Beati Theodoriti , episcopi Cyrensis, In Canticum Canticorum explanatio, interiectis Maximi, Nili, Pselliq. notationibus, Francisco Zino interprete. Index rerum & uerborum

발행: 1563년

분량: 141페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

Interpretatio in lit, .

nentiam cupiditatibus temperantem : & in iracundia per patientia moderanda BG Frem ac strenuam praebes. Collum iti in pulchrum essedium est, sicut monilia. Neque enim tibi serreum est collum, ut propter superbiam flecti nequeat: sed propter modestiam facile uerti possit, ut monilia ex auro elaborata: cuius quidem auri probitatem ac puritatem humilitas tua simplicitate non ficta imitatur.Quod si iminime simulatam humilitatem monile significat ut d tum est, spois Christi collum, tanquam monilia, commendatum,& uirtutum indicat multitudinem, & implicita in singulis uirtutibus humilitatem. Quemadmodu enim monile recta figura prius

ab artifice conflatur,deinde in circulum accommodate ad usum circumflectitur:sic homo uirtute perfectus,cum absoluta uitae moderatione rectus sit, ceteris compatiendo per humilitatem flectitur atque demittitur. At collum humilitate circumda- Grum, est animi ratio,quae,ut collum reliquo corpori caput coniungit, sic ipsa mentem cum sensibus connectit: dum ex uirtutum habitu mentem per actiones sensibus applicat: sensusque rursum ex uirtutum praesciipto ad mentem reducit. Flectitur item per humilitatem , dum non ex propria extollitur dignitate i sed ex pulueris ac materiae abiectione demittitur. His rationibus ecclesiam ex getibus coactam per

fidem in se sponsus ipsus Christus, apostolorum coetui ex Israel assimilauit, triplicem animi partem per continentiam, & patientiam, & humilitatem ex statu natum contrario ad habitum naturae cogruentem redigens, & nigredine ipsus abluenseontractam ex infidelitate.

Theodotiti. H

E QUAE meae in curribus Pharaonis assimilaui te, propinqua mea. Allegorice hic improbum humanae naturae hostem Pharaonem appellat. Quem quidem exitiosum di communem aduersarium nostrum non aliter, quam olim Pharaonem in sanctis aquis baptismatis demersum oppressit.Equa igitur stens mea demers atque obrui Pharaonis currus. Huic te smilem iudico, quam mihi caritatis uinculo ac necessitudine propinquam ascivi. Formam autem Gui quasi currum quenda adhi. buit, cum eam indutus exinanivit semetipsum, ut uniuerso generi humano salutem pareret .Tali igitur equae sponsam similem dicit. Cui quidem sententiae aposto Ilus etiam astipulatur de saluatore Christo loquens in hunc modum: Qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Et alibi: Nos uero omnes reuelata facie gloriam domini speculantes, in eandem imaginem transsermamur a claritate in claritatem tanquam a domini spiritu. Ex uerbis igitur apostolicis mystica Cantici uerba intelligamus, audiamusque sponsum ita dicentem: Te propinquam meam factam. atque ideo propinquam appellatam, &re ipsa nominis mi iam assecutam, equae dico esse similem meae, qua ego utens Pharaonem intelligibilem submersi, tibique largitus sum libertatem. His adiungit i Qiud pulchraesa sunt genae tuae, sicut turturis 3 collum tuum sicut monilia Θ Haec quoque non carnaliter intelligenda, sed ad animu reserenda sunt. Verbis enim corpori congruen- Κ

tibus plerunque scriptura utitur, cum de anima loquatur. Vt cum Hieremias ueniatrem meum, inquit, uentrem meum doleo. Et tamen, ut intelligas, eum non

uentre loqui, subiicit ι sensus cordis mei turbati sunt in ine. Et cum beatus Paulus ait: Remissas manus, & soluta genua erigite, de gressus rectos facite pedibus uestris, ut non claudicans quis erret, magis autem canetur: non de manibus, neque de pedibus , neque de corporis claudicatione apostolus admonebat, sed his nominibus animi mores & actiones indicabat. Proinde sic intelligamus & illud: Pulchrae factae sunt genae tuae sicut turturis: collum tuum sicut monilia. Ex multis enim uiris

mulieribus

32쪽

Cantici canticorum. I

A mulieribus constans ecclesia, quosdani habet in se, qui genarum; quosdam qui oculorum; quosdam qui aurium quosdam qui oris alios qui manuum; alios quipedum partes ac nomen obtinent. Eos igitur laudat sp us qui grauitate sunt ornati,quique uerecundiae pudore sunt insignes. & ait: Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. Tradunt autem, qui animὼium naturas conscripserunt, turturem non solitudinis solum amantem esse, uerum etiam pudicum, ac marem quidem cum unica coniungi semina r seminam rursus unico mare contentam esset & neutrum

eorum post mortem alterius, cum ullo alio uelle copulari. Quamobrem ecclesiam Christo coniunctam merito similem turturi dixit, quae aliorum uitat consuetudianem, nec post ipsius mortem,eum relinquit, sed resurrectionem,&secudum eius B expectat aduentum. At collum illius monilibus asserit simile. Est autem ornamenti genus, quo decoratur collum. Eamque laudat, quod pietatis iugum recte serat: de quo in euangeliis sponsus loquitur, pite, inquiens, iugum meum super vos. Iugum enim meum suave est,& onus meum leue. Iccirco in Canticis collum, iugum hoc ferens admiratur, quippe quod nullo extrinsecus egeat ornamento, aut

adiectitio decore, cum per se adeo sit sermosum atque insigne, ut nudum existens, monilibus, quibus colla ornari solent,simile uideatur. Post haec sponsi uerba,respo- dent etiam sponsi comites ac ministri, &sponsae dicunt.

Similitudines auri ficiemus tibi cum distinctionibus argem C ti quo usque rex in accubitu suo

VIDENTUR hie mihi tempus ante aduentum domini Christi significaret

sponsam autem consolantes,tecum, inquiunt, erimus semper, quoad rex resurgat, ct quocunque ornatu poterimus, te decorabimus, neque ante resurrectionein

ipsius te deleremus, sed afferemus tibi similitudines auri & argenti distinctiones. Recte autem non aurum ipsum, sed auri similitudines dixerunt. Maiora namque sunt sponsi dona,quam ministrorum, quae parem non obtinent gloriam. Itaq; m larem honorem diuinis habemus euangeliis,quamuis & legem,& prophetas,& sanctoriam apostolorum scripta ueneremur. amobrem iure sponsi ministri dixerui: D similitudines auri ficiemus tibi cum distinctionibus argenti,donec rex sit in accubitu suo. Per argenti distinctiones,atque auri similitudines, gratiarum uarietatem, di Dei curam circa nos, ac pmuidentiam intelligamus.Fruimur enim & angelorum auxilio. Immittet, inquit, angelus domini in circuitu timentium eum , & eripiet eos. Et angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus uiis tuis. Qi inellam lex ipsa angelis ministrantibus data est. Quamobrem apostolus est; si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus.Quamdiu igitur rex accumbit &resurgit, nos, quae possumus afferemus. Accubitum autem mortem eius appe lant. Quapropter & Balaam propheta ait: Egredietur homo ex seminibus eius, &domin itur gentibus multis. Et paulo post: Accubans dormiuit ut leo,& sicut c E tulus leonis. Quis excitabit eum Benedicentes te, benedicti sunt: & maledicenteste, sunt maledicti. Haec quoque in prophetia pauiachae Iacob, qua benedixit I

dam, licet inuenire.

Trium Patrum.

AMICI autem sponsi sint autem hi omnino sancti angeli,quippe qui sanistissimae illius obtemperant uoluntati ea, quae sequuntur,sponsae pollicenturi Similitudines auri iaciemus tibi cum distitationibus argenti, quousque rex in accubitu C fuerit

33쪽

Ιnterpretatio in lib.

iuerit suo: quasi dicant: Quoniam a nigredine ex idolorum cultu contracta liber Fines, & apostolis per uirtutem similis reddita, & cognoscendae ueritatis studiosa;

nos naturam quidem diuinam, quae, ut aurum alia cum materia nulla, sic ipsa nullis cum aliis naturis comparari potest, tradere minime ualemus: cum ea nec oculis cerni, nec mente comprehendi queat, simulacra tamen ipsius quaedam ex Tum naturalium aspectu & contemplatione,aigento quasi distincta ac uermiculata facismus tibi, eorum, quae in mundo sunt, rationes ostendentes, quoad reae omnium

Dominus, qui est ipsa ueritas, in te ueluti in accubitu & requie sua, conquiescens, propriam similitudinem suam te ipsam ostendat, ut tutemet ipsius imaginem agnoscas, eumque in te pascentem, &, tanquam sigillum in proprio signo expressum

recubantem. C

AMICI igitur sponsi ex iis, quae dicta sunt, tum ingentem sponsae erga sponsum amoris flammam , tum propensam huius erga sponsam uoluntatem considerantes, atque inde rei finem prospicientes, quod ad eam proculdubio lipontu sesset descensurus,ac regio more in illa conquieturus,*6sam iam instruunt,atq; auro exornant, ut cum rex uoluerit aduenire, eam ad quiescendum aptissimam reportat. Itaque sic alloquuntur: Similitudines auri lactemus tibi cum distinctionibus argenti, quousque rex sit in accubitu suo. Quando, inquiunt,futurum est, ut rex in Hie, quae ipsum puriter amas, & quaeris, requiescat,age sine te a nobis instrui atque exornari. Quamuis enim non ,ut aurum, o sponsa, uirtutibus fulgeas, sed adliue, ut argentum lendeas prae nigredine,te ad auri tamen similitudinem decorabimus, similemq; reddemus cherubico,& flammeo,ac uenerado solio, in quo rex descendes se reclinet,& acquiescat. Superior omnis apparatus,meo quidem iudicio mirabilem sponsae & uirginis ex argento in aurum mutationem, ab amicis uerbi & sponsi accurate conquisitam, id est, decorem & gratiam sponsae ab angelis Dei adhibitam significat. Hic enim domini amicorum est mos atque institutum, ut cum animam aliquam uirginem ad Christum studiose festinantem nacti sint,undique tanquam custodes illam circumdent, atque adiuuent,&ad rectas & cum uirtute colun i ctas uiuendi rationes incitent, quoad illam domino aptam gratamque reddat. Sed iam interpretando longius progrediamur, & quae sponsa amicorum studio ac dilia gentia exornata, ad amicos ipsos, id est,angelos dicat,audiamus.

Nardus mea dedit odorem cius. ANIMAE uirtutis studiosae progressionis Hictum perspicis. Cum enim in recta uitae ratione uirgo profecerit,atque ita ad uerbu & sponsum optatum appropinquarit, sponsi pulchritudinem se dicit agnouisse, sed per sensum quendam solum:

nempe odoratum. Cur autem,inquis,nullum aliud unguentum,sed nardum dumtaxat dominum ait redolere An quia inter unguenta nardus obtin principatum An potius diuinius aliquid uult innuere Si quis enim homo ex praesenti uita licet omnes labore & industria acquirens uirtutes recte uiuat, nisi Christum diuino b ptismate induerit, nil reuera uitae aeternae hisce uirtutibus consequetur. Arcanum hoc, quod animo complecteris, ungentariorum exemplo fit manifestu. Cum enim nardinum uolunt conficere, licet alia multa in unum coniiciant, nisi nardum, quae quidem est herba, simul adhibuerint, Histra operam sumunt. Praeterea Christus, qui idem & sponsus est,ad caenain Simonis leprosi uocatus,hoc unctus est unguento a peccatrice. Merito igitur nardi mentio est.

34쪽

Cantici canticol Um.

Theodoriti.

H AE C igitur cum a ministris sponsi dicta essent, sponsa rursum,nardus,inquit. mea dedit odorem eius. Fasciculus stactes sororis meae filius mihi. Quaerendum est primo, cur eum sororis filium appellet. Sponsam esse didicimus, iacimim ex gentibus ecclesiam i at priorem sponsi uxorem multitudinem Iudaeorum, quae propter impudicitiam repudii libellum in manus suas accepit. Sorores autem sunt,quoniast ex Adam patre genitas ambae gloriantur. Sed sponsus, quod ad eius pertinet humanitatem , ex priore natus est. Manifestum est autem, inquit beatus Paulus,quod uis. V. Iuda ortus sit dominus. Et alibi, Abrahae, inquit, dictae sunt repromissiones,& Gal. . D semini eius. Non dicit, ex seminibus, quasi in multis : sed, quasi in uno, & semini eius, qui est Christus. Ae de David ait beatus Petrusi Propheta igitur cum esset, ct sciret, quia iureiurando iurasset illi Deus, de fructu lumbi eius sessurum super sodem eius, prouidens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est

in inferno,neque caro eius uidit corruptionem . Itaque cum Iudaeorum multitudo,

& ecclesia gentium serores sint, atque illius filius sit Christus, quantum ad carnem attinet, iure ipsum sponsa nepotem uocat,utpote sororis filium secundum humanitatem. Hic ergo nepos meus & nardus est mihi, & fisciculus stactes. Multis enim nominibus appello fraptantia unguenti illius delinita. Unica uti appellatione non possum, cum suauitatis eius uis omnibus nominibus antecellat. Quamobrem amore ipsius superata, eum & nardum nomino,&stactes fasciculum appello. Nardum quidem, quoniam de unctus est nardo pistica illa pretiosa, cuius odor repleuit totam domum, ciuae mundum significat uniuersum. Obsequium enim a piis hominibus domino exhibitum orbem terrarum impleuit fidei suavitate. Stactes autem fasciculum uoco, quoniam ipse descendit sicut pluuia in vellus & sicut stillicidia stillantia super terram. Et a prophetis etiam uocatus est stilla: Erit enim, inquit, exstilla populi huius congregatus congregabitur Iacob. Illud ignorandum non est, a Symmacho & Aquila pro stacte myrrhρm dici.Myrrha autem spo si mortem, quae inde ad sponsam peruenit, indicat suavitatem. Subiicit autem. D In medio uberum meorum commorabitur. HOC est, in praecipua animae meae parte, nempe in corde, quod inter uberalitum est. Quod quidem prophetiae finem declarat, in qua Deus ait . Inhabitabo in illis, & inambulabo inter eos, & ero illorum Deus, & ipsi erunt mihi populus: dicit dominus omnipotens. Quin & ipse sponsus ita pollicetur: Veniemus ego&pater, & mansionem apud eum saciemus. Quamobrem & Paulus clara uoce, num experimentum, inquit, quaeritis Christi in me loquentis Iccirco sponsa dicit; In

medio uberum meorum commorabitur.

Trium Patrum.

SPONSA deinceps uariis uirtutum cum in agendo, tum in contempIando expolita dotibus atque illustrata, & ad perseimonem progrediens, ad ea, quae sibi ab amicis sponsi dicta fuerant, responde Nardus, inquiens, mea dedit suavitatem eius: id est, essicax ex diuersis agendi speculandique rationibus cognitio conquisita, instar nardi ex ims aromatibus conditae praebuit specimen eius, sponsi nimirum, per naturam inaccessi, cuius ego speciem ac notam gero, ut imago ipsius, ac similitudo. Cum enim mixtio quaedam sit eorum, quae in mundo unam illam rerum omnium caci in participant: quippe quae ex intelligibili &. sensibili creatum

35쪽

Interpretatio in lib .

naturaliter constet, scientiaque rationes rerum ac modos in se complectatur: pro- Fpterea moribus similitudinem referens, cum in se tanquam in imagine exemplar repraesentat. Verum, quia sensu, ut dixit, sponsum agnouit, quid ipso sensu sit, explicat, dicens: Fasciculus myrrhae nepos meus mihi. Nexus est, & conseruatio stillae diuinae gratiae, quae mihi communicata est, dilectus meus,ut Symmachus interpretatur. Per fidem enim acceptus, spiritalia tuetur, atque conseruat ecclesiae munera, fidelesque confirmat, & corroborat, ne a ueritate desciscant. Tum, ubi sponsus in ipsa manens, constantiam hanc sibi largiatur, exponit, in medio, in

quiens, uberum meorum commorabitur. Vberum medium obtinet cor, unde ui

t iis spiritus in reliquum corpus diffunditur. Praestantem uero animae partem mentem innuit, in qua dominus habitat, cum eius sponsa perfectione sibi copulata, Gunus spiritus efficitur, uirtutis habitum adipiscens per Sancti spiritus operationem, unde uita in Christo abscondita in omnes animae potentias laquain in huius membra influens, stabilem ipsis firmitatem ac robur instillat. Atque ita sponsus ait sponsae, cum ad persectionem uenerit, uirtutum immobile firmamentum.

SED iam&ea, quae deinde sequuntur, audiamus. Donsa enim progressu quas afflata institutum cum amicis sermonem studiose persequitur, &post nardi mentionem, sic ait. HFasciculus stactes filius sororis meae: in medio uberum

meorum commorabitur. ELEG ANTIVM uirginum mos est, ut non solum exteriori ornatu sedecorent, quo celeriter amatores suos alliciant, uerum etiam suauia in uestimentis unguenta gerant. Quoniam igitur canticorum uerbis anima, ut pudica uirgo, est exornata,& hominum more sponsalibus decora uestimentis ad nuptias adducta: consentaneum est, ut uerba quaedam muliebria loquatur, licet interius arcanum

sensum contineant. Aperte igitur quasi delicias seciens, quamuis, inquit, muli res quaedam ad amorem excitandum alia gestent unguenta in uestimentis, ego ta- imen cuiusuis fragrantissimi odoris loco pulcherrimum sponsum, uti suauissimum unguentorum fascicudum collo suspendens, retinebo. Vel potius hoc significat: Quamuis aliae animae mundi curis & negotiis implicentur, ego sponsi mei percipiens uoluptatem, eum insculpam in tabulis cordis mei. Vberum enim medium cordis est sedes.

Theodoriti.

Botrus Cypri sororis meae filius mihi in vineis Engaddi.

QVO nomine sponsum appellet, haesitans sponsa, huc illuc sese uertit, atque Κilli undique collectas appellationes imponit. Cum enim amore ad eum uocandum incitetur, neque illo dignum nomen inueniat, eum rursus botrum Cypri, hoc est, florentem nominat. Vitis enim, quo tepore florescit, est odorisera. Addit autem rIn vineis Engaddi. Si locum intelligas in Iudaea uitibus eximiis praestantem, pertranslationem sic accipiendum est, quasi dicat: Vineas illas odoris suauitate superat botrus tuus. Sin uocabuli uim attendens dixit, Engaddi, quod quidem significat oculus tentationis, sic intellisendum est i In tentationibus ctiam constituta, & a multis oppugnata, tuam sentio suavitatem: & uineis hoc tempore florescentibus

allegorice

36쪽

Cantici canti corti m.

A allegorice accipiantur sed in medio tentationum existentibus tentatio enim est uita hominis super terram suavem botri tui florentis odorem antepono. Qui si dum floret, tam est iucundus, qualis nam sore putandus est, cum ad maturitatem accedet Quod si maturescens est melior, qualis nam erit, cum plane iam maturus ct coctus torcularibus subiicietur Existimo enim, cum pro spiritalium aetatum ratione aliis quidem floridum esse, aliis acerbum, aliis maturum, sed a perfectis bibi. Calix enim eius inebrians perquam praeclarus est

Botrus Cypri sororis meae filius mihi in vineis Engaddi.

D est οῦ Sic agnoui sororis meae filium, id est, sponsum, sicut botrum, qui nobis distillauit mustum aeternitatis. Haud omnibus uirtutes capessentibus animabus est maturus, sed pro uirtutum mensura iucunditatem suam subinde mutat. Aliis namque floret, in aliis nigrescit, in aliis maturus est, in aliis plane coctus ac dulcis est Sponsi igitur, dum florentem botrum se serre dicit, ostendit se nondum ad peris Gonem prevenisse . Aut tanquam florentis pulchritudine exaggerans, ita,inquit, mihi floret Christus&sponsus, ut odoriseri bomiucunde florent in Gaddi: Ouae quidem regio uitibus abundans uuae suauitate ceteris omnibus antecellit. Haec ima casta & pura cum dixisset, sponsus respondet, ita sponsam alloquens.

Ecce pulchra es propinqua mea , ccce pulchra es: oculi tui columbae. tractant&elaborant, quos aurifices appellamus,

MALIS est uua adhuc florens, quae uinum cordi Iaetitiam asserens pollic tur talis est mihi propia impersectionem meam dilectus meus in vineis, hoc est, in uariis rerum naturis, quae perspicuae sunt oculo tentationis sid enim est Gaddi oculo nimirum rationis naturas rerum ac ueritatem in omnibus explorantis . Haec cnim eas indagans tanquam florentem uuam, ex ipsis colligit ueritatem, quae ueluti uinum quoddam a figuris mentem dimouebit, cum diuersas, quae in mundo sunt, rationes in se ipsa coactas amplostetur. E X sponsae uerbis qMedam supersunt, quae quidem nunc pro uiribus sunt exoncanda. IIc enim ipsos angelos alloquitur. V

Botrus Cypri sororis meae filius mihi in vineis Engaddi.

O praeclaram progressionis sponta mutationem. Quae enim perspicue paulo ante similis equae dicta fuerat nunc amicorum obsequio plane proficiens, si ipsam ut uitem micti stram agnoscit. Omnis enim anima pura, domini succensa desiderio

operum progressu fit omnia. Nunc quidem sedes cherubim, nunc sedes restis 'nunc autem uitis stui sera in aula domini. Quod igitur puriter sponsa dicit hoe

λ comparasse ostendissetque

rem uirtutem incitauit: illa au proficiens fit ignea sedes regis uniuersorum. Deinde uirtutibus rursum aluus prouecta, atque iterum ad puru h3onsum appropinquans,

C iii ab

37쪽

Interpretatio in lib.

ab eo praeclare commendatur.Ecce enim, inquit, pulchra es propinqua mea & pul Fchritudinis laudem ingeminans,ecce, inquit, pulchra es,o uirgo.Iucundis enim es

oculis praedita columbae uirginis. cum oculos tuos ab errore averteris, & cos in me creatorem tuum intenderis. Columbae autem oculos memorat, ut purum uirginis

obtutum significet. Tam mundos enim oculos habet, ut puriter pulcherrimum sponsum aspiciat.

Theodori ti.

HIS dictis a sponsa, sponsus eam rursus alloqnitur, Ecce, inquiens, pulchra es

propinqua mea: ecce puchra es: oculi tui columbae . Eius iterum laudat pulchritudinem, & sermana admiratur, ac decore ipsius dupliciter obstupescit.In primis autem oculos ipsius commendat dicens: Oculi tui sicut columbae, hoc est, spiritales. Nam sub columbae ecie descendit Spiritus sanctus, & in sponso inhabitavit. Iccirco non ait: sicut ipsius columbae,sed sicut ipsae columbae, id est, spiritales, diuina gratia pleni, ab omni caligine liberi ,reuelata secie gloriam domini contem plantes, in eadem imaginem transsermati a claritate in cisitatem tanqu' a do- 3 mini spiritu, ut possint dicere:Nobis autem Deus reuelauit per spiritum suum.

Trium patrum.

SIC igitur sponsam actionis puritate praestantem & cotemplationis luce splen- Hdentem Gnsus aspiciens alloquitur:Ecce pulchra es propinqua mea: ecce pulchra es. oculi tui sicut colubae. en sermosa existis, quia particeps es pulchritudinis meae: quoniam pristinae incredulitatis turpitudinem abiecisti: & imitatores meos apostolos imitando ad me per uirtutem appropinquasti. Ecce decora es, quippe quae ab angelis meis species tuas, quae in mundo sunt, didicisti, atque ita cygnitione etiam& 1ientia es exornata. Mentis enim oculi tui spiritales rebus sensui iucundis mini me decipiuntur, sed in iis tanquam in speculo reconditas pulchritudines intelligibiles contemplantur.

Theodori ti. 1

R V R S V M sponsa respondens ait: Ecce pulcher nepos meus,& plane decorus

lectus noster umbrosus. Tigna nostra cedri, laquearia nostra cupressi. Hactenus sponsi fiagrantiam sponsa suspexit: nunc autem oculis illuminata, quos spiritales& sicut columbae gerit,eius etiam pulchritudinem admiratur, pulcher, Inquiens, α decorus nepos meus. Lectum uero,ut arbitror, appellat diuinam scripturam, ut qua & sponsus & sponsa conquiescentes mutuo spiritali consuetudine coniunguntur. Ac sponsus quidem praebet uerbi semina. Sponsa autem illa suscipiens conci-ξ γε- pit, desert in utero, & parturit ,& clamat cum propheta: Propter timorem tuum, domine, in utero concepimus,& parturivimus, & peperimus spiritum salutis tuae, κ quem gestauimus super terram. Porro lectum umbrosum, ut a spiritus gratia protectum, & ab ardore peccati desensum uocat. Quod enim nubes erat Israeli, Id nobis est spiritus auxilium. Ideo ad lectulum adiungit, umbrosum. Tigna domus nostrae, cedri. Laquearia nostra,cupressi. Haec arborum genera posuit, quoniam cedrus incorruptione, cupressus odore praestat: utrumque autem in diuina scriptura licet inuenire, quae quidem nobis non modo lectus est, sed etiam domus, cemense, de cibus: nec solum odoris suauitatem suggerit, uerum etiam incorruptionem, diueritatem,& immortalitatem pollicetur. Si quis autem aedes sponsae,

38쪽

A ouae ubique gentium in mari terraque sunt,ecclesias uelit intelligere a ueritate non averrabit: ut cedri & cupressi allegorice accipiantur: tigna quidem cedrina praestantiores uiros significent, tigna enim Estigium sustinent) laquearia uero ins riores . Sponsus a sponsa ita laudatus declarat,cam nondum ipsius pulchritudinem

spectasse, sed adhuc in umbra pulchritudinis immorari. A D haec sponsa, cum testimonio sponsi spiritales habeat oculos, qui decipi n queant, sed quod uere pulchra est, unde ipsa quoque fit pulchritudinis particeps,n conspiciant. Ecce,inquit, es pulcher, sponse mi. Tu solus uidelicet, iure pulcher dici potes, dilecte mi, cuius participatione pulchra sunt pulchra. Pulcher, inquam, inaccessa naturae pulchritudine Sic igitur pulcher, ad lectum nostrum umbrosus,in natura nostra nimirum, in qua tanquam in lecto quiescens tu Dei & patris lucidissimus, & sine umbra radius, per umbram aspiceris, tanquam in imagine exemplar. Quoniam & domus tua nos, ecclesia nimirum, quae in te credit,sumus . Tigna nostra cedri, hoc est, pietatis & religionis dosmata, quae tanquam tigna domum,hoc est, fidelium ecclesiam continent, & quasi cedri: sortiter constituta solida in Christum fide innituntur: neque ecclesiam assiduis haeresum& tentationum motibus, ueluti uariis uehementium imbrium atque uentorum incursibus oppugnatam labefactari ac ruere pati utur. Laquearia nostra cupressi. Laquearia uariam tecti con- tinent pulchritudinem, quae constat ex concinna & fabrefacta contignatione tabularum, quae quidem si ex cupresso consectae sint, tum bene olent, tum putredinem non admittunt. His uirtutes sunt similes, quibus perturbationum & uitiorum corruptionis expertibus exornatur ecclesia, earumque fiagrantia spiritali conbrguntur, qui animae sensus habent exercitatos.

SPONSAM purus sponsus laudauit: que nunc uicissim sponse c5menda E

ce, inquiens, pulcher es nepos meus, natura, inqua, es pulcher. Ecce formosus es,

Ia ac plane decorus & tu, sponse mi. Ac quemadmodum gemina ille laude sponsam extuliti sic illa duplici laude sponsum effert. pulcher, inquiens, es sponse, atque formosus. Nepotem autem sponsa dominum appellat, eam innuens partem ipsius, per quam illi propinqua est,quae pertinet ad humanitatem,quam quidem insta planius explicabiesponsum enim sponsa uicissim laudans, sic ad eum statim dicit: Adlectum nostrum umbrosus. Ad insimum, inquit, lectum nostrum sic accessisti, at debita opera diuinitatis fulgorem obumbrares. Nisi eam tu iis rationibus, quae tibi soli cognitae sunt abscondisses, diuino splendore sorte consumpti essemus.

Quod quidem totum, uerbo diuinitatem celante, laetiam est Cum enim amici,qui sponsam deducebant, ut supra declarauim us, ex ament ea auream reddidissent, &li tanquam lectulum regiu purpura ornatum instruxissent,in eo rex accubuit. Itaque sponsa admirabunda sic eum alloquitur: Ad lectum nostrum, umbrosus, ut libuit, accessisti.Verum, quae deinceps in canticis sequuntur, audiamus. Pergit enim adhuc sponsa sponsum alloqui,tigna, inquiens, nostra cedri: laquearia cupressi. Quando nunc ad nos, o sponse, uenisti, nullos amplius horrendos imbres,nullos torrentium impetus, nullos furentis boreae flatus extimescimus. Me enim, qua tibi domucilium ene uoluisti, praeclare in te, sponse exaedifirasti, qui uere lapis es pulcher, &uitae petra. Cedrina sunt tigna nostra, cupressina laquearia. Quoniam hic domusi est ficta mentio, de tignis etiam & laquearibus loquitur. Quae quidem omnia tu

Trium Patrum.

39쪽

Ιnterpretatio in lib.

pro uirtutibus accipe,quibus eam, uerbum adueniens, aduersus uentos, & imbres, F& fiumina ,id est, contra tentationes communiuit.

Theodoriti.

Ego enim, inquit,ssos campi, lilium convallium.

HUMANAM, inquit, pulchritudinem meam nam Deum nemo uidit unquam aspexisti. Ego enim flos campi faetiis sum, hoc est, terrenum corpus assumpsi. Et cum aeternus, & excelsus, immo uero, immensus essem, lilium sum faetias, non montium, neque collium, neque camporum simpliciter, sed conuallium. Non enim uiuentibus modo salutem,sed mortuis resurrectionem nunclauit, descendens in inferiores partes terrae, ut impleret omnia. Iccirco se campi florem appellat, & lilium convallium, idest, mortuorum, quibus a morte in uitam redutum & promisit, & praestitit.

Ego flos campi: lilium convallium.

EGO quidem ecclesia ex Israelitis, & ex gentilibus congregata, quantum pertinet ad Israelitas, qui per legem & prophetas ab incredulitate & malitia ante pumgati, atque instar campi exaequati, haud ita multum ab honesto distabant, pluuia caelestis cognitionis irrigata, uirtutibus florui. Quantum autem attinit ad gentiles , qui per infidelitatem naturali aequalitate priuati, & uitiorum turbine depressi erant, ueluti lilium ex imo in sublime consurgens, &ab radice ad idoneam magnitudinem per calamum ascendens, ne uallium profunditate abscondatur, sed excelusam pulchritudinem suam praeserat, fide in Christum in nitor, & per purgationem ex confiisione uitiorum emersi, atque in contemplationis fictigio, uirtutum deco

re sum exornata.

T E M P V S iam est, ut quae deinceps sponsa dicit, audiamus. Ego autem flos campi: Lilium convallium.

O praeclaram purae uirginis progressionem. Ecce enim te ipsam cum eximium totius campi, naturae humanae, florem, tum diuinum convallium lilium agnouisti. Omnis enim profecto anima uitae probitate, ac uirtutibus florens, atque excellens, nec mundi sollicitudinibus ullo modo susicata, redolet. Cuius quidem rei testis est Christus ac sponsus, qui sponta sermonem,ut ordine inuenies, ita confirmat.

Sicut lilium in medio spinarum, sic propinqua mea K in medio filiarum.

RECTE, inquit, de te locuta es, sponsa. Sic enim inter animas, quae cur rum &sollicitudinum spinis suffocantur, ut odorifera rosa floruisti. Hanc autem sororem uerbum ac sponsus uocat, quoniam diuinae obtemperat uoluntati. Eos enim in euangeliis statres,&propinquos, & amicos appellat, qui patris sui u luntati parent.

Theodoriti

40쪽

Cantici canticorum. IZ

Theodori ti.

DEINDE, cum se his nominibus appestasset, sic ait ad sponsam . .

. Sicut lilium inter spinas: sic propinqua mea inter stias.

QVANTVM spinis lilium praestat, tantum sorma tu filiis antecellis. Dicun-tur autem filiae, quia uocatione dignae sunt habitae. Sed quo minus et ei, sin ipsarum culpa factum est. Multi enim, inquit, sunt uocati, pauci uero electi. Hoc autem nomine sponsam uocat etiam Esaias propheta, Laetare, inquiens, desertum s- Ela. 31. tiens. Exultet solitudo, & floreat quasi lilium. Deserta enim, & solitaria, atque B infructuosa,& arida erat sponsa, nec lectum umbrosum habebat, sed ardebat siti spons sui, atque ideo clamabat: osculetur me osculis oris sui. Quod quidem uidens propheta, erat enim spiritalis, Laetare, inquit, sterilis sitiens, exultet solitudo , & floreat sicut lilium. Ob id & sponsus ad eam, sicut lilium, inquit, inter inas, sic propinqua mea inter filias . Videtur autem hoc loco haereticorum ecclesias propter uocationem non propter electionem ipsarum, filias appellare . Atque illas quidem spinis, sponsam autem odorato lilio comparat. Lilium enim cum exteriori decore splendet, tum aureum intus flosculum continet. Talis est anima iustitiae splendore circumdata, &spiritalem sapientiae cognitionisque donum in intimis penetralibus gestans.

Trium Patrum.

ITA QV E sponsus lilio sponsam simile dicit, ut quae uitae spinis no suffocetur. Sicut lilium, inquit, inter spinas, ita propinqua inea inter filias.

ET hanc quidem lilio comparat, quoniam eorum, quae ad uictum pertinent, nulla premitur sellicitudine, sed rebus obuiis satisfiicit corporis necessitati. Quod etiam in euangeliis docens, de uestimento, inquit, quid solliciti estis considera- Matth.s r te lilia agri, quo modo crescunt: non laborant, neque nent. Ostendit, eos, qui V tranquillam & magalem uiuendi rationem propter num caelorum complectuntur, liliis esse similes, quae naturalis gloriae nitore Salomonis purpuram superant. Animas uero carnis uoluptabbus effeminatas, ac propterea diaboli filias, ut in euangeliis rursum declarat, uos, inquiens, ex patre diabolo estis, spinis assimulat, quia omnem curam & sollicitudinem in eas conserunt res, quae ad uitam hanc spectant, ut undique uoluptatum materiam aucupentur. Cu enim omnem suam spem non in eo, qui sapientia sua cuncta moderatur, & rebus omnibus consulit, sed in se ipsis stam habeant, terrenis sollicitudinibus suffocantur, nec persectum fiuctum

serunt o

n Theodoriti.

spoNSAE respondet Sponsus,&ait, riSicut pomum inter ligna siluae, ita nepos meus inter filios. In umbra illius delideraui ,&sedi: Et fructus eius dulcis

gutturi meo. MAGNA est inter pomum & lilium differentia. Hoc enim oculos tantum &odoratum Oblectat. pomum autem & spectandi,& odorandi, & gustandi sensus incit

SEARCH

MENU NAVIGATION