Desiderii Erasmi Roterodami Colloquia familiaria nunc emendatiora, quibus accedunt notae recognitae et auctae a Davide Constantio

발행: 1681년

분량: 838페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

RELIGIOSUM. a ue

nandi , non solam. Ait enim , Primum quaeritexebnum Dei, & haec adjicientur vobis. Non dicit sonim, quaerite, sed, primum quaerite. Ceterum in voce Crastini puto I hyperbolen esse , quum significet,in longinquum ; qui mos est avaris hujus mundi , ut posteris etiam anxie parent & quaerant. Eu. Accipimus tuam interprctationem : sed quid sibi vult, quod ait, Ne soliciti sitis animae vestrae, quid

edatis. Corpus veste tegitur, at non edit anima. T I.

Animam , ut opinor, hic vitam appellat. Ea periclitatur , si cibum subduxeris : non item, si vestem detraxeris, quae magis datur pudori, quam necesiblati. Et si quem affligit nuditas, non statim occidit: at inedia certissima mors est. Eu. Non satis video, quo modo cohaereat cum hac sententia, quod adjecit: Nonne anima plus est quam esca 3 & corpus plus est quam vestimentum λ Nam si vita magni protii est, tanto magis advi landum ne pereat. T I .Hoc argumentum non adimit nobis olieitudinem, sea auget. Eu. At non hoc sentit Christus, quod inte pretaris , sed hoc argumento nobis addit fiduciam

de patre. Si pater benignus gratis, & de suo, dς die ad quod carius est , etiam adjiciet id quod vilius

est. Qui dedit animam, non neὀabit alimoniam :qui dedit corpus, adjiciet alicunde vestem. Illius Igitur benignitate freti, non est quod discruci mur solicitudine curaque rerum infimarum. Quid igitur superest, nisi ut utentes hoc mundo, tanquant

non utamur,totam curam ac stultum nostrum trans. feramus in amorem rerum coelestium, atque re jecto mammona, imo toto Satana cum omnibus 1 Hyperbole Latinis superjectio. Hi Rhetoricae loeum habet in Metaphor .

192쪽

CONVIVIUM

suis a praestigiis , uni Domino toto & alacri pecto-xe serviamus, qui non destituet filios suos. Sed interim nullus attingit 2 bellaria. His certe cum ga dio vesci licet,quae non magnainura nobis domi proveniunt.T I. Abunde satisfactum est corpusculo. Eu. Vellem equidem &animo.T I. Atque uberius etiam animo. Eu. Haec igitur tolle , puer . ac labrun radipone. Lavemus, amici ; ut si quid serie commissum est in hoc convivio, purgati canamus hymnum Deo.

Perficiam, si videtur, quod coeperam ex Chrys stomo. TI. Rogamus. Eu. Gloria tibi , domine , gloria tibi, sancte , gloria tibi, rex , quoniam dedisti nobis escas. imple nos gaudio & laetitia in Spiritu Sancto, ut invenIamur in conspectu tuo acceptabiles , nec pudefiamus , quando reddes unicuiaque secundum opera sua. Puer. Amen. T I. Prosecto pius & elegans est hymnus. Eu. Hunc divus Chry-Dstomus non dedignatur etiam interoretari. TI. Quonam locoZEu.In Matthaeum, homilia LVI. TI-N on omittam quin hodie legam. Sed illud unum interim ex te cupio discere, cur ter optamus Christo gloriam , idque triplici cognomine , domini, sancti, & regis 3 Eu. Quoniam illi debetur omnis gloria. Sed nobis triplici nomine potissimum est glorificandus. Quod suo sacrosancto sanguine res merit nos a tyrannide diaboli, sibique asteruerit;u de & dominum illum vocamus. Deinae, quod non

contentus gratis condonasse nobis omnia peccata,

per spiritum suum contulit nobis &justitiam fiam,t Ineantationes, desusiones, quibus res alitet apparent ouam revera sunt. Accipitur metapli. pro qualibet fraude.' , Bellaria, Ductus, cibi, sacchato vel melle eonditi r Liberi bellatia vero sunt vina dulciora Gess. l. v. in Graec.

193쪽

ut sectemur ea quae sunt sanctimoniae. Atque ob id sanctum eum vocamus , quod sit sanctificator omnium. Postremo, quod ab eodem speramus praemium regni coelestis , ubi ille jam sedet ad dexteram Dei patris ; & h nc nobis reX dicitur. Atque hanc totam felicitatem i litus erga nos gratuitae bonitati debemus, quod pro domino, vel tyranno potius diabolo , dominum habemus Jesum Christum:

Pro immunditia &sordibus peccatorum, innocentiam ac sancti moniam : pro gehenna. gaudia vitae coelestis. T 1. Pia profecto sententia. Eu. Quoniam nunc primum vos hic accepi convivio , non dimittam vos absque i xeniis, sed talibus,qualis fuit appa-xatus. Heus, puer; proser, et apophoreta nostra. Sives tiri placet, sive libi quisque malit deligere, minimum refert; eiusdem fere pretii sunt omnia,hoc est, nullius. Non enim sunt sortes Heliogabali, ut huic obveniant equi centum, illi totidem muscae. Sunt ii belli quatuor , horologia duo, lucernula, & tbeca eum 3 calamis Memphiticis. Haec arbitror magis conVenire vobis, quam opobalsamum, aut denti is clam aut speculum, si vos novi satis. T i. Adeo bella sunt omnia, ut nobis difficilis sit electio: ipse magis. pro tuo arbitratu distribuito ; sic gratius etiam erit quicquid obtigerit. Eu. Hic libellus in membranis habet proverbia Solomonis : sapientiam do- 'eet,& auro pictus est, quod aurum habeat sapientiaesImbolum. Hoc dabitur cano nostro, ut, juxta do-

. 1 Gniud xenia, ninnuscula quae dantur hospitibus aut

amicis.

1 Quae dantur in fine eonviviorum auferena da si cui videatur.3 Adscribendum probatissimi Memphis nobilissima urbi AEgyeti, unde papyrus pretiosior apportabatur.

194쪽

37 CONVIVIUM

ctrinam evangelicam, habenti sapientiam detrur sapientia, & exuberet. T I. Certe curabitur ut minus egeam. Eu . Sophronio congruet horolo um,huc ex extrema Dalmatia prosectum , ut vel lic commemdem munusculum meum Novi enim, quam ille sic parcus temporis , quam nullam omnino portionem

rei pretiosinimae sinat abire sine fructu. Soph. Imo pigrum admones diligentiae Eu. Hic libellus habet in membranis Evangelium secundum Matthaeum, gemma teSi merebatur , nisi nullum esset illi scrinium aut ineca carior , quam pectus hominis. Illic igitur recondito , Τheophile , quo magis hoc sis quod diceris. T H. Essiciam ne prorsus male collocasse. videaris tuum munus. Eu. Hic sunt epistolae Pauli, quas tu libenter tecum circunfers, Eulali ; qui Paulum semper habere soleas in ore: nec haberes in ore , nisi esset in pectore : posthac commodius erit etiam in manibus oculisque. Euosthuc non est dare munus, sed dare consilium. Porro bono constronalium est munus pretiosius. Eu Lucernula conveniet Chrysoglotio ' anagnostae insatiabili. &, ut bt Tullius inquit, librorum heluoni maximo. C H. Bis habeo gratiam primum pro munere non vulgaritater eleganti; deinde , quod somniculosum admoties ivigilantiae. Eu. Theca calamacta debetur Theodi- dacto , felicissime r atque hos ego cat mos felicissimos esse iuesco , quibus cerebrabitur gloria Domini nostri Iesu Christi,tali praesertim a tifice. Theodida r. Vtinam & pectus suppeditare possis, quemadmodum suppeditas instramenta. O. Hic codex habet aliquot Plutarchi libellos de m

onagnoia Anagnostes. Lector.

i multasaibit, qualis scit Clua sippus

195쪽

ribus, sed selectos , dc a ouodam Graeca iteraturae peritissimo non inscite descriptos: in quibus tantum reperio sanctimoniae, ut mihi prodigio simile videa trix , in pectus hominis ethnici tam evangelicas p tuisse venire cogitationes. Hic dabitur Vranio juveni,&-x Superest horologium; id cedat nostro Nephalio , parcissimo nemporis dispensatori.

Neph. Habemus. gratiam, non solum pro munuse sis , verum etiam pro testimoniis. Nam isthuc non tam est distribuere xenia , quam y elogia. Eu. Imo

ego vobis habeo gratiam duplici nomisae. Primum,mod nostram exilitatem boni consulitis. Deinde, quod erudiris juxta ac piis sermonibus resecistis

animum meum. Ego vos quomodo acceptos dimii tam, nescio; certe vos relinquam melior ac doctior.

Scio, vobis non esse cordi similas , aut moriones, ac multo minus aleam. Quare , si videtur , sellamus horulam spei 1 andis reliquis regiae meae miraculis. TI. Isthuc eramus abs te flagitaturi. Eu. Apud bonae mei promis rem non est opus flagitatore. Hanc aulam aestivam opinor vos jam fatis contemplatos. Habet triplicem prospectum , α quoquoversum de sectas oculos occurrit viror hortorumgetatissimus

Vitreis senestris voltibilibus,s videatur, licet excladere coelum l, si nebulis aut ventis sit incommodiust licet & densis valvis , foris admotis, ac tenuibus intus , excludere solem , si quid offendat aestus. Hi equum prandeo , videor in horto prandere, non in domo. Nam & parietes virentes suos habent iiisper

a Amatori Graeeitatis. 3 sunt Elogia testificationes de aliquo . v. honoris vel vituperii causa: sic titulus cruci impositus. Elogium eru-

eis a quibusdam dictus. ipsemet Epitaphia senecae dicuntur

196쪽

τ78 CONVIVIUM

sos flosculos. sunt & picturae non invenlistae. Christus supremam compotationem astat cum elo ctis discipulis. Hic natalitia celebrat Herodes sens, sto convivio. Hic Evangelicus ille dives epulatur splendide, mox descensurus ad inferos. Lazarus ropellitur a soribus , mox excipiendus sinu Abrahae. TI. Hoc argumentum non satis moscimus. Eu. 3 Cleopatra est cum Antonio luxu ncertans r jam unionem ebibit, alteri manum admovit detractura. Hic pugnant a Lapithae. Hic Alexander Magnus hasta transv* berat Clitum. Haec exempla nos admonent sobrietatis in convivio,& a crapula luxuque deterrent. Nunc adeamus bibliothecam , non illam quidem multis instructam libris, sed.exquisitis. T Iis.

Locus hic plane divinitatem quandam se fert,

adeo nitent omnia. Eu . Hie videtis praecipuam partem opum mearum. Nam in mensa nihil vidistis nisi vitreum ac stanneum, , nec est in tota domo vas. ullum argenteum , praeter unum poculum inaur

tum, quod ob amorem aejus, qui dono dedit, religiose servo. Haec sphaera pensilis totum orbem ponit ob oculos. Hic in varietibus singulae regiones fusi respatio depictae sunt: In reliquis parietibus videtis. Iosignium auistorum imagines. Nam omneis depiri gere, filerat infinitum. Christus primum habet lo eum, porreeta manu sedens in monte. Capiti immitanet pater, dicens: Ipsum audite. Spiritus Sanctus expansis alis. multa luce complemtur, illum. Ti.

a. Cleopatrae luxum de vitam pete ex Plutar. in vita Crisar. & Μ. Antiaonii, in istius gratiam , aceto diluit insignem. Mecam ut resert Hor. De ipsius autem libidine insatiabili vide quid δι Antoni &ipsemet. Cleopatra scripserint. oranum . quae extant in Perr. auditiamentis.

197쪽

RELIGIOSUM. et 7'

inus, ita me Deus bene amet, Apelle di m. Eu. Adjunctum est bibliothecae 3 mufeion quoddam augustum , sed elegans , quod submota tabula ostendit laculum, si quil offenderit stipus. In aestate videtuet selidus paries. Tr. Hic mini gemmea videntur omnia. Est & mira odoris gratia. Eu. Hoc mihi

praecipue studio est ut niteat domus , a bene oleat.

Vtraque res minimo constat. Habet bibliotheca in ambulacrum pensile, spe hans in bortum ; &huic adhaeret sacellum. ΤΙ. Locus numine dignus. Eu. Nunc adeamus illa tria ambulacra, quae imminent iis quae vidistis ad hortum domesticum spectantia. In his superioribus utroque prospectus est, sed per senestras, quae possunt occludi, praesertim in his parietibus qui non spectant hortum interiorem, quo domus sit tutior. Hic ad laevam quia plus est lucis, & paries raris senestris interruptus, dine de picta est tota vita Iesu ex narratione quatuor Evangelistarum, usque ad missum Spiritum Sanctam, ac prim am praedicationem Apostolorum ex Actis. ALditae sunt & locis notae , ut agnoscat spectator, juxta quod stagnum, aut in quo monte res gesta sit. Additi sunt tituli , paucis verbis subnotantes totum argu mentum: velut illud quod dicitur a Jesu,Volo,niundare. Ex adverso respondent figurae, & vaticinia ve. teris testamenti, pr. esertim E Prophetis & Psalmis,

qui nihil aliud habent, quam Christi vitam , & Apostolorum, aliter narratam. Hic nonnunquam ob ambulo mecum fabulans animo contemplans illudi ineffabile consilium Dei, quo per Filium suum restituere voluit genus humanum. Nonnunquam adest

3 M. γειο, J Loeus in aedibus semotior, i bi Musarum sa

198쪽

rto CONVIVIUM

uxor eomes, aut amicus quispiam, qui rebus piis ci . lectetur. T 1. In hac domo cui posset obrepere lata

diuui3 Eu. Nulli qui didicerit secum vivere. In sui

mar ora picturae, vesut extra ordinem, addita sunt c,

pila Pontificum Romanorum cum suis titulis. Ex adverso capita Caesarum, ob memoriani historiae. Ini lutroque cornu prominet pensile cubiculum , ubilia leeat interquiescere,& unde spectare licet pomarium, & aviculas nostras. Hic in extremo augulo prati via detis aliud aedificiolum, ubi coenamus nonnunquam laestivis mensibus,& ubi curatur, si quem forte E famuharibus corripuerit morbus ob contagiua, formidabilis. TI. Quidam negant,hujusmodi morbos esse

ἡitandos. Eu. Cur ergo vitant laveam,aut venenum3 'An hoc minus timent,quia non vident Θ- Nec I bHusci venenum videtur , quod amat oculis. ubi res poscat, non dubitem pro necessariis venire invitae 4iscrimen. Sine causa subire vitae tericulam, temeritas est : alios in vitae periculum inducere, crudelitas. Sunt & atra quaedam non injucunda spectatur,

ea mandabo uxori, ut ostendat. Itinete hic vel to- . tum triduum , & hanc domani putate esse vestram Pascite oculos , pascite animos. Nam me negotia lquaedam alio vocant. Est equitandum in pagos ali- quot vicinos. Ux ob rem pecuniariam 3 Eu. Ego ta las amicos non relinquerem pecuniae gratia. T I . Fortassis venatio parata est alicubi. Eu. Plane vena tio est : sed aliud venor quam apros aut cervos. T T.

Quid igiturὶ Eu. Dicam. In uno pago decumbit analia

1 Basiliscus quibusdam Regulus dicitur : reli quos sera

pentes sibilo fugare; ut regnet solus , audit : Iucan. I.s. Sibitaque est undens. cunctas rσrrestria pestre dcc. Et in vacua anat Pasi Au oena: corpus non impellit ut reliqui serpen

199쪽

eus mi tam non sine periculo vitise. Nam corpori metuit medicus, ego magis metuo aniaue illius. Stiquidem mihi videtur parum recte compositus ad emigrandum,sicut lignum est Christiano: huic adero meis hortatibus, ut sive moriatur, sive revalescat,bono ipsius fiat. In altero, dissidium acre natum est inter duos, non malos quidem illos, sess tamen pervicacis ingenii vlaos. Quod si exasperetur, vereor ne plures lacum trahat in consortium simultatis. Adnuerar totis viribus , ut hos redigam in gratiam. Nam

utrique sum veteri necessitudine iunctus. FHaec suns quae venor. mod si venatio successerit ex animi sententia , simul hic celebrabimus ' TI .Pia venatio. Precamur , ut tibi pro Delia Christus

aspiret . Eu. Hanc praedam ego malim, quam obveniure mihi haereditate bis mille ducatos. Ti. Mox rediturus Z Eu. Nonnisi tentatis omnibus: quare certum, tempus non possum praescribere. Vos interim meis. perinde ac vestris stuamini, & valete. T 1. Dominus, Iesiis te feliciter deducat, ac reducat. De incompa bili heroe i Iohanne Reuchlino

mr , usque adeo mortalas omnes teneri si i quadam J ld est. Festa sive epulum pro victoria adepta

gensis professor: vixit circa annum isoa 2 petasus, a m αννυαι, pileus viatorius Hiem defendens Apuleius pilei unbraculum vocat. sueti de Aug.AM Domimoque non nisi petasatus sub divo ψatiabatur. rerum

200쪽

rerum novarum. At ego Loesset novum Po. Vocem Camelo dignam. Dignus

erat homo, si tamen homo nit, qui nunquam mutec eteres calceos, aut putre subligar, semper vescat putribus ovis ,. nec aliud bibat quam I vappam. B R At idem,ne sisinscius, non usque adeo delectatur rebus veteribus, ut malit jus pridianum quam recens. . Sed omisso Camelo, dic si quid adsers novi. B R. Adsero quidem, sed, utille aiebat, malum. Po. Atqui is huc ipsum olim erit vetus. Ita fieri necesse est, ut, si omnia vetera sint bona , omni Maova mala, quaecunque nunc bona sunt , fuerint olim mala; &quae.' nunc sunt mala sint olim Litura bona. B R . Ita via detur juxta decierum Cameli. Immo consequitur ut qui olim adolescens fuit malus fatuus. , quia r dens ἡ idem nunc sit bonus fatuus, quia senuit. Po. Sed age prome quidquid est B R, Egregius ille trilinguis eruditionis phoenix Joannes Reuchlinus vita destinctus est.. Po. Rem certam narras ξ B R . Ceta tiorem quam vellem. Po. Sed quid istuc mali , x licta. posteris honestissimi nominiuimmortalii in moria , ab hujus vitae malis demisrare in con Getium beatorum i B R. Quis istuc tibi indicavit 3 P . Res ipsa. Nec enim potest aliter mori, qui sic vixit. DR . At magis etiam istuc diceres, si scias quod ego. Io. Quidnam, obsecro Z B R. Non est tis referre. Po.

Quam ob remm R. ia qui credidit, stipulatus esti

cumHum3 Camelum dixit detracta liter . pro Cadix vappa, vinum eorruitum, quod vim de saporem per didit r metaphorice sumitur pro homine perdito ac frugis

Anullius : Hor. LI. l. i. non auarum, cum vero te fieri, vappam

cmbulamm. 4ue in Aug. habere pro male. dam audivi concionantem mel ita.

SEARCH

MENU NAVIGATION