장음표시 사용
171쪽
cupiam , etῖamsi liceat: atque hoc nomine mihi vςI praecipue videor fortunatus. Nec enim mihi placet eorum sententia , qui fortunatum putant,uxorem. hiabuisse nunquam : magis arridet suod ait sapiens Hebraeus , et bonam sortem obtigisse , cui obtigit uxor bona. T r. Saepe . nostro vitio malae sunt uXo-. res,vel quia tales deligimus,uel quia tales reddimus, Vel quia non ut oportet formamus & instituimus. Eu, Vera praedicas : sed interim expedo tertiae sententiae enarrationem , & jam mihi dicturire videtur Σ - Θ aυ ς , Theophilus. Th. Imo mihi anilimus erat in patinis : dicam tamen, quando licet impune. Eu. Eclam cum gratia licebit errare , vel sic praebebis occasionem inveniendi. Tu. Mihi videt areadem sententia quam protulit Dominus apud Osee Prophetam, cap. Misericordiam voliti, de non
crificium , & scientiam Dei plus quam holocausta. Cuius vivus & 'essicax interpres est Dominus Jesus in Evangelio Matthaei, cap. 9. Quum enim convuvium agitaret in domo Levi , qui erat publicanus, isque multos sui ordinis suique quaestus homines i vitasset ad convivium ; Pharisaei qui tumebant religione Legis, cum ea praecepta negligerent, unde t ta Lex pendebat & prophetae, quo diicipulorum anti. mos alienarent a Jesu,rogabant illos , cur Dominus
admisceret se convivio peccatorum , a quorum consortio abstinebant Judaei, qui volebant haberi sanctiores, &, si quando contigisset cum ejusmodi con- redi, reversi domum abluebant corpus. Quumque iscipuli rudes adhuc non haberent quod responderent, Dominus & pro se & pro discipaeis respondis: non est opus, inquit,medico valentibus, sed male ha- , J Id est diνinitus amatus. G
172쪽
bentibus. Euntes autem discite, quid est: Misericor diam volo, & non sacrificium. Non enim Veni V . care justos,sed peccatores. Eu. Pulcre tu quidem cQllatione locorum rem explicas , id quod in divinis
literis praecipuum est: sed discere velim, quid appetalat sacrificium, quid misericordiam. Nam qui contastit, ut aversetur sacrificia Deus, quae sibi tot praeceptis jusserat exhiberi Z T H. Quomodo Deus avers tur sacriscia, doce' ipse nos apud Esaiam cap.I. Sunt
enim quaedam praescripta Judaeis in lege,quae signim catit magis sanctimoniam , quam praestini : quos genus sunt dies sesti, sabbatismi, seiunia, sacrincia.
Et sunt quae semper praestanda sint , quae suapte n et ira bona sunt, non quia jussia. Judaeos autem ave satur Deus , non quod observarent legis ritus , sea duod his stulte tumidi, negligerent ea quae Deus maxime vult praestari I nobis:ac madentes avariti supeIbia, rapinis, odio, livore, caeterisque vitiis, ex stimabant, Deum ipsis multum debere, quod diebus sestis vcrsarentur in templo , quod immolarent victimas , quod abstinerent a cibis vetitis , Pod illi
nonnunquam jejunarem , umbras amplectebantur, rem negligebant. Quod autem ait, Misericordiam volo', & non sacrificium : opinor eae idiomate se monis Hebraei dictum , pro eo quod erat, miseria cordiam volo potius qWam sacrificium: quemadmodum illud interpretatur a salomon , quum ait: FGeere misericordiam & judici rim , magis placet Domino quam victima. Porro , omne ossicium quod
a salomo IVov. 21. & i. sam Is . χχ. sic & Ierem . . Norvrohibet Deus sibi oεerri victimas, eas enim praeceperatad non solas expetit verum N praecipue obedientiam ac misericorinam. i. e. non tauri statificium volo quam inis,
173쪽
1mpendtitur sublevando proximo, scriptura miseria cordiam vocat, Meleemosynam; quae Mipis nomen duxit a miserendo Victimas appellari puto, qui quid pertinet ad caerimonias corporales , & aliquid . habet assilis cum Judaismo. quod genus sunt de lectus ciborum, vestitus praescriptus , jejunium, sacrificium, preces veluti pensum absolutae, quies diei festi. Haec enim ut pro tempore non sunt omnino negligen da, ita Deo fiunt ingrata , si quis observationibus hujusmodi confisus , negligat mi sericordiam , quoties fratris necessitas exigit o R. cium caritatis. Habet speciem sanctimoniae e tiam, colloquia vitare malorum. Sed hoc ceu re debet, quoties aliud suadet caritas proximi. obedienti a Q. quiescere dicbus festis, sed impium. sit. ob 1 heligionem diei sinere fratrem perire. ID taque servare diem dominicum. victima est , ut ita loquar reconciliari statri, misericordia est.. Porro. judicium , quamquam potest at potentes referri, qui frequenter vi opprimunt imbecilles tameiae mihi videtur non absurdum, si respondeat illi quod est apud Osee. Et scientiam Dei plus quam holocaustii. Non servat Iegem , qui non servat juxta mentem Dei. Judaei sublevabant asinum in foveam collapsum sabbatis: & Christum calumniabantur, qui servaret totum hominem in sabbato. Hic erat praeposterum judicium, & aberat scientia Dei. nesciebat enim , quod ista propter hominem essent instituta, non homo propter illa. Sed haec inipu-' 4 Iudaisimis, Iudaica profescio. γι A ligi.ηὸm disi J Religio proprie est eorum quae revoremur, veluti sepulcrorum e cui proxima est superstitio.
Religio enim immodioi superstitio est. Alludit ad loeum Iauli. cuivis
174쪽
denter dicere viderer, nisi vestro jussu dicerem o Malim ex aliὶs rectiora discere. Eu. Ista mihi via dentur adeo dicta impudenter, ut eXistimem, do minum Jesum loqui per organum oris tui. Sedi terim dum largiter pascimus animos nostros , ne a negligantur collegae. TH. Quinam Z Eu. Co
i ii Ostra nonne collegae sunt animorumὶ Hocinatim, quam instrumenta, vel domicilia, vel V Eepa' ra. TI. Hoc nimirum est affatim refici,
homo reficitur. Eu. Video, vos segniter attingere : quare, si videtur , jubebo proferri asta, ne pro lauto convivio longum praebeam. Videtis hujus prandioli summam. Armus est ovillus, sed eXquinius, capus, & perdices quatuor . Has solas amercatu sumpsi, reliqua suppeditat hoc praediolum. ιTI Epicureum prandium video , ne dicam 2 Sybariticum. Eu. Imo vix 3 Carmeliticum. Sed quale- quale est , boni consulatis. Animus certe purus est , si parum lautum est convivium. T I. Adeo non est muta tua domus, ut non solum parietes , sed & cyathus loquatur aliquid. Eu. Quid tibi loqui tur3 Ti. Nemo, nisi a se ipso, laeditur. Eu. Cy thus patrocinatur vino. Nam via glis febrim aut capitis gravedinem c potu contractam, imputare so et vino i quum ipsi sibi malum accersierint in modice bibendo. Soph. Meus Graece loquitur : E'ν οἰνα Eu.Admonet, non esse tutum. sta
α Sybariticunt, vide supra in annot. Carmeliticum. des Carmes: i. e. sobrium ae fiugale dii Carmelitae. ita dicti a monte Carmel. Etiam enim illi Monachi patronum habent dc regulae authotem, ut volunt: - ῆ'ν οἴνα, in vino veritas notat adagium,Ebristatem arcana diuulgare : Hor. Dist. l. a. et id iis brienu G- Ψιrra recludit.
175쪽
cerdotibu aut rmum famulis indulgere vino, quia
vinum fere transferat in linguam. , quicquid latebat in corde. Soph. Apud AEgyptios olim nens erat sacerdotibus bibere vinum; cum nondum illis morta. Ie& sua committerent arcana. Eu Nunc licet quident omnibus bibere vinum3 an expediat, nescio. Eulalii quid libelli profers c crumena ξ perquam elegans videtur , nam soris etiam totus aureus est. Etiliatus. Sed, idem intus plus quam gemmeus est sunt epistolae Paulinae, quas ut unicas delicias meas semper mecum circumferor quas ideo profero, quod ex occasione sermonis tui venit in mentem locus quia dam, qui me naper diu torsit, nec adhue satis sibi facit animus. Is est in epistolae prioris ad Corin thios cap. 6. Omnia n,ilii licent , sed non omnia ex pediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nullius re digar potestatem. Primum, si Stoicas credimus, nihil est utile, quod non idem honestum. Quomodo igitur Paulus distinguit id Fod licet, ab eo quod expedit 3 Certe scortari aut inebriari non licet quomodo igitur licent omnia 3 Quod si Paulus db
certo genere rerum loquJzar, quarum omni*m yult esse licentiam , non passiim satis ex ipsb loci tenore divinare, quodnam sit illud genus. Ex iis quae mox huic loco i jiciuntur, conjicere licet, eum loqui de ciborum delectu. Quidam enim abstinebant ab L indolothytis,quidam a cibis per Mosen interdictis. Et de idolothytis agit cap. 8. Rursus capite Io , veluteκplicans hujus loci lententiam , ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expedianti: omnia mihi li-αent, sed non omnia aedificant. Nemo quod uui λ - - 1 Id est idolis sacrificatis, oblatis.
176쪽
est quaerat,sed quod Aterius Omne 'iuod in macellis venit, manducateia Hoc quod hic subjicit Paulus, congruere videtur cuineo quod supra dixerat: Esca ventri, & venter escis, & hunc & has destruet Deus. Quod autem respexit hic etiam ad Iudaicum ciborum delechiam , indicat clausula decimi cap. Sine of sensione estote Iu heis & gentibus & ecclesiae Dei,
sicut&ego per omnia omnibus placeo , non quae
rens quod mihi utile est , sed quod multis, ut lato
fiant. Nam q*od ait, gentibus, pertinere videtur ad idolothytum. quod ait, Iudaeis, referre videtur ad delectum ciborum. quod ait, ecclesiae Dei, pertinet ad infirmos. ex utraque gente collectos. Licebat igitur vesci quibuslibet cibis, & omnia munda mu ciso Verum incidit casus , ut non expediat. Quod omnia licebant libertatis erant Evangelicae: sed caritas ubique spectat quod conducat ad salutem proximi , eoque frequenter abstinet de Llicitis, malens: obsecundare commodo proximi , quam sua uti litibertate. Sed hic mihi geminus obstrepit scrupulus: primum , Moiu in sermonis contextu nihil praecedat aut sequatur , quod cum hoc sensu cohaereat. Nam ob urgarat Corinthios , quod essent seditiosi, quod sic lationibus, adulteriis, atque etiam incestis impuri, quod litigarent apud judices impios. Cum his qui cohaeret. Omnia mihi licent, sed non omnia, expediuntὶ Et in his quae sequuntur, redit ad causani impudicitiae, quam repetierat & ante intermisso negotio litium. Corpus autem, inquit, non fornicati ni , sed Domino, & Dominus corpori. Verum. hunc quoque scrupulum positam utcunque discutere, quoa paulo superius in catalogo vitiorum memi--et M Hobolatriae et errare , ne
177쪽
t fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri. Porro esus ido thytorum vergebat at speciem id lolatriae. Et ideo mox Cibdit, Esca ventri venter escis: significans pro necessitate corporis, 'ro tempore licere vesci quibuslibet, nisi aliud tua Ierit caritas proximi : sed impudicitiam semper & ubique detestandam esse. Quod vescimur , necessitatis quae tolletur in resurrectione mortuorum. Quod Iibidinamur , malitiae est. Sed alterum serupulum non queo dii luere, quomodo ad haec quadret illud: a ego sub nullius redigar potestatem. Ait enim ubi potestatem esse omnium , se tamen in nullius potestate fore. Si is dicitur esse in potestate aliena, . qui ne offendat , abstinet , idem capite nono de so praedicat. Quum liber essem ab omnibus, omnium me servum iaci,ut omnes lucrifacerem. Hoc opinor, offensus scrupulo sanetiis Ambrosius , putat , hunc esse germanum Apostoli sensum , ut viam praestruat illi , quod ait cap. 9. sibi quoque potestatem esse fi- ciendi, 'uod ceteri faciebant vel Apostoli , vel pse dapostoli, sumendi victum ab his, quibus praedicabat Evangelium. Sed ab hoc, tametsi licebat, temper, bat, quod sic expediret Corinthiis,quod de tam multo& insignibus vitiis obiurgabat. Porro quisquis accipit, sit quodam modo obnoxius ei a quo accipit,& aliquit decedit de vigore auctoritati s. Siquidem qui accipit, mimis libere objurgat: & qui dedit, non perinde seri obiurgari ab eo, cui benesecit. Ita hoci Fomicarius proprie est propola aut opifexq ai siib sor nicibus tabernas eonducit ut merces sitas exponat: sed quia meretrices sub ejusmodi fornicibus consueverunt habitate, ipsi ideo dici, fornices, di fornicarii qWi rem cui ipsis habent: fornix quoque lupanar est, I . satyr.3. L n quocumqua insmice nam
178쪽
igitur Paulus abstimuit ab iis quae liuebant, ut cons .leret 'postolicae libertati, quam in huc volebat nulli
esse obnoxiam , ut liberius ac majore cum auctoria late reprehenderet illorum vitia. Mihi sane nota
displicet Ambrosiana sententia. Attamen si qui mallet Eunc locum ad cibos accommolare , mea sententia. , quod ait Paulus , Sed ego sub nullius adigar potestatem , sic accipi posset : Tametsi nonnunquam abstineam a cibis immolatiliis , aut lege Mosaica vetitis , ut consulam saluti proximi ac profectui Evangelico , tamen animus meus liber qui scit sibi licere vesci cibis quibuslibet pro neces sitate corpustuli. At et pseudapostoli conabantur hoc persuadere , quosdam cibos per se impuros esse, nec abstinendum per occasionem , sed semper ab
his temperandum , Tamquam natura malis , nec
aliter quam abstinemus ab homicidio , & adulterio. Hoc quibus erat persuasum , redacti erant sub alis nam potestatem , & exciderant ab Evangelica libertate. Solus, quod quidem meminerim , et Theophylachus sententiam inducit ab his omnibus diver sam. Licet vesci quibuslibet cibis sed non expedit immodice. Nam ex luxu nascitur impudicitia. Hic sensus quanquam impius non est , tamen multi non videtur hujus loci germanus esse. Ostendi quae me torqueanc: vestrae caritatis erit, me ex his scrupulis eximere. Eu. Nae tu probe tuo respon
des nomini. Qui sic novit proponere quaestiones, non opus habet alio qui dissolvat. Sic enim propo Lsuisti dubitationem tuam, ut ego dubitare deuerim.
x Pseudapostoli falsi Apostoli. et Theopnylactus vixithib Diogene Imper. eirca annum. O i. dieitur Bud uos convertiae sui ui opus Bulgar
179쪽
RELIGIOSUM. URI ametsi Paulus in ea epistola, quoniam mesta simul decrevit agere,. saepe ab uno argumento in aliud de-vplvitur, &rursum quod interretiis erat repetit. Cis. Nisi vererer , ne vos mea loquacitate aVocem a. ca piendo cibo , & si crederem,sas esse, tam lacris ebli quiis adiniscere , quicquam ex profanis auctoribus,
proponerem & ipse quiddam . quod hodie legentem me non torsit, sed unice delectavit. Eu. Imo proGnum dici non debet, quicquid pium est, & ad bonos
IIIores conducens. Sacris quidem literis ubique. prima debetur auctoritas, seu trinen ego nonnunquam offendo quaedam vel dicta a veteribus, vel scripta a
ethnicis , etiam poetis, tam caste, tam sancte, tam
divinitus, ut mihi non possim persuadere, quin Pectus illorum,cum iita scriberent,numen aliquod bonum agitaverit. Et fortasse latius se fundit spiritus
Christi , quam nos interpretamur.. Et multi uini in consortio sane Sam . qui non sunt apud nos in catalogo. Fateor affectum meum apud amicos: non
possum legere librum Ciceronis de Senectute, de iAmicitia, de ossiciis, de Tusculanis quaestionibus,.
quin aliquoties exosculer codicem, ac venerer se ctum illud pectus, Matum coelesti numine. . CO ira, cum hos quosdamrecentiores lego de republica, C conomica, aut ethica praecipientes , Deum in mortalemi quam stigent pxae illis, imo quam non vi- .dentur sentire quod scribqnt, ut ego citius patiar perire totum a Scotum cum aliquot sui similibus, quam libros unius Ciceronis, aut Plutarchi : non
quod illo; in totum damnem , sed quod ex lus semi Ioh. Duns scotus qui primus tot tricas de 'inas νhia Iosophicas sevit, periit stylis discipulorum confossus : il lius secta oppositi. sunt Thomae - assccta. iam.
180쪽
tiam ine reddi meliorem , cum ex illorum temonestirgam, nescio quomodo, frigidius affectas ergaverant virtutem, sed irritatrox ad contentionem . Quare ne verere, quicquid isthuc est, proponere
C H. Cum plerique libri M. Tullii , quos scripsit de Philosophis, divinitatis quiddam .irare vide
tur, tum ille Uiem senex scripsit de Sene te, plane mihi videtur a quemadio uni Graecis est in proverbio. Eum hodie relegi, atque haec verba, quoniam prae caeteris arridebant, edi dici. Quod ii quis Deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascam, & in cunis vastam, valde re cuseni : nec vero velim quasi decurso spatio, , calce 2 ad carceres revocari: Quid enini habet haec vita commodi, quid non potius laboris ξ Sed non habeat sane : habet certe tamen aut satietatem aut molestiam. Non libet enim mihi deplorare itam, quod multi, & hi docti, saepe fecerunt . Nec me vixisse poenitet: quoniam ita viri , ut si ustra me natum non existimem. Et ex vita ista discedo tanquam ex hospitio, non tanquam E Jomo. Coni morandi enim natura diversorium nobis, non habitatandi, dedit. O praeclarum illum diem, quum ad iuhad animorum concilium coetumque proficiscar, dircum eX hac turba & colluvione discedam. Hacterinus Cato. Quid ab homine Christiano dici potvit
sanctius 3 Vtinam talia essent colloquia monach rum omnia, vel cum sacris virginibus, quale sui:
.r proverbium quadrat in eos, qui supremo vitae tempore, facunde disserunt aut suavius scribunt: Celebrandun, est cygnos instante morte mirandos edere cantus : unde Marti. l.13. Ep. 77. aeuhia ιυfecta modulatur carmina cantor cygnm funeris ipse sui.
χ d carcerei 3 Id est, ad initium. carcer enim dicitur, inde equi dimittivitur ad cursum.