Thomae Campanellae ... Philosophiae rationalis partes quinque. .. Thomae Campanellae ... Rationalis philosophiae pars tertia videlicet rhetoricorum liber vnus, iuxta propria dogmata

발행: 1638년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

I I. I

per similitudines, dissimilitudines : &loca & habitationes, prolificationem, re coitus, A partus, & numerusenatorum. Idem obseruat Jheophrastus in historia de Plantisa & Guliel. Randolensis de Piscibus: Agricolade mctallis. Imperatus noster Plinium aemulatur: soler. tissimus in historia. Fliginius stellarum historias texens

fabulas introducit, non ut fabulo, e tractaret, sed ut me. moriar perseitiatas fabulas tot stellarum nomina, & imagines remotas, confusasque distincte imprimeret. Et cauta fas verisimiles inde suboleret. Galilei nuncius de nouoctio stellisque historicus est: neque enim cur circa Iouem quatuor spatientur planetae, duoque circa saturnum, dicit , sed quia sic inuentum est. Modus inueniendiicientificus fuit, inuentorum narrativus. Ex his autem tanta quam noua basi, astronomica consurget scientia de system iis mirifica. Thyco etiam Causas reddit, sed hypothc tica si haec historia mirifica est utilissimaque sciem ijs plurimi S. His etiam historia philosophica adnectenda est. Sic enim Gai us librum suum, de Placitis philosopho tum

inscriptum a Plutarcho inlcribit. Vbi omncs de omnibus Philosophost in io.. Mnasseati,cinant : nil disputando, 'an verae sintscd referendo , quia sic dixerunt. Optime quidem de scientiis balani faecundantes.

Quapropter ridiculi uunt, qui vocari philosophi volant propterea quod Aristotelis, aut alterius, aut pluriumphiluophorum, sententia S & textus memoria tenent, recitantsue sicuti poetae vocari vellent propterea quod VirgilII AEneidem callei t totam, aut poctas alios probatissimos. Similitor qui recitant D. Thoarae Theologica , sese Theologos vocitant imperite. Philosophus enim est

qui rerum naturas perscrutatur, id causas per dedi praedi- . camenta A 'hirta: scientiam proprio ex ingenio conficit: aut ab aliis no γ bibit perinfundibulain, sed ruminat, e X minatque cum libro Dei. auctoris naturae, qui est mun-

dus: N an cocordet agnoscit,& in rchus ipsis philosopha - in . Sic poeta qui poemata pangere nouit, nun recitarc

252쪽

tantum, & Theologus qui Theologizare ex sacris histo. rijs, de libro naturq didicit, non qui Scoti verba aut alle' rius compilauit. propter moderni scriptores Theo- Iogici & philosophici, qui recitant ex scribuntque quae dicta sunt, historici fures potius, quam quod profitentur,

sunt: mutant ordinem & vocabula, & stylum, putantque sic latere furta. Utque dicant unum verbum de suo ingenio, totam de nouo Theologiam exscribunt quasi pti, priam. Stultorum nostri temporis graue munus. Liceat,

ut ad rem redeamus , rerum nouarum inuentoribus no

mina fingere noua. Et impropria, etiam usitata, omiti re , propriis inussitatis 5c nunc silvis utendo. Caetera patent. Autorum dicta eorum verbis referant ubi sis prae sertim inest. , p

De Historia humana.

A R. T. IV.

HI storia humana basis est politicis,ethicis, oratoribus,

poctis : cum enim nouerimus quid veteres bene, quidque male egcrint, de quibus artibus Remp. &. remfamiliarem, & se ipsos , natosque , nos similiter discumus quae nobis prosunt obsuntque: & regulas ex tot e perimentis eliciemus, &scientias reformamus. Et leges:& quomodo cum singulis nationibus agere oporteat, i telligemus trai morer hominum gnatiorum vidit tur u les apud Homerum. Vnde qui historias ab origine mun-' di usque ad nos callet nationum omnivus vixiste ab origia 'ne naudi usque ad nos in toto terraru orbe gloriari potest. Siquidem historia alia uniuersalis est, quae ab origine mundi usque ad nos omnia Omnium nationum exordia, progressus, gesta, interitus , mutationes , mistionesque narrat: qualem Sabsilicus & Torcagnota describunt, ecPineda, titulum falsum licet prpponens. Alia particularis unius nationis , ut Ioseph ludaicam, Liuius Romanam , scribunt. Alii unius piodo ciuitatis ut Corius Moc.

253쪽

esolanensem,Villanus Floretinam, San uinus Uenctam. Sed alia totius temporis unius Rei p. vel regni, ut Florentina: alia unius temporis ut Thucidi dos bellum Pelopon. & Guic cardinus quae acciderunt ex aduentu Caroli1. Regis Francorum in Italia. Alii unam actionem, ut Xenophon expeditionem Cyri minoris, de Salustius bellum Iugurtinum,& Catilinarium. Alij unius hominis vitam, ut Curtius Alexandri, Tranquillus Caesarum, L. Obseruabunt hi exordia, progressus secundum tempora & locos &occasiones & causas rerum dicendaram. sublicebunt quae possunt intelligi per se , & quae ad instructionem non faciunt. Omittent minima , & inscriptiones singulas troseorum 8e verba amantium, & similia ludicra, quae M. GuaZZus immiscet. Episodia non facient,

nisi qui historiasitationum omnium scribit, in eodem tempore alia alibi euenta magna, quae simul narrari oportet. Non recitet poemata, nec orationeS eorum, quos

memorat, sed sensum breuem, ubi oportet, sicut Tacitus facit. Prodigia caelaritia terrestriaque non finget, sed quae acciderunt fideliter narrabit 'breuiter, sicut Mat. Evangelista:& cometas,& eclyplas, S mutatione S magnas narionum, Geth,mor temporum litus, sacra, prCha , mutationes regnorum , & Causas dicet, Ut scia inusquibus temporibus quomodo vivebant; & cur mutata est hominum vita: nec de ei bis Ar medicinis & armis, & mo,

netis, structuris fabricis & artium inuciationibus tacebit: pauca & lucide de singulis, ut omnibus prosit artificibus. Propterea oportet etiam Astronomum esse; qui scribit historiam presertim uniuersalem : ut ab initio ad nos in chrcuiologia inscribat eclypses & coniunctiones magnas. Et quid in coelo & quid interris exorbitantiarum faktum est quocumque tempore. Oportet sane historicum callere Geographiam, ut ubi& quomodo quae gesta sunt narrat, intelligant Item chro nologiam, ne tempora coniundat. Item familiatum pri-mλrum genealogias,& nationum originos. Omniastylo

breui claro non assectato scribet, ut posteris quaestiones

254쪽

ass Thoma Campanen Poeticorum

qu 1m potest non relinquat. Neminem laude t nec vituperiret, cuintcstis siri, non iudex. Aliorum tamen dicet senotentias de sui temporis hominibus. Qui aulcm unius vitam describit, hoc magis curet, ne orator non historicus appareat, sicut qui vitam Alex. s.

Platinae apposuit. Dei cribet genus, natiuitatis diem, Mhoram,&sub quo principe. Deinde phy si onomiam cor- poris , deinde actus sigillatim , & euentus, S gcsta praeclariora siue mala siue bona , ut optime Tranquillus. Et Diogenes Laertius. Qui S philosophorum dogmata tagrauia dicta, sicuti Plutarchus Herou mores & grauia gesta probe lucide & breuiter describit; nec in quibus peccarunt, tacet. Qiham imperite Regius vitam S. Francisci nostri narrat, nil de gestis, & physio nomia, & negotiis ab initio ponens, sed tot immiraculorum multitudinem quasi filo ligans, qui legit agnoscat. Eulogia, epithaphia, poetarum sunt, propterea in poetica Rhet. de his meminimus. Nunc ad historiographos pertinentia , cum dictis in topicis & praefatis in opusculis, non plura rvivirantur. Videtur etiam mixtum genus historiae esse descriptio Strabonis , Ananiae, Buterique r qui prouinciarum N ciuitatum situs, campos, & quae victui humano & habitationibus habent utilia, & quae noxia: simulque origi-gines Sc inores, & bella quaedam, & Reges, breuiter interserendo describunt. Quod dc Plinius faecundissimus mire fecit: & P. Mola ex parte. Horum historia ex humana & naturali connec litur ι eisdemque regulis subiacet, mistis.

De Parmone historia, dispositione,stapparat .

QVi unius vitam scribit, partietur historiam in tres

partes, Videlicet. Vna centineat naturalia, ut natiuitatem, mores , corporis

255쪽

Cap. IL

poris dotes. Secunda dicta grauia. Tertia Facta vel per capitula a principio ad finem, qu sfuit, fecit dixit, E contig runt.

Qui naturalem historiam, iuxta rerum genera libros faciet, alium de lapidibus, alium de plantis: vel pcr decadas, & libros speciales, singulos lapidcin suae speciei declarantes, figillatim ut Adamantem, porphir. &c. Qui uniuersalem humanam, permillenaria Mudi quinque aut sex partietur , 5 quodlibet millenarium in decem centurias annorum : centurias per decadas: De cadas per annales. Ali; enneades faciunt, ut Sabcll. Plotinus, sed ratio sic nos admonet, ut triciditas, vagationisque amputatio perquirentibus arrideat. De liylo dictum est . . 'particu Lircua per centurias, annales, &c. Tr.inslegent prius omnes historias hoc ordine. Ha. beant prae oculis Cosmographicas tabulas S: Crono logiam probata mi in tabulis dclinea tam , ut in Fusebio, &banso uino: legant primo Moysi h litoriani, utrumque te

stamentum, vulus ac nouum , dc notent te ortum res, O

rigines, & tempora, ic loca, dc legant Iosephi antiquitates, itinuique legant fragmenta antiquitatis post diluuium Berosi, Fasi Pictoris, Catonis, & aliorum, quos .Annius colligat, exponitque. Post modum secundum, tempora dc Monarchias magnas, subsequatur Herodo.

rum, Iustinumque, Diodorum, dc Strabonem. Deliino Liuium, Posibium, Salustium, Caesarem, Plinium, Ta-'citum, Tranquillum. Mox Caesarum vitas Pontificum; iin quibus te Baronius molestia exonerauit, curiosissimus pariter fidelissimus, ex Patrib' &historijs omnia colligas. Mirus est eius Abbreuiator Spondanus in Epitome illius . & in Additione historiar u post an . io o. Christi. Illud idelicis Betouius quavis circa fine perfectior se ipso in latianitate, non tamen a prolixitate,ira,& adulatione recessit. Procedes ergo per hec tepora. Sigonius non est inutilis. Lege mox omnium nationum historias priuatas, ut Gal

256쪽

αIJ Thoma Campanesia Poetisorum

Ethyopicam, nam 5 hanc inueniens & Turcicam de . Mauritanam. Oporteret ab Accolis noui Orbis suas traditiones accipere: Nam seriptura caruerunt. Item quae Cbin enses, Iapponens cs, de Tartari Tra probam; Per - sae, Narsingant, ali quo Nationes, tradunt scripto, Vel memoria, de suis originibus , & gestis , coni .ircinare. Quorum multa Iesu itae, dc nauigentes scripserunt. Sed Regum haec cura foret: presertim Hispani, qui in altero hemispherio, & in Oriente commertia,& Regia uin habet. Nondum historia completa est uniuersalis, ted partialis, quidquid iactent scioli: Rectificanda etiam historia nataralis est. A Plinio enim vique ad nos plurima emerserunt de naturς sinu genera, &arcana in toto terra--rum,&Caesarum orbe : utinam quis Baronius fiat mundi&non Christianae s olius nationiε. Qiri autem legit ut addiscat, eum seruet ordinem, apparatumque, oportet; l nexecutione enim & cognitione media praecedunt conclusionem ac finem: In appetitione,finis media praecedit;& ex illo ad ista aptanda argumentamur, ecc.

le consentcinent dudit DuBRAY, 8cce pendant letemps&e sp cc de septans, finis &accoplis, a complet duiout& dat te de la premiere impression dudit liure, a peine aux contreuenans de mil liures d'a- mende , confiseation des exemplaires com renicis, de de tous depens, dommages de interesis; ain si qu'il est plus amplement contenu auxIettres dudit Priuilege. Donne a Paris, te 16. Aoust I 6 I.

257쪽

PER F. THOUAM CAMPANELLAM,

iuXta proprIa dogmata τ' ex natura ec scriptura

Dei CodicibuS.

IN I. To no continentur Philosophiae Rationalis partes F. Grammatica, Dialectica, Rhetorica, Poetica Hiitoriographia. In 2. Philosophiae Reati, pari. 4. Physiologia, Ethica, Politica, Oeconomica, cum textu qq. His additur Ciuitas Solis, cum qq. & lib. de Regno Dei. Ad Polit. Ecclesiast. & Disput. 8.pro Teles contra Perip. In s. Philolophiae practicae pari. 3. Medicinalium I. De Sensu Reruris S Magia. . Astiologia: 6. dc defato si deis, vitando I. In . Philosophiae univcrsalis Ι. Metaphyi'. pari. 3. lib. I . In s. Philosophiae diuinae i. Thcologicorum i b 3. pro cunctis Nationibu S. Ita 6. Theolo vi et practicae pari. q. videt. pro Contici sone Na

Haereticos , de l)ertii .m istas, Cento Thomilhicus. Cum Ex- post in s. Rom. Et Dil put. pro Buli. Ponti f. contra Iudiciarios. In 7. Praxis Politicae volumina . Scilicet, De Monarchia' Christianorum ad Principes. De Monarchia Messiae ad Sapientes: cum Appendice de Iure Catholici Regis in nouum orbem. Item de Monarchia Hispanorum. Item Panegyricus pro eodem ad Italos Principcs Jc Remedium contra Timorem ab illa. In g. Arcanorum Alstronomicorum lib. . tu simul de symptomatibus Mundi Dor ignem interituri secundum nainta scripturam. Item articuli proflatales ex diuina de humana lapientia de instanti mutatione seculorum. In 9. Poemarum pari. 3. Philosophia Pythagorica carmine Lucretiano instaurata. Item elegiae , & Epigrammata varij generis. Item poemata in linqua It dica, pallim Metaphysicalia, partim P lihica. ad Philolisphoi de Amicos. Item elegiaca de propriis suo-lum aerumniis. Item ars vcrificatoria de metro Latino applicando vulgari linguae. Mult que poemata hoc ritu cxarata

258쪽

In io Miscellanea opuscula, videt. Disputatio ad utramnis partem de motu Terrae de quiete, vel Solis, ves Telluris. Dido gus politicus contra Haereticos nostri temporis. Disticon & mogus pro Rege Gallonina ct Cardin. de Lehelieu item . Idem contra iraurmuranter, Carolus Magnus. Item de praecedenti

P etcrtam Resigio orti m. Item de Conceptione vita in an Monarcnia Hispanorum sit in augmento vel in stItu vel in decremento Item quot modis pollimi pauci in bello vincere mi, tos. Item de Titulis. Item de residuita & assisthhith α- hum & Episcoporum Iure. Item libellus de Episcopo tiem: 'ilius, cla commodius sit uiuete sub Iheihi id clesiastico quam seculata. Item de amplissima libertit 'R i , ahab papa . lac in utrum Imperium Roman. hoe tempos m 2

debeat, Sc possit & a quo. Item de regimine Eccles . ad conuenen. dum mundum sub uno grege unoque Pastore, non ob cio comtradictionibus Priticipum. Item Commentaria Philoseo hie, Crainmaticalia in Poemata Masses Barberini, id est vib viit Item Orationes 3. de Laudibus D. Tliomae. Item me

politano. Item Disput. cur Galli cum sint potentio res Ie. To, Viribus, pecunia , & necessariis rebus ad ictum atum super omnes Nationes, non dominantui : Hispani verbim acilliores , e contra. Anologia pro Antonio Persio de potu calido.

recentior . I rin orationes poli icae pro Batauos . I. ad Venetos: ad Sabalidum. I. ad Genuens.ς ν si,mum Pontifῖ Item Aphorism potirici pro saeculo praesenti. I. a quibus desiderari pax debet secundum politie. Item p eae

suἰtatio contra praedetermina ores, ad Venetos. Item consultatio a tollendam famem de regno Neap. cum lucro Regis, & Usurarioriam emendatione. Item de exigendis tributis cumpo lorum Σὰi lucro Regis. Item de regni nouiter occupati stabilimento Item de Papatus Beto ad principes, Orat. . Item de libris propriis lib. t. LI& aha opuscula LMino,& Italico idiomate, metro is prosa. Indicem locuplectorem cum explicata ratione coniciatorum in praestitis Irmis edidit venetiis. Iacob. Gallaretius, eruditissimus solertissimus scientiarum eultor. V. mm S

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION