad ssornicandum tecum. Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in se nicationibus tuis,& post te non erit fornicatio.Per haec item significauit quod cum a Deo & frumcntum, & uinum, & oleum, & oues,& boues, & uitulos accepissent, ea contempto Deo, cuius erant dona,idolis offerebant,a quibus nihil unquam nisi pernitiem acceperant; ac mercedem quidem non ab adulteris exigebant', sed ipsis dilargiebantur.His similia sunt apud Hieremiam prophetam. Nunc autem, inquit, moechata es cum lapide & ligno. Leva oculos tuos in directum, de uide, ubi

non prostrata sis. In viis sedebas, expectans eos, quasi latro in Blitudine, & polluisti terram in sernicationibus tuis.Et beatus Esaias,quo modo, inquit,secta est in retrix ciuitas fidelis, plena iudicii. Iustitia habitauit in ea, nunc autem homicidae. GEt rursum,Quis est,inquit,hic liber repudii matrii uestrae,quo dimis eam aut quis est creditor meus, cui uendidi uosὶ Ecce enim in iniquitabus uestris uenditi estis, ct in sceleribus uestris dimisi matrem uestram. Sed quid opus est, singula, quae per prophetas a domino dicta sunt, persequi ξ cum ex iis, quae commemorauimus, discere possimus, ita triactandas esse diuinas scripturas, ut non litteram sequainur lum,sed mente ac sensum illius aperiamus A ueteri igitur ad nouam sponsam a cedentes,hac ratione Cantica canticorsi interpretemur, reiectisque falsis ac pernitiosis opinionibus, sanctos imitemur patres, atque unam sponsam cum uno sponis

colloquentem agnoscamus,&qui sit sponsus, quaeq; sit sponsa , e sanctis discamus apostolis. Id enim docet nos & diuinissimus Paulus, ita scribens: Despondi enim Huos uni uiro uirginem sanctam exhibere Christo. Sponsem ex multis constatam dicit. Nam, despondi, inquit, non te, sed uos, hoc est, animas pias & in uirtute pem sectas. Sposam enim diuina scriptura ecclesiam intelligi&sponsum autem Christum appellat. Et magnus ille Ioannes, qui legis finem, & gratiae principum ostendit, quique inter paedagogum&sapientem magistrum medius fuit, quatenus umbra corpus accepit,Qui habet, inquit,sponsam sponsus est. Amicus autem sponsi, qui stat, & audit eum, gaudio gaudet propter uocem sponsi. Quid Θ quod ipse dominus se sponsum appellast Cum enim pharisaei sanctos apostolos uti non ieiunantes accusarent, refellit eos, numquid possunt, inquiens, filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, &tunc I ieiunabunt. sponsam igitur ecclesiam, sponsum Christum inteligamus. Adolec

tulas uero, quae. sponsam sequuntur, animas rudiores, quae sponsae uirtutem ac persectionem nondum sunt consecutae. Quamobrem sequuntur quidem sponsam, sed sponsae non appellantur. Habet praeterea textus & alios quosdam cum sponso uersantes, quos sue angelos quispiam dixerit, domini mandatis obsequentes, &sponsam exornates: siue prophetas haec multo ante praenunciantes: sue apostolis angelico &ipsos more domini nutibus inseruientes:a ueritatis proposito no aberrabit. mihi uero magis placet, angelos intelligere. Nam animas in uirtute persectas spAnsam agnoscere docEt diuinae scripturae.Nihil autem apostolis & prophetis persectius praeter angelos. His de causis, qui sponso deseruiunt, & sponsae obsequi student,mi alii potius angeli uidentur esse Quandoquidem & sponse statim genito chorsi angelicum inuenimus gaudentem,atq; exultantem,&iucundius cantibus conclamatem:

Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Praeterea in ipsa conceptione Gabriel archangelus minister suit. Ad haec angesus ipsi Ioseph tum fugam in Aegyptum,tum ex Aegypto reditum cernitur praecepisse. Et post certamina cum diabolo consecta, accedentes angeli Bustis cum acclamationibus, ac laudibus, atque omni obsequio ministrabant ei, qui pro imbecillitate nostra depugna uerat, & aduersarium uicerat. Nec non de passionis tempore praesto fuerunt angeli

14쪽

Cantici canticorum. 4

A humanitatem confirmantes. Ad sepulcrum etiam assidentes angeli resurrectionem ipsus nunciabant. Ac denique cum assumptus est in caelum, angeli ad apostolos dixerunt:Viri Galilaei, quid statis suspicientes in caelum hic Iesus, qui assumptus est a uobis in caelum, sic ueniet iterum. Mihi ergo cum sponso uidentur esse ordines angelorum, qui & illius observent nutus, &sponsam omnibus officiis ac studiis prosequantur. Illud etiam pr.esari necessarium est tria Salomonis esse uolumina,Prouerbia, Ecclesiastem, & Canticu canticorum. Ac Prouerbia quidem utilem de moribus disciplinam complecti: Ecclesastem autem, eorum, quae sensibus percipiuntur,naturam indicare, uitaeque praesentis docere uanitatem, ut ea fluxa & fiagilia cognoscentes tanquam fugacia ac praetereuntia spernamus,& quae futura sunt, B ut firma atque aeterna permanentia concupiscamus: Canticum uero canticorum

mysticam sponta&sponsi necessitudinem &coniunctionem contincte. Vt uniuersa Salomonis doctrina sit ueluti scala quaedam, quae tribus gradibus constet, morali, naturali, &diuino. Principio igitur qui ad pie recteq; uiuendi disciplinam accedit necesse est,ut bonis atque honestis actionibus & operibus animum purget: atq; ita deinceps fugacem rerum poetereuntium, quae sensu iucundae uidentur, uanitatem despiciat, ut inde postremo se se explicans , sublimis auolet ad sponsium, perpetua ac lempiterna bona pollicentem, amandum & complectendum Iccirco tertio etiam loco hic constitutus est liber, ut ratione & uia ad persectionem conten d mus. Arbitror autem sapientem Salomonem a patre utpote propheta, ac magno C quidem propheta) edomm haec conscripsisse. Audierat enim omnino illum ita canentem : Astitit regina a dextris tuis, in uestitu deaurato, circumdata uarietate. &alibi: audi filia, & uide, & inclina aurem tuam, & obliuiscere domum patris tui r& concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est dominus Deus tuus. Huius quidem libri lectione adolescentibus atque aetate adhuc impersectis prorsus intemdicunt . Solis autem uiris persectis qui recondita & arcana percipere ualeant, & spiritaliter intelligere, quae scripta sunt, legendum prebent. Omissa igitur disputatione utrum prophetice scriptus si, an quae a patre didicerat Salomon, ea litterarum

monumentis mandarit, ad interpretationem aggrediamur, rogantes eos, quorum

ad manus ea peruenerit,ne furti nos insimulent, siquid, quod a patribus dictum sit, D in his commentariis offenderint. Fatemur enim & nos ab illis explanationis occasonem accepisse. Hoc autem non surtum apellari debet, sed paterna hereditas. Quanquam ad illa, quae ab eis accepimus, adiunximus, quae nostra non sunt. et quod latius a quibusdam explicatum est, nos contraximus: quod autem diligemtiam requirebat, dilatauimus. Laborem denique suscepimus, lectoribus, ut arbitror , haud inutilem. Quamobrem, qui sine labore laborum nostrorum fiuctu sunt percepturi, rogatos uolumus, ut nobis pro laboribus nostris orationes ac preces impertiant suas. Quod si minus accurata uidebitur explicatio, laborem saltem boni consulant, & quae desunt, ipsi doceant.

E Nia Cantici canticorii per paraphrasim interpretatio , col-

lecta ex sancti Gregorii Nyssae Pontificis,&stam

Nili, & sancti Maximi commentarii S.

QV o NIA M & Prouerbia & Ecclesiastem cecinit Salomon, in Prouerbiis quidem deterrens a uitiis, & ad uirtutes cohortans, atque moraliter institues: In E clesiaste autem declarans rerum praesentium uanitatem, eas e despiciendas suadens, ac naturaliter docens, ex quibus caritas in Deum pronciscatur, quae nimi

15쪽

Interpretatio in lib. I.

tiam ab eo, quod bonum uidetur, ad id, quod uere bonum est, animos nostros Fincitet atque inflammo. & reliqua.

Alia expositio in Canticum canticorum a Psello uersibus ciuilibus explicatum.

CVM animus tuus discendi cupidus, Stephephore, eo desiderio teneatur; ut eanticorum Canticum noua&uaria explanationis atque intelligentiae ratione d claretur : en uoluntati ac studio tuo obsequimur, Imperator; atque domini uniue forum auxilio freti, totam Canticorum expositionem simplici & uulgari oratione concinnatam afferimus. GSapientissimus ille propheta Salomon , Dauidis filius ex ea, quae suit Vriar, tria quaedam in uita uolumina conscripsit. Vnum prudeter ab omnibus Prouerbiorum nomine nuncupatur, quod morum continet disciplinam, perturbationum animi emendationem, recteque uiuendi rationem, ac diuina praeceptat alterum Eccles stes ab hominibus appellatur, quod uitae praesentis aperit uanitatem : tertium, domine, quod continenter sequitur,est ipsum Canticum canticorum, quod quidem tibi eleganter admodum, & sub specie ac figura quadam nuptiarum tradit humanae animae persectionem. Sapienter enim proponit Christum sponsum , sponsamque itidem animam sponsi amore languentem, atque inflammatam, & ad illius gratias ct munera uelociter peruolantem. Continet etiam dicta quaeisam ecclesiae con- Hgruentia. Sed iam, adiuuante Deo, uerba incipiamus interpretari.

Beati Theodoriti Episcopi Cyrensis in Canticum

canticorum interpretatio.QV O NIA M diuina gratia confisi librum hunc suscepimus explicandum, age

primum omnium inisiptionem ipsius expendentes planam ac dilucida reddamus.

Canticum canticorum, quod Salomon cecinit . i

CONSIDEREMUS, cur nam librum hune non Canticum inscripserit, sed, Canticum canticorum. Nihil a diuino spiritu temere frustraque fieri, apud homines prudentes ac pios minime dubium est. Quod cum ita sit, explorandum

est, qua de causa Canticum canticorum, non autem Canticum uolumen hoc fu

rit appellatum. Multa igitur cantica, & psalmos, & hymnos, & odas tum a beato Dauide, tum a prophetis, qui ante,& post ipsum Dauidem extiterunt, dicta &inscripta fulta non ambigimus. Ac Moses quidem ille magnus primu cecinit Can

licum, cum mare diuisum Israelitis quidem iter aperuit, Aegyptiis autem sepulturam. Alterum super puteo, cum pro aqua inuenta gratias egit. Tertium uero jn Kquo diuina munera commemoras ingrati animi populum arguit. At beatus David carmina composuit, quibus &uictorias,& vindemias,& diei tum ortum, tum occasum, celebrauit. Sapiens autem Salomon cantionibus suis non uictorias, non diei ortum, sed nuptias describit. Cantica, quae uocant Epinicia, hostium interitum Ostendunt,& excussum seruitutis iugum . quale est illud :Auserens bella usque ad fines terrae. Arcum conteret, & confringet arma, & scuta comburet igni. Vac te , ct uidete, quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, & exaltabor in te

ia . significat enim, se hostibus deuictis & profligatis, diutino dominatu oppresso in

16쪽

Cantici canticorum. S

A in libertatem uindieas ,regno eiusmodi constituto, in quo sibi omnes aequo ac libenti animo deseruirent. Iccirco, exaltabor, inquit, in gentibus,exaltabor in terra. Eiusdem generis & illud est: omnes gentes, plaudite manibus iubilate Deo in uoce exultationis. Quoniam dominu&excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. Et rursus: Accingere gladio tuo super semur tuum potentissime: specie tua, ct pulchritudine tua intende, prospere procede, & regna. Et alibi: Attollite portas principes uestras: & elevamini & portar aeternales & introibit rex gloriae. Dominus sertis, & potens, dominus potens in proelio.His igitur carminibus regis uictoriam celebrant prophetae, eumque laudibus efferunt, quod captiuos uindicatit in libertatem. At canticoru Canticum nuptias illius describit,&sponsae amorem expliB cat, sponsam autem appellat eos,qui in superioribus canticis e seruitute liberati commemorantur, & libertatem consecuti ad regis paries se applicuerunt, eiusque beneficia immortali memoria complectentes, magnam in illum beneuolentiam. atque amorem declarantes, ipsum allidue sectantur. Tum caelestibus potestatibusqimentibus, ecquis sit iste rex gloriae, ipsi quoque simul esse concupi inint, ac ne cxiguo quidem temporis momento ab eo, per quem salutem acceperunt,se dis uagi patiuntur. Hac de causa Canticum canticorum hic liber inscribitur,quoniam reliqua cantica propter hoc Canticum fulta sunt, & ad hoc illa perducunt. Hoc est enim bonorum craput, diuinae benignitatis summa, ineffabilis bonitas, incredibilis nil sericordia, immensa clementia, inenarrabilis caritas,quod auctor ipse,&esse C ctor, & procreator,& dominus, & Deus, & princeps, atque idem semper, luteum hoc animal, mortale, & corruptibile, & ingratum, atque inutile a morte, & seruitate diabolica eripuerit,atque ita libertatem largitus sit, ut non solum nos liberos constituerit, sed in filios adoptarit, neque selum tribuerit adoptationis munus,uerum etiam sponsam & uocarit & fecerit,eodemq; numero sponsum habuerit, atque in numerabilia dona sponsalia dederit, & cubile, & thalamum adornarit ,& nudam

. induerit, & denique tactus ipse sit sponsae&amictus,& panis, & potus, &uia, &ostium, & uita, & lux,& resurrectio.Sed ego arenam,& aquae guttas enumerare contendo,& cyatho dimetiri,qui diuinae humanitatis magnitudinem uerbis conor ex plicare. Canticum igitur canticorum hic liber inscribitur, propterea quod maiora D Dei bonitatis genera nos edocet & maxime recondita atque arcana de sanctorum

stacta diuinae nobis humanitatis mysteria pateficit.

Ex tribus PatribUS.

A SALOMONE in seriptum est canticorum Cantieum, in quo spontae

clesiae in Christum ipsius sponsum amor ostenditur. Nam post Prouerbiorum ad uirtutes cohortationem,& dehortationem a uitiis,& post rerum humanarum atq;

mortalium contemptum, quem ab Ecclesiaste didicerat, canit ipsi sponso Christo E pacifico, quod di nobis a Deo sectus est pax, & per se ipsum nos patri suo reconcultauit. a quidem caritate fidelium ecclesiam despondit sibi, diuina ratione, ac lege spiritali, & reuelatione mysteriorum quae dei pio tradita sunt, erudiens illam,

quam prius per Prouerbia & Ecclesiastem moraliter & naturaliter exornatam instituerat. Ecclesia igitur Christo desponsata, quae perlegem tum scriptam tum nat ratem,quarum uires in Prouerbiis & Ecclesine Salomon expresserat, perq; totius scripturae&creaturae notas, quasi tyrocinio & rudimentis quibusdam ea didicit, quae ad prouidentiam & creationem pertinent,atque ex iis,incredibilem sponsi erga se amorem intellexit, uult haec ab ipso Dei uerbo per eius in carne dispensario

17쪽

Interpretatio in lib. I.

nem,lege spiritali,sine ullo medio perdiscere,ut per caritatem ipsi coniun atque Punus spiritus,ex sponsi sui ore uocem eius exaudiat.

Osculetur me osculis oris sui.

Theodoriti.

H AE C loquitur sponsa, obsecrans spons patrem. Audiuit enim & promissa, quae facta sunt brahae patriarchaei Et quae praedicta fuerunt ipsi Iacob in benedia Aionibus:Audiuit & Mosem de sponse suo uaticinantem: Et Dauidem in Psalmis

pulchritudinem eius, & potentiam sic enarrantem:Speciosus forma pne filiis homi Gnum: diffusa est gratia in labiis tuis. Propterea benedixit te Deus in aeternum. a cingere gladio tuo super semur tuum potentissime. Specie tua & pulchritudine tua intende,prospere procede, & regna. Propter ueritatem, & mansuetudinem, & iustitiam. Didicit, hunc ipsum speciosum ac decorum jonsum&Deum esse;&filium sempiternum Sedes enim tua Deus, in saeculum saeculi. Virga directionis,ui ga r ni tui. Et Esaias clamat: Quis est iste, qui uenit de Edom, tinctis uestibus de Bosra, iste formosus in stola sua gradiens in multitudine λrtitudinis sua Θ Cum igitur sponsi pulchritudinem, robur, diuitias, rignum, quod in omnes habet, uim eius aeternam, incorruptibilem, nullum habituram finem intellexerit: cum uidere concupiscit, & in complexum ipsus ruere, atque illi oscula dare spiritalia.At Iune quis osculorum uocabolo perturbetur, consideret, quemadmodu mystico spons tempore sponsi corpus suscipientcs, complectimur,&osculamur, atque oculiscordis imponimus,& animo ac cogitatione quasi complexus quosdam,& congres.siis nuptiales effingimus, atque ipsum, caritate timorem foras eiicientes, nos amplexari putamus, & suaviari. Auet igitur sponsa ab ipso sponso deosculari, tantum non hisce uerbis patrem ipsus compellas:Mitte mihi unigenitum filium tuum. o domine, de pater quando tu patris appellatione nimis, quam domini delectaris inimium diu iam illum expecto, illum desidero. Laboraui epistolas eius accipiens per patriarchas, per legislatores,per prophetas. Amplius serre non possum amoris fiammam. Ignis est ardens, atque urens in uisceribus meis: Per omnes prophetas I. mihi se uenturum promist. Neque ad hunc usque diem promissa perficere uoluit. Pollicitus est per Dauidem, per Hieremiam, per Esaiam, per Ezechielem, & Zachariam, & Danielem, & reliquos prophetas, se uenin m P ac nuptias confecturum. Nescio cur disserat, cur procrastinet, cur me desiderio ardentem despiciat. Dixit

mihi per Oseam: sponsabo te mihi in sempiternum:& sponsabo te mihi in iustitia, ct iudicio, & in misericordia, ct in miserationibus: & sponsabo te mihi in fide. ' Et sties, quia ego dominus. Dixit mihi per Esaiam .Laetare, sterilis, quae non paris. de canta laudem, & hinni, quae non pariebas quoniam multi fili desertae magis,quam eius, quae habebat uirum.Expecto per singulos dies, ut mihi promissi persoluantur. Haec innuit, dicens: ΚOsculetur me osculis oris sui.

Ex tribus Patribus. Τ

S P O N S V S igitur ipse per se optimam suam erga me uoluntatem docea uer

18쪽

Cantici canticorum. 6Theodori ti.

AC, ne ex sensu nostro interpretemur, eorum, quae disti sunt, testem Paulum adducamus. Hic ad Hebraeos scribens, & de fide sermonem institutum prosequens, hare de Abraham loci uitur: Fide demoratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis havitando cum Isaac,& Iacob coheredibus repromissionis eiusdem. Expectabat enim fundamenta habentem ciuitatem, cuius artifex de conditor Deus. Et post pauca: Iuxta fidem defuncti sunt omnes illi, non acceptis repromissonibus, ted a longe eas respicientes, & salutantes, & confitentes, quia peregrini& hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant, se patriam inquirere. Et si quidem ipsus meminissent, de qua exierunt, haberent utique tempus reuertendi. Nunc autem meliorem appetunt, id est, coelestem. Ideo non confunditur Deus, uocari Deus eorum: parauit enim illis ciuitatem. Et de magno Mose, 'magis elegit, inquit, affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores diuitias existimans thesauro Aegypti orsi improperium Christi, aspiciebat enim in remunerationem. Fide reliquit Aegyptum non ueritus animositatem regis. Inuisibilem enim tanquam uidens sustinuit. Et de omnibus s-mul sanctis, qui in ueteri aestamento illustres extiterunt, haec diciti Et hi omnes testimonio fidei. probati non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid prouidente,ut non sine nobis consummarentur. .in & dominus in sacris euangeliis haec ad apostolos ait: multi prophetae, ®es, &iusti cupierunt uid re, quae uidetis, & non uiderunt: & audire, quae auditis, & non audierunt. Vestri autem beati oculi, quia uident: &aures uestrae,quia audiunt. Et cum Iudaeis disputans, dicebat: Abraham pater uester exultauit, ut uideret diem meum: uidit, &gauitus est. Et Simeon senex responsum acceperat a Spiritu sancto, non uisurum se mortem, nisi prius uideret Christum domini. Itaque genita, & allatum ad templum accepit in ulnas suas, & benedixit Deum, & dixit: Nunc dimittis seruum tuum domine, secundum uerbum tuum in pace. Quia uiderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, & reliqua. Constat igitur, eos credentes diuinis promissis ea ad finem perducta uidere concupivisse. Itaque Canticum canticorum sponsam inducit dicentem: Osculetur me osculo oris sui. Osculum autem intelligimus, non oris cum ore, sed animae piae cum diuino uerbo coniunctionem. Vt sponsa tale quidpiam dicere uideatur: uerba per litteras audiui; cupio autem & uocem ipsam exaudire. Cupio sine medio ex ore ipso sacram doctrinam percipere, eamque mentis meae labiis deosculari. Osculetur me osculo oris sui. Haec sponsae dicenti sponsus apparet, atque implet promissum illud: Adhuc loquente.te, ecce adsum. Sponsa uero sponsum optatum intuita, obstupescit, atque ubera, & suauitatem ocioris admiratur, ct clamat. Bona ubera tua super uinum, de odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

Trium Patmin.

V B E R A rursum hie uocat Iactis receptacula, quod impersectis adhuc & i

fintibus praebere nouit beatus Paulus, Lac uobis, inoviens, potum dedi, non cibum ; nondum enim poteratis. Neque uero hac solu de causa uberum sponsa mentionem fecit, sed etiam quia propinqua sunt cordi, in quo praecipua mentis est sodes, unde doctrinae sontes emanant. Sponsi igitur ubera uti bonorum fontes admia

l . . ratur,

19쪽

Ιnterpretatio in lib. I.

ratur, ex quibus commode tum in Antes adhuc, tum etiam perscisti nutriuntur. FEaque dicit esse meliora uino, quod diuinae scripturae testimonio cor hominis exhilarat. Figurate enim uinum laetitiam appellauit, ut cunctis humanis uoluptatibus praestare declararet laetitiam illam, quae ex ipsius donis ad pios proficiscitur. Quod si ubera mystice etiam uis in telligere; per ubera illa admiranda, & uino praestantiora, cogita ineffabiles illos altaris fontes, ex quibus omnes nos pietatis alumni nutrimur . Tum ingentis desiderii sui, & dilectionis erga ipsum animarum, quae r

riuia fluxarum cupiditati non succubuerunt, causam cxponit, dicensi Goniam ubera tua meliora sunt uino: & odor unguentorum tuorum super omnia aromata, unguentum effusum nomen tuum : Ideo adolescentulae dilexerunt te. Si natura re rum & scriptura sunt bonae, dum ueluti sipna & notae ueritatis accipiuntur: atque Ginstar uberum tuorum simplicem nobis fidei in te cibum subministrant: &, tanquaodor quidam unguentorum tuorum, indicant nobis, spiritali nos suauitate conspergentes optimas uoluntates tuas, quarum praescripto ficta sunt omnia: non autem ad se trahunt, atque, instar uini, desciscere faciunt a fide in te: neque ut aromata quaedam, dum naturalem uidentur ex se ipsis habere suauitatem, ad ea, quae in carne & mundo sunt, perfruenda nos alliciunt: Natura, inquam ,& scriptura, ueluti unsuentorum odor, tuas declarant uoluntates. Nam bonitas tua, instar unguenti estust, in omnes creaturas per participationem ex ui sparsa demonstrat te rerum omnium auctorem, ex nominibus indicans ea, quae communicas uniuersis,

cui ut modi sunt, ens, uita, sapientia, & similia. Cum igitur natura & scriptura, si lilhoc modo accipiantur, bonae sint; ideo animae dolum, & fraudem, quae ex rerum uisibilium specie, & m litterae sono prouenit, euitantes, diabolo & perturbationibus superatis, ex quo & adolescentulae sunt appellatae, dilexerunt te. Te autem diligentes , quem ex lege tum scripta, tum naturali esse sponsum Christum intellex rant, e paterno sinu traxerunt te, qui propter illos, qui salutem sunt adepturi, in

carne uenisti. Deinceps, inquit, in odorem unguentorum tuorum curremus. S quemur igitur te, morem atque institutum imitantes, quo nos ad sensum optimae

uoluntatis tuae perduxisti, idest, ut animam ponamus pro salute multorum, quod est persectae caritatis indicium, omnia diuina mandata complectentis. Et odor, inquit, tuus super omnia aromata.

Theodoriti.

NOTA, inquit, sunt mihi umenta, quae Moses confecit, & oleum undii vis,& thymiama compositionis. sed omnium illorum aromatum unguentum tua est suavi imum. Vnguentum hic uocat gratiam spiritalem, qua ille remitus,ex plenitudine sua nobis omnibus impertiuit. QuamoDrem clara uoce beatus Paulus, Christi bonus, inquit, odor sumus in iis, qui salui fiunt, & in iis, qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem f. aliis autem odor uitae in uitam. Vulturibus Κenim cadauera deuorantibus suauitatem exhibent foeda corpora ; unguentum uero, pernitiem. Sic hominibus impiis seque in seditate peccati uolutantibus taeter libidinis odor est suavissimus, grauis autem ac molesta Christi disciplina: quapropter & uoluntariam ipsis mortem affert. Hoc enim est, inquit, iudicium, quia luxumit in mundum, & dilexerunt magis homines tenebras, quam lucem. Merito igitur ait sponsa: Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Non dicit rVnguenti tui: sed unguentorum tuorum: indicans, multa esse munera gratiarum

Alii enim per spiritum, teste beato Paulo, Otus est sermo lentice , si autem

20쪽

Can tici cara ticorum. T

A sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia sinitatum in uno spiritu, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discreti' spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonii m. Propterea non dicit: Odor unguenti tui: sed, ordor unguentorum tuorum. Ostendens multa,& uaria dona, ac munera, docet ea ab uno eodemque fonte profluereadeo subiicit.

Vnguentum effusum nomen tibi. . MULTIPLICES, inquit, hi ac uarii sontes, qui totum orbem terrarum odoris suauitate repleuerunt, unicam habent uenam, & originem, unguentum tuum.

B In eo namque inhabitauit omnis plenitudo diuinitatis. Et ipse cuncta simul spiritus dona, ut homo suscepit. Quocirca clamat etiam Esaias: Egredietur uirga de radice Iesse: & flos de radice eius ascendet: & requiesset super eum spiritus domini; spiritus sapientiae, & in tellectus; spiritus consilii,& fortitudinis; spiritus scientiae, & pi

tatis: & replebit eum spiritus timoris domini. Idco dicit: Unguentum effusum n men tibi. Non, unguentum ait simpliciter, sed cffusum. Quemadmodum enim unsuentum.in vase conclusum inclusam continet &ipsam odoris fragrantiam; sn autem effundatur, ipsum quoque replet aerem : sie dominus Christus ante pallionem paucis notus erat: at posteaquam crucem mortemque sustinuit, ac ueluti corporis uas aperuit, continuo brati apostoli suavitate illa repleti sunt, terram percurrentes,c & maria traiicientes, omnibusque euangelium nunciantes, odoris suauitate mu dum uniuersum compleuerunt. Ob id ait sponsa:

Unguentum effusum nomen tibi.

SATIS est enim Christi nomen ad piorum animas unguentis quodammodo imbuendas, atque omni odoris suauitate conspersendas. Quod si magis etiam mystice uis intelligere, sacri baptismatis Ustatum recordare,in quo qui initiatur, rest satanae abhegationem, & Dei consenione, ueluti signo ac nota quadam regia,

spiritalis unguenti chrismate inuncti,sub ea uisibili unguenti jecie inuisbilem sinctissimi spiritus gratiam suscipiunt. Vnguentum essu sum nomen tibi. νIdeo adolescentulae dilexerunt te: u Traxerunt te, post te in odorem

Unguentorum tuorum currentes. HANC, inquit,unguenti tui,hoc est, diuinae ac tautiserae doctrinae tuae flagrantiam percipientes animae adolescentes ac strenuae has enim adolescentulas appetulat amore tuo sic incensae sunt, ut te ad se traxerint,& post te ita secutae sint, ut cum se id fecerint, ne relinquerentur, ueue seiuneterentur a dilecto suo. cursum hunc E explicat & beatus Paulus, sequor, inquiens, s quo modo comprehendam , in q uo& comprehensus sum. et alibi: Sic currite,ut comprehendatis.et alio loco:Bonum certamen certaui,cursum consummauissidem seruaui. Animae igitur strenuo ac uirili sensu praeditae uitaeque uoluptatem, & lasciuiam, atque desidiam sustentes,& l borem deliciis anteponentes post sponsum currunt,unguenti fiagrantia illine atq; attractae, ac ueluti uinculo quodam inexplicabili uim, de colligatae. Sponsa nondum ad nuptiasadmissa, sponsi patrem,& sponium ipsum ad se profectum alloqui, tur .3Ad nuptias autem,&sponu thalamum, & cubiculum admittitur,& ad geni

SEARCH

MENU NAVIGATION